Salomonis van Til ... Commentarius de Tabernaculo Mosis, ad Exod. XXVXXX et zoologia sacra

발행: 1714년

분량: 488페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

C. Quod liberrimus aditus ad thronum gratiae cuilibet credenti concessiis sit, omni obstaculo remoto, unde is cantur regale Sacerdotium, quibus concessa est omnis πιι -- σία Deum in propitiatorio conveniendi I Pere. II. . Quoad velum externum, quod ita accommodatum fuit ut vestibulum ingredientibus consecerit, ac proinde vicem portae implevit, proculdubio Christus repraesentatur sub notione Iamiae. porta, in sacra Scriptura, quatenus est Apostolus mi ομολογίαις

υ - , eosque qui fidem dant intromittit in communionem sanctorum sub hac relatione conspiciendus nunc est. c. sibulum ingredientes nondum admittit ad omnem conspectum ornatus aedis, ita Christus in primo statu regenerationis excipit quidem credentes, sed qui adhuc luctantur cum sensu doloris ex regeneratione ortici fides enim in prima sua fiducia , seu confugio ad Deum admittit adhuc aliquid timoris 4remoris, donec postea progrediatur ad πληροφορίαν, atque ita admittatur ad plenum conspectum gratiae

divinae.

Θ . Velum habuit vestiaulum, cuius externa facies interiore longe vilior, quod est repraesentamen veli Mosaici, sc Christus in priori oeconomia quoque descriptus fuit per legem , c jus externa facies&vultus subtristior, interna facies gratior non tamen in conspectum veniebat nisi velo remoto , imo arcebat populum ne tabernaculum inspicere posset, ita quoque sub N T velnm legis Mosaicae removendum tuit, ut oeconomiam gratiae libero conspectu usurparent accedentes. Quo ad partem remoto, videre tamen etiam potuerunt interna legis Christi, cita oeconomiam gratiae repraesentasse

censendum.

Τρ. Ab Oriente vestibulum hoc collocatum it, quo notatur I gem egressuram e Zione cum praeconibus Marchitectis promulgandam Occidentem versus in insulis, ubi Iaphe veni bat persuadendus, ut in tentoriis Semi habitaret, confer es. XL 1. - ubi aliquis occurrit ex Oriente suscitandus,

122쪽

ABsoluto tabernaculo pergit legissator ad altare holocaumatum, atrium , cui includi debebat, adjiciens epilogum de oleo in

lampadum usum eligendo, ut proinde tripartitum sit hoc caput, e hibema. Altare holocaumatum, delineatum a Per partes, ubi exhibeturi Corpus ipsum, vers. I, 2.1. Instrumenta altari adhaerentia, vers. r. r. Opus aliquod reticulatum altare ambiens, very 4, 1. b. Quoad formam portatilem, very 6. 8.β. Atrium tabernaculi suis aulaeis munitum, altare includens, descria. Secundum quatuor latera, atque exhibeturi Meridionale, vers. 9,LO. a. Boreale, vers II. 3. Occidentale, vers. 2. . Orientale, ver I 3. - Ps.

b. Quoad adjuncta describituri Uelamentum porre, ver i 6. E. Columnarum ratio architectonica, ver in Atrii dimensio, vers 8. . Reliqua instrumenta, ver ro. Oleum ad lucernas destinatum describitura. Quoad qualitatem, vers. o.

123쪽

16 DE ALTARI FIO Loc Au MATum Cap. XXVII.

DE ALTARI HOLOCAUMATUM.

Vers. r. Facies altare mi ara seu altare vocatur , quatenus denotat vas aut instrumentum aliquod, cui imponitur id quod mactatum est , quasi ad cibum Sacerdoti vice Dei, i nunquam in populo. Hoc loco Moses describit altare holocaumatum, postea cap. XXX. descripturus altare thumiamatum , cur autem hujus descriptio prinmittatur non obscura est ratio, quia in cultu divino prius auspicantur Sacerdotes opus suum ab altari holocaumatum , antequam illis licuit accedere ad Θυμιατ ον, ac proinde sequitur Legislator ordinem ministerii. Tres cubitorum abitudine sua IJ Cumque homini v cubitorum proceritas vulgo concedatur, potuerunt Sacerdotes, utpote ad cubiti altitudinem supereminentes ministerium suum facile stantes in terra hic

obire.

Vers i. Facies illi cornua' Quae etiam in Gentilium aris inventu

tur, ut Martialis: Cornutus ara frequens.

Fuerunt haec cornua ad angulos erecta, atque ita diota , quia cornuum figuram repraesentabant usus eorum tuit, cum ad alliganda animalia V. XVIII. 1 . tum etiam ut olli ignis receptacula inde suspenderentur, quotiescunque altari erant admovendi si quis reus cornua teneret, non aliter ac in azylo immunis relinquendus erat, quod probat exemplum Adoniae. Uers. 3. Varia hic commemorantur vasa ex aere conficienda, madusum altaris pertinentia, nimirum α. lebetes seu olla, quarum usus additur quod destinatae fit rint ad accipiendos cineres altaris in alium locum transportandos. R. τ' quod quidam scopas vertunt, sed erronee, cum illae ex aere non conficiantur , rectius alii palas transserunt, quae ollis conjunguntur, quia inserviebant cineribus infundendis in ollam, ut altare

ita mundaretur.

γ l . Ita etiam erateres vocantur, ex quibus vinum bibitur, vide Amos VI. S. nomen tamen aspargendo obtinent, quia sangui

124쪽

nem cornubus altaris aspergendum continebant , quotiescunque iis utebantur Sacerdotes, confisum VII. II.

1 mu m. Vox est obscura, quia eius radix nec etiam derivata alibi occurrunt Rabbini volunt denotari fuscinam seu tradentem , aut quodcunque dentatum instrumentum , quo lignorum non solum strues disponatur, verum etiam carnes mactatorum animalium apte carbonibus imponantur. a. Ad ultimum genus reseruntur πυρεια de voce vidimus cap. XXV. very 38 usus hicerat, carbones ex altari holocaumatum excipere, ut ad Θυμα- οιον transferantur, vel alias ad sussitum faciendum adhibeantur. Vers 4. Et facies illi altari eratem, c. Multi interpretes id intelligunt de craticula , quae usum ci praestaret intra altaris latera inserenda, ut ibi ignis incenderetur verum illos errare constat ex eo, quod versis opus hoc reticulatum extra altaris ambitum collocetur. neque convenit cum vers. . ubi annuli illi adhaerentes concipiuntur ut iidem cum annulis altaris , quibus totum onus in alienum locum deportandum erat, nec ciun vegra ubi totum altare concipitur ut

concavum. Quod si quis focum quaerat, cui partes sacrificii comburenda imponi debebant, is responsum accipiat ex loco Exod X X. a , 23. locum illum struendum fuisse ex cespitibus vivis aut ex lapsedibus rudioribus, cui soco super imponendum erat altare hoc concavum ut secus ille ita huic includeretur , disjiciendus quotiescunque castrametatio mutari debuit. Ab hoc responso dependet solutio ὀναντιοφα,μας, quae alias inter duo illa testimonia intercedere videtur, nec non ratio, cur Moses hic foci mentionem nullam faciat qui aliter st

tuunt, in omnes sermas se vertunt, ut simplicissimum textus enimciatum suis praeiudiciis accommodent. Uers. s. Et dabis illud supter ambirium aliaris inferius 7 Male quidam interpretes cum vulgato relativum referunt ad annulos, quorsum vocab reserri nequit, tum propter genus scemininum , tum propter

numerum singularem. Referri itaque debet ad opus illud reticulatum, quod a basi altaris ascendebat usque ad ambitum, sive protuberantiam aliquam altaris, quae operi reticulato incumbens essecit, ut fabrica illa lignea aere obducta crati inniti potuerito inde inter portandum sustineri. Et erit rei usque ad dimidium altaris Id est , a basi ad mediam altitudinem assurget , ubi structura protuberantia incipiebati

125쪽

Uers. 6. Maes aliaris 4 Quoniam altare illud portatile erat, iopulo in itinere progrediente cum eo adduci debuit, vectes huic deportationi inservierunt. Vers. 7. In annulos PScilicet annuli operi reticulato adhaetentes vectes excipere debebant, ut tota machina posset elevari. Usus igitur operis reticulati suit, ut machina ipsa inter gestandum nihili teretur , atque adeo munimentum praestabat, d limul etiam vehici

Uers. 8. Concavum*J Scit quidquid intra tabulatum hoc spatii

esset , non debet aliquo soco aut craticula impleri, ne moles nimium excresceret, ut facilius deportari posset. Non itaque verba ita accipienda sunt, ae si altari loco constituto, intra ejus concavitatem non

deberet secus erigi, spatium illud impleri, sive saxis rudioribus, sive cespitibus, sed quod opus struendum nihil amplius recipere debuit

ex aere aut ligno conficiendum illique annectendum , ut inter portam dum onus levius esseti

Ratio OEeonomia.

s. I. Tota structurae ratio architectitanica ex usu colligenda in t altare enim hoc struebatur α. Ex ligno, cum Salomonis fieret ex lapidibus, quod fieri debuit pro ratione temporis, dum Israelitae habebant tabernaculum portatile, altare quoque ex leviori materia construi debuit Fateor quidem quod fiscus ubicunque ex tempore potuerit erigi, imoin debuerit; verum cum altare reterret mensam regis , voluit Deus ut aggesta illa incondita materia foci, includeretur structurae mensam referenti, maiestate regia dignam. 3. Laminis aneis muniebatur, quia cum lignum esset materia combustibilis , incrustandum veniebat, ne a prunis sorte fortuna recidentibus incenderetur.

γ. Cornua accepit, quasi ex ipso ligno Sittim egredientia, arcae continua , quia hoc conferebat ad venustatem, dignitatem. Erant enim cornua potentiae regiae symbola. Accedit Musus in explicatione assignatus , nec non quod precantibus tractat, jurantibus tangi, 4 reis Sanctuarii tutela carentibus apprehendi debuerint, adeo ut cornua fere fuerint insignia altarium , peculiares notae. Unde

126쪽

Unde etiam gentilium altaria id imitata sunt. Vide Speucer lib. III.

differt.

δ. Concavum relictum fuit spatium intestinum foco implendum, quando erigeretur, ut ignis ibi aleretur, & partes sacrificiorum comburendae ibi inflammarentur. 1. In atris ponebatur sub dio, quia aedificium conclusum fumum halitum ex carnibus comburendis assurgentes non ferret, quin ornamenta turpe hedata redderentur.

s. a. Dubium non est , quin Christus, qui mul est Sacerdos & Ω- erificium sub alio respe , etiam sit altare id enim evincit locus Paulinus Hebr. XIII. io qui igitur voluntate sancta se tradendi egit Sacerdotem , corpore varia malain mortem ipsam tolerante suppedit,vit victimam , ille ipse quoque spiritu aeterno elum pro gloria Dei,& salute electorum excitante, morti pretium adstituentes, subiit vices altaris munera sanctificantis , qui zelus cum conspicuus fuerit in anima fortiter agente , anima ipsa Christi habuit rationem hujus munimenti ignem, flammam includentis, ac proinde analogia hujus

structurae sequens esto: a Lignum ejusdem materiae cum ligno totius tabernaculi repraesentabat quidem naturam natam Mortam , ouaeque sola vim zeli illius

ignei sustinere non potuisset, quin tota absumpta fuisset, nisi alium de robur illi fuisset adstitutum. p. De igitur munitum fuit, ne ignis illi quicquam noceret ita quoque Christi pectus aere constantiaris communicati roboris munitum ruit, ut ardua illa ferre posset ita aes apud Poetam quoque symbolum est animi sortis heroici, quando dicit

Bli aes triplex circa pectus erat.

γ. Cornua ex signo qua nata erant symbolum potentia quae facile hostes debellat, vide Amos VI ty Hab. III. . aqua debellandi non tantum potentia sedis actu Cnristus ipse saepius cornuvocatur is quidem cum emphasi Cornu salutis, sal. XVII 3. CXXXII. 1 .LSam XXII. . Sed potius deliberandum est

a Cur ornua illa altari adhaeserim I rationem existimamus , quia Christus tempore oblationis intrinsece ferens aestum irae divinae, extrinsecus oppugnaretur ab hostibus & Diabolo , praelium illud decretorium de salute electorum, quo de rei summa ageretur decertaret , in hoc praelio cornutas averteret impetum Diaboli, id

127쪽

6 DE ALTARI HOLoc Au MATUM. Cap. XXVII.

est , divina potentia non tantum exciperet invadentem , sed, prosterneret, ac fugaret, superaretque. b. Cur cornua quasi ex altari nata debuerint confici ex arim Ietrii

massa, non postea super imponi, symbolum hoc fuisse cogit, re quis posset, Messiam adhibiturum propriam potentiam, dum alieno auxilio destitutus esset, utpote desitutus viris, yes. LIII. r.es LXILI. 3. c. Cur aspergenda suerint sanguine sacrificiorum , scilicet eo denota

batur.

i. Sanguinolentum sore hoc praelium , dum hostis eum urgeret ad sanguinis etasionem, hoc enim modo seminis mulieris calcaneus atterendus veniebat. a. Illum non mera potentia uti velle adversus regnum tenebrarum, verum etiam jure sanguinis parto, atque ita ageret non tantum δυνάμι sed δ. Opus reticulatum non tantum circumvellationi, sed Iustentati m altaris destinatum, ut in altum elevari uoco moveri possit mihi

videtur.

a. In se denotare verbum gratiae in sacra Scriptura revelatum qu tenus Christum ut altare fidei proponit, id est, tanquam medium salutis impetrandae manifestat, quod alias Euangelium reticis Christi vocatur , dum prophetiae de cruce Christi cum historia crucinxionis collatae praeconium crucis, tanquam verum uatum confirmant, sustinent, ab omni oppositione defendunt b. Respectu annuorum denotatur semper a re, qui ansam darent Euangelium crucis Christi extollendi, in altum evehendi, cinter gentes propagandi, quotiescunque dico visum fuerit, quidni inter illos numerabimus, quibus Spiritus dedit donum linguarum, ut verbum crucis transfundant in omnes alias linguas c. Vectes aderant, secunda elevationis portationis instrumenta, quorum est ansam illam arripere. Quidni inter illa numeremus homines dono interpretandi pollentes, quorum est sapientiam verbi crucis eruere, atque ita Christum crucifixum glorificare, seu in altum elevare d. Qui igitur Priarent hoc vas manum vectibus applicarent, utentes donis linguarum&interpretationum tam Euangelii quam

prophetiarum erunt omnes discipuli veritatis, quibus propagatio

128쪽

Vers I. -8 DE ALTARI HOLOCAUMATUM. IEuangelii Christi cordi est, quique lubenter humeros suos supp

nunt, ut veritas promulgetur, non abhorrentes aut ab onere auta periculo.

a. Locus ubi hoc altare collocari debuit, cum fuerit in atrio sub dio extra tabernaculum significabata Christum hoc in mundo debuisse pati non aliter ac si ad Sanctu rium Dei non pertineret, i. e. fieri debuisseb. In atrio tamen, id est, in medio populi Israelitici, qui tunc e ternam Ecclesiam constituebat, ter consequens eum debuisse pati publice ac palam toto populo inspectante tanquam παροι- Usus altaris holocaumatum fuit a. aerificia igne caeles absumem in bonum odorem Deo, ita Christus, quatenus altare, corpus suum excipere ut destruendum zelo divinae gloriae, ad impetrandam nostram cum Deo reconciliationem placandam iram divinam. b. Suppessitare prunas altari bumiamatum imponendas , id est , dare Spiritum precum vi meriti sui, qui humiamata precum flagra te Eelo accendat, eoque grata faciat. Suppeditare etiam prunas ad accendendas lampades, id est , vi meriti sui Ecclesiae dare Spiritum fervoris diligentiae, unde accendatur lumen cognitionis veritatis. d. Sanctificare omnia dona imp ta , conser Matth. XXIII. s. quod in antitypo est excipere omnes qui se Deo offerunt cum lanctificationes consecratione , qua Deo obstringuntur obligantur, eique peculium & cibus fiunt. e. Oblivisci non debet, altare vocari mensam et ova, quatenus partes sacrificiorum quorumdam cedebant in usum Sacerdotum, aliae autem in usum populi, essicere, ut omnes quasi fiant Deo commeusales ac domestici quod Paulus Hebr. XIII. io. vocat, participem fieri altaris. Bh. VI. 3 3 vocatur dare eam Christi , atque adeo habere communionem cum passionibus s. Quatenus Ornua abis astare praestabat rei confugium , quod

idem quoque Christus praestat effugientibus Angelum occisorem, reosque ad mortem quaerentem , quos potentia divina ac regni Diaboli debellatrice potenter defendit, tutumque receptaculum

is 3 sub

129쪽

sub eius umbra invenire facit, modo cornua arripiant, id est, iustam potentiam .imperium Christi admittant, cons. g. XXVII. 4 r.

Scholia.

Versis Atrium tabernaculi J Voluit Legissator ut aularum in m rem tabernaculum quoque sub Dio spatium haberet satis amplum, munitum & circumvallatum, quale atrium vocare solemus. ατ pDHanc vocem interpretes non eodem modo accipiunt, quidam transtulerunt tapetes ocellatos, existimantes texturam cancellatam utile, quique extra atrium constituti erant, per illos ocellos, seu interstitia aperta, omnem cultum videre poruisse. Ratio coniecturae est,

quod alias illa m fundam significet , quia rotundi lapides quaeruntur funda projiciendi, voluerunt a rotunditate interstitia nomen accepitae, alii tamen potius plagulas vertunt, sicuti Belgae'ehariseunt Notum est vocem Arabibus significare velum navis, totumque vel men videtur ipsa textura plagulis distinctum fuisse , ut videretur quasi totidem cortinas referre. Radix significare videtur omne illud quod explicari & complicari potest , quae conditio in velaminibus atque ac in fundis requiri solet. Versio Columna ejus sunt viginti Columnas non ex aere factas fuisse , sed ex ligno reciuirebat non tantum necessitas parcendi oneri, verum etiam satis evidenter colligitur Exod XXXVIII. i. ubi omne aeris pondus exprimitur; unde eruditi facile per calculum eruunt ablatis basibus latre altaris holocaumatum destinato, quod reliquum erat non suffecisse columnis, sed insumi potuisse paxillis. Et bases earum vigintisunt ex arri Eris mentio igitur ita accipienda est, ut tamen ad bases non ad columnas referatur, ut etiam fieri videmus vers II, I 8. 'pon Hoc vocabulum quoque interpretibus molestiam creat, dum alii vertunt per fascias , putantque indigitari cingulum aliquod

argenteum , quo unaquaeque columna veluti redimita conspiciebatur. Verum cum I. I. VII. hoc vocabulum radios in rota denotet, magis convenit eorum versio, quae virgas seu radis transferunt, quin

130쪽

rum ope columnae conjungebantur de conserebantur, in quibus plagulae suspendebantur. Uncini autem radios illos columnis infigebant, ut illis firmiter adhaererent, Belgice transtuleris Iordyn-roiam. Vers. i. Et ad plagam aquilonalem , c Quoniam latus atrii aquilonale meridiano oppositum erat , eadem utriusque fuit ratio , hinc quae de latere meridiano dixerat Legisator, hic repetit. Uers 16. In porta ipsa atrii velamen erit,isc. Notandum hic solummodo velamen hoc undiquaque convenisse cum velamine vestibuli tabernaculi antea delineato, de quo vid. Cap. XX VI. 36. Vers 18. Describitur hic omnis atrii mensura, ostenditurque longitudinem duplicem fuisse latitudinis, altitudinemque velaminis surrexisese ad mensuram, cubitorum, id est septem cum dimidio pedum, ut ne vir longissimae staturae potuerit desuper atrium inspicere. Uerscio. Omnia instrumenta, c. Plura instrumenta in atrii usum confici deditisse ad obeundum ministerium dubitari nequit, quamvis non enumerentur , sussicit quod Mosi repraesentata fuerint, quia sine mysterio facile erant transeunda.

Num omnes paxilli ejus Duplex genus paxillorum hic distinguitur,

ut alii fuerint tabernaculi, alii ipsius atrii. Quaeritur autem quemnam usum hi praestiterinto Resp. Hos paxillos telluri infixos fulcrum praebuisse tum columnis atrii, tum velamentis tabernaculi scit ne tempestates columnas erectas cum velamento prosternerent, funiculi ex summitate columnarum ab utraque parte paxillis assiri extendebantur,& paxillis terrae insertis firmabantur ne in hanc , illamve partem dimoveri possent. Qui autem tabernaculo inserviebant proculdubio e tremitati vesterum etiam coniuncti telluri inserti prohibuerunt, ne ventis vehementius flantibus illa tegumenta in altum elevarentur, confNum III 37. IV. 3 et nec non Exod XXXVIII. i. atque hinc illustrari potest locus yef. LIV. a. ubi iubentur ampliatis cortinis Iunicacis in ungum protenderein paxillos ais infigere.

Ratio OEconomiae.

a. Hoc atrium exigebat reverentia cultui diuino debiti, scit multi tabernacuIo invigilare debebant, Minsignis aliquando copia hominum regem muneribus salutare ex occasione debebat Nunc autem

incongruum seret, si alii aliis impedimento serent, decebat ut populus

SEARCH

MENU NAVIGATION