Salomonis van Til ... Commentarius de Tabernaculo Mosis, ad Exod. XXVXXX et zoologia sacra

발행: 1714년

분량: 488페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

B. Opereulum ad idem repraesentamen quoque facit , quamvis novum induat respectum , habet enim relationem ad Christum intercesi rem, qui in coelis coram Patre hoc agit , ut passionumis meritorum perpetuo repraesentamine gratia foedus sartum tectumque conservet. thronum gratiae stabiliat. a. Structura quae erat lamina aurea quotannis sanguine aspergenda, Christi mediatoris iustitiam activam, passivam adumbrat, injus pretium denotabatur infiniti valoris fuisses, eo quod lamina ex mero auro confecta erat, confer testimonia pretium sanguinis Christi exaggerantia. β. Limbus operculum ambiens arcae insertus coronae se am h bens, denotabat potentissimam justitiae ejus defensionem iure regiae majestatis Christus enim non tantum potestatem , sed, potentiam habet in coelis , qua ius suum sibi vindicat atque asserit, valetque longe abarcere qui in animum inducerent ius suum

involare.

ν. Cherubin operculo impositis ola fuerunt ministrorum regis, alas illi porrigentium , ut illis sellae loco insideret, pro libituquasi circumveheretur. Vana nobis videtur virorum doctorum dissertatio, Angeline an homines sanctificati his symbolis den tentur, cum utrumque significare possint, iro subjecta materia significent. Nemo dubitat Angelum, qui primores ex Paradiso expulit hoc nomine indigitatum , nec quispiam dubitare potest

quin quatuor Animalia, Apoe. V. D. sint repraesentamina hominum, utpote qui profitentur se sanguines se redemptos, Apoc. V. vers. 8, p. erroris λω est quod viri docti habuerint hoc nomen ut appellativum, speciem quandam creaturarum significans, cum potius, ut monuimus, sit nomen ossicii atque muneris, quod A

gelisin certis quibusdam hominibus variis in casibus posset esse

commune. Hoc loco ubi Cherubin repraesentantur in Sancto Sanctorum, non possum non intelligere Angelos homines glorificatos, quotquot throno Christi inserviunt, cum glorificando tum agnoscendo eius majestatem. I. Ex mero auro fuerunt, quod denotat incorruptibilem &4l riosam eorum in statu confirmationis conditionem. a. Forma quadruplex significat omnes qualitates, virtutes insaneta illis inistris divina gloria requisitas, in iis peli

92쪽

centes, humanam scit sapientiam, bovinam constantiam leoninam magnanimitatem seu generositatem, aquilinam celerito tem, trudentiam in perficiendo ministerio. 3. Duo numero fuerunt, ita ut quilibet Cherubinorum corpus co flatum ex quatuor animalibus repraesentaret, cum alibi anim lia illa quatuor separata&distincta occurrant, cujus rei causam existimamus , quod quilibet Cherubinus repraesentet hic systema ministrorum4 ministrantium quasi in unum corpus co

satum. Non male igitur viri docti duos Cherubinos referunt ad duo quasi corpora se ad Ecclefiam Veteris&Novi Testamenti glorificatam, glorificandam, ipsisque Angelis o junctam Nisi quis malit respectum ad duo distincta *stem

ta creaturarum Christo ministrantium, ut unus Cherubinus r praesentarit Angelorum systema, alius systema hominum glorificatorum , qui in terris Christo ministraverant ante adventum eius , nunc autem in coelis repraesentantur illi adhuc ministrantes, quatenus verbum eorum ad manifestationem gloriae

Christi semper efficax est, quae nostra sententia est, omnibus aliis, nisi fallor, simplicior planior. 4. Situs Cherubinorum notandus quoque est, describuntur enima. Alis supra propitiatorium porrectis, & quasi paratis ad accipiendam nubem, quod denotat Angelorum ac Patriarcharum Prophetarumque spontanestatem ad Christum in thr no majestatis excipiendum di quasi gerendum. h. Furi u ad se invicem conversis, id est, ab utroque latere verissus symbolum divinae majestatis directis, quod notat Ang Iochines, beatos illinc videre faciem Dei, observare,

luntatem numinis.

c. Huisu prono, utraque enim societas eodem desiderio inspisciendi mysterium redemptionis tenebatur ante adventum Christi, mirabatur post adventum, utpote nunquam satiata

a conspectu iustitiae, sanguinis, quibns gratiosissima haec

oeconomia innitebatur.

d. Schechinis, his omnibus adjici debet, scit nubes, quam cliptura Gloriam Dei appellat, domum ingressa inter Cherubinos substitit . itaque permansit , symb

93쪽

I. Deitatis in coelo inter glorificatos degentis, in Christo se manifestantis, quod ita concipio, ut quidem primario intelligam secundam Deitatis personam cum arca , i. e. glorificata humana Christi natura unitam, sed ita tamen, ut propter Oχ-- divinarum personarum, habuerint Patrem rapiritum quoque praesentem , adeo ut Filium videntes viderint latrem, Bh. XIV D, IO, II. a. Et quidem Filii ut regis in throno sedentis , cui data omnis potestas in coelo in terra , qui inde Ecclesiam gubernaret, oracula per Spiritum suum emittendum es, tunderet, legesque suas promulgaret, ad Deum accedentes ipse primus quasi exciperet, propterea fit mentio throni gratiae, de quo Hebr. IV. 16. alibi, quem si quis adit, dicitur per Christum Deum adire, inque Christi

nomine Patrem rogare.

3. Supra operculum ledebat na et , Schechisah, quod den tabat thronum tundatum intraria, ef XVI. s. injustitia, quam diximus repraesentatam ipso operculo.

Sequitur arcam mensa aurea, quae secundo loco ante altare thymi matum proponiis , quia praemittuntur supellectilia aedis sacrae , quae erant symbola gratiae, a Deo hominibus obdatae, cum in altari Θώμιο μααος homines aliquid Deo osserebant collocandum autem erat hoc vas in primo Sanctuario, describiturque a. Quoad structuram, dum legissator exigit confectionem. a. Tabulae superioris, cujus definituri Materia, vers. 23. p. pr. a. Mensura, vers. 23. p. est. a. ornatus, vers. 4. P. pr. b. Limbiis taeniae, vers 1 . p. alti de hs c. Annulorum manubriorum, ver 26. - 28. 3. Vasa nonnulla mense imponenda, vers. 9.

γ. Usus, qui erat ad sustipiendos panes faciei, verso.

94쪽

Vers. 23. Facies mensam, c. Materia lignea ex eadem arboris specie desumenda erat, ex qua arca confici debuit vid. ver s. Duorum euhitarum, c. Definitur mensura, scit proportio longitudinis dupla fuit ad proportionem latitudinis, cumque latitudo accommodata erit ad panum amplitudinem commode admittendam, necesse erat ut proportio longitudinis dupla esset propter duos panum cumulos iuxta se invicem erigendos, altinudinis proportio media fuit inter longitudinem&latitudinem, sc sesquicubiti, unde eruimus me iam non fuisse quidem valde erectam verum id requirebat panum c mulus , qui I numero in unoquoque cumulo ad aliquam sussicie tem altitudinem affugerent; scit occurrendum erat dissicultati panes imponendi removendi.

Uers et . Et obduces eam, c. ornatus aureus convenit cum o natu arcae, cons ver D.

Faciesque ei limbum aureum J Qualem quoque arca receperat ibidem vers. II. qui requirebatur ne vasa mensae imposita aliquo infestunio Brte in terram prociderent, cui malo limbo cavebat legissator. Uers a 3. Facies quoque ei tam palmarem In textu originali mandi, a radices ad clausuram ex eum significat, interpretes quorsumis ferant, valde dubitant, cum alii fulcrum interpretantur, cui pedes si figebantur, alii aliter, verum res ipsa evincit marginem denotari, cui tabula mensae includebatur itaque cingebat tabulam ligneam circum- quaque palmari latitudine. Et facies tabum aureum , c. Hunc limbum multi confundunt cum limbo vers. praec commemorato ; alii distinguentes, mensam duplici limbo circumcinctam fuisse suspicabantur , verum erroneea cum hic limbus adhaerens margini, tabulam includenti, potius concipi debeat ornatum versus inferiora promisisse , ita ut alius limbus conciperetur supra marginem erectus ligno tabulae adhaerens , alius insta marginem demissus , illique adhaerens se conjunctus , quod videntur confirmare verba Fosephi, qui Antiq. lib. LII. . de mensa hac aurea agens, inquit habebat e circumua ue labrum quatuor digitis, tam inferne, quam superne. Veri 16. Qui erunt in quatuor edibus ejus J Quatuor igitur pedes molem sustinuerunt, quamvis eorum serma non describatur, utpotem strue

95쪽

struenda iuxta normam idear repraesentaminis, nihilominus eruit test ex Joseph viro Sacerdotalis ordinis, quem talia latere non potu runt, cujus citato loco haec sunt verba: In sancto mensam collocavis Dinnicis non ab item longitudine duorum cubitorum, dec eam fustinebant der, dimidia sua parte inferiore per omnia pedibus smiles, quatis lectis Doris es addere solent, sed superne quadrangulares erant. Ex quibus verbis eruimus pedes mensae aureae dimidia parte superiori quadratos, ins riori rotundos is nonnihil in acumen desinentes fuisse, quae Dorica struendi forma erat.

Vers E nil G Haec verba pro cuiusque praeiudicio

transtulerunt interpretes, qui clausuram accipiunt ut sulcrum, reddunt a regione tanta vel clausura, verum qui mensam illi inclusam fuissessi,munt, reddunt supter clausuram, quod quoque admittimus. Ui An sedes manubrii J Ita potius vertimus propter authoritatem Iosephi, cujus citato loco haec sunt verba Per singulis pedes inerant annuli fere cire summum pedem , adhibebanturque utrinque duo , seu mansebria e ligno Armisita deaurata, qua non per circulum utrumque ut vectes trajiciebantur , sed fibulat morsu mensa labrum superne inferne pedis amnulum comprehendendo, facultatem transferendi, quocunque opus esset, prae

bebant.

Vers 29. rater facies patinas, c.J Hic quatuor vasorum rece

sentur genera.

Patina, hebr. quae suerunt scutellae satis amplae, recipiendisparibus propositionis accommodatae, utpotequi in hisce scutellis, positi, per totam hebdomadem relinqui debuerunt, ut colligimus ex L . XXIV. 8. Num. IV. 7. VII. 3. ver 84, 8s. β. I. Acerra, quarum usus erat recipere incensum panibus imponendum, cons. Num VII. I . Levit. XXIV. . Nomen habu runt a se , quod olam significat, atque indigitat formam , nam volae manus cavitatem repraesentabant, simulque formae exiguitas subindicabatur.

γ 3π Hic dissentiunt Philologi, quodnam vasorum genus hoc

vocabulo denotetur, dum alii opereula seu scutellas operientes intellis gunt, existimantes panes desuper scutellis opertos fuisse. Uerum quia ex hac causa panes potius mucorem contraxissent,is Script ra istius contectionis nulli, mentionem facit, potior videtur e

rnm sententia, qui parent intelligunt, quod di LXX indigitant

96쪽

quando σπονδέα vertunt, cons. Ex XXXVII. Ioe. Num. IV. . Chron. XX VIII i . o. vpa Hic quoque interpretes se vertunt in omnes sermas, aliqui scopas vertunt, respicientes etymon vocis, quia scoparum usus est mensas verrere inmaculare. Verum haec sententia nobis absurda videtur, quia scopae nunquam ex auro conficiuntur,abrent enim ad verrendum inutiles. Alii aliter, sed potius nobis videtur sente tia Iudaeorum in re dubia, qui aureo calamos intelligunt , interi nes collocandos, ne immediate sibi mutuo incumberent, atque ita intra septimanam mucorem contraherent, qui usus etymo voca melius satisfacit, cujus emphasis propria notio infert, ut inta menta valeant ad immunitatem servandam a noxa qualicunque externa, qualem inserret mucor, nisi hoc remedium quaesitum fuis

set.

Quibus tegetur Dubium est aliquibus an verbum γ' derivandum sit a verbo 'da libare, an a verbo sed tegere , qui primam significationem praeferunt, vertunt quibus Mandum erat. Verum cum in Sancto nulla libatio fieret, potior est ultima acceptio, non quasi hisce panes erant obtegendi, verum quia omnia illa vasa mense erant insterne da, quae exinde fere obtegebatur. Verscio. Panis faciei Ad cap. m. XXIV. describendus erit, hic autem istummodo animadvertendum cur faciei appelletur Iudaei volunt ita panes appellatos fuisse ab impressis taciebus Cherubinorum , verum cum haec coniectura ad subtilitates Iudaica sit reterenda , olicior est responsio, hoc nomen illis impositum suis quia propon bantur coram facie Iehovae, quia ni, supra arcam habitans concipitur ut faciem suam obvertens versus Sanctum omnia utensilia

sancti.

Dii ire Non licuit igitur mensam sine panibus derelinquere Madeoque quando recentes priorum loco veniebant substituendi, mensae adesse debebant, cum priores essent removendi, ut ilico pri

rum locum occuparent.

Ratio OGonomiae.

s. I. Cum tabernaculum formam haberet regi habitaculli, haec com

postulabat, ut cibus adtaccre in regiae fatalia coaveaiens st Dis utque

97쪽

m DEMENSA AUREA Cap. XXV.

titque illie mensa I panibus instructa pro numero XII tribuum ad denotandum , Deum omnibus tribubus Israelis esse sufficientem, qui illis suppeditaret quidquid ad vitam .pietatem ut necenarium

requirebatur. Accedebant etiam cyathi sive patera , non quidem vino repletae, quia sic vinum intra septimanam in vappam verteretur. Aditamen pocula aurea satis indigitabant cum cibo quoque potum a

m expectandum , id est, omnia quae ad hilaritatem laudium qui

quam facere poterantis 2 Mysterium tamen magnum sub hoc repraesentamine latebat A Respectu mensa, cujus a Materia eadem cum arca eundem Christum denotabat glorificatum, opus suum mediatorium respectu applicationis salutis

promoventem.

b. Locus tamen alius fuit, dum in Sancto collocari debuit, quod Sanctum erat typus Ecclesiae Novi Testamenti invisibilis, seu regni Christi spiritualis, in quod nulli concipiuntur ingressi praeter rege neratos , quibus datur facultas non quidem corporeis sed spiris malibus fidei oculis Christum mediatorem intuendi, & ex hac mensa portionem cibi totus spiritualis repetendi. B. Respecti vasorum, quae aurea erant mensae imposita, typus conspicitur ministrorum Christi variis donis spiritualibus instructorum, unde illis pretium conciliatur et quorsum Paulus respicit L. Tim I Lao dicens in magna domo non tantum vasa aurea ct argente , sed lignea e testacea occurrere varietas autem vasorum varietatem misnisterii denotat. a. Sicut enim seurelia panem ferendo proponebant, ita oeconomi mysteriorum Dei, verbum Dei, Sacramenta administrando, Cnristum vitae causam proponuntiadi Sicut acerra thura incensum excipiebant, ita alii ministri, d num habentes precum gratiarum ad num reliquis formulas precum praescribunt,in quasi praeeunt. Sicuti e athi Wpater vasa erant vino recipiendo apta, ita qui donum habent consolationis, utiles sunt in Ecclesia ad exhilarandos lugentium animos. d. Sicuti calami panem conservabant a mucore, discernentes inter panem panem, ita quibus datum est donum prudentiae ad rea: ,- regimen Ecclesiae bene administiandum, curant ut cuique

98쪽

cuique sua portio maneat discreta is tradatur incorrupta 'dum ad puritatem doctrinae attendentes, curant ut Christus in. angelii praeconio pure auditoribus proponatur. Respectu panis oportet nos attendere ad a Panem imum, qui est figura corporis Christi crucifixi, atque ita mensa se habet ad panem, sicuti Christus glorificatus ad seipsum crucifixum, cumque in pane requiratur vis alendi, Christus quoque concipitur ut causa omnis vitae profectus spiritualis, qu tenus nempe morte sua hanc gratiam promeruit, electis non largitur nisi in communione cum morte sua, sicut enim panis non alit nisi quando comeditur, inuasi in materiam hominis transit, ita quoque Christus non est cuiquam causa vitae, nisi post spiritualem hdei comestionem & digestionem, de quare plura ad Lev. XXIV. b. Ad panum numerum duodenarium respondentem numero XI Pubbuum, denotantemque sussicientiam meriti Christi ad procura dam populo suo vitamis salutem. Respectu propositonis, qua collocari debuerunt ante faciem Dei per integram septimanam , antequam Sacerdotibus de iis licuit comedere , quod subindicabat saltem prioritate ordinis Christipatrocinium praecedere salutis applicationem, id est, nullam electos accipere gratiam nisi quam Christus intercetario repraesentamine palsonum suarum petiit a Deo Patre. d. Respectu perpetuitatis , qua mensa nunquam sine his panibus co spici debuit, denotatum suit, Christum sussicientem salutis causam omnibus iaculis fore, adeo ut nunquam non per illum electi vivant iratiae corroborantis participes constituantur.

CANDELABRUM AUREUM.

Sequitur nunc tertium vas, scit. candelabrum aureum, quod depi gitur quoadae Materiam, vers. 3 I.

β. Formam, eamque

99쪽

3 DE CANDELABRO AUREO Cap. XXV

a Scapi, --δ a. b. Calamorum lateralium, vers. 33. - 36. c. Lampadum, vers 37. V. Instrumenta adjuncta vers. 38. o. Molem, ver 39. . Operis in executione exactitudinem requisitam, vers. M.

Seholia. Uersa r. ' u Opus continuum postulavit Deus , ut proinde

candelabrum ex variis partibus componi non debuerit, verum ex una

auri mas a confici, sive malleo, sive unica fusione modus enim demniti uix potest. Ex mer auro Duo priora vasa admittebant lignum auro incrust tum, hic autem aurum merum exigitur, quod flagitabat structurae r tio, dum opus ex variis ramulis constructum, variisque inflexibus ornamentis conficiendum, vix aliam materiam admittebat praeter sol, dum aliquod metallum. 'Scapus ejus J Juxta emphasin textus originalis 'nu ejus, quod, cabulum non videtur denotare totum scapum, sed ejus partem ins riorem, quae universo vafi esset fulcri loco. Et ramus ejus Hic hallucinantur plurimi interpretum , dum, ea tum singularis numeri transtulerunt in plurali causa erroris est, quod putarunt hic totum candelabrum describi, cum Blummodo Ic pus candelabri hoc versu describatur in sequentibus demum versic lis accingit se legislator ad delineationem sex reliquorum calamorum, videlicet pro numero II lampadum septem calami requirebantur seu rami, quibus singulis una lampas imponenda fuit, hoc autem versu unum septem calamorum singulatim describit, quia constituebat partem scapi superiorem , ejusque figura plane fuit erecta , cum relis quorum debuerit esse incurvata. Et eatices ejus J Vocab. Genes. XLIV. 1Σ. scyphum seu cal, cem denotat, in architectonicis aliquod ornamentum similem in m dum excavatum, cujus sermam exprimit textus ad ver 3 3. Et mala ejus J Vox malogranatum significat, in re autem a

chitectonica quamcunque phaetulam seu globum malogranati in modum sculptumin formatum. .

100쪽

vers 3I. - ΑΟ DE CANDELABRO AUREO. 33 Et flores ejus J Seu potius gemmae ejus, nam vox rinxi r disti

guttur Jef. X VlII. s. ut gemma a flore plane aperto. Veri. 32. Sex calami J Scit reliqui, qui priori erecto veniebant superaddendi, ut numerum septenarium complerent. Egredientes e lateribus ejus Nimirum e lateribus candelabri aut mi prioris quando laterum fit mentio non concipi debent calami in orbem egredientes, sed unus supra alium quasi ad perpendiculum ex partibus e diametro oppositis. Uers 13. Tres calices am Idalii Id est amygdalorum sermam referentes, quod quomodo cum figura scyphorum convenire queat, vix concipi potest, nisi concipiamus amygdala dissecta, ut proinde forma fuerit quasi ovalis, intus quidem scyphum reserens, extrorsum autem amygdalum. Tres calices, c. J Quilibet calamus ita confectus erat, ut calici malogranatum videretur impositum, illique iterum gemma supposita, quae series ternis vicibus in singulo calamo fuit repetita. Vers. 34. Iu ipse vero candelabro Id est, in ipso scapo candelabri eadem series quatuor vicibus repetita fuit. Vers, Malum sive spherula malogranati-Brmis sub duabus ea-lumis, c. Haec orba per hebraismum, tribus vicibus repetuntur pro linguae genio , Latini brevius etfferrent hoc modo , sub singulis parium calamorum , ubi ex scapo egrediuntur, malogranatum eris quibus verbis exacte definitur locus sive punctum egressius calamorum ex scapi lat

ribus.

Vers. 7. Facies isem lucemas ejus septem Quas tamen lampadum B am habuisse, inde constat, quia oleum adhibitum filii ad lumen excitandum, quod non nisi commodo receptaculo retineri potuit, ad

flammae nocturnae alimoniam.

Pm ad verbum ascendere faciet auispiam Id alii accipiunt pro

ipsa incensione luminarium, alii tamen, ut nos putamus, rectius pro collocatione lampadum in extremitatibus calamorum, quod non nisi sublata manu fieri potuit, scit lampades erant vasa candelabro non contigua sed libera inuotidie mutanda , cum ut purgarentur , tum etiam ut oleo implerentur, inllychniis instruerentur, accedit quod Num. II. 9. lampades enumerentur inter vasa, separatim involvenda& portanda.

Et faciet lucere e regione facie ejus J Hisce verbis indicatur lampadum

SEARCH

MENU NAVIGATION