Salomonis van Til ... Commentarius de Tabernaculo Mosis, ad Exod. XXVXXX et zoologia sacra

발행: 1714년

분량: 488페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

do 'ci , id est , mplici sis id est , sextuplici

filo. Hinc conjicit materiam sorsan spectare vocem praeparationem , aut texendi modum , nec abhorret a se tentia quorumdam Rabbinorum etiam a Clar Braunio, tibA. cap. V I pag. I CI citatorum. Qui dicunt ' esse linum quod tino culmo ex terra surgit, non duobus culmis, ex uno trunco. Meam si quis requirat sententiam , putem 'a esse nomen genericum, materiam, Linum nempe simpliciter nonh

bita ratione filorum, exprimere , sed is nomen esse specim cum, ignificare pannum lineum inuidem sextuplici filo simul textum nam is proprie sex significat. Cum ergo M sesam. XVI. dicit Plisum fuisse ex a , indicat in genere materiam, nempe ex lino fuisse factum: Exod X XVIII. XXXIX. ex is, speciem magis exprimit, fuisse ex lineo panno sextuplici filo texto. Sic ratio etiam reddi potest alius loci ubi de seminalibus agit, sic vertendo, Facies feminatia linea, ex panno lineo sextuplici filo retorto observandum

porro retortum nunquam cum, , sed semper cum

Jungi, quod mihi argumentum est , is fila, a materiam

respicere.

g. Ex iis quae diximus sacile patet Pileos Pontificis Sacerdotum ex linosuisse. Probat&hoet collatio loci moech. XL lv. 1 . ubi Capitis tegumentum Sacerdotum novi Templi dicitur fuisse ex ova, quod omnium interpretum com sensu Iinum significat. Jam diu observatum est, plurima, quae ad Templum Ezechielis pertinent, desumta est ex iis quae in Templo Hierosolymitano erant, proinde vestitus Sacerdotum utriusque Templi sine dubio ut similis considerandus erit. Cumque Pileus Sacerdotum Templi Erechielis dicatur fuisse ex lino, sequitur Pileum Sacerdotum Tabernaculi aut Templi Hierosolymitani ex lino fuisse. Conveniunt

etiam

392쪽

etiam Iosephus, ut suo loco videbimus, dere omnes late

pretes, tam veteres quam recentiores.

a. DE FORMA PILEORU Μ IN GENERE.

I. r. Acra Scriptura nec FORMAM nec Fabrisam Puteorum, tam Sacerdotum quam Pontificis, describit. Indicat quidem, quod Pile, ut ceterae vestes fuerint adimnatum S Gloriam, Exod. XXVIII. Sacerdotum Pileis ornatum adscribit, Exod XXXIX. 18. g. x. Ex nominibus tamen Iudaeorum Magistri aliquid ensculpere voluerunt, juntque Pontificis Pilaum aera dictuma ireum Dendo, ut diximus , quia ex eorum sententia, factus erat ex una fascia Linea xv ulnas Anga, qua aliquo

ties caput circumvo unt.

usdem formae volunt fuisse Pileum Sacerdotum, quem ideo etiam in vocant, ut jam Cap. I. observatum est. Ita ut fuerint instar Pileorum Orientalium, Turcarumin Persarum, quos illi volgand nominant. Differentiam quaerunt in voce maro, nam, quia haec vox Couicuos proprie significat, volumineos Sacerdotum, qui hoc nomine in sacra Scriptura vocantur, nomen hoc inde accepisse, quod magis erant acuminati vel fastigiat quam Pi-leus Pontificis. Disserentiam hanc ex mente Magistrorum figuris expressit Cel Braunius, qui Magistris adstipulatur pag. 29. ω 3o. I. 3. Licet nomina Hebraeorum utpote se ius naturam rei exprimentia, non sint negligenda . tamen ex iis solis, quibus sacra Scriptura hic utitur, nihil certi de Pileorum forma dabrica elici poterit. Neque etiam ex eo quod sacra Script

393쪽

io DE PILE ID s IvE IARI sScriptura dicat, uigabis ipsis Pileos, Exod X XIX4, Io. Leυ. V I. 9. lndicam quidem hisce verbis, Sacerdotum Pileos alligandos fuisses; sed quo modo hoc faciendum sit, non additur g. Nemini tamen mirum videri debet sacras Literas nihil de Pileorum Forina memoriae prodere. Sciendum enim, Deum omnia quae tam ad struendum Tabernaculum, quam ad Vestes saeras pertinebant, Mosi cum in Monte erat, hi schemate ostendisse, secundum exemplar aut schema illud acicurate facienda. Hinc repetitum saepius monitum, Inssicet Fae secundum exemplar quod Tibi in monte monstratam fuit, Exod XX V. 9, o. XXVII. 8. Non opus propterea erat omnia verbis accuratius describere, inculcare, quum ex Idea , quam ex viso schemate hauserat, artificibus monstrare potuerit, quae erant facienda riuo modo quod a tantum in Pileis, sed etiam in aliis ad Tabernaculum perti nentibus rebus, locum habuit.

Sive PILEORU SACERDOΤUM. I. r. c ine sacra Scriptura, exeaJudaeorum Magistri, de forma Pileorum Sacerdotum&Pontificis, me moriae prodiderunt, Cap. praecedente enarravimus. Ad Iosephum ergo accedamus. Hic nobis satis diffusam de scriptionem Pileorum Sacerdotum Pontificis dedit. οPileo Sacerdotum scribit Antiquit Iud lib. III eae Vm

394쪽

pag. 84 editionis Genevensis anni I 6 II. vel cap. vra editionis Clar Be hardi Oxoniensis, pag. 7

Versio Epiphanii. Iosephi textus Uersio Gelenii.

395쪽

versionem unam Epiphanis voco , quia sub hoc nomine in editione Oxoniensi exstat, sed an revera Epiphanii Scholassici sit , non amrmo. Vetus versio est, sed quibus ration, bus Epiphanio Scholastico tribuatur, Bemhardus non addidit. Celeb. Fabricio videtur , hoc nomen ex conjectura appositum fuisse , fundamentum conjecturae ex Cassiare aperit. Consuli is poterit in Bibliotheca Graeca, ib. IV.

g. x. Iosephum non fideliter ab his Interpretibus fuisse expressum, videbit qui versiones cum textu Graeco consare

voluerit.

Epiphanius Seholasticus, aut quisquis ille sit, videtur potita Paraphrastem quam Interpretem agere. In ejus versione apparent, quae Graece non inveniuntur in editis Iosephi libris, ex gr. haec verba , Instar parvuli Calamauci avit Casuis. Nec monet Bemhardus, qui S S libros consuluit, usquam haec verba Graece exstare. Integros paragrapho plane ossibst , pluraque verba de suo intrusit. Geloius Iosephum melius expressit, sed non in omnibus. Verba ἀς σπάνη λαῶν, non vertit, ac si in textu non essent. Nisi velis Typographi vitio vocem Corona excidisse, ut , deatur Corona vitta linea Sc aberrat etiam in aliis. Nova hinc versio nobis adornanda fuit, in qua Graecumtextum ad verbum reddere conati sumus. Super caput autem gestat Pileum non fasstiatum, cossormam non habentemi nee pervadentem descendentem)in illa, caput nempe totum, verum lautam transces

dentem medium vocatur vero Masnaemphthis. Tali autem erat fructura ut Corona videretur ex Ierimra linea taenia facta crassa densah, etenim complicata coquitur saepius.

396쪽

SAcERDOTu Mm EERAEO Ru M. rique eiseumdat, descendens inque adstontem futuram ta uiae S quicquid ab ea indecorum, occultans. Totique erant aequalis facta totumque cranium ubique cingens obtegens . Adaptatur autem perfecte , ne corruat operante circa

saerat nempe Sacerdote J. g. 3. In hisce Josephi verbis plurima sunt observanda,

ratio nostrae Versionis, ubi necesse est, reddenda venit. Jos phus in sua descriptione quaedam generaliora cum nomine Pilei praemittit, deinde Fabricam accuratius describit. Super caput autem sat Pileum DPileos portare Sace dotes, quando sacris operantur, cum sacra Scriptura asserit.

Non fastigiatum coni formam non habentemo nec pervadentem Gescendentem in illud nempe caputhrotum, verum paulo transcendentem medium PQuid sibi velit iste verbis, propius inspiciendum erit. Verba quidem non sunt

adeo obscura.

Cum ἄ-ον Pileum dicat, docere vult Pileum hunc non habuisse sermam Coni, nec proinde fuisse lente fastigiatum aut acuminatum non habuisse formam Metalem, ut Festiphrasi utar , qui de Tutulis , capitis tegumentis apud Romanos, scribens , ait, eos habuisse formam metalem , id est, Coni, quia metae in Circi coni sermam exprime

bant.

Ex his patet, Iosephum non in eadem fuisse sententia cum Magistris, quos sequitur Clar Braunius, qui Pileos Sacer dotum acuminatos cin Coni sormam exeuntes volunt, quia nUm vocantur. st Josepho in hisce fidem habendam esse, facile unusquisque sibi persuadebit, si attendat s uodyos Ibus fuerit ex regia sirpe ipse Sacerdos, ut sarum rerum oculatus resis o his Sacerdotum usibus saepius indutus, neque adeo fungus esset, ut aperte falsa orbi obtrudere e natus

397쪽

pag. 8a.

Sed quare Pileum tami vocet, addat non semadem tem in id totum, c. majoris est indaginis. Caput totum hoc pileo non undiquaque fuisse tectum, sed mediam fere ejus partem tantum, ultima verba satis instrucant; sed quomodo hoc intelligendum riuorsum respex rit Josephus, diligentius inquirendum. Mihi sane persuasum est , Josephum in animo habuisse, hisce verbis Pueos Sacerdotum Hebraeorum, distinguere ab aliarum Gentium earumque Sacerdotum Pileis, iraecipue illis, qui coni formam habebant, dere totum caput coa

tegebant.

Qui ritus Veterum diligentius perscrutati sinu , observa runt, quasdam Gentes nudo capite sacra fecisses, imo ipsos aliquando Romanos. Plurimae tamen tectis capitibus saera fecerunt, earum Sacerdotes inter sacrificandum Taras gestarunt. Imo si larae non erant ad manus, toga aut aliis vestibus caput obvelarunt. Fuit hoc ex superstitione , se mala omina ipsos turbarent, ut ex Virgilio, Plutareti, Se

vis, solemni formula HOC AGE, eruditissime proba

Inter laras Veterum quaedam habebant Coni formam,& sere totum caput obtegebant. Ita Marae rectae, capitis ornamenta Regum Armeniorum Fersarum, aut si mavis Parthorum , Coni formam habebant, sere totum caput obtegebant, descendebant fere ad oculos, totam cervicem cum auribus labruse parte, velabant. Nummi hoc clarissime docent.

Egregiam Maram rectam Parthicam diademate cinctam, stellis aliisque figuris ornatam, lenteque fere in Coniseraeam fastigiatam videbis in nummo Augusti, cui haec epigrapho,

398쪽

SAcERDOTUM HEBRAEORUM. 13D PARTHIS in Tabulis Arscholanis Tub. XIII

Similem Daram sed Armeniacam , exhibet Illustrissimus Ezechiel panhemius in libro de Praefantia S usu μ- mi atumius v. ubi, ut solet, plurima eruditissima , tam de Tiaris, quam de titulis Regum Persarum, aut si mavis Parthorum, Armeniorum, aliorumque congessit,is rarissimis nummis illustravit. Nummus, quem indico, occurrit pag. et 8 edit. s. in . cui epigraphe IMP. TER Uerum perperam videtur Augusto hic nummus adscribi , qui

secundum abutis Arscholanas tab vri num. h. manifesto est Antonii, prout eadem haec Mara cernitur in altero Antonii nummo ibid. num. s. Aliam laram sed absque ornamentisis magis acuminatam, in Coni sormam exeuntem, exhibet nummus --

gusti, cui pigraph ARMENIA C ΛΡTA. in Tabulis

scholanis tab. X. num. 3. apud Spanhemium libro citato pag. 4s7. Celeberrimum Venerandum meum Pra ceptorem Ioh Georg. Graevium , ad Florum, pag. 98. Marae illae sere totum caput velabant, quod Maris solemne juxta Nasonem, Tempora purpureis tentant velare Tiaris. Aliquando vittis aut infulis dependentibus, ut optime patet ex nummo Tigranis, apud Illustriss Spobemium pag. M. ut ex nummo elegantissimo Parthico quem ex Meducea Gaza produxit idem Spanhemius pag. 426 num. II. Non possum non , hac occasione cum orbe Erudito communicare, segantissimum & rarissimum Parthicum nummum. hactenus, quod sciam , a nemine observatum. Hujus mihi copiam fecit Vir optimus & mihi amicissimus os visus iLENAROEx Ius , ex ditissimo, omnis generis nu

399쪽

mismatibus, Syris, Samaritanis AEgyptiacis, Graecis,' praecipue elegantissima uocupletissima Romanorum Impe. ratorum serie, resertissimo Gamphylacio. Est nummus argenteus , integer , cujus modulum circillo,

cui inscriptum ARG. e remmus.

Λ una parte caput vitae, Mitra tectum cum dependentibus vittis aut infulis, barba promissa instructum , cernitdr. Similis sere haec imago ei quae in nummo edice , ab tylustr. Ssanhemio producto, occurrit Nisi quod circa Hiram nummi nostri ornamenta quaedam se conspicienda prae heant, quae in nummo Spanhemiano non observantur. 1 quo tamen evinci non potest haec ornamenta in nummo

Spanhemiano non esses cum Illustr. Spanhemius diserte dinceat, nummi Iconem ex plumbeo ectypo fuisse expressam, veniam petat, si in nummo delineando desecerit an sculptortia Fatinus videtur, in simili Arsacidarum nummo, Oma menta illa, aut similia, quae extant in nostro, observasse, sed ea rudi modo delineata dedit in Thesauro Numismato, Nec aliter Angelas Caninius. POL

400쪽

Postquam ea, quae praecedunt, typis erant destripta, comparavi mihi ultimam editionem libri illustr. Spanhemii de s S praefantia Numi matum, in quo observavi Virum Celeb. nummum illum, quem Augusto ante videbatur adscribere, de quo nos supra pag. s. in hac editione Antonio, cujus revera est, adjudicare. Vide eum pag. 433. Prosert etiam plurium Arsacidarum numismatum e paci quae Arsacidarum capita repraesentant Mitris sive laris instructa, iisdemque ora mentis distincta, quae in Uilenbrochiano conspiciuntur. De Tiaris hisce Parthicis ornatu vario distinetis , vestiturus gum Parthorum fuse agit, pag. edit ult. so. se Nummum iisnbrochianum eximium, summa curavi fidea perito sculptore aeri incidi curavi. Caput, quod in nummo quem edimus conspicitur, sine dubio Arsacis est , quod patet ex epigraphe in aversa parte. Vittae sive infulae , aures malarum partes tegentes , satis

clare cernuntur.

In aversa parte occurrit hominis figura sedentis in sella,

manu tenentis instrumentum, quod nobis arcus Parthicus videtur, arcu enim Parthi valebant. Hinc non tantum arcus in

aliis nummis Parthicis, a Spanhemio editis, sed etiam in nummo Augusti cum baculo,&epigraphe DE PARTHIS exprimitur. Sic Rex Persa sive Parthus adorans solem

ignem arcum tenet, in monumentis Perseepolitanis, apud

Chardinum in Dinerario Perseo , edit. Me in quarto, Ag. xviri. Figura ipsa, quae in parvulo nummo min tissima , si oculus non fallat, juvenilis, imberbis est, similis illi, quae in duobus nummis a sanhemio edulis repraesentatur. Eandem figuram ipse observavi inter nummos Viri humanissimi, mihi amicissimi ac bi de Wiue, qui plures Arsacidarum nummos possidet, inter quos nonnulli exstant rarissimi, neque hactenus a Viris

SEARCH

MENU NAVIGATION