Salomonis van Til ... Commentarius de Tabernaculo Mosis, ad Exod. XXVXXX et zoologia sacra

발행: 1714년

분량: 488페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

ARTICu Lus IV. Scribendi necessitas.

Hanc historiam Legistationis divinae extorsit ipsa necessitas, de se

culi facies erat enim populus Israeliticus ad idololatriam pronus, pervicax mosis authoritatem saepius in dubium revocans , post inventam scribendi artem non potuit tuto tradition:bus committi, quae scribendi causa etiam sub finem Deuteronomii allegatur , scit legum divinitas ex sola historia legistationis innotescere potuit, cumini at erant morales ex lumine naturae possent deduci, quae vero caetemoniales ab arbitrio alicujus Legi statoris pendebant, ut proinde nullum argumentum divinitatis ex ipsis legibus deduci possit, sed omnis probatio profluat ex modo tradendi.

Haec scribendi necessitas, nobis facile suppeditat scopum scribentis, qui duplex est,

α. Ne leges divinae oblivioni tradantur aut hominum perfidia in alienum sensum detorqueantur Scriptura enim rei gestae σύγχρον seu coaeva& publice tradita non potuit in posterum obscurari, quoniam in omnium manibus versabatur , de qui ex manu Legisatoris accoperant, abinde primae puritatis testes constituti fuerunt, quod validum fuit remedium ad restaenandam posteritatis audaciam, si quispiam auderet adversus legum divinitatem inceritatem moliri aliquid.' Ne in posterum aliquis dubium moveret adversus legum divinitatem cirrefragabilem authoritatem, omnem Legistationis historiam adjecit Moses, quae scit ipsa valida est ad divinitatem legis adstruendam di tanta enim signa miracula comitabantur eductionem p puli ex AEgypto, conservationem in Eremo, primordialem legis promulgationema ut nemo non agnoverit divinam praesentiam , convictus suerit se esse oculatum lauritum testem coacti enim finpius sunt fateri quod ipsum Deum ex monte Sinai audierint verba

72쪽

scedetis pronunciantem, quod Seniores una cum prirroribus viderint Symbolicum illud majestatis divinae emblema , cujus repraesentamen post solemnem scederis ratificationem illis exhibitum fuit Exod XXIV. quod argumentum pro divinitate legis attonis ideo magis stringit, quatenus rei gestae historia respondet antiqua ir missioni Abraham data Gen. X V. 3. - qua Deus Abrahaiamo spem fecit non tantum seminis secuturi , verum etiam in AEgypto aliquandiu opprimendi, sed singulari gratia inde liberandi, in peculiarem Deo populum secernendi, a quo coli vellet is quem singulari politia gubernandum sibi subjiceret.

Stylus Mosaicus hic simplex est historicus rem omnem secundum temporum seriem digerens, maximaque Dei opera sine encomtis simpliciter exhibens, ut non videretur praeoccupare hominum animos proprii judicii interpositionea verum quid de omnibus illis iudicandum esset cujusque meditationi relinquens, unde praetumida verba cothur no incedentia, qualia oratores amant, ut animi παγωοιτα excitando homines prius in admirationem quam ad attentionem abripiant, pr cui esse voluit.

ARTICU Lus VII. Oeconomia hujus Libri.

Ut autem constet quo loco ordinae singula collocata sint, animas vertendum bipartitum sere esse hoc opusculum, comprehendereque A. Historicam enarrationem liberationis populi ex servitute AEgypti,

cujus notatur

Occasio, quae fuit iniusta populi ab AEgyptiis oppressio cap. I. a. Praeparatio inuidema. Instrumenti quo Deus uti vellet in maximo hoc opere , se indigito cujus describitur 3 I. M

73쪽

s INTRODUCTIOr Nativitas cap. II. a. Vocatio cap. III. 3. Confirmata authoritas ev. IV. 3. Ipsius operis , ubi conspicitur Mosis cum Pharaone multifaria transactio, non sine perpetua lucta regis desideratam dimissionem populi niuac concedentis, nunc denegantis, cap. V. cap. XI. 1 Executio ubi a Populi migratio ex terra Gosen , quae I. romota est, primogenitorum in aegypto occisone, dum Angelus occiso Israelitis parceret, cap. XLI.

a. Memoriae commendata, lege agnita halis commemorationem annuatim praecipiente, cap. XIII. I. ------ 16. β. Deductio usque ad mare rubrum , addita rationes, cur non deducerentur per viam Philistaeo m, cap. XIII. 17. - 22.

γ. Trajectio maris rubri, unde Judaeis a Salus, aegyptiis interitus accedit, eap. XIV. b. Gaudium quod singulari cantu testati sunt, eap. XV tam Continuatio dum Deo duce Eremum ingrediuntur, ubi experti sunt Dei. a. Curam illis obmurmurantibus omnia necessaria exhibentem, quia Aquas amaras correxit, cap. XV. 22. -- 27.

h. Mannam loco panis substituit, cap. XVI. c. Aquam ex rupe illos assequentem suppeditavit, cap. XVIL' Desensionem satis validam praestitit adversus Amalechitarum insultum, cap. XVII. 8. - 6. n. olitiae peculiaris constitutio , dum ex Iethronis consilio populo dantur iudices, cap. XVIII. B. Historiam legistationis triginis cultus divini in hac parte agitur, De foedere Dei cum populo erecto, cujus confoederationis no

tantur

α. Haemissa quae consistebanta. In populi invitatione ad πανηγυριν, cum debita animorum corporum praeparatione, cap. XIX. I. . I.

b. Dei

74쪽

ri et In Rum axo DI. b. Dei ipsius majestuosi apparitione ad transigendum cum p

pulo , cap. XIX. I 6. β. Norma faederis ore tenus explicata, ubi stipulatio divina alia facita fuit, a Deo ipso loquente, immediate populum compellante,

b. Mediate per Mosem dum populus prae tremore Deum i quentem non amplius serret, sed Mosem internuncium peteret, qui illis dedit praecepta spectantia,

r. Cultum externum, cap. XX. 18. - 26. a. Mutuum populi commercium & concivium conversati

nem, cap. XXI. XXII. I - II, 3. Venetationem superioribus debitam, cap. XXII. 18. . Ad forum de iustitia exercitium, cap. XXIII. I. - . s. Ad publicas solemnitates annuatim celebrandas, cap. XXIII. o. - 9. 6. Ad bella legitime gerenda, ubi commendatur veneratio Angeli in bello ducis, cap. XXIII. o. - 32. γ. Ratrficatio foederis cum omnibus eius solemnitatibus, 4psius numinis symbolica visione, cap. XXIV. a. De erectione tabernaculi, cujus strucrura a Commendaturo divino praescripto indicatur, cap. XXV.

b. Interrumpitur aliquantisper propter populi peccatum cum vitulo aureo, donec Deus populo reconciliatur, cap. XXXI. I 8. - v. XXXIV. Consummatur, cap. XXXI. - cap. XL

75쪽

tem Sinai ducunt, ad legistationem seu foederis promulgati nem, ratificationem pertinent, accingimus nos ad TABERNA- ci ci erectionem. Praesenti capite XXV exhibet nobis Mosesin hilissimum illud colloquium seu potius alloquium quo Deus ducem populi edocuit, α. Quae ad congestionem materiae in Tabernaculi structuram inpendendae requirebantur, vers. I. s. β. Formam Arcae in Sancto Sanctorum collocandae vers. Io. - 22. γ. Detineationem mensae, cui panes propositionis imponerentur in primo adyto collocandae, vers. 23. - o. Faciem Candelabri aurei in eodem primo adyto erigendi, rescit.

De colligenda materia inruendo Tabernaculo. Analusis.

Alioquium Dei primum Designat modum quo collectio materiae instituenda seret, versis, α'. Definit materiam coacervandam, desumendamque 1 Ex metallis, vers 3. a. Ex filamentis, vers. Α, e. p. pr. 3. Ex rebus solidis vers. s. p. altera. 4. Ex odoriseris, vers. 6. r. Ex lapidibus pretiosis vers . γ. Explicat in quem usum ista collectanea erant impendenda , ibique exponitura. Quid ex iis fabricandum seret, vers. 8. b. Quanta cum cura prototypo exprimere debebant, vers. 9.

76쪽

Vers. I. 9 ET DE COLLIGENDA MATERIA. Seholia.

vers. I. Et locutus est Bh a cum Ue J Iudaei hoc alloquium Dei ad Mosem existimant incidisse in septimum diem mensis Sivanci statuunt enim promulgationem 4atificationem foederis uno die absol tam fuisse, quod sane verisimile est, non tantum quia omnia iacile uno die absolvi potuerunt, verum etiam quia illa transactio non videtur in plures dies divellenda, quae tam arcte cohaeret, cum annua legissati ais illius memoria celebrata fuerit ipso die Pentecostali, qui semper incidit inla mensis Sivan, solemnitatis illius unicus tantum dies fuerit festivus Iudaeorum traditio videtur sententiae faveres; qua data hypothesi sequitur necessario hoc alloquium in sequentem diem re vendum esse, quia redeuntibus a monte Senioribus Moses ponitur ibi mansisse per o dies , qui terminantur in I . mensis Tamous , quo Ddri jejunium fractarum tabularum causa annuatim quoque observant, a septimo enim mensis Sivan usque ad L . mensis Tamous o. dies intercedunt. Incidit proinde alloquium hoc in tertium ab exitu Egyptiaco mensem ut Deus non diu cunctatus fuerit , qui praescripserit populo omnem colendi modum. Vers. E. Loquere adflios Israel J Mandatum obligatorium devincit omnem populum ad suppeditandam materiam tabernaculo requisitam, quia omnes filii Israel transierant in foedus, illis ut foederatis incumbebat quibusdam muneribus Deum foederatum agnoscere. Accedit quod Deus concipiendus fuerit ut populi rex, in Oriente reges

sine munere nemo salutati

Capitiis mihi oblatum Capere hic est proprie separare a proprio

peculio quaedam Deo tradenda vocabulum hebraeum athemate

tam in hophalet ' significat aliquid de acervo, cumulo tollere,

unde Graeci appellant μεαοι, secundum hanc etymologiam significat donum de summa ablatum, sed cum radix exaltandi significati nem qnoque agnoscat, nonnulli elevationem interpretantur, quod Belgae eleganter exprimunt en h er Conjiciunt viri docti donum hoc sta appes latum suisse a ritu quodam adhaerente, volentes quod Sace dotes qui ista donaria excipiebant ab offerentibus , ea coelum versus attollerent, quasi Deo repraesentantesin elevatione fignificantes , illa nunc Dei esse.

Cujus

77쪽

Cujus cor erit voluntarium J Verbum hebraeum Iri significat spo laneum animi motum, scilicet non erat praescribendum populo , quae quisque daret, verum illud cujusque arbitrio committendum erat, ut quilibet teneretur hoc dono testari amoris maguitudinem is quanti taceret Dei amicitiam, quam si quis pluris faceret, compliorem quoque mensuram attulit. Vers. 3. Capietis aurum, c. Metallorum tres enumerantur species tum invasorum consectionem, tum etiam in investituram quorumdam utensilium impendenda Nulla ferri, stanni aut plambi fit mentio, utpote metalla corruptioni magis obnoxiain minoris pretii, cum hic omnia debeant pretiosa esse & regiae, imo divinae majestati, respondentia.

Ver 'acinthina J Color pro re colorata metonymice ponitur, indicaturque lana caerulea, inuidem pretiosissimi coloris. Notant Philologi ex concharum speciebus unam fuisse , quae apud Plinium

aliosque nomine Conchini innotuit, animalculum ostreatum, sanguine nigricante refertum, cui intincta lana caeruleum colorem referret, de qua re multis agit clar Bochartus uerae ib. V. II. nec non clar Braunius de sim Saceriatali M. I. cap. I 3. Purpure. Aliud genus tincturae denotat colore purpureo nome

que habet ab alia concharum specie, cui nomen purpura eius capi in olim fi equens Tyriis , qui lanam sanguini purpura intingentes,

magnum inde quaestum faciebant confra unium lib. I. q. Occinea dibapha Belgae Scharlahen, rubri coloris erat, cujus tinctura x vermiculis granis cocci innatis accipiebatur. Sanguine ruisse coloris probant testimonia Thren IV. s. g. I. 8. additur vox ad augmentum pretii denotatque lanam binis vicibus intinc tam Plora dabit Praestantiss. Matinius lib. I. cap. II.

Bessus Belgaeci θη-at, quotiescunque ejus in Scriptura fit me lio, indigitatur linum maioris pretii Philologi nomen uter subindicare existimant linum hoc ex lamentis septuplicibus contortis compositum suisse, unde textura singularis soliditas, qua de materia idem

eodem lib. cap. 6.

Pili caprarum In textu hebrato G rPa phrasis elliptica est , ut voeabulum pilorum subintelligatur , quod evidentissime probant collata testimonia Exod. XXVI. 31. .XXXI.46. ubi caprae i. e. pili caprarum cois subjiciuntur, jubenturque etiam Maelitae nere pilos,

78쪽

praxumis inde aulaea conficere, confer Bocharem Hieron. lib. II. p. Ueros Pelles etiam arietnm rubefacta J Arietum se vellera praeporata .rubicundo colore tincta tabernaculo inservire debebant vel menti loco, ut aeris injuria arceretur, cons cap. XXVI. I 4.

Ei pelles απnn Dubitant interpretes num vocabulum m etnnsit nomen coloris an animalis, Junius Tremelius, quos Nostrates sequuntur, ut nomen animalis accipiunt, vertuntque pelles melium, Q v Aen. Uocabulum autem coloris tantummodo esse Bochari uteron.

M. III cap. o. urget, cujus vestigiis insistit Onaeus in tractatu deaea cris hebraeorum lib. I. cap. qui rubrum quoque seu coccineum colorem in iis agnoscit. Haec vellera etiam tabernaculum obtegere debebant,& immediate aeri exponenda fuerunt, ut collatio loci Exod. XXVI.

I . evincit.

Ei ligna Sisii, Multum hic laborant interpretes thilologi cuius speciei hoc lignum fuerit, atque ob rei obscuritatem Belga hebraicum nomen retinuerunt, dum vertunt Sittim-Mut scit locus unus

alter occurrit in Scriptura sub nomine Sittim, ut Abel Sittim, nec non Nahal Sittim, vide Numer X XI. i. of II. r. III. r. Numer.

XXXIII. o. ΡιI III i8. unde exiitimant haec ligna allata fuisset verum quia vocabulum hoc in singulari occurrit IV. XII. v risimilius est nomen specificum arboris esse. Quidam speciem Cedri fuisse inde conjiciunt quia in structura templi Salomonis hujus loco

lignum cedrinum fuit adhibitum. Multis tabulantur Iudaei, unde in deserto hanc speciem ligni cedrini accipere potuerint Istaelitae, quorum nugas libenter omittimus, quae videri possunt in disputatione Fri uti de Area testimonii sed rem expedire doct. Ursinus videtur in Arboret Biblico lib. I. ia qui ex Hieronymo, Bellonio, aliisque animadvertit in deserto Sinaitico reperiri arborem quandam spinosam talde nodosam, Acacia genus reserentem, cujus lignum admodum solidum est , satis aptum ad omnia illa conficienda quae in tabernaculi structura requirebantur, obiterque annotat lignum Sittim a Cedrin cytam JG loco evidenter distingui. Vers 6. Oleum ad Iuminare Scit candelabri, de cujus structurai sta vers. i. confinxia XX VII. 2 . . . Odora-enta ad oleum unctisaeis Mil ungendi erant Sacerdotes de nonnulla tabernaculi vasa, inque eum finem massa aliquamollior com- α Pone

79쪽

ponenda fuit ex variis odoramentis quae compositio tota describitur Exod. XXX. 3 Et adsuctum arama J Quae singulatim etiam enumerabuntur Exod.

Vers. . Lapides Sardoniche. Tandem accedit enumeratio rerum offerendarum ad lapides pretiosos, quorum alii destinabantur ad ornamentum Ephodi, alii ad ornamentum Pectoralis Ephodum ornabat Sardoniche lapis utrique humero imponendus.

Lapides implentes Id est, inserendi pectorali debebat enim pectorale XII lapides recipere pro XII tribubus Israel, eique omnes inter sedistincti, de quibus infra agendum erit. Ver 8. Pergit nunc Legiflator , iubetque ut faciant Sacrarium. Hebr e pulsanctitate tabernaculi nomen obtinuit, quia Deo Sancto

consecratum non tantum fuit, verum mactionum sanctissimarum theatrum, nec non rerum iersonarum sanctarum receptaculum foret.

Habitabo inter eos Ita primarium Tabernaculi usum subinnuit , uenempe Deum ibi habeant praesentem, quem omni in casu, si necessitas id flagiraret, in consilium adhibere possent, ut proinde tabem culum inter tentoria Israelitarum fuerit instar ratorii quo Romanorum Imperatores muces utebantur quando cum exercitibus castra

metabantur.

Versis. Omnis prout ostendo tibi ideam J Vel , proui virindum tibi objisio. Vocab Hebr. rvra est vocab mechanicum a radice picia adificare, significatque exemplar, cujus accuratiorem expressionem c rare debet artifex , alias adspectabilem corporis humani formam d notat quoque, Τά X XII. 28. Psal. QVI. Eo. Deut. IV. 6, i T. uno verbo, cujusque rei repraesentamen, formae tabernaculi & vasorum ejus, Mosi objecit, ut prautaret usum normae aliquo opere exprimendae.

Ratio OEconomiae.

s. r. In littera Tabernaculum hoc condendum concipi debet instar palatii regiae majestatis aut praetorii, in quo Deus se populo praese rem sistere voluit sub symbolo aliquo significativo , quae praesentia I datis pia, vocatur, quod maximum genti Judaicae suit privilegium, Deum scit ut regem sibi habere tam propinquum , vid. Dein IV. . quem in omni casu accedere possent, ut responsa referrent verum

80쪽

Vers x. -9. ET COLLIGENDA MATERIA. 3

ne gloriosissimus ille inquilinus minoris fieret , omniaque regiae, jestati responderent, voluita in omnia pretis a forent, maiestatemque referentia , quod enim subditi regibus debent in testimonium aestimationis, se essicere, ut cum

manifestatione gloriae habitent, atque omne eorum decus servetur,

hoc ipsum iure exegit Deus ab Israelitis, dum per symbolicamis albquatenus visibilem praesentiam inter illos habitare voluit. R Ut ex spontaneis materia colligeretur cum spontaneitas donorum uberiorem testetur amorem aestimationem , legitima fuit haec

stipulatio. γ. Humnnam opem postulavit in conficiendo tabernaculo, in testim nium Israelitas regi debere quoque manuum Operam.

ὸ Α norma deflectere prohibet, quo testatum dedit subditos sibila bere humilem subjectionem Hare ejus arbitrio. g. i. Quod si uicum repra tamen consideremus , Tabernaculum fuit typus Ecclesiae . . tam militantis quam triumphantis, in qua aio praesens foret, confJOh. I. Hebr. IX. I. - l . ti qua Ecclesia notandum a. Quod omnia serent pretissa per divinam gratiam se creaturarum optimi, divina gratia exsatiati debebant conficere materiam ex qua spiritualis domus conficienda fuit vid. r. Petr. II. 4, 3, 6. unde fideles electi inter pretiosa quoque numerantur, sal. QVI. 3. &

i Dona debuerunt esse Spontanea citarat populus Christi recensetur inter munera spontanea, sal. X. 3. amandus enim est Deus amore voluntarioin spontanea cordis allubescentia. γ. Hominum ministerium ad structuram tabernaculi requirebatur quod etiam in Ecclesiam T. locum habet, dum omnes tanguli hdeles obligati sunt facere ea, quae ad Ecclesiae aedificationem valent.

quamvis praeciquus hic ministrorum verbi Dei locus sit, qui hac in parte respondent viris spiritu Dei imbutis , Tabernaculi structura praesectis , adeoque alii materiam congerunt, idque pro viribus, dum hic aurum, alius lignum suppeditat, alii autem struunt, dum ministerio Verbi & Sacramentorum fideles sibi invicem conjungunt. δ. Norma struciturae instar ideae operis conficiendi proposita fuit, quam sequi debebant architecti, ita quoque verbi Euangelii praec nes nil docere debent praeter id quod traditum est, Ecclesiaeque aedi-

SEARCH

MENU NAVIGATION