Gerardi Noodt, ... De forma emendandi doli mali, in contrahendis negotiis admissi, apud veteres, liber

발행: 1709년

분량: 148페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

71쪽

ω GERAR Di Noo Daemeriturus, si de investiganda Ulpiani sente tia serio cogitem id agam: scd primum eXPOnam Verba d. g. q. ea Verba sunt.

Si venditor dolo fecerit, ut fremJ pluris deret , puta de artifcio mentitus es, aut depeculis, empti eum judicio teneri, ut praest ret emptori, quanto pluris fervum emisset,s ita peculiatus esset,. vel eo artiscio instru- .

ctus.

Ut paulo cIarior fiat Ulpiani ratio, pauca praemittam de Veterum more circa servorum venditionem. Qui venalem producebat servum, solebat in titulo quem ut observat Scaliger, Notis ad Propertium). plerumque de servi collo suspendebat, ejus virtutes ac Vitia enarrare. isque titulus ut scriptus sit, ita uti recte intelligi possit, AEdilitio Edicto fuisse cautum, auctor est A. Gellius, Noct. istic. lib. q. c. a. ex eo vero more & jure Orbilius apud Suet nium , De illustribus Grammaticis c. q. Apud majores ait, cum familia alicujus venalis produceretur , non temere quem literatum in titulo, d literatorem inscribis itum esse: quas nouperfectum siteris, sed imbutum. Ne hoe quidem omittam, quod venditor, cum de pec sit magnitudine, aut artis genere & gradu,

quidi

72쪽

DE FORMA EMEND. DoLI MALI LlB. 6 I quid affirmaret, saepe inescabat emptorem alias non contracturum: plerumque venalem servum pluris aut minoris aestimabat. Livius

lib. 39. c. 6. Tum coquus vilissimum antiquis mancipium , aestimatione , usu, in pretio esse, O quod ministerium fuerat, ars haberi coepta. Plinius quoque lib. 7. Νatur. histor. c. 39. Pretium hominis in servitio geniti maximum ad hanc diem seuod equidem compererim) fuerit Grammaticae artis Daphnidis; Cn. PMaurens vendente, ct M. Scauro principe civitatis ii l. M. DCCG.

sestertiis licente. Excessere hoc nostro aevo, nec modice histriones, sed libertatem suam mercati. Iuippe cum jam apud majores Roscius histrio

S. quingenta annua meritasse dicatur. Caeterum ut aestimabat servum 'venditor ab his quae in titulo dixerat, promiseratve ; ita rationis erat, emptorem Contra postulare, sibi praestari id sine quo aut non fuisset contracturus, aut non ita. nec tamen debebat id amare exigere: sed cum quodam temperamento. nam

si simpliciter dixisset venditor ν peculiatum esse servum: sufficiebat, vel minimum habere peculium I. 18. L a. D. de AEdiluto Edicto: aliter ac si certum quid affirmasset de praediis, animalibus , mancipiis, mercibus , faenebri

73쪽

sag R ARD Noo D vpecunia, aliis, quae in peculio saepe fuisse, testatur Imperator g. s. Inst. suod cum eo qui in aliena potestate. similiter si artificem promisisset; non utique perfectum in arte praestare tenebatur, sed peritum ad aliquem modum l. I9.

g. 4. D. de AEdilitio Edicto. quod si dixisset,

optimum esse coquum, verbi gratia: tum optimum in eo artificio cum praestare oportebat:& ita in caeteris quoque obtinebat artificiorum generibus d. l. I 8. g. I. Hisce praemissis, venio nunc ad d. g. q. l. I 3. Species proponitur talis. Titius qui venalem producebat servum, est in titulo mentitus de servi peculio, aut artificio. dixit, exempli causa, eum in peculio habere certa mancipia, animalia, praedia, merces, pecuniam stenebrem: aut dixit, esse coquum optimum, Grammaticum eruditissimum, pictorem pretiosum : eoque effecit mendacio , ut ipse quidem pluris venderet servum ; Sempronius autem emeret, quem nisi spe peculii, aut excellentia artis, pellectus esset, vel non tanti, vel etiam omnino non, emisset. non enim in facto hoc exprimitur: quia nihil refert. Inde Cum servum neque ita peculiatum, neque eo artificio instructum esse , constaret: quaestionis fuit, quomodo

74쪽

- DE FORMA EMENDO DOLI MALI Lis. 63 modo succurrendum esset emptori: conquerenti, se a venditore in contrahendo ea machinatione esse circum v cntum p incidebat dubitatio circa actionem e X empto : neC ramentam circa ipsam , quam Circa ejus modum:

quod aliquis restaret scrupulus; utrum ad hoc danda praecise esset ea actio, ut venditio dolo malo contracta, ex fide bona in rotum resolveretur; an & sic, ut Venditor emptori pr staret, quanto pluris esset servus, li ita peculiatus, vel eo artificio instructus, fuisset. Et placuit Ulpiano, bonam fidem non adstringi ad unam ac simplicem agendi formam : sed varie ac solutius aequitatem sequi. pati enim, eum qui sit in contrahendo deceptus dolo malo, prout elegerit ex suo commodo, vel discedere a tota emptione, quasi imperfecta; vel intendere, ut dolus, salvo contractu, emcndetur. Haec mihi videtur Ulpiani sententia. At enim non liquet in d. g. 4. l. i 3. Id me urit prima facie: loquitur enim Vlpianus de actione ex empto quanti minoris; atque hanc emptori palam concedit; nec addit, licere quoque ei, si malit, a tota abire emptione. Sed me movet, quod hoc non negat Ulpianus: &interim in L L II. g. s. D. de actionibus empti

75쪽

ct venditi posteriore utitur forma: sicut priore in d. g. 4. l. I Non omnia dixi: habeo praeterea adminiculum meae interpretationi, fidele, ac firmum ; quod mecum sentit Julius Ρaulus, lib. a, Sentent. tit. I7. g. 6. tractat is non aliam , non similem , sed ipsam qua de agimus , Ulpiani speciem prope ejus verbis, atque in ea utramque quam prae me tuli, Ostendit agendi formam sine haesitatione. Pauli verba si quis inspicere volet, subjeci. Si ut servum quis pluris venderet, de artificio e usvel peculio mentitus est, octione ex empto convenim , quanto minoris valuisti, emptori praestare compellitur, nisi paratus sit eum redhibere. Pauli sensus est, Emptori adversus venditorem qui sit mentitus de servi artificio, aut de ejus peculio, competere actionem CX empto,

quanti minoris: nisi malit, sic interpretor illud, nis paratus st) nis, inquam , malit em-Ptor, Cadem e X empto actione, redhibito se VO , a tota emptione recedere. Ad hunc sane

modum Gajus I. 48. D. de AEdilitio Edicto, Siquid, inquit, venditor de mancipio as firmave rit , idque non isa esse emptor queratur: aut redhibitoris , aut aestimatorio , id es, quanti

Minoris judicio vere potest. Nulla quidem hic

76쪽

D E FORMA EMEND. DoLl MALI LlB. 6smentio actionis ex empto : sed UlpianuSI. II.

S. 3. D. de actionibus empti o venditi , Redhibitionem quoque, inquit, contineri empti judicio , ct Labeo ct Sabinus pstant, ct vos probamus. Insuper memini legere apud lulianum in I. 2S. g. l. D. de exceptione rei judicatae, quod actio, Quanti minoris homo cum veniret fuerit, etiam redhibitioncm continet, si tale vitium in homine est , ut cum ob id actor empturus non fuerit. Ex emi ex Ulpiano dissicultatem , hactenus nimis molestam in g. q. d. I. I 3. D. de actionibus empti , venditi. Sequens cura erit circa g. s. ejusdem capitis. Verba haec sunt. Per contrarium quoque idem gulianus cum

Terentius Victor decessisset, relicto herede fra- . tre suo; ct res quasdam ex hereditate ct instrumenta se mancipia Velgicus quidam oubtraxisset: quibus subtractis facile quasi minimo valeret hereditas, ut sibi ea venderetur,

persuast: an venditi iudicio teneri possit φ Et

ait Blianus , competere actionem ex vendito , quanto pluris hereditas valeret, si hae

esJ subtractae non fulsent.

Vellicus quidam , sic Florentiae editur. in aliis libris est, Villicus: sed magis placet I AI ficus:

77쪽

66 GER ARDI Noo D Tticus: ut in I. sa. g. a. D. Pro focis in quidam ,

inquam. , Vellicus subtraxit ex Terentii Victoris hereditate quasdam res , atque etiam quaedam instrumenta, & mancipia: hoc consilio, ut defuncti fratrem qui eam hereditatem non habebat venalem, his subtractis permoveret , ut eam quasi minimo valeret, id est, quasi exigui admodum esset momenti, sibi facile venderet. ea calliditate ac fallacia circumscriptus defuncti frater, Vellico vendidit hereditatem quam alioquin non fuisset venditurus. intellecto deinde dolo qui dederat causam venditioni: quaeritur, quemadmodum consulendum venditori sit adversus emptorem p duplex occurrit deliberatio: una degenere actionis : altera de ejus forma. prior inspectio consistit circa genus actionis. quaeriti utra venditori danda sit actio, de dolo, an ex

vendito p illa inspectio est l. 9. D. de dolo malo: in qua ait Ulpianus , non esse de dolo actionem, sed ex vendito lassicere: sine dubio, quia inest ei de dolo actio, ob clausulam , Ex fide bona : sicut ob ipsam omnibus Continetur bonae fidei judiciis; ut supra dictum. altera quaestio est de forma qua exercenda sit illa ex vendito actio. atque ipsa est d. g. s. i.

78쪽

DE FORMA EMEND. DoLi MALI LlB. Det 3. ait autem Ulpianus, Juliano' videri, venditori adversus emptorem Competere actionem eX vendito , quanto pluris valeret hereditas : si hae res subtractae non fuissent: id est, si non fuisset venditor eo dolo ab emptore ad contrahendum inductus. sinit igitur Ulpianus, auctoro Juliano, in bonae fidei contractu, admisso in contrahendo dolo malo , a decepto agi sine discrimine: non modo ut dissolvatur contractus; sed etiam, ut dolus salvo contractu emendetur. Fugit te, inquies, ratio. est enim Accursit sententia, jam ab omnibus recepta qui se Iurisconsultos profitentur, hoc in themate non idcirco agi, quanto pluris hereditas valeret: quod is dolus dederat venditioni causam; sed quod in eam inciderat. Si tamen concedam tibi quod de doli genere dicis , etsi contrarium verius sit: nihil promo- ivebis. falleris enim ς cum existimas, posse venditorem apud Ulpianum d. f. s. agere, quanto pluris valeret hereditas non subtractis

rebus; nec praeterea agere ei licere ad totius rescissionem contractus. non est ita: exspecto,

mihi ostendi verba quibus hoc significet Ulpianus . nulla enim exstant. interim audebo, eum vel hic accipere, quasi patiatur, vendi-I a torem

79쪽

torem actione ex vendito non minus a toto contractu discedere; quam experiri , quanto pluris heroditas valeret, non subtractis rebus. Frontem contrahis : sat video. sed absolvit me Imp. Alexander l. 4. C. de bereditate vel actione vendita, verbis sequentibus. sui nondum certus de quantitate hereditatis, persuadente emptore quasi exiguam quantitatem eam vendidit: bonae fisi judicio conveniri , ut res tradat, vel actiones, Hon compellitur: snamJ suo quoque jure eorum persecutionem habet.

Quae offertur Alexandro facti species, est eadem huic quam ex Iuliano tractat Ulpianus

d. g. S. I. I 3. proponitur enim heres qui non habcbat venalem hereditatem, ad ejus venditionem Titii fraude ac machinatione esse inductus. summa est. Titius ut heredem provocaret ad vendendam hereditatem qui heres de ea vendenda non cogitabat: amrmabat, exiguas esse hereditatis vires quas sciebat magnas csse. heres nondum certus de quantitate

hereditatis, passus est, sibi persuaderi a Tiatio quem putabat virum bonum esse , ut ei venderet hereditatem quasi exiguam quantitatem quae erat insignis. postea animadverso dolo

80쪽

DE FORMA EMEND. DoLI MALi LlB. 69 dolo qui dederat venditioni causam: rogatur per libellum Imp. AIexander a quodam Diogene ad quem rescriptum est; an heres possit bonae fidei judicio, id est, actione e X empto, ab emptore compelli, ei res tradere , vel actiones directas mandare Θ quaerendi causa est, quod venditor hereditatis emptori ad has

praestandas actione ex empto tenetur. Sed rescribit Alexander; quod, ut venditor actione e X empto cogatur ad praestandum id quod

emptione continetur, esie Oportet emptionem e X qua comperat e X empto actio: nunc autem

nulla atque inutilis est, tam manifesto emptoris dolo. compelli igitur ab emptore venditor judicio bonae fidei, id est, actione empti, ut res tradat, vel actiones mandet, non potest. Sic Alexander: & addit in extrema Rc scripti parte, Venditorem suo quoque jure eorum per- Iecutionem habere. Quid hoc Θ si valerct ea

qua de agitur hereditatis venditio, non modo parata emptori esset ex empto actio adversus venditorem, ut ei res traderer, vel directas actiones cederet, sicut dictum: sed suo quoque nomine haberet actiones utiles sine cessione L .F. 9 ult. C. eod. tit, ex Rescripto Divi pii I. I 6. D. de pactis: atque ita, ut vcnditori dc-

I 3. incis

SEARCH

MENU NAVIGATION