Scriptorum veterum nova collectio e Vaticanis codicibus edita ab Angelo Maio

발행: 1833년

분량: 203페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

92 aperiet intellectum. Rogabo , inquit Christus , Patrem et dabit io bis alium paraclitiani ; perseverans in promissione; iam enim dixerat, non Vos relinquam Orphanos. Sed quae sunt verba Christi ro gantis Patrem, et iam quod promiserat solventis 3 Pater, inquit,

sancte serva eos in nomine tuo , quos dedisti mihi, ut sint unum invicem, sicut et nos. Et paulo Post, non Pro eis rogo tantum, sed et pro eis, qui credituri sunt per verbum eorum in me , ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, et ipsi in nobis

unum sint. Quid sibi volunt haec verba Τ nuinquid vult Christus

ut creaturae rationales unum invicem Si ut, sicut in divina essentia Pater et Filius unius essentia sunt 3 Absit: iam enim in creatura cogitare nefarium est Sed rogat Christus ut sint unum per

unanimitatem in Dei caritate, hoc est Spiritu sancto; qui est dilectio , quae est Deus de Deo, ut diligentes Deum, se Consequen--rus. ter diligant. Unde Icili annes chrysostomus, inquit: quod ait, sicut non est certissimae parilitatis, sed ut hominibus possibile est, sicutereatura rationalis esse potest unum in suo creatore per dilecti nem et caritatem , unde idem Ch sostomus hoc in loco ait, et sic in unanimitate sermonem concludit, unde incipit, ibi desinens. Nam incipiens dixerat: mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem. Consolator igitur et advocatus , qui per Cliristum impetratur a Patre Spiritus veritatis, ipsa dilectio est qua se invicem diligunt Pater et Filius ab aeterno, ante quam ulla omnino eSSetereatura, qua etiam dilectione creatura ipsa a Patre simul et Filio diligitur ex temPore.

Quando autem hoc ita se habeat, audite quaeso, Graeci fratres , postrema verba Christi rogantis, et quid rogat, iam aperte dicentis: Pater, inquit, quos dedisti mihi volo, ut ubi sum ego, et illi sint mecum , ut videant claritatem meam , quam dedisti mihi, quia dilexisti mo anto constitutionem mundi. Pater, iste

mundus non te cognovit, ego autem te cognovi , et hi coga verunt , quia tu me misisti, et notum feci eis nomen tuum , et no

tum faciam , ut dilectio qua dilexisti me in ipsis sit, et ego id ipsis. Ecce Paraclitus, qui per Christum Filium impetratur a Patre , Paraelitus inquam Spiritus sanctus, amor Patris et Filii; di,

lectio qua , inquit , dilexisti me ante quam mundus fieret: non secus ac si diceret, hoc paraclito, hoc sancto Spiritu , hoc amo

sive dilectione eos diligas, et hi eadem te invicem diligant dii

92쪽

DE SPIRITUS SANCTI PROcESSIONE LIB. III. CAP. I. 93ctione , qua etiam se mutuo diligant. quia diligendo Deum , nos ipsos quoque in Deo diligimus. Haec ergo vera et superna dilectio , quae non est allectio corporea , neque Sensualis : nou perturbatio , sed quies , et stabilitas humanae mentis, est illud donum Dei , ille consolator, quem dicimus Spiritum sanctum , et dilectionem quae est Deus , et est ex Deo: dilectionem t qua Pater diligit i ilium , et Filius Patrem : qua intercedente adhaeremus Deo. : et teste Paulo uuiis Spiritus essicimur cum eo, quia per dilectionem , quae est Spiritus sanctus ex prece et merito Christi, simul cum Deo unum sumus, et inter nos nobiscum unum sumus ,

et dum Deum diligimus, proximum necessario diligimus. Ex hac itaque particula evangelii videaut Photiani sese suis chartulis irretitos , et contra se militare, quod Pro se asserunt. Rogatum ex Patre paraclitum a Christo homine , eundem a Christo Deo et Dei Filio procedere ; quia dilectio illa aeterna , qua est impetratus a Christo bomine Spiritus sanctus, simul a Patre procedit et Filio. Amor Patris et Filii quo se invicem diligunt, et quo a Deo diligi mur ; quippe quo ad nos venit, et mansiouem faciunt apud nos Pater et Filius , quo nos ipsi quoque Deum proximumque diligimus.

Tertia particula, quae ex evangelio Iohannis adducitur, ex eadem digressione, quam secimus contra photianam pertinaciam , facile resiectitur. Spiritus satietus, inquit, quem mittet Pater in nominem eo , quia non mittit Pater tu nomine Filii, id quod a se procedit in nomine eius, a quo non procedit, immo vero ab eo procul dubio procedit cuius nomine mittitur. Quid est aliud in nomine alterius sacere , quam causam vel principium rei tactae aut siendae significare ' Deus in nomine suo salvos nos facit, et per gloriam nominis sui liherat nos : in nomine I rinitatis baptisma conficitur : in nomine , inquit, tuo laxabo rete. Ain vero, quid est aliud mittere Spiritum sanctum in nomine Filii, quam ipsum Procedere a Filio 3 Quid, quaeso, innuit noluen in Pilio ' nonne sulta tantiam , et causam , et princIpium , et denique ipsum numen Dei 3 non accidens , aut aliquid vertibile , et creatum : mittitur

enim a Filio Spiritus sanctus tamquam a Deo, ut ait Cyrillus, se- δε in et udum naturam supremae potestatis. Hoc igitur nomen in Christo naturam procul dubio significat supremae pietatis, a qua et mittitur et procedit persona Spiritus sancti. Eodem modo interpretan

da sunt Petri apostoli verba , quum dicit: dextera igitur Dei exalu

93쪽

ρ ni ERONYMI DONAT

intus promissionem accipiens a Patre effudit hunc, quem vere vos videtis et alidius. Accepit enim a Patre, quia illi omnia tradita sunt a Patre et hoc ipsum traditum est illi a Patre , qui Filio communicavit essentiam, quae spirat SPiritum Sanctum , quae non potuit communicari Spiritui sancto , quia nihil se iPSum spirat, sicut

essentia et natura generans uran Potuit communIcari Filio, quia nihil se ipsum gignit. Recte igitur sunt Petri apostoli dicta pensitanda' et sicut superius expositum est, Filius non minister aut servus,

sed maiestate per omnia Patri aequalis intelligendus est: proprius est enim Filii Spiritus sanctus , sicut et I'atris , quemadmodum omnes praeei et latini catholici tractantes asserunt. Quod sive Christus promissionem accepit ut homo , sive ut Deus homo, cui iIictum est: postula a me, et dat o tibi gentes hereditatem tuam , profecto Spiritum sanctum non potuit effundere nisi ut Deus. Spiritus ergo sanctus, Deus de Deo Patre, et de Deo Filio, effunditur. Effundi autem et procedere eadem est functio divinae facultatis, quae ali eodem principio derivatur, dum una spiratione, quae est in Patre et Filio, spiratur Spiritus sanctus. Sic otiam Pauli apostoli dicta interpretari catholicus lector studeat, In quibus sicut uDique Spiritus Filii passim appellatur, sic Filius Deus aequalis Patri

in mittendo Spiritu sancto, non minister rei alienae, sed largitor

propriae virtutis ostenditur.

Solutio primi argumenti, quo Photius utebatur in schismatis defensione. Sed iam ad argumenta veniamus, quibus in sua pertinacia confir mari solet graeci schismatis persuasio: sic enim a principio pro posuimus, et quidem omnes ut est apud Arisinphanem lepidum poetam) pro Philocleone vespas asseremus, quas cum ecclesiis Om'nibus ipso solo veritatis Spiritu dili labimus, et in exteriores tene bras dispergemus: quod ubi obtinuerimus, nemo tribuat diligen tiae meae laudem, sed exinuat vim veritatis, cuius sola praeben Lia solent suae spontis impetu ficta et salsa eorruere. Singulatim discutiemus singula: sic enim omnes nodi facilius solvuntur, Cum uniuscuiusque explicationi singulatim intenditur. Seire tamen m

94쪽

DE SPIRITUS SANCTI PROCESSIONE LIB. III. CAP. II. M

primis licet pie beios atquc ignaros homines Primum illa veri sp cie deceptos ut Putarent a Latinis duo principia in divinis existimari , ut quasi duabus diversis spirationibus Pater Filiusque spirare Spiritum sanctum crederentur, id quod nemo unquam ex Latinis dixit, aut excogitavit. Ex hac ergo primum occasione commune illud in vulgus argumentum protulit Photius, asserens Latinoς duo principia in divinis constituere, quia Spiritum sanctum non a Patre solum, sed etiam a Filio, procedere a Trinarent: et ob id etiam deducebat contra Latinos , quasi ex hoc cogerentur fateri, Spiritum sanctum esse duplicem et compositum , quia a duobus principiis prodiret. Hoc primum fuit argumentum, quo Photius rudes ac simplices contra Nicolaum pontificem et Latinos irritabat, quod inter eas rationes retulit, quas ipsc etiam in scriptis suis contra Latinos redegit: quamvis non ignorabat Promptam cssu apud Latinos defensionem, qui non id sentirent, quod ipse per calumniam et mendacium reserebat, ut Latinos insensiores Graecis sacc-ret. Neque etiam ignorabat Photius ab Augustino hoc esse explicatum, qui libro quinto de Trinitate sic ait: constendum est Patrem et pilium principium esse Spiritus sancti, non duo principia:

sed sicut Pater ci filius unus est Deus, et ad creaturam relative unus creator, et unus dominus, sic relative ad Spiritum saucium unum principium: ad creaturam vero Pater, et Filius, et Spiritus sanctus unum principium, sicut unus creator, et unus dominus. Praeter Augustini dicta lugdianensis et norentina synodus, quas superiore litim retulimus, id declarant.

Hac igitur omissa manifesta et aperta calumnia , ad reliquas rationes transeamus, quas scilicet assi mantibus Latinis unicum esse in Patre et Filio spirationis principium, Photius contra catholicos valere credidit, aut potius alios credere ruoluit. Primum igitur Pliotii epichi rema contra Latinos tale est. Si Spiritus sanctus simplex est, ut a Patre

Procedit et Filio , Pater et Filius ceusebitur una persona, et sic siet Porsonarum commixtio fabelliano vel quasi seint,abulliane. Respon- dctulum est Photio, quod ex hae deductione vim hypothetici sSIIO-gismi prae so serente non concluditur quod intendit, quia nihil prohibet Spiritum sanctum esse simplicem substautiam et per Ouam , ut tamen a Patre et Filio posse procedere. Nec tamen ob id Patrem et Filium censeri dehere unam personam, quia omnis oelatio in divinis non est constitutiva personae. Sic enim in Patre in-

95쪽

telligi deherent duae personae, una per quam censetnr Pater Fiblii , et alia per quam censetur spirator Spiritus sancti. Quod si haec Photii ratio concluderet, intelligere necesse esset in divinis quartam personam, Propter Proprietatem spiriitionis activae, quae est in Patre. Sed eiusmodi spiratio sive productio non constituit pedis anam, quia non est proprietas unius personae, scilicet Patris tantum, sed est proprietas Patris communica hilis Filio, quia Pater ei Filius unica voluntate producunt, et unica spiratione spirant Spiritum sanctum. Aliter non esset Spiritus Filii, sicut et Patris, nee a Filio sicut a Patre, nec ullo modo diceretur esse per Filium, quod Graeei omnes ex doctrina Pliotii non negant, et ideo sibi

ipsis dissidere coguntur, cogente vi veritatis. Non ergo necesse est ut s at συναλοιφη, idest commixtio Perbonarum, quia Pater non est Pater spiratione, sed paternitatu, quae non communicatur pers

nae Filii, quia incommunicabilis est. Quum enim in divinis non sit nisi unus Pater, et unus Filius , non potest eadem persona esse Pater et Filius. Spiratio tamen quae non repugnat, immo Vero maxime convenit personae Filii, communicatur Filio: nec ob id sunt una persona Pater et Filius, sed unum principium respectu Spiritus sancti: et ab intra Siput totae tres personae sunt unum principium , sic ab extra respectu totius creationis. Pudeat igitur Photii im,uae ineptiae, et Pertinaciam recognoscat. Sed confodiamus hostem suo gladio, et argumentum Pliotii contra Pholium ressectamus. NOntio fatetur Photius, id quod uogare non potest, Spiritum sanctum manare sive scaturire a Filio 8 Hoc enim est κιὼ ανα .ὐ- ζειν. Quaero a Pliotio , quid est illud quod manat et scaturit a Patre et Filio λ Certe non alius Spiritus, sed idem, qui tertia est in Trinitate persona. Si ergo Spiritum sanctum emanare, prodi , et staturire a Patre et Filio secundum Photium conceditur, nec tamen ob id censentur duae personae Patris et Filii esse per syna liphen una; militat igitur contra Photium argumentatio Pliotii, quia salsitas sibi ipsi constare non potest; et qui contra veritatem dis serit, et pertinaciae non rationi ob, equitur. plerumque se ipso teste

convincitur.

96쪽

CAPUT III.

Solutio secundi argumenti. Secundus syllogismus Photii citismodi est Si Pater, inquit, spirat Spiritum sanctum, et etiam Filius, Sequetur ut Pater ex altera parte sit continuus spirator Spiritus sancti, et sit etiam remotus: continuus quidem, quia a nullo habet ut spiret: et remotus, quia spirat per intermediam Filii spirationem. Ad haec respondeat catholicus: unicam, ut saepe dictum est, esse Patris et Filii spira tionem , in qua nihil est continuum aut remotum, quia Filius non spirat tamquam minister, aut instrumentiam Patias, sed ex una e demque natura supremae potesta iis communicat Filio per aeternam illam et inessabilem generationem, per quam Pater contulit Filio quicquid in se est, praeter quam esse ingenitum sive esse Patrem. Seiat tamen Photius etiam hanc rationem contra se valere, quia in manatione et scaturigine eadem ipsa posset contra Photium ratio retorqueri. Sed neque hic neque ibi Vera est, propter unitatem principii, quod proprie nec continuum recipit nec remotum. Quo pacto autem intelligi debent in divinis personis continuum et remotum, et quomodo το προσεχύῖς , διὰ του χως, in serius suo loco declarabimus, quum inter se conciliabimus latinos graeeoS-

Solutio tertii argumenti. Τ eitio loco induxit Photius hoc argumentum , quo mirabiliter decepit ignaros et imperitos. Si processio, inquit, ex Patre sus. siciens est ad con tituendam personam Spiritus sancti, suPerVacua est processio ex Filio: sed processio ex Patre sussiciens est, a quo in divinis nihil itidi gens est aut imperfectum: solus igitur Pater quum sussiciat ad spirationem Spiritus sancti, non ost ex I ilio pO-umv la processio. Se i responsio ex eodem capite quam facillima est, quia non satemur duas Processiones, alteram ex Patre , a Geram ex Filio, sed unam, ut saepe diximus, eandemque a Patre,

97쪽

et a Filio, et in utroque sussiciens et perseeta: una est enim spiratio in duabus personis unica spiratione spirantibus. Sed videat pilotiana dementia quam parum sibi constet. Retorqueamus in ho minem argumentum. Fatctur Photius et omnes pertinaces in Photio, Spiritum sanctum prout est charisma et donum Dei procedere in creaturam temporali Processione a Patre simul et Filio: posset et go in Pliotium diei, si Pater sussiciens largitor est, cur largitur et Filius 8 Sed dicet duas esse personas una largitate largientes, quia

unum utriusque et ab utroque donum est. Pariter una dicenda spiratio; quia unus et utriusque et ab utroque Spiritus. Quomodo autem Spiritus prout est charisma proceda: a Patre et I dio et etiam a se ipso, suo loco ostendetur inserius.

Quarta Photii ratiocinatio dissolvitur. Juartum Photii argumentum hoc est: si Filius habet vim et naturam spirandi, quum Spiritus sanctus illam non habeat, non erit Spiritus sanctus aequalis Filio, sed potestate inferior, quod ma cedonianae haereseos est. O amentiam singularem l Nihil veritus est Photius adducere contra veritatem , inodo imperitam plebem sal

teret , et secum traheret. An vero noscimus parum etiam imbuti theologicis elementis, proprietatem personarum in divinis non tullere naturae unitatem, neque maiestatis aequalitatem y Sic per te

o Photi, Filius et Spiritus sanctus erunt inaequales Patri, quia ne que Filius neque Spiritus sanctus generat Filium. Sic Filius qui ab alio, et Spiritus sanctus qui est ab alio, inaequales erunt Pa tri, qui est a nullo. Aequalitas ergo in divinis attenditur ratione ab

tributorum quae respiciunt essentiam et naturam, puta bonitatem Sapientiam, omnipotentiam, et eiusmodi; non autem ratione at tributorum, quae respiciunt personas, sicut generare, genitum rabes procedere, esse ab alio, non esse ab alio, quae competunt personi

non essentiae.

98쪽

Dissolvitur quinta Photii ratio. Subdit Ι'hotius quintum argumentum sit per eadem harena sun datum. Si eadem , inquit, spiratio Spiritus sancti est in Patre et Filio, communis erit utrique , et si e non erit proprietas. sed spiratio, qua spiratur Spiritus sanetias est proprietas, quia spiratione Spiritus sanctus est Spiritus , sicut siliatione Filius est Filius, et

paternitate Pater est Pater : ergo spiratio erit proprietas, et non proprietas. Sic ergo aut Sosius erit proprietas Patris, aut solius Filiit aut si est proprietas utriusque , uterque pro sua quasi parte spirabit, quod haereticum et absurdum os t. Verum re prandeat catholicus ex iis quae iam ilicta sunt, nihil prohibere inono maxime necessarium esse in divinis personis quaedam esse propria unius personae, quaedam duarum personarum , quaedam etiam trium , hoc est totius 'Irinitatis: puta, creare proprium est divinae omni potentiae, et totius Trinitatis, et tumen non est proprietas et non proprietas simpliciter. Sed proprietas unius personae non est duarum aut trium, et e contra: puta generare, est proprietas Patris solius, genitum e se, est proprietas i iiii : spirari. est proprietas Spiritu, Miticii: ei haec quae sunt unius solius personae proprietates constituere dicuntur persona : quae vero non sunt unius, sed plurium Personarum, non con lituunt personas. spirare igitur quia est primprium Patris et Filii, non coii iiivit persouam: sicut nec esse Deum de Deo, quod est proprium Filii et Spiritus sancti. non Constituti personam in dii tuis: qucundum enim timne praeco, theologos, Prae urtim Basilium ci Grogori mn nys enum, quem supra attulimus, in expositione orationi, dominicae. Nam Parris proprium eris quod

a nullo: lilii iuro et Spiritus sancti proprium est, quod ab alio,iut : et in hoc non conventi per oua Patris cum personis Filii ut Spiritus saticii: sed per ouae t illi et Spiritus sancit in brae con- uniunt, et hoc utrique proprium est, quod sunt ab alio, id est a Patre. Spirare igitur similiter potest con ,entro Patri, et Filio, et

e se uti iusque indivisa proprietas, quum Spiritus sanctus sit se- Mundum omnes graecos et latinos theologos, imum secundum evangelium, Patris et Filii, et a Patre et Filio, et mῖ,stis ala utroque, i 3 -

99쪽

MAERONYMI DONATI

Moreres secundo loco Post Filium est, ab ι so habens esse, et ab ipso accipiens. Ex quibus aperte constat eandem haberi in Patre t Filio proprietatem, a qua si L Spiritus sanctus. Cyrillus vero, quem superius attulimus, in expositione supcr Ioel de Filio loquens, ait

isius et in ψso et ex ipso est Spiritus sanctus. Discat igitur phi ius quid sit in divinis proprietas, et sicut concedit proprium esse Patris mittere, et largiri Spiritum sanctum, ita et spirare utrique proprium esse Concedat.

Sexta Photii ratio dissolvitur.

Sh tum Photii epichirema idem cum quarto est, ex eadem errinris labe proventeus. Si, inquit, ab uno principio, qui est ater, Filius et Spiritus sanctus proveniunt; Filius vero deinceps Spirat Spiritum sanctum; quum eiusdem ambo dignitatis sint, quia ex uno principio sunt, Spiridus saucius similiter spirabit Invicem'ilium: idem enim Pater utrumque produxit, ut Pater et prouu-ctor et principium utriusque. Ad hoc superius diximus quartae fallaciae respondentes, in divinis proprietates Personarum non tolere unitatem naturae, nec maiestatis aequalitatem. Sed hoc quoque incommodum contra Photium re nectitur hoc pacto. Si ab uno principio, qui est Pater, Filius et spiritus sanctus proveniunt, x lius vero deinceps mittit Spiritum sanctum, cur non similiter Spinritus sanctus mittit Filium y Cur Filius similiter non dicitur manare, Scatu ire, splendere a Spiritu sancto' quod concedit Photius . e tamen non ob id putat detrahi personae Spiritus sancti, nec O vinaequales Filium et Spiritum sanetum debere existimari.

100쪽

CAPUT VIII.

Septima et ultima I'liotii argumentatio diluitur. Soptima et ultima Photii argumentati. summam sibi proponit, et vendicat salsitaten . Omnia, inquit, quaecunque communicat Pater Filio, eadem etiam communicat Spiritui sancto. Si ergo Pater communicat Filio spirationem , communicat etiam illam Spiritui sancto: hoc autern salsum est; ergo et illud ex quo deducitur quo lscilicet communicet Filio spirationem. Sed quis tibi, o Photi, concessit maiorem propositionem , ut omnia quaecumque Pater Filio communicat, eadem Spiritui Sancto communicet 3 Ex doctrina chriustianae theologiae communicat omnia quae ad essentiam et naturam pertinent, sed quae relativis oppositionibus distinguuntur, incommunicabilia sunt. Pater igitur communicat omnia quaecumquohahet Praeter quam esse Patrem; quia repugnat Filio, in quantum Filius, ut sit Pater: cui tamen non repugnat esse spiratorem, quod repugnat Spiritui Sancto: quia nou potest esse spirator et Spiritus, neque Spiritus sui ipsius, uec a se ipso, sicut est Spiritus Filii, et a Filio.

CAPUT IX.

Quam perniciose et insulse aberravorint, qui post Photium tueri schisma Procurarunt.

tacten iis photianas viperas catholicis antidotis mi uximus: tametsi facile fuerit rationes ex pertinacia atque ambitione non ex veritate catholica iuductas demoliri , eum quibus etiam multa protulit π κὶ τῆς προσΘηκης, idest de additione facta in symbolia, et de ni-edena synodo, de quibus superioribus duobus libris abunde disserti mus. Verum nota desuere post Photium plerique, quibus concordia manae ct coustantinopolitanae ecclesiae displiceret, ex ea praesem tim causa, quae superiore volumine satis explicata est: quo impul-,u Post Photium Phrunes nescio quis, et Nicolaus methonensis antistes, et Theoph, lactus hulgariensis , et Ioseph Briennius, et po- Sircino Marcus ephebius contra Latinos de Spiritus saneti proce -

SEARCH

MENU NAVIGATION