Joannis Clerici Opera philosophica in quatuor volumina digesta Pneumatologia cui subjecta est Thomae Stanlei Philosophia orientalis operum philosophicorum tomus 2

발행: 1722년

분량: 441페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

ritibus iis consecrarent ; unde hodieque superest inter omnes occidentales populos, non secus ac in Oriente, sparsa late opinio, quosdam esse Magos aut Venescos, qui cum Cacodaemone pactum inierint ; ut Voluntati suae Caco- daemon obsequeretur, ea lege ut ipsi postea Ca- codaemonis mancipia fiant. Nullum paene est portentorum genus, quod non narretur a Ca- codaemonibus, in gratiam ejusmodi hominum, faetium. 8. Ut dubitari vix potest quin iis narrationibus innumera admista sint mendacia : ita omnes falsi arguere temerarium esset, praesertim eum Sacri Codices similia quaedam narrent. AC sane res ipsa ita nota nobiS non est, ut ex natura Daemonum possimuS quidquam colligere, quod cum iis quae narrantur, multis saltem, consistere nequeat. Si quis ex eo quod ongeli mali, aeque ac boni, substantiae cogitantes ense merito creduntur, ut ostendimus, contenderet iis nihil potentiae in corpora es te, quia nudete cogitationis in corpora vis nulla est; eum antequam hoc concederetur, ostendere & quidem evidenter oporteret, r. nihil esse in Angelis, praeter cogitationem: 2. a Deo nullum es.se inter eorum voluntates, & corporum mutationes quasdam nexum institutum. Nam si alterutrum sine absurditate admitti queat , etiam haud absurde in corpora agere posscte censebun

tura

9. Sunt qui dicant non vera portenta, sed praestigias ab iis fieri. Verum ut quid sibi hoc velit intelligamus, definienda sunt vocabula, quibus

hic utuntur. Portentum, Miraculam, aut Prodigium ,

102쪽

PNEUM ATO L. Sect. II. C IU. 8rdigium , unum idemque sunt hoc in loco , &denotant estuctum l. supra vires humanas :Σ. praeter constantem naturae rerum ordinem: 3. quod fit volente homine, suu eo momen to quo vult. Quis autem possit certis arsu- mentis nixus dicere a Cacodaemonibus nihil posse fieri, supra vires humanaS, praeter consuetum naturae ordinem , eo momento quo

Magus velit ξ Cum, ut antea diximus, nobis Angelicae potentiae limites sint ignoti, hic nihil pronunciare, nisi ab experientia petitum, pos

IO. Hoc unum ergo superest , ut videamus an aliquando Magi fuerint, qui prodigia ediderint, qualia modo descripsimus. Quamvis autem innumera mendacia circumferantur, attamen Omnia prorsus negare , quae narrari

hac de re solent, tutum non esse VidimuS. Cavendum etiam est, ne dum ab iis qui a Daemonibus quidquam fieri posse negant longius abimus , incauti delabamur in plebeculae opinionem ; quae putat Cacodaemonibus vim maximam in omnia a Deo datam, & Magos in homines quosVis, pro arbitrio, Cacodaemonis potentia abuti posse. Parum interdum abest, quin Ca-Codaemonum potentiam divinae aequet; suntque qui multo minus hanc reverentur, quam illam horrent. Hae opiniones divinae bonitati dicam, an providentiae Z immane quantum detrahunt; dum Deum homines Cacodaemonibus fallendos& perdendos tradentem describunt. Itaque hambenis compesci a Deo Cacodaemonas, rarisi seque, improborum plectendorum causa, eaS laxari, ut sine permissione Numinis nihil possint, verius est. E 3 Ii. Qui

103쪽

86 PNΕuMAaeo L. Sen. U. C. IV. II. Qui facta quaedam mirabilia non negant, si , ut dixi, ut plurimum praestigias fuisse contendunt. Verum praeterquam quod id adfirmant quod nesciunt, duplici sensu vox haec sumi potest. PGestigiae a quibusdam ita intelliguntur , quasi Cacodaemones quod nusquam est quasi esset, sensibus objiciant; ut Domu S, eXempli causa , ibi videatur esse, ubi nulla est. Sed ut hoc fiat, aut cerebrum spectantium mo-Vent, ut solet moveri quando obversatur Domus aut in aere Dormis speciem quamdam, quae oculos spectantium percellat, eX struunt Alterutrum autem eligatur, Ostendendum erit quomodo hoc non sit verum miraculum; nam& supra vites humanas, & praeter naturae ordinem δε eo tempore, quo Magus vult, utrumque . fit.

- 12. Praesigiae ab aliis dicuntur artes quaedam , in sola dexteritate , & celeritate sitae; quales sunt Agyrtarum, qui manuum doteritate , & motu celerrimo portenta quaedam vulgo edere videntur. Verum ut prorsu S nega .ri nequit, Cacodaemonas forte artibus eiusmodi alere : ita etiam omnia quae illis facta dicuntur iis artibus peragi potuisse , vix credibile est. Tota dissicultas sita est in inveniendo portento exploratae veritatis, Cui quantumvis mirabili aptari possit quod de praestigiis dicitur. Verum hujus opusculi limites arctiores , nos hanc in rem latius eli spatiari, non

patiuntur,.

104쪽

PNEUM ATO L. SecI. V. C. V. SI CAPUT V.

De Magis seu Venestis, qui ibi noctu ad

Agagorum coetum, colendi Daemonis causu, proficisci Ut enIur. i. τἰ Si quidem indubitatum fuisse Ueneficos,

i, qui homines & pecudes venenatis cibis interfecerint, aut in longinquos morbos conjecerint. Sunt enim & multa in rerum natura venena, & animi malefici, qui ut vindictam de inimicis sumant, aut aliis adfectibus indulgeant, venenis abutantur. Hi autem saepe fassi sunt, tor mentis adacti, non modo se Hui in odi maleficiis usos, sed praeterea Cacodaemoni cuipiam mancipatos; quem singulis noetibus inviserent, &sub Hirci forma, cum plurimis aliis Vcneficis, adorarent. Se circa Hircum in Orbem saltasse, cum eo splendidissime convivatos esse narrarunt; & si milia portenta, quae a plurimis crassis

voluminibus collecta sunt. a. Veneficos multos talia .esse in tormentis confessos. inter Omnes Convenit Vcrum quaeritur an vere & vigilantes Veneficorum &Daemonum Conciliis interfuerint, an in somnis tantum sibi iis interesse visi fuerint 8 Ipsi quidem

vere adfuisse se, & corpore per aerem eo transelatos fuisse pertinaciter credunt; & virQs eruditos constanti adfirmatione in suam sentcntiam pertraXerunt. Alii vero contendunt haec omnia es te adfectae Imaginationis, in somnis, phantasi

mata.

105쪽

3. Priores adfirmationi Ueneficorum credendum est e censent, I. quod multi paria dicant, ut ex editis eorum Confessionibus adparet a. quod dubitari nequeat quin ex animo loquantur, quoniam in perniciem suam Daemo- nolatriae mysteria aperire se sciunt, quippe qui flammis Daemonolatras damnari norunt: 3. quia quod narrant non est impossibile , aut saltem ultra Daemonum vires positum esse demonstrari nequit. q. Alii reponunt, I. hunc Phantasiae morbum ad plures propagari, narrationibus Maleficorum, qui imaginosum patiuntur: a. Veneficos somnia vividissima cum rebus vere actis confundere, cujus rei duae rationeS adferuntur. Prima ab experientia petitur, qua constat multos Veneficos arctissimo somno in lectis suis opprelis. atque immotos Conspectos esse, per totam noctem, qua se Daemon olatrarum choreis

interfuisse postea jactarunt. Altera est, somnia ab iis quae vigilantibus accidunt aliter socerni non posse, ubi somnia vivida sunt; quam quia nullum haec habent cum iis, quae Vigilantes Vide-

tium experientia consentiunt. Exempli causa,

non credimus Amstelodami, ubi somniavi inus nos esse Constantinopoli , id vere contigisse; quoniam ante & post somnium, intra egusdem noctis limites, Amstelodami in lecto Iacere nos sensimus. At Veneficorum somnia ejusmodi sunt, ut debeant esse ab iis quae interdiu aecidunt

plane aliena, ut Videantur Vera. Nocte tantum, aliis omnibus nesciis, ad Concilia Daemoniorum

iri putant, & qui iis intersunt id altissimo silentio

106쪽

interdiu dissimulare censent. Hinc fit ut vix, ac ne vix quidem, etiam ab iis qui eos in lecto jacentes tota nocte viderunt, ad saniorem mentem revocari possint ζ 3. Ceterum quod ad possibilitatem rerum adtinet, licet negari forte semper nequeat ; attamen res ipsas ideo 'vere Contingere, ut notum est, non sequitur. s. Si cui dissicile videtur Phantasiae morbum ita propagari , . ut qqi cum hominibus cerebro laborantibus versantur, eosque de suis vitis loquentes audiunt, eodem morbo adficiantur;

et posterioris sententiae Patroni haud dissicut ter, rei ipsius descriptione, satisfieri posse cen

sent.

6. Fingamus, inquiunt, Pastorem in desertis Montibus vitam degentem, cum pauculis aliis, saepe noctis silentio per vastas solitudines iter facere solum. Audivit saepius es . Naturas in conspicuas , in desertis vasantes , & tantae potentiae ut paene quidquid velint essiciant, viresque humanae iis Collatae resistere nullo modo queant. Si ea cogitatio ei in tenebris versanti incidat, quid mirum si totus cohorreat, & no cte, solitudine, ac silentio terrorem augenti bus perturbetur , adeo ut vix sui compos sit λHomini autem ita perturbato facile obversari videntur , quae nusquam sunt. Audit strepitum foliorum, Obscure Videt rupem, aut arborem, aut nubem; jam credit adventare C COdaemona , quem perculsa Imaginatio illico figura quadam vestit; mox audit verba quibus reponit, & ubi domum venit, verissime gesta putat, quae Imaginatio perturbata an imo ingessit.

Si hisce accestat magna Christianae Religionis Es igno-

107쪽

po PNEUM ATO L. Se t. II. C. V.

gnoratio, quod inter miseros rusticos nimium quam freqnens est , non dissiculter adducitur ut horrendae Cacodaemonis potentiae succumbat, eamque colere incipiat. Quod ubi semel factum est, facile intelligitur nihil esse tam absonum, quod ab ejusmcidi homine & credi &feri nequeat. f. 6. Nocte,solitudine,&c. J Valerius Flaeeus sic describit nocturnum timorem, Argon. Lib.II.vs. 37. & seqq. Auxerat hora metus jam se vertentis Olympi Ut faciem, raptosque simul montesque, locosque

Ex oculis, circumque graves videra tenebras ,

I a quies rerum, mundique silentia terrent, Astraque tar estu is stellatus crinibus ether.

Ac velut ignota captus regione viarum, Noctivagum qui carpit iter, non aura quiescit , Non oculis, noctisque metus niger auget utrimque Campus, er occurrens umbris majoribus arbor: Haud aliter trepidare viri.

r. Ubi Pastor paterfamilias eo in errore versatur, fingamuS eum familiae suae, uxore aeque ignara rerum omnium & sexu ipso timidiore, spauculisque liberis adolescentibus Constanti, ad focum vesperi narrare quae se vidisse putat. Exanimo loquenti adsunt omnia Candoris indicia, vultus pallens & perturbati oculi , pro tantae rei pondere , Verba apta, gestus hominis praeterito terrore vehementissime adfecti. Familia, quae Virum, quae Patrem serio de re tam mira, deque potentia inconspicua, eoque magis tremenda, loquentem audit, nec ullo strepitu interpellatur, nisi forte mugientis venti, aut

Co ille

108쪽

PNEUM ATO L. Sen. II. C U. Drululantium bubonum; familia, inquam, facile credit verissimum esse quod narratur. Hoc ne in dubium possit revocari, faciunt exempla frequentia puerorum , non in solis Montibus &inter paucos homines viventium, sed in sedibus frequentissimis, ejuscemodi fabulis adeo territorum , ut sine lucerna nullo in aedium loco versari audeant, ubi nox obscurior est, & vix etiam soli sedes cum candela sebire, multo minus in lecto soli .dormire sustineant.

f. 7. Ubi nox obscurior est. Legenda descriptio voris, apud Statium, Lib. VII. Thebaidos, ex qua

paucula verba proseremus: . - - Quacumque libet bonus omnia credi

Auctor , . horrificis 6 hare incursibus urbes. Si geminos solas, ruitur que suadeat astra. Aut nutare solum, aut veteres descendere silvar,

Ah miseril vidisse putent.

8. Absoluta narratione, timidi omnes, cerebro perculso , cubitum eunt, & similia iis quae narrata fuerant, somniant. Quotidie eae repetuntur narrationeS , quae altius memoriae infiguntur, ut vividiora in dies evadant somnia.

Atque ut qui semel territus est , nisi aliquid aliud ei animum addat, ma8is ac magi S, sine causa, sua ipsius terretur phantasia : ita qui semel ejusmodi imbutus est opinionibus, nec a

doctiore ad meliorem mentem revocatur, ma

gis in dies insanit, & pertinacius prae conceptiSopinionibus adhaeret. 9. Si autem contingat ut quispiam , ex ea familia, nocturnis terroribus perculsa , som-E 6 niet

109쪽

niet, aut vigilans, prae cerebri imbecillitate, credat se audivis te vocem, quae Certis ritibu S, aut unguentis uti se juberet, si velit aliorum Veneficorum & Daemoniorum interesse Conciliis; facile eum cupido incesset eorum rituum pera-bendorum , conficiendive unguenti ; quo se

an ungens certo sciat nocturnis se adfuturum

Coetibus, & a formidolosa Daemonis potentia quidquid libebit impetraturum. Ex olentibus herbis contusis coetis faciet, exempli causa, unguentum quo se inunget; dein adrepto baculo ei inequitare incipiet, invocato Cacodaemone; quibus peractis mirumne cuiquam est hominem perturbari , Vertigine corripi, somno

obrui, in somnis sibi videri per aerem baculo equitantem ferri, & versari cum aliis Veneficis & Daemonibus pIO. Postquam autem ejusmodi ritibus usus est, facile sibi alissque persuadet hanc esse eundi ad

nocturna illa Concilia, certissimam viam. Itaque tota familia iis utitur, & quoniam ritus eff-caciam majorem habent ad cerebrum percellendum , quam sola narratio; quo magis iis utuntur, eo magis perturbantur, & ad insaniam tan , dem tantam deveniunt, ut non magis dubitent de nocturnis illis laesae Imaginationis phantasmatibus, quam de iis quae interdiu audiunt & vident. Hinc fit ut nolint credere iis, qui eos dormientes in lecto viderunt, eo tempore quo se adesse Cacodaemoni, in loco quopiam semoto, sol

niabant.

I i. Quando autem Contigit hosce Magos incidere in virum timidiorem & infirmioris cerebri , cui sua somnia narrent, eum adeo terrent ;

Diuiti so

110쪽

rent; ut vix sui compos exeat, saepe eosdem furoris Paroxysmos , ac is a quo ea audivit, patiatur, & bona fide tandem nocturnis Magorum coetibus se interes te credat. I a. Sic eae opiniones, seu cerebri morbi,

contagionis instar , latius serpunt, & plura

infestant capita. Observatu tamen dignum est frequentiores esse eos morbos inter Montium , & locorum solorum incolas , quam inter eos qui in Urbibus , aut locis frequentioribus degunt; unde etiam terrorem vastarum solitudinum , Cerebrum moxere aptum, multum ad hanc insaniam conferre liquet. Addendum etiam hujus insaniae capaciores esse eos, qui atra bile abundant, contra ab ea ali

nissimos , qui sunt hilatioris indolis ; quod

suspicionem auget haec omnia visa, nihil praeter meticulosi & melancholi1 laborantis cerebri ludos e1se. I 3. Si mirum nimis videretur tot homines , a suo timore susque temperatione corporis, ludos fieri, posset omnis admiratio tolli furoris majoris exemplis. Morbi sunt , qui ita cer brum turbant, ut qui iis laborant sibi quae nus. quam sunt conspicere videantur. Morbus ejusmodi cum vehementiore sanguinis motu Conjunctus , si diutius duret, aegrum tandem absu .mit; si vero motus sanguinis resideat, morbus minuitur, atque aeger ad saniorem mentem revertitur.

Iq. Si autem morbus non ita Vehementer

sanguinem adficiat , ut sine interitu aegri , aut virium imminutione durare nequeat; perplures annos , portenta Menti obversan-

SEARCH

MENU NAVIGATION