Joannis Clerici Opera philosophica in quatuor volumina digesta Pneumatologia cui subjecta est Thomae Stanlei Philosophia orientalis operum philosophicorum tomus 2

발행: 1722년

분량: 441페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

Dieret humano 3 nee id ei neret aut aleret, quod ciam exantiavisset om nes labores, tum imiderer in mortιs malum sempiternum3porrumperiuι paratum nobis σ perfugium putemus.

I 2. . Igitur si esset, sine spe beatitudinis, post

hanc vitam futurae, moriendum; jam beneficum illud Numen non immerito in nos contulisse videretur bona hujus vitae, non benefaciendi causa, sed potius irritandae nostrae cupiditatis, cui tamen nulla ratione satisfactum vellet; hoc est, animo nos acerbissimo supplicio interficiendi. Cum ita constituti simus, ut omnibus numeris absolutam beatitatem necessario optemus , Deus ostensa nobis aliquanta ejus parte, ut eam msgi S Optaremus, subito omnem ejus spem subtraheret, ut in summa desperatione vitam relinqueremus. Nobiscum ageret eodem modo, ac qui homini fame vehementet, borant cibum olfaciendum Osterret, ut videret miserum Longo die, bir terve mutatae dapis Aemori spectaculo. 13. Hoc quid fieri crudelius possit, me non capere fateor. Igitur aut eam, a qua tot & tanta beneficia in nos 1 unt Collata, esse omnium Naturarum crudelissimam ; aut nobis negari ab ea

beatitudinem, quia dari non potest, dicendum

esset.

14. Prius absurdum est & iniquum, quoniam eum qui nobis certa bonitatis dedit indicia suspectum habere crudelitatis, sine causa, absurdum simul ac iniquum est. Sine causa autem a Deo

82쪽

PNEUM ATO L. Sect. L. C. IX. 6sa Deo nobis felicitatem datum non iri, priusquam certo nobis constaret hanc ab eo exspectari non debere, suspicaremur. Quomodo rursu s certo nobis constare potest, Deo non esse voluntatem nobis tribuendae beatitudinis p Certe nos ab eo innumeris beneficiis fuisse cumulatos videmus ; unde eum porro in nos beneficum futurum, nisi ipsi forte obstemus nostris vitiis, potius est collisendum. I s. AEque absurdum est dicere Deum non posse nobis beatitudinein dare; nam qui potuitessicere ut esse inciperemus, annon poterit facere ut aut pars nostri post mortem aeterna sit,

aut ut totus etiam homo denuo vivat, quamvis Corpus ejus dissipatum olim. fuerit ξ Posterius certe non est priore dissicilius.16. Inde ergo colligimus Deum & velle &posse nos aeterni donare felicitate, quod fieri nequit, nisi saltem ea pars nostri quae intelligit,

vult, ac sentit, aeternum Vivat, adeoque nisi Mens nostra immortalis sit. Si ergo constat Deum & posse & velle nos aeterna donare felicitate, eo ipso Mentes nostras immortales esse liquet. I . Haec nostra ratiocinatio statuit Deum bonitati suae convenienter non acturum , si nullam hominibus beatitudinein aeternam praeberet, quamvis alioquin hujus vitae bonis omnes fruerentur, quatenus homini iis frui licet; at multo majoris erit ponderis, si, quod res est, animadvertamus , neminem iis omnibus frui non tantum propter corporis infirmitatem, aliosque inevitabiles casus, sed potissimum propter violationem ejus Legis, quam natura ipsa ac constitutio

83쪽

tutio hominis nos docet. Diximus homines filo in terris a Deo collocatos , ut se invicem ad-juVarent , quoniam quo minus auxilium sibi. vicissim praebent, eo miseriores; qud amplius, eo feliciores evadunt. Hoc cum sit manifestum, homines tamen adfectibus occaecati sibi invi-Cem, quam maXime possunt, nocent, qua re infelicissima haec vita facta est. Atque inter Ceteros infelices sunt ut plurimum, qui maxime Omnium Legem illam observant ; qua fit ut qui divinae voluntati omnium maxime Convenienter vivunt, ii demum sint mortalium saepe

infelicissimi.

i 8. Hoc posito, quaerendum an ex iis, quae de Deo novimus, possimus conjicere Deum eΟ-rum, qui legem ab ipso naturae humanae inditam observant , ideoque infelicem vitam ducunt , nullam rationem habiturum. Certe qui ortum Hominibus dedit , non ut iis malefaceret ; eosque ita constitutos esse voluit, ut mutuo tauxilio indigerent; idem se adjuvent invicem , sine dubio, vult; adeoque eorum Vitam, qui id faciunt ad quod sunt natura sua comparati , probat. Si eorum probat mores, an eos a Deo neque miseriis limus vitae eximi, neque post hanc vitam quidquam accipere mercedis

credibile est Z Nisi praemio quopiam vitae hujus incommoda probis pensaret, sibi ipse, ut ita di-Cam , contradiceret; qui Vellet homines se mutuo adjuvare, & tamen eos, qui maxime huic ejus obtemperarent Voluntati, omnium pessime haberi pateretur.

I9. Igitur ex miseritS, quae a probis, hoc est, iis qui maxime humanam Societatem colunt, hac in

84쪽

in vita feruntur saepissime , certius colligimus Mentes esse immortales; quoniam eorum nullam alioqui Deus rationem haberet, quod absurdum esse vidimus. ao. Ita, sola Ratione duce, eo usque pervenimus , ut absurda nobis videatur eorum sententia, qui crediderunt hominem, Cum moritur, aeternum interire Accedente deinde Revelatione, firmissimis nixa argumentis , reS eXtra omnem dubitationis aleam ponitur; praesertim apud eos , qui non optant nullam esse probis mercedem post hanc vitam, ne sibi delictorum suorum sint timendae poenae. Verum argumenta ex Revelatione petita , ne in alienam messem falcem injiciamus, hic non adtingemuS. 2I. Sunt quibus haec nostra ratiocinatio disiplicuerit, quod adfirmare non audeamus Mentem esse natura sua immortalem; sed I. si quod nescimus id non adfirmemus, an possiamus vituperari Z a. Rem ipsi probent, & libenter in eorum castra transibimus. Quod si adfirment non quod verum esse sciunt, sed quod volunt videri Verum , nos eo fuco uti nolle profitemur. Deinde nesciunt quid sibi velint, cum ipsi disertissime adfirment nihil natura sua esse immortale, praeter Deum; dum dicunt reliqua omnia , vi ejus solius conservationis , quam

Creationem perpetuam esse volunt, durare ; quod

si ita est, Mens voluntate divina, non natura sua, est immortalis. Prima Sectionis Finis

85쪽

PNEUM A TOLOGIAE

SECTIO SECUNDAE

DE SPIRITIBUS PURIS.

An stat Spiritus Puri, aut saltem crasso e

corpore exuti pr. π Y Ix ulla Philosophiae pars est, cujus argu- mentum abstrusius sit, atque ab humana cognitione remotius, iis de quibus hac Secunda Pneumatologiae parte acturi sumus. Vix tamen ulla est, de qua veteres Philosophi, Pythagorici potissimum & Platonici, & qui eos inter Christianos veteres & recentiores sequuti sunt, plura & subtiliora in medium adtulerint. Ingenium , scilicet, humanum rebus inusitatis gaudet; &se in iis maxime interdum jactat, quae minime omnium novit. Nos quidem eorum praecipua dogmata paucis, ut historia opinionum Philosophorum aliquatenus innotescat tironibuS, explicabimus. Sed simul plerumque summam

incertitudinem eorum omnium, quae hac de re dicuntur, ostendemuS. a. Spiritus puros Vocant eos, quos putant aut omni corpore destitutos, aut certe tenuioribus mul-

86쪽

multo, quam nostra sunt, indutos esse. Etenim in duas sententias abiere Philosophi, circa hosce Spiritus. Chaldei Veteres, & Platonici ac Pythagorici, qui omnia dicuntur Chaldaeis debere, videntur omnibus Spiritibus, excepto Deo Deο-rum, ut loquuntur, corpus tribuisse , sed tenuius multo quam nostrum est; quod Scriptores Christiani Veteres plerique sequuti sunt, &Scholasticorum nonnulli. At alii, inter quos R. Cartesius risisque discipuli eminent, eos Spiritus nulla prorsus materia esse indutos contendunt.

Uerum, I. licet concederemus posse esse Spiritus, sine ullis corporeis proprietatibus, ut vult Cartesius; non constaret an re ipsa iis careant, an Vero omnes, ita Volente rerum Omnium Creatore, corpori sint Gonjuncti. 2. Cum ignota nobis sit Spirituum & Corporum intima natura, non possumus, utrum Spirituum &Corporum proprietates in uno eodemque subjecto esse nequeant definire, ut alibi ostendimus. Forte autem idem est utrarumque subjectum , forte diversum, forte eae proprietates necessario conjunctae sunt; adeo ut hic nihil explorati habeamus. Qui ergo negant aut adfirmant posse esse Spiritus, sine ulla corporea proprietate, ii longius aequo progrediuntur.

q. Chaldaei tamen ' Graecique Philosophi, ex Pythagorae & Platonis Schola , Mentibus

incorporeis perpetuo adesse corpus tenuissimum; & Mentes Humanas, hoc crasso corpore destitutas , eo, quod Vocant, seu vehiculum mentis, esse indutas, nec umquam

vid. Hist. Philos oriental. T. Stanteii.

87쪽

exui volunt. Sed sua dogmata quasi quaedam λόγια, auctoritate potius Deorum , vel Magistrorum suorum, quam rationibus sustulta proferunt. Cum autem nec veritas Oraculorum illorum, nec ἀναμαρτησια Philosophorum constet ;eorum dogmata, quasi compertae veritatis, admittere non possumus. Ea tamen nosse Conducit , ut sciamus quae fuerit olim sententia de hoc negotio , inter sapientiores Ethnicos &Christianos, qui eos sequuti sunt; quibus etiam

Hebraeos, e captivitate Babylonica reduces , conjun ere pomumUS. s. Cum nequeamus colligere ex natura ipsa Spirituum, nobis ignota, utrum sint aut sine omni corporea proprietate, vel cum tenuiore tantum Corpore, quando puri dicuntur, Videndum est an Experientia nos aliquid de hisce doceat ; multa enim et via, imo pleraque omnia Entia novimus,ad quorum cognitionem sola ratiocinatione aut numquam, aut raro deveniremus.

6. Per totum Orientem, viguit ea sententia, quam jam adtigimus; nempe, praeter supremum Deum, esse innumeras alias inferiores Mentes ejus in administratione Universi Ministras. Eas Mentes saepe ad homines missas fuisse, cum ut aliquid eos monerent, tum ut improbos plecterent & probis subsidio ement. Prout autem ipsis videretur, conspicuas, aut inconspicuas factas; adeo ut multa egerint non advertentibus hominibus , multa etiam ab iis conspectae, forma plerumque humana, sed augustiore & sanctiore.' Graeci similia etiam de suis Numinibus narrabant

i Vide Ec Opularum in Libro da Deo Socratis. Se in Libro

88쪽

PNEUM ATO L. Se I. IL C. I. Irbant, ut apud Poetas, & Historicos passim v

dere est.

7. Quamvis multa mendacia iis sint narrationibus admista, nec quaenam Verae, quaenam falsae sint satis nobis constet; attamen propterea omnia quasi falsa repudiare, ut faciunt multi, temerarium est. Non possumus ulla ratione ostendere, ex ipsa natura rerum, fieri non posse, ut sint Spiritus tenuiori corpori conjuncti;

neque Gentes tam multas, locisque& opinionibus adeo remotas, quasi ex compacto, de Spirituum adparitionibus omnia quae dixerunt mentitas esse verisimile est. Mendaciorum , quae circa hanc rem inventa sunt, orbinem esse veram aliquam adparitionem, cui similes, ut fit, innumerae aliae fictae sint, multo credibilius. AC sene plerisque Mendaciis quaepiam Veritas, quae postea immutata, aut adaucta figmentis est, ortum dedit. 8. Sed quamvis tacerent aliae Gentes, testimonium exstat omni exceptione majus Gentis Hebraeae, quam tot singularibus beneficiis ornavit Deus. Rus autem Historiae nos docent saepe, variorum ministeriorum causa, missas esse

Mentes coelestes a Deo; quo fit ut dubitare quin sint Mentes quaedam , praeter Humanas, Dei ministrae nefas sit. p. Verum eaedem Historiae de natura harum

Mentium, quas Angelos seu Nuncios Vocant,pror fas tacent. Haec tantum ex iis quae habent colligimus: I. Esse Mentes ab humanis distinctas: a. Eas Deo ministrare: 3. Corporibus, subhumana specie, interdum indutas apparuisse: q. Ne corpora illa nostris plane similia suspicaremur,

Corale

89쪽

72. PNEUM ATO L. Sen. V. C. II. ea subito ex adspicientium conspectu ablata &cuilibet motui . seu adscendendum, seu descendendum esset, apta fuisse. IO. Ceteroqui, neque an illarum intima n tura sit omnis proprietatis Corporeae expers do-Cent ; neque an corpora, quae habebant, ad tempus sibi adsumsissent, ea, peracto ministerio, depositurae, an vero in perpetuum iis vestitae essent, ostendunt. Cum ergo neque naturae ignotae consideratio, neque experientia aliorum hominum, aut nostra nos quidquam iis de rebus doceant, instituti nostri memores nihil de

CAPUT II. De iis, in quibus Spiritus Puri smiles Mentibus nostris , cst iis, in quibus Mentibus praefantisres sunt.

I. Ovimus, interni conscientia, inesse no- l bis cositationes varias,seu id quod Me tem vocari diximus. Similes esse Mentes in aliis Hominibus intelligimus, quod ab iis eadem fieri

Videamus, quae nos non sine cogitatione facimus. Inter alia, loquela manifestum est indicium in-esis aliis ratiocinandi facultatem; neque enim posset inter homines convenire quibus vocabulis Certas ideas, potissimum abstractas, adpellitarent aut sibi invicem ad rem responderent, ubi ratiocinationibus opus est; nisi utrimque ratiocinandi similis esset facultas, licet non sit aeque in Omni

90쪽

2. Similiter, qui sermones conseruerunt cum aliis Naturis, aut verba audiverunt suis similia,& alias earum actiones quae in intelligentes tantum Naturas caderent viderunt; iis inesse facultates nostris similes, hoc est, intellectum, vo- luntatem, memoriam , &c. collegerunt. Ita olim sub V. Foedere & sub Novo, legimus interdum Angelos. homines adloquutos, sermonesque cum iis sabuisse, varia denique Deo ministeria praestitisse; quae intelligentium tantum

sunt Naturarum.

3. Attamen , licet inde merito colligamus Angelos esse intelligentes Naturas, fatendum est, nos non possie adfirmare eorum facultates, aut facultatum usum prorsus esse similes nostris: neque dissimilitudinem, si quae sit, nobis esse notam ; quod ut clarius constet, facultateS, quae Menti nostrae tribuuntur, singillatim cum Λngelica Natura conferemus. q. Angeli quidem certo intelligunt, sed an eodem moJo ac nos intelligant id demum incoinpertum est. Tantum abest ut quae sit ratio eorum intellectionis definire possimus, ut ne intellectionis quidem nostrae rationem ipsi teneamus, ut ostendimus S. I. C. V. ubi de Ideis egimus. Scholastici quidem , qui nihil ignorare videri volunt, hoc discrimen esse inter intellectionem Angelorum & nostram, aiunt; quod Angeli principia cognoscant, &cx iis consectaria deducant, non longa propositionum serie i , considerata singillatim, sed unico intuitu. Contra nos non modo seorsim propositiones consideramus & comparamus, sed ex consectariis, seu effectibus ad principia & causas adscendimu S. Uno

SEARCH

MENU NAVIGATION