장음표시 사용
121쪽
IO4 PNEUM ATO L. Sect. III. C. III.
coli virtutes , quae ad tuendam Societatem sunt aptissimae . ea Vitari vitia, quibus disse solvi posset. Hoc autem posito , sequitur ut hae virtutes Deo gratae sint, quid enim eum cogeret ferre hominibus, per ipsam naturae constitutionem , leges quas ipse improbaret 8 Si porro eas probat, ejuS naturae eas esse consentaneas , adeoque Deum similibus Viriatiabus , quantum naturae divinae & humanae discrimen patitur, praeditum necesse est. Deo igitur insunt moralia adtributa , quemadmodum nobiS.Ia. Ita ad divinarum proprietatum, quarum collectione Idea Dei constat, cognitionem, ab ipsa natura nostra gradum ad Creatorem facientes , devenimus. Nunc paullo distinctius de praecipuis mus adtributis, quatenus sine revelatione innotescere possunt, agemu S.
CAPUT III. De AEternitate, Immensitate, N Spiritualitate Dei:
I. π N recenstndis potissimis proprietatibus di- I vinis , initium a Physicis faciemus , ad Morales postea deventuri. Inter prioreS eminet, sessiternitas ; de qua tamen eo pauciora dicemus , quo pluribus in Omologia Cap. V. egi
a. In AEternitate Dei , tria considerare potissimum possumus. Primum, esse eam dur tionem, sine initio & fine. Quando autem dici
122쪽
PNE UMATO L. Se LI. LII. C. III. Ios
mus Dei exsistentiam esse sine initio, nolumus dumtaxat defectum a Deo remoVere,quale est initium , seu 1impliciter aliquid negare; sed praeterea, eum semper fuisse, quae proprietas est quam maxime positiva, adfirmamus. Etenim cum quaevis duratio non sit, multo minus duratio perpetua negatio erit. Fatendum quidem est nos infinitatis ipsius. abstracte consideratae , habere ideam tantum negativam,ut Ostendimus Ontologiae C.XVII. At id quominus ipsa duratio aeterna sit maxime positiva non obstat. . 3. Hanc Dei proprietatem quidam ex recentioribus Philosophis a seitatem vocarunt, quia Deus eo quod principio caret, est a st, non ab alio, contenduntque eam estis positivum adtributum; quod eddem quidem redit ac id quod diximus, sed vocibus novis sine causa expressum est. q. Quando IEternitatem Dei sine fine esse dicimus, consequenS tantum antecedentis doctrinae colligimus; quia si ponas Dei durationis nullum initium, eo ipso nullum este finem adfirmas. Neque enim se ipsa in nihilum rediget Natura , quae ab aeterno fuit; neque ab ulla alia simile pati quidquam poterit, ut primo Capite in
s. lndidem fluit quod secundum in aeternitate considerari potest; scilicet, partes aeternae illius durationis ita connexas esse, ut nullo modo possint a se divelli; contra quam in Creaturis, quae initium habuerunt, usu venit. Non 1equitur ex eo qu6d hodie sumus, cras futuros; sed semel 'posita Naturae sine initio exsistentia, necesse est eam sine fine perseVerare. 6. Tertium, quod in aeternitate observan- Tom. II. . F dum
123쪽
dum est, in eo situm est ut successione durationis neque ulla mutatio in proprietatibus , neque major Dei duratio fiat. Post mille millenas annorum myriadas , neque erit senior Deus, neque ullam amiserit, aut adquisiverit proprietatem ; si enim infinito addamus infinitum, prius non fit magis infinitum, quam antea. Ubi agemus de immutabilitate Dei, ei nihil accedere, aut decedere, sed semper eumdem remanere ostendemuS. 7. Quidam volunt aeternitatem Dei esse , sine successione; sed cum hac de re satis egerimus Cap. V. Oviologiae, hic pluribus de ea loquamur necesse non est. Illinc poterunt, quae huc faciunt, peti. 8. Immensitas Dei inde colligitur , ut Cap. antecedenti breviter indicavimus, quod extensio videatur immensa. Absurdum enim esset Deum, qui multo plures proprietates habet quam extensio, quae pigra & immota nihil agit, patitύrque omnia in se fieri quae vult Deus, ea ita superari, ut partes extensionis, ultra divinae potentiae limites porrigerentur; quod tamen statueretur, nisi Deus esset immensus, seu nisi posset per se agere per infinitam extensionem. Imo nisi Deus immensus emct, remanerent infinita semper ex- tensionis spatia, ad quae numquam ejus potentia
9. Utuntur hic Philosophi Christiani etiam ar- iumento , ex creatione materiae e nihilo dedulo, quod licet vero nixum hic non urgebimus; quia res est profundioris indaginis, &fusiore inquisitione indiget.
124쪽
dem immensitas Dei; nam eam hactenus potius obscure descripsimus, quam definiimus. Respondemus nos eam in se non intelligere, 1ed a posteriore illuc pervenientes, eo usque tantum hoc in negotio progredi, ut Deum in infinita totius rerum Universitatis extensione per se posse Verseolligamus. At si quaeratur quomodo in extensionem agat, aut qua ratione ei praesens sit 8 fatebimur id a nobis non intelligi; quamvis mundi, qualis est, exornatio, hominisque inter alia procreatio manifesto Deum praesentem in extemsionem egisse testentur. II. Scnolastici, quidem, hoc in loco, de vim mali extensone, seu quae eminenter in Deo contineatur , multa dictitant: sed tandem eo deveniunt ut quid sibi velint nesciant, aut Deum eX- tensum prorsus emciant, seu et extensionis defectus ipsos tribuant. Exempli causa, dicunt nonnulli Deum es se locum corporum, hoc est, infinitum illud & immotum spatium, quod corpora continet. Hoc si verum esset, a Deo corpora moveri intelligere non postemus,qui enim eXtensio mera eaque immota aliud moveret ξ Sunt qui dicant extensionem esie stibseratum Dei. Sed quis talia intelligat λ Itaque istius multo est tacere. I 2. Rei, quae a posteriore quidem nobis constat , modum ignotum esse ingenue agnoscere praestat. Itaque quando dicimus Deum esse immensum, seque ac extensionem; ubique extensioni ipsum adesse, atque in eam per 1e agere, a nobis intellisitur; licet rationem, qui adest &agit, prorsus i noremUS. I 3. Immensitatis divinae Consideratio nos ad
Spirimalitatem, quoniam Philosophi haec con-
125쪽
jungere solent, deducit. Eum enim esse immenia 1um, ea immensitate, quae Spiritui non quae corpori convenit, aiunt. Sed alii corporum proprietates inesse Deo negant, alii, ut diximus,
nescio quam extensionem virtualem, cujus ideam formare non licet, & quae spirituali naturae con-Veniat, essingunt. Nos quae nullo modo intelligimus quasi comperta proferre, aut obscuro sermone ignorantiam nostram tegere religioni ducimus. Itaque hic paucis, quae Certa videntur, Contenti, cetera omittemus, & nobis ignota esse ingenue fatebimur.
Iq. Spiritus, initio hujus opusculi, vocari a nobis omnia Entia, quae Intellectu & Voluntate praedita sunt, diximus. Eo sensu dubitari nequit, quin Deus Spiritus adpellari debeat. Qui initium dedit Spiritibus, quales sunt humanae
mentes; is necessario earum facultates, & quidem nostris ampliores possideat oportet, ut diximus, ubi ejus exsistentiam probavimus. I s. Ostendimus etiam, Cap. ΙΙ. hujus Sectionis, eas proprietates a Deo ita possideri , ut in eo sint sine defectibus, quibus in nobis laborant; nec ea hoc in loco repetemus. Observabimus tantum eum, qui omnibus aliis Entibus initium dedit,& ab aeterno fuit, tantae eo ipso esse supra reliqua omnia excellentiae, ut qui hoc quod ne-
Cessario Oportet concesserint, nullam proprietatem quantumVis eminentem ei negare queant.16. Cum igitur Spiritum dicimus Deum, eum
prorsus ejussiem naturae aut non amplioribus ' . facul talibus,& quaS eodem modo exerceat, esse
praeditum ac Angelicas Naturas & Mentes humanas, non intelligimus. Hoc volumus, nihil
126쪽
posse a Spiritibus fieri, facultatibus quibus praediti sunt; quod Deus quoque suis, multo etiam
melius & facilius emcere nequeat.
I . Si quis quaesiverit quare Deus a nobis
potius Spiritus, quam Corpus, VOCetur, Cum non minus habeat proprietates Corporum quam Spirituum p Reponimus omnium quidem Entium proprietates in Deo esse, ideoque ad unum Genus Entium eum adcurate loquendo, magis reserri, quam ad alterum non posse. Sed quoniam usus obtinuit ut denominatio fiat a nobiliore parte, hoc est, ab ea cujus adtributa aut
iura sunt, aut minoribus laborant defectibus;
eus merito Spiritus potius quam Corpus dicitur , quia intelligere, Velle, omnia providentia administrare, aliaque erusmodi, adtributa sunt praestantiora, quam id facere quod corpora em cere possunt. Deinde qui dicunt Deum esse Spiritum , propterea non negant eum esse Corporum proprietatibus instruetum , quia ignotum nobis est quae natura Spirituum Contineantur. Sed si diceretur Corpus, quicumque ita loqueretur , negare videretur in Deo esse vim intelligendi, quia eam corporibus meris detrahere solemus. I 8. Huc accedit quod Corporis adpellatio v sibilitatem, hoc est, superficiem quamdam certis finibus limitatam, qua lux ad oculos nostros reflectitur, involvit; Deus adtem est invi bilis, hoc est, ejus limitationis, ex qua oritur visibilitas, experS. Certe qui primi Deum Spiritam esse dixerunt, & quos nos hodie sequimur C Ueteres Hebraei, nulla alia de causa Deo hoc vocabulum imposuisse videntur, nisi quia eum intelligentia praeditum, & inconspicuum esse no-
127쪽
rant; ea enim sola Spirituum adtributa cognovis te videntur, quoad ex omnibus eorum libris, qui supersunt, colligere licet. 2. Possumus ergo dicere Deum esse Spiritum, non minus ac aeternum & immensum; nec de verbis litem nobis moverit quisquam, quando nec ea primi invenimus, nec ea definire recusamus. Ceterum Dei proprietates Spirituum proprietatibus analogas, Capitibus sequentibus, pluribus persequemur.
CAPUT IV. De Intellectu N Omni cientia Dei.
I. Eum intellectu esse praeditum, si non con- I staret vel ex eo quod nos ejus facultatis nobis simus conscii; ex mundi mirabili dispositione, statis liqueret. Quicumque enim mundum non summa ratione, sed casu esse factum olim crediderunt, adeo sunt ab omnibus explosi, at que ita insaniunt; ut jam nemo desipienti Sectae adsensum praebere possit, nisi alienatae Mentis. a. Igitur missis prolixioribus argumentis, qui bus Deum intelligere solent probare Philosophi, duo hic expendemus; qui ratione Deus intelligat, deinde quae sint ejus intellactionis obgecta, secundum quae Cognitio, seu Scientia Dei in varia genera dividi solet.
3. Nos quidem, intima conscientia, o em
Vero corporea ex occasione motus cerebri, at
que obversantibus Menti nostrae rerum , quas
intuemur, imaginibus; Spiritualia denique ideis,
128쪽
PNEUM ATO L. MD ILLIC. IV. II Iquae Menti se sistunt, cognoscimus. At Deus non eodem modo intelligit, cum in nostra intellectione quaedam sint imperfectiones, seu defectus, quibus fieri nequit ut laboret. Sui quidem sibi conscius est, est enim hoc omnium rerum Intelligentium necessarium adtributum. Sed hoc est discrimen inter nos & Deum, quod Deus
suam totam naturam intellectione exhauriat, nec sit quidquam in ipso, quod non norit; nOS Vero totam Mentis nostrae naturam notam non habeamus. Scilicet, a Deo procreati sumus, qui certos limites facultatibus nostris praescripsit, ultra quos procedere non licet; sed qui ab aeternitate fuit, is nec ab alia natura quidquam accepit, nec sibimet ipse, si ita loqui licet, negaVit. q. Deus neque moribu S in sua natura eXcitatis, neque perculsus ab oriectis sentit, aut intelligit, ut nos solemus. Etenim neque est, neque a Creaturis suis adfici potest; alioquin aliquatenus ab iis penderet, quippe qui ab objectis varias mutationes pateretur, quod absurdum est. Spiritualia non intelligit, ut nos, interve- nientibus ideis, quae ab ipso norupendeant. Multa intelligere frustra cupimus; idear, quibus ea animo nostro veluti praesentia sistulatur, dicet adtentione animi advocatae, non adsunt. Innumera de Deo ignoramus, nec quomodo ad eQ-rum cognitionem perveniri queat scimus. Igitur hoc pario Deus spiritualia non cognoscit, qui enim fieri posset ut qui omnibus initium dedit, eorum Omnes proprietates , & relationes non norit p6. Praeterea pauca simplici intuitu novimus;
129쪽
pleraque per demonstrationum, interdum proli-Xarum , ambages quaerenda sunt. At ratio modbadlata Ueum unico intuitu Creaturarum suarum proprietates & relationes omnes intelligere ostendit. Intelligendi facultas in hominibus adeo ar- est, ut ita loquar, ut plura simul intelligere nequeamus distincte, propositionesque a se invicem pendentes singillatim considerare propterea cogamur. Sed qui intellectum hominibus dedit, is sine dubio molest1 ejusmodi deductione propolitionum non indiget. 7. Itaque quamvis Deus Ens intelligens dicatur . eodem tamen modo, ac Mentes nostrae,
intelligere non est censendus. Verum hic aliquis quaesiverit , qui ergo ratione intelligat Fatemur nos quidem, defectibus, qui in Mentium humanarum intellectione lunt, animadversis, posse certo adfirmare dissimilem iis in rebus esse divinam intellectionem humanae, sed qualis tandem in se sit prorsus ignorare. Scho lastici vero Deum in se omnia cognoscere, quo niam ejus natura omnes omnium rerum ideas coinplectitur, dictitare solent ; sed quoniam, postquam subtilissime sententiam suam explicuerunt, nulla divinae intellectionis Menti nostiae obversatur idea; sine ambagibus illico, ut temporis fiat compendium , ignorantiam nostram praestat profiteri. 8. Omnia, quae sub divinam atque humanam cognitionem cadunt, possunt ad quatuor referri classes I. est praeteritorum : a. praesentium: R. futurorum: q. possibilium. Homines quaedam horum certo cognoscunt, plurima dubie, innumera nulla ratione. Sed Deus, qui id effecit
130쪽
cit quod omnes homines simul emcere non possunt, cum primos homines procreaVit, cognitionem habet infinito ampliorem, ut ex rationinibus adlatis satis adparet. Cum semper fuerit, omnia administrarit & administret, Creaturas suas optime norit, & quid earum opera varis1que conjunctionibus fieri possit sciat ; neque enim sine perfectissima earum rerum cognitione, iis Creandis , aut regendis suffecisset; et omnia
prorsus esse nota colligimus. p. Ad praeterita quod adtinet, mS ea, ope memoriae, ne emuant retinemus; sed ita ut Menti nostrae eo tantum tempore objiciantur, quo actu de iis cogitamus. Praeterea innumera aut non adtendentibus, aut invitis nobis elabuntur. Ea omnia, quin sint imbecillitatis Certa indicia, nemo dubitare queat; ' idecque a Deo amolienda esse omnes consentiunt. Si quando igitur Deus negatur alicujus rei meminis te, hoc ἁνΘρωποπαγῶς dictum esse tenendum est. IO. Hominum praesentia certis est limitibus finita; adeo ut is dicatur praesens alicui rei esse, qui eam videt. Quidquid enim fit extra conspectum nostrum , id nobis praesentibus factum esse negatur. Sunt forte alia Entia Spiritualia, quales RGeli, quorum praesentia latius patet, quod plura simul animadvertant quam nos; sed Deus qui immensitate sua, ut vidimus, ubique praesens est, omnia praesentia per se cernit.
H. Praesens autem est non modo corporeis
actionibus, sed etiam spiritualibus, seu Mentis
Cositationibus; neque enim Mentem minus fecit quam Corpora, neque minus opera sua spiritualia, quam corporea novit. Homines quidem, qui
