장음표시 사용
91쪽
Uno verbo, res novimus aposteriore bisecessive ;Angeli vero apriore & uno intuitu , si Scholasticis
credimus. Uerum hae sunt merae Conjecturae; quarum nullas rationes esse, praeter Magistrorum auctoritatem, fatentur; quae auctoritas esset alicujus ponderis, si Scholasticus aliquis Philolophus , inter Angelos versatus, haec ab iis accepissiet. s. Ad voluntatem quod adtinet, quae est altera Mentis nostrae facultas, dubium esse non potest, quin ea sint praediti, quoniam sine Voluntate inutilis esctet intellectio; quippe ex qua sola manant judicia , sine quibus nulla est ratiocina
6. Major est dissicultas, circa sentiendifacultatem ; quamvis enim Angeli sentire videantur quae inter homineS aguntur, cum nonnulla inter eos administrant; organssine utantur, an nullis, & quomodo objectis adficiantur, in re tam obscura, quis dicere queat ξ Scholastici, inter alia, quaerunt an dolorem patiantur Spiritus illi, ubi feriuntur corpora quibus induti sunt, aut eorum, uti loquuntur, solvitur continuitas. Verum haec nemo definire queat, nisi cui Angeli dixerint, aut qui ipse Angelum fuisse sememinerit.
7. Libertas censetur olim fuisse Angelis, quia eorum nonnulli, ut Orientales credebant, &Sacrae testantur Litterae, in Deum peccarunt alii verti in ossicio manserunt. Vulgo tamen existimant post lapsum malorum Angelorum, utrorumque libertatem , aut ejus usum periis se; adeo ut neque boni peccare, neque mali ad saniorem mentem redire queant. At haec omnia sunt
92쪽
PNEUM A To L. Se I. II. C. II. 7ssunt merae hariolationes. Certe si iis demta sit libertas, propter ea quae nunc agunt neque praemiaeXspectare eos, neque poenis subesse oportet. Si careant libertate in judiciis ferendis, oportet iis Omnia esse perspicua; aut eos Caeco semper ferri, in omnibus Iudiciis, impetu; quorum neutrum verisimile est. 8. An imaginentur scire nullo modo positimus, quoniam aliquaene habeant, quod cerebri sit iis loco, ignoramus; uti nec, an sine cerebro ulla sit imaginatio, nobis constat. Quidquid hic in alterutram partem dicatur, aeque
9. Memoria carere censeri non possunt, si iis ratiocinandi concedatur facultas , quam sine memoria esse non posse jam demonstravimus Sect. U. C. II. Nec opus est ea quae ibi di ,
quoniam ex Memoria, ut ostendimus Sect. Ι. C. IV. necessario fluunt. Sed si quis quaerat utrum habitus suos adquisiverint repetitis adimbus, aut actione semel edita ejus repetendae facultatem sibi compararint ; is sibi responsum differri patietur , donec inter Angelos Versemur; nemo enim hoc praeter ipsos, & eos quibuS aperuerint, scire potest. φII. Diximus Sect. I. C. VI. & VII. nos ignorare an insit Mentibus nostris locomotita facultas; ideoque an Angelis insit, iisdem fere de rationibus, dubitamus. Constat quidem ex Sacra Historia, & innumeris aliis, Spiritus illos Corpora quaedam movere visos ; sed eadem hic oritur, quae circa Mentem humanam agi-
93쪽
76 PNEUM A To L. Se t. V. C. III.
latur quaestio, nempe, an transatio corporum, Angelis volentibus loco motorum, sit effectu Sproximus & proprie dictus voluntatis Angelorum p an vero insit iis facultas, ab eorum Vo-Iuntate distincta, qua corpora movere queant ξbunt qui adfirment, quoniam nullus videtur esse nexus inter voluntatem Spirituum, & motum Corporum, non posse ab Angelis propriis viribus quidquam moveri. Alii contra, propiis Viribus Angelorum corpora transferri contendunt. Verum utrique, nostro judicio, incomperta proferunt.
CAPUT III. De Muneribus V Potesate Bonorum
I. T stuperiore Capite, aliquos Spiritus, ex L iis qui Angeli vocantur, constanter Dei voluntati obsequutos fuisse, alios vero ab ossicio descivisse vidimus. Hoc Capite quid constet de muneribus & potestate Bonorum, de Malis insequente amari, quaeremuS.
a. Hic sola ratio in veritate inquirenda DOS nequaquam j uvat, agitur enim de NaturiS, quas e pendere non possumus,quoniam cum iis versari nobis non licet. Quidquid de iis novimus pendet
ex narratione eorum,qui fingelorum ObserVarunt
ministeria; quo fit ut prima cautio hic a nobis adhibenda tota circa fidem testium versetur. 3. Veteres Ethinici Daemonas suos, seu Heroas, qui erant inferiora Numina, Hebraeorum Ange sis
94쪽
lis similia , rebus humanis praeficiebant, unde Hesouo dicuntur,
magni Tovis consiliis , boni, terrestres, cusodes mortalium hominum. Existimabant etiam unamquamque regionem habere suos Heroas praefectos , qui ἐκ Θιοι dicebantur, regionis Dei. Atque ad hanc opinionem accedunt Veteres Hebraei,qui Angelos bonos circa homines castra metari, & a Deo variis regnis praefectos docent. 4. Nulla ratio, ut Sacrarum Litterarum auiactoritatem aliquantisper seponamus, rem ita lanon habere ostendit; nihil enim adfirmant hic Graeci aut Hebraei de Angelis, quod sit contrarium Cuipiam certae cognitioni. Igitur potest fieri ut verum dicant, si res in se spectetur. Quin autem sit reapse verum quod a Prophetis Hebraeorum dicitur, dubitare nos non sinit Sacri Codicis a Theologis demonstrata auctoritaS.-t s. Pythagorei credebant unicuique homini suum esse adtributum Daemonem, aut Genium bonum de malo Capite sequenti dicemus) qui eum quatenus posset tutaretur, bona sugger rei consilia, a malis absterreret, ratione quadam quae a plerisque non sentiretur. Notum etiam est quod fertur de Daemone Socratis , quitum multa facere Vetaret, ut docet Xenophon in Memorabitibus , alisque multi. In Uetere Foede-
I. s.. Damonem a Copiosissim irae de re puleius, in Libiq
95쪽
re, est locus, ubi singularis Angeli, quasi custodis, mentio fit. Eccles. V , Ne dicas coram δε- gelo , non es Providentia , ne forte iratus Deus
contra Iermones tuos perdat cuncta opera manuum
tuarum. In N. F. libris, celebris est locus Acta XII, Is . ubi mentio injecta Angeli Petri ostendit eo tempore Hebraeos singulis hominibus Genios suos adtribuisse. Sunt & alia loca huc spectantia, sed non ita clara; quoniam de Angelis, numero plurali, sermo est. 6. Hic quoque res ipsa nullum veri aut falsi certum in se indicium habet; nec ulla via nobis patet, qua ad eam introspiciendam pergamuS.
Antiquissimae Gentes rem adsirmant, quasi eX- perimentis multis compertam. Ρlurimae etiam recentiores citcumferuntur Historiae , quibus idem confirmari videtur. Origenes, alisque P tres Platonici, eamdem opinionem quasi indubitatam amplexi sunt , eamque a Barbaris ad Graecos venisse crediderunt. Attamen quia Scriptura hujus dogmatis non ita meminit, ut ejus fidem atque utilitatem commendet, sed tantum
obiter & aliud agendo; posset fieri ut ex opinione recepta, potius quam ex vero, loquuta esset. Atque ut plerumque exornatur veritas , forte
Gentes de Genio unicuique tributo opinionem finxerunt; ex eo quod scirent Angelos, juben. te Deo , aut hominum plurium; , aut unius etiam curam gerere, licet singulisi hominibus singulos adtributos esste Angelos non constarer. Igitur praestat hac de re , quam quidquam
. Platonici crediderunt Angelum esse, qui Mentem e coelestibus locis, ubi prius erat, ad
96쪽
inferiora deduceret & corpori conjungeret . ubi
corpus humanum formaretur; contra vero Mentem officio defunctam, fatiscente corpore, ad superiora reduceret. Eos Angelos& ἀναγώγους, Animi reductores & deductores vocant. In novi etiam Foederis Parabola de La zaro, mentio fit Angelorum Mentem Laetari in sinum Abrahami deferentium, quod ad Platonicam opinionem accedit. Discrimen in eo est, quod Platonici Angelum unum ἀναγωγὸν uni Menti tribuant, & praeterea alterum qui eam coelo deduceret; seu Genius fuerit custos hominiS perpetuus, seu alius. Ut ex Parabola captui popelli adcommodata, idec que secundum vulsi opiniones concepta, nulla duci certa consectaria possunt: ita nec quidquam certum de re aliuΠ-
de non comper. statui queat. 8. Quoniam vero constat Deum varia in Telluris globo, & spatiis Tellurem ambientibus
Angelorum ministerio efficere: necesse est iis a Deo facultatem datam eorum efficiendorum, quae jubentur. Sed praeterea duo a Philo&phis quaeri solent , utrum prepetuam & propriam vim habeant agendi, cum in Corpora, tum in Animos; sinue certos & Constantes ea
facultas limites habeat, & quousque porrigatur p9. Philosophis haec quaerentibus ut satisfieret , oporteret adesse An elum , qui eorum quaesitis responderet. Primo, ostendimus, Cabpite antecedente , nos ignorare qua ratione Angeli, vine propria, an aliena, corpora mo Veant. Secundum, non minus ignotum est, perpetuane ea gaudeant , an ad aliquod tempus ν
97쪽
8o PNEUM ATO L. Se t. II. C. IV.
pus, prout reS postulat, accepta. Tertium, eadem de ratione , ignoramus an ea facultas ,
qui Angeli id peragunt, ad quod missi sunt,
semper sit seque ampla, an minor ac major, pro rerum gerendarum natura. Ignoramus
itidem quousque porrigi queat ; quemadmodum enim solli experientia novimus , quae pondera ab Hominibus adtolli . quae Corpora loco moveri queant: ita inter Anselos nos versatos esse oporteret, ut quid possint, quid nequeant sciremus. Memini me legere apud Theologum non incelebrem, non sine risu, ab Angelis quidem Montes subverti, sed ab iis non posse Telluris integrum globum dimoveri; quasi vidisset quid Angeli queant, ac nequeanti Nescimus etiam an singula , quae geruntur hic ab Angelis , a Deo singillatim praecepta iis sint, an verb liberam in qu sdam potestatem agendi, prout Videretur, acceperint. Denique quo plura hic quaeruntur, eo plura Occurrunt humanae ignorantiae , aut temeritatis indicia.
CAPUT IU. De malis Angelis, eorumque ministeriis, ac potesate.
I. Uon opus quae de Angelorum Natura diximus Cap. II. repetamus inuOniam aeque pertinent ad Angelos malos ac bonos ; inter quos hoc tantum esse creditur discrimen. eo respectu, quod boni bene facul- .
98쪽
tatibus suis usi in ossicio erga Deum manserint, alii vero peccatis contaminati Deo infensi, invissque sint. . a. Eas porro facultates initio iis non em tributas , ab aeterno rerum omnium Creatore, quibus necessario recte uterentur , ex eventa colligere est. Hinc omnes iis liberum arbitrium , initio certe creationi S, tribuunt; ait in, ossicio manere potuerint', aut non manere. 3. Veterum Ethnicorum nonnulli, ut Persae, crediderunt duo esse Principia; ' quorum alterum bonum, alterum malum effet, sed prius potentius posteriore, quod aliquando tandem a potiore esset perdendum. Graeci quoque & Romani Caco monas & Veseves inter minora Collocarunt Numina. Neutri satiS clare docent, certe in monumentis quae ad nOS pervenerunt, an malos semper fuisse, an vero e meliore sorte ad deteriorem prolapsos existimarent. At Novi Testamenti Scriptores ostendunt Communem apud Iudaeos fuisse opinionem, Angelorum aliquot , ἡ τημσαι ἐαυτῶν , quales erant initio non permansisse; adeoque in peccatum esse pro- Iapsos, sua culpa. Ceterum i Orientales etiam reliqui non bonos tantum , sed malos etiam Daemonas summo consensu agnoverunt. . Graecorum alii crediderunt unicuique homini suum Cacodaemona, non minuS ac Matho-
daemona , adtributum. i Narrantur etiam Historiae de malis Geniis, qui viris illustribus ad- Tom. II. E pa-
rid. Lib. Plutarehi de Iside is Osride. t ride Th. ει len Philoseph. Orien . Histor. Lib. I. . Sect. 2.
99쪽
PNEUM ATO L. Sen. H. C. IV. paruerint, ut Bruto ante pugnam Philippensem,
auctore Plutarcho in ejus vita. Verum alii, inter quos Menander Comicus, ullum singulis adtributum Daemonem, praeter bonum negarunt. Utrique videntur potius conjecturas , quam Compertam certis argumentis veritatem, 'Ο- tuliste. At malum unicuique additum esse, a Deo benefico, carnificem & seductorem nullo
modo verisimile. f. 4. Menander. J Hi sunt ejus versus ex incerta Comoedia:
Interprete re Grotio. HomInem unumquemque, simul in lucem est editus, Seditatur Genius, vita qui auspicium facit, Bonus, nimirum; credi enim malum nefas,
Eona iraessorem vita. Nam qui sit Deus, Bonus idem sit necesse est. 1. Cacodaemonas autem ita Vitio mancipatos esse aiebant, ut Deo perpetuo adversarentur, &hominibus , quantum liceret , infesti estent. Morbos item innumeros ab iis hominibus, quOrum corpora invaderent, creari, & omnia tentari ut humanum genus a Dei cultu avertant.
Haec non modo a Judaeis, Apostolicis temporibus , ' sed citam a Chaldaeis vetustioribus credita fuisse satis constat. Utrique adiarebant historias' Vid. Misiari. PDui libellum de operat. Damonum.
100쪽
storias quamplurimas, quales multae in Evangeliorum exstant libris, quibus eam Daemonum malignitatem probari a se posse putabant. Hodie quidem multo rariores sunt is ργύμενοι, seu a Daemonibus obsessi; quamquam non desunt exempla, ab iis qui de Daemonibus scrip1erunt, congesta. Sunt sane permulta, arte humana ficta, sed nullos esse posse hodie veroS-ς quis contendere sustineat ; Cum vetera tot &tanta sint ab Apostolis litteris consignata Z Quod autem olim fieri potuit, id hodie non posse quis dixerit ξ At quaeritur quare quod tam frequens Christi tempore in Iudaea erat, hodie apud Christianos adeo rarum sit 3 Ex natura rerum petita ratio nulla Cum hic occurrat ; aut ignorantia nostra profitenda; aut ad Dei confugiet dum voluntatem peculiarem , qua Daenum sit Cac armonibus laxatum eo tempore; forte Ut occasionem Christo edendorum miraculorum praeberet, ut ostenderet se venisse ad des ruenda opera Diaboli, ne pro Mago haberi posset; forte alia de causa , quam non ad sequimur. Alterutrum eligatur, nostris parum intei est , modo ne rem certam faciat ignorantia no
6. A Cacodaemonibus plura praeterea mirabilia fieri, tempestates excitati in terra &mari, pecuaes perdi, aliaque innumera quae vires superant humanas , dictitabant Veteres. Non deerant hic etiam iis historice , qui bus rem ita se habere , uti dicebant, ostenderent.
. Eam suam potentiam Cacodaemonas eXsc-rere censebant, in gratiam eorum qui se certis E a riti-
