Joannis Clerici Opera philosophica in quatuor volumina digesta Pneumatologia cui subjecta est Thomae Stanlei Philosophia orientalis operum philosophicorum tomus 2

발행: 1722년

분량: 441페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

quam dixit τὸ Mwmκον , τὸ Θυμικεν & τὸ t- μητικὸν, rutionalem, tragicibilem, ij concupiscibium partem ad nutritionem nihil facere, ei inque ad Θριπlικὸν μονον retulit; ait partem nutritivam videri similem ignis, absumit quidquid objeceris , capiendum nullo impetu fertur : ita si objicias alimentum nutritivae parti animae, alis, An minus, nullo impetu ad alendum fertur. Summus Philosophus quaecumque in mentem Veniebant dicebat, & obscurissimis ideis adsuetus, sibi

pulcre ratiocinari videbatur, modo ne ad silentium adigeretur. 1 o. Ad Facultatem locomotiet am quod ad tinet, quaecumque de ea dicere possumus jam sunt Capite antecedenti praelibata ; etenim facultas illa locomotiva non differt a vi , quae inesse Menti dicitur, movendi Corporis cui conjuncta est ; siquidem quidquid Mens loco movet id , interventu membrorum , situ pristino depellit,

Ti. Itaque eaedem occurrunt hic dissicultates, quas antea memoravimus. Aristotelici nihil hic opis afferunt, quia ne quaestionem quidem ipsam satis intelligere videntur. Recentiores quidem multi omnem movendorum corporum facultatem Menti detrahunt, ut Deo soli tribuant; verum, uti jam monuimus, eo tantum deveniunt, quod ignorent qui fieri queat ut a Mente Cor-PUS mΟVeatur. Ignorantia autem nostra, in re

alioqui nobis non plane perspecta, qualis est natura Mentis , instar fundamenti, cui firmum .aliquid inaedificemus, esse non potest. Alii Animam, inter Mentem & Corpus mediam, huic megotio praeficiunt.

72쪽

PNEUM ATO L. Sen. I. C. VIII.

32. Nos hic ad tamquam ad sacram anchoram , confugimus , & quemadmodum certo nobis constat Mente volente moveri Cor pus nostrum, quod admotum iis, quae minoin rem vim ad resistendum habent, ea quo volumus transfert . ita incertum nobis esse fatemur an id subjectum, cui insunt cogitationes nostrie, quodcumque tandem sit, sit proprie dicta causa motus membrorum nostrorum, an tantum

occasio , qua posita , ab alia causa membra nostra, pro Mentis imperiis, moveantur.

CAPUT V ΙΙΙ. De Origine Mentis.

I . V X quo philosophari coeptum est, variae II, de Mentis origine fuere sententiae, quae

tamen ad tres praecipuas referri queunt. Qui Mentem corpoream statuunt, eam a parenti S, una Cum Corpore, generari aiunt. Alii

initio Mundi a Deo creatam, sine Corpore; quo in statu cum in Deum peccasset, dejectam in Corpus, quasi in ergastulum, ut poenas daret, fuisse. Alii denique, inter quos plerique fuerunt Scholastici, eam a Deo creari & Corpori , Cuin formatum est, immitti. Cum haec omnia sint incertissima, & destituamur etiam subsidiis ad verum inveniendum necessariis; at tamen trium harum sententiarum Principes, eas quasi ludubitatas in medium proferunt, qua iure cuin superbia, tum caecitas ingenii humani stupenda est.

2. I. Qui

73쪽

s6 PN EUM ATO L. Sect. I. C. VIII.

a. I. Qui Mentes corporeas , easque instar Corporis ex traduce propagari contendunt, ii primo, quod sibi non constat dicunt, cum corpoream substantiam Menti tribuunt ; nullum

enim necessarium conneXum inter cogitationes,& corpus, nullam adfinitatem deprehendimus, quod iupra jam observatum. Secundo, nulla est ratio plausibilior, qua suam de propagatione Mentis sententiam fulciant hac; scilicet, propagari omnia genera Animalium & Blantarum,

proprietatesque adeli Omnes generis a progenitoribus, aut seminibus, ad ea quae inde nascuntur transire ;, unde colligere oporteat quidquid pertinet ad humanam speciem, adeoque Mentem, id etiam a parentibus ad liberos defluere. At haec ratiocinatio ultra verisimilitudinem , eamque levem, non progreditur. Etenim unde illis constat in humano genere hoc non esse singulare, quod totus homo ex traduce non derivetur, cum sint in homine tot alia singularia pQuare necesse est omnia genera eodem modo

propagari Z lino vero quis in ipsis Brutis Animam mechanice formari ostendere queat 8 Quis

corpoream dicere ausit, aut etiam ipsum corpus organicum, &tanta arte dispositum, mechanicis rationibus, non a Naturis Plasticis ita disponi p3. II. Qui Mentes initio mundi creatas aiunt, unde hoc acceperunt ρ Neque enim ejus rei recordamur, neque Plato, aut Pythaboras, aut Chaldaei, quorum haec fuit sententia, ex revelatione divina eam habuerunt. Solent quidem dicere se hoc quoque ratiocinatione collegisse, non ex Antecessoruin modo doctrina accepisse. Uerum hoc est eorum praecipuum ar

74쪽

gumentum, idemque infirmissimum nempe, qui Deus innocuas Mentes in Corpora mitteret,

ubi tot malis sunt obnoxiae, illaesa justitia sua, intelligi non posse. Sed quid contra justitiam

divinam est, si Mentem omnium rerum ignaram, eo momento quo Creatur posito eam

creari) immitti dicamus in Corpus, quo tamquam organo , ad discenda multa , utatur, atque in primis summae beatitudinis viam; ad quam beatitudinem, si per incommoda quaedam perVeniat, estne quod queratur ξ Quid est ea iure iniqui, si Deus felicitatem, quam non debet, velit aliqua molestia, eaque brevi tempore exantintanda, Veluti emi. . III. Tertiae sententiae fautores Scholastici

unde acceperunt Mentem a Deo creari ρ Unde sciunt eam eo momento, quo Corpus est formatum , non prius, neque posterius, demitti pAn possunt indicare quo tempore formatum sit Corpus p Quidam sane quadragesimo die animum in hoc immitti statuunt, quod sit , utriunt, eo tempore formatum. Sed cum id seque dubium sit, quid demum hoc est, nisi hariolationem hariolatione defendere ρ At, inquiunt , quandoquidem Corpus est veluti domus Mentis , par es te Videtur, ut antequam hospes excipiatur , hospitium absolutum sit. Alii reponent hoc non obstare q minus Mens in imperfecto Corpore aliquamdiu sit; posse fieri etiam ut Mens non addatur Corpori comes, nisi postquam in auras aethereas editum est, Cui enim antehac esset usui Z item ut Corpug natum sit aliquamdiu instar plantae, aut merae machinae, cui deinde addatur Mens, veluti custos; . Tom. II. D quan-

75쪽

quando necesse est, societatis causa, ut ossiciis incipiat fungi, supra naturam plantae , aut machinae positis. Denique eae Scholasticorum, ut ita dicam, polsibilitates innumeris aliis oppugnabuntur po lsibilitatibus aeque verisimilibus, & seque fide digniS.'s. Nobis hic, quid Veritatis perspicuae Sectatores magis deceat, confessione ignorantiae, nihil

occurrit. Neve hujus confessionis aliquem pudeat, a nemine posse hic veritatem certo cognosci, ostendemuS.. 6. Tres tantum sunt viae, quibus posset ad originis Mentium cognitionem iri, quae omnes sunt nobis obseptae. Prima est naturae Mentis plenior cognitio , ex qua forte ejus originem

intelligere possemus ; sed , qua nobis defciente,

ea via progredi non possiamus. Altera via est recordatio ipsius Mentis , quae memor suae originis , a quo tempore fuerit scire posset; verum. ejus rei memoria nulla est. Tertia, revelatio Naturae intelligentis, ac fide dignae, a qua quod nescimus, edoceremur; quo auxilio caremuS, neque enim Deus, aut inferior aliqua alia Natura, quidquam quod sciamus, hac de re Clare aperuit , aut cognoscendum ex consectariis praebuit. Nam argumenta, quae ex sequitate & justitia Dei ducuntur, dubia esse vidimus. 7. Hoc in meo, ita se gesserunt Philosophi, ut saepe alias solent. Cum cupiditate veri cognoscendi flagrarent, & in omnes partes animum versarent; ut pro se quisque veritatem, si qua se offerret, vel fugientem raperet; possibit rates pro veritate amplexi sunt, ne viderentur frustra laborasse, . Utque animo veri avido aliqua

76쪽

PNEUM ATO L. Se I. I. C. VIII.

saltem veri specie satisfacerent. Deinde tempore, inter Se atores eorum, qui primi eas sententias defenderant, auctoritatem tantam eae

nactae sunt; ut possibili idem deferretur honos, quem soli compertae Veritati tribuere jus, fasque est, hoc est, non dubius adsensus, qui uni evidentiae debetur.

CAPUT IX. De Meniis Immortalitate. 4

I. T Uo sunt eu quibus maximi momenti qum

I stio, de Immortalitate Mentis I solvi

queat. Primum est ipsa natura Mentis , quae si nobis perspecta foret, forte mortalitatis, aut immortalitatis manifesta prae se ferret indicia. Alterum voluntas Dei, qua fit, aut fieri potest ut Ensnatura sua mortale in iternum tamen dpret. Alterutro horum principiorum, pro ' selitentia quam circa naturam Mentis amplexr .eraiit, usi sunt Philomphi Christiani. - t. a. Horum sentetitias proferemus, statim aediXerimus, T. nos mentis voce hac intelligere id quod in nobis cogitat, quidquid sit r x Mortem mc non quamvis mutationem, sed aut adinhiu-τionem, aut ean i mutatiotiem aurei facultates' om

77쪽

ω PNEUM ATO L. Sen. L. C. IX. se substantiam prorsus a Corpore diversam; quae natura sua perpetuo cogitet, nec cogitatione destitui possit ab ulla Creatura; sed tantum a Deo, qui eam posset in nihilum redigere, ut reliquas omnes substantias. Haec si vera est sententia, quod illi contendunt, ex eo quod partes corporis dissipantur , dissipari Mentem quae partibus caret; aut facultatibus suis spoliari, vel in nihilum redisi, non sequitur; 1i enim

Mens sit naturae plane a Corpore alienae, mutatio quae Corpori evenit, ad eam nece1sario non pertingit. . .

q. Si incertam eam esse sententiam quis colligat, ex iis quae supra de ignorantia nostra circa naturam Mentis, demonstravimus , ade6que dubia esse dicat, . quae inde tantum deducuntur, constrema, non equidem nesabimus; sed certe hoc nobis concedi oportebit, non posse evidenter demonstrari, dissipato Corpore, Mentem quoque dissolvi, quoniam potest fieri ut sintd, versae plane naturae. Igitur si Mentis immortalitas, inde deducta, dubia est; non minus mortalitas Mentis, ex contr*riis principiis colleAa, incerta erit; unde summum hic oportere talatiν,

quoniam utrimque obscurae sunt rationes, COH- sequens esset.

ff. o i ii ' ex . Christiam, qui immortalitatem

absolute consi ath. posse 9issolvit; stas divina voluntate, eau -li, ijseri nuntiui xς ipsi

numquam distidiratur:, etiamsi Corpus quod sub oculos cadit uir 6.: . . 6. Ite-

78쪽

s. Rege i quidem potest, ut satiS supra dςmQR

stravimus, hanc de natura Mentis sententiam esse incertam : at evidenter, uti nec prior opinio , confutari nequit. Posset etiam dici ab Epicureis aut aliis Mentis mortalitatis propugnatoribus , dubium esse an Deus velit Mentes esse aeternaS, qua de re postea agemus; sed interea fateantur Oportet, se negare quod an verum sit nesciunt; quis enim rationibus philosophicis, probari posse Deum finem durationi Mentium praestituisse dicere ausit ρ Certe plerique qui nc-gant immortalitatem Mentis , Bel ipsius exsistentiam , aut diserte, aut per consequentiam negant; quam, in tertia Sectione, deinonstrabimus, quamvis & alibi breviter sit a nobis pro

bata

7. Hinc primum colligere merito possumus, qui negant Mentem esse immortalem , eo Squamcumque de Mentis natura opinionem sequantur , temerarios esse ; quoniam seu Corporea , seu incorporea sit, mortalitas ejus

probari nequit, neque ex dissolutione Corporis colligi.8. Deinde quoniam, ex ipsa natura Mentis ignota, nihil satis certum potest elici, alio nos ad cognoscendam Mentium, post dissolutionem

Corporis, sortem, Confugere oportere. Theo logi divinam revelationem merito hanc in rem

proferunt; sed quia hic sola Ratione nitimur,

videndum an ex iis, quae nos recta docet Ratio, possimus certa quaepiam, de immortalitate Mentis, deducere Consectaria.

Quaedam sunt h*c nobis sumenda , ne in iis probandis & instituta brevitate & hujus discipli-

79쪽

nae limitibus excedamus. 'Unum est, humani generis esse initium, quod ex Historiis omnium cientium, nOVitate Artium, alissique certissimis indiciis constat; nec sane hominum vit1 finita aeterna duratio confici potest. Alterum est, Causam humana natura praestantiorem ei

ortum dedisse, nam nihil potest per se e nihilo

emergere. Tertium est, Causiam illam, quam Deum vocamus, nos hisce in terris posuisse, non animo nobis nocendi, sed contra benefaciendi; quod nobis constat ex omnis generis boniS, quibus nos circumdedit; quales sunt tot praestantissimi omniumque generum terrae proventuS, quibus utimur, summa cum Voluptate. Qua in re, non praetermittendum est, ita nos a Deo esse constitutos, ut ne ipsis quidem infirmitatibus naturae sati Staciamus, quin maTimam eX-periamur Voluptatem ἰ ut quando post famem& sitim, edimus & bibimus, &C. Quartum est,

eam esse humani generis constitutionem, ut sine extremis malis homines mutuis ossiciis carere nequeant. Quis enim omnia solus in de-1erto, sine ulla ope humana, sibi subsidia ad vitam commode degendam necessaria parare

posset pIO. Negari certe nobis, sine 1umma iniqui. aate, superiora postulata nequeunt; nunc fingamus omnia humanitatis ossicia sibi invicem homines omnes eXhibere ; ita ut totum humanum genus inter se agitaret eo modo, quo cognati, iique amicissimi, vivere solent. Nihil videretur postea hominibus exoptandum relictum , nisi ut morbis omnibus carerent, sitque

ride Luteam Part. III. cap. I. s. s.

80쪽

PNEUM ATO L. Sect. I. C. IX. 6 3

sitque ea vita aeternum duraret; aut si esset amittenda, ejus jactura fieret, ut aliam non

deteriorem in aeternum consequeremur. Imo si cupiditatem humanae naturae insitam e Xcutia-mUS , comperiemus nos necessario Cupere beatitudinem cui nihil prorsus desit; ita ut nihil amplius optari queat, neque quidquam in posterum

timeri. Haec summa est votorum nostrorum, ad quam tanto impetu ferimur, ut nihil, praeter beatitatem ejusinodi, aegri animi desideriis satisfacere possit. it. Hinc sequitur tot bona, quae a benefico Numine accepimus, omnia inania, nisi perpetua felicitate fruamur, futura. Nam quamviS omnibus bonis, quae hic in vita hacce mortali comparari possunt, frueremur; tandem iis carendum esset ,& moriendum in summa tristitia, propter aeternamjucundissimarum rerum j acturam. Tunc temporis bona omnia, quibus antea fruebamur, veluti in venena versa, nos acerbissime cruciarent. Eodem loco essemus ad qui, sine morbo ullo, valente stomacho & cibum adpetente, recordaretur quidem se omnis generis cibis olim abundasse; sed sibi statim fame pereundum esse sciret. Memoria illa praeteritarum copiarum eum vehementissime cruciaret, nedum ut ejus dolorem leniret.

II. Hine sequitur &e. Cicero de Finibus, Lib II. n 86. aliud agens : Si amitti, inquit, vita beata potest, beata esse non potest. suis enim cansiit semper sibi illud staιile ct firmum perinmansurum , quod frugile di caducum si ' sui autem dis it per

petuitala bonorum systrum, timeat neresse es, ne aliquando amississ/s,st miser. Beatus esse in maximarum rerum timore nemo pol f. Tuscul. Quaest. Lib. I. n. II 8. Non temeνe, inquit, nee fortuis.

Dii is creati sumur, sed profecto fuit quadam vis, qua generi con

SEARCH

MENU NAVIGATION