장음표시 사용
111쪽
tur , quod frequentissimis exemplis constat.1 Neque sunt tantum, qui extra se ea esse putent, quae nusquam sunt, sed & qui se ipsi esse
pertinaciter contendant lupos, aut feras nescioquas. Vocatur is morbus a GraeciS λυκαμώκω, proferuntUrque ejus a Medicorum filiis exempla. Videtur hoc, aut simili morbo laborasse Nabuchodom sir Babyloniorum Rex , qui per - septennium in silvis fuit, in quibus instar bovis herbam pascebat , & -υμ mugitibus agros
implebat. - Quicumque haec probe expenderit non mirabitur Magorum opiniones instar Melancholici morbi haberi. 16. Attamen licet haec sic se habere possint, nolim adfirmare numquam vere contisisse quod Magi narrant; at quod semel vere accidit, millies delusae Mentis 1Bmnia fuisse facile crediderim.
l. I 6. Nolim ad mareJ Hae eautione utendum censebat Plu tarehus, ut haec eius verba ostendunt. in vita Camilli I. I 32.
Metus vero di, ne id nimis optima sunt. Sic ille , post memor in nescio quae miracula.
112쪽
CAPUT LIn quo quid intelligendum voce DEUS , U
Natura, quae eo nomine adpellatur, necessario esse ostenditur.
1. E impingamus in eumdem scopulum,l l in quem multi impingunt, qui Crassos
libros de rebus quas nusquam defini-Verunt scribunt; hoc est, de rebus sibi ignotis agunt; ab initio monemus nos voce Deus intelligere Ens illud, quaecumque tandem sit ejus natura, quod ceteris omnibus exstentiam dedit, ipsum suam a nullo accepit. In sequentibus paullo distinctius ejus naturam, quantum per humanam imbecillitatem licet, describemus; hoc in loco, satis erit generali definitione vocem Deus nos esse interpretatOS. a. Scholastici quidem negant Deum posse definiri quod, ut loqui solent, transscendat omπes Categorias, hoc est , referri ad nullum Genus rerum, quae sub Peripateticis Categoriis continentur, queat, nec ullum nomen ei conveniat eodem
113쪽
eodem sensu ac Creaturae. Certe non est Accidens, neque tamen dici potest Substantia, eodem plane sensu ac res creatae; nam alio modo
subsistit ac nos , quippe qui sit sine causa aqua pendeat, & necessario, dum res creatae ab eo pendent, & possiunt non esis. Verum si modo probe intelligantur voces, quibus in describenda Dei idea utimur, ita ut cum nulla alia confundi queat, audita definitione, satis id superque nobis esse debet; cum is sit solus finis, propter quem definitionibus utimur. Parum interest nostra, invenersntne Philosophi voces, quibus more suo Genus & Di merentiam Dei exprimant.
3. Ens autem ejusmodi, quale descripsimus, esse, & quidem necessario ostendemus. Uerum ante omnia adsumimus quasi exploratum, humano generi, pro omnium Gentium Historiis, initium fuisse. Fuerunt quidem olim Philosophi, qui cum hoc re ipsa coacti Confiterentur,
humanum genus ex terra ortum, instar plantarum , censebant: uti liquet ex Lucretio, qui hanc opinionem multis explicat & acriter defendit.
Verum si hoc umquam factum fuisset, & hodie
alicubi fieret; nulla enim ratio adferri potest, qua olim id fieri potuisse, nunc non posse Co stet. Praeterea si factum esset, oporteret ex semine, qualia sunt Plantarum semina, nato S homines; quo concessio, redirent quaestiones, quis id semen formarit , quis terrae commiserit; nam casu haec velle esse facta ridiculum est. Si natura quaepiam initium ejus rei fecisse diceretur, eo ipso ad Dei exsistentiam pervenisse-
114쪽
PNEUM ATO L. Sect. III. C. I. 976. Negari non potest quin esse possit Ens humana natura praestantius, hoc est, & pluribus,& amplioribus praeditum proprietatibus; quod plura, exempli gratia, & norit & possit. Nec esse tantum potest ejusmodi Ens, sed etiam est necessario; nam cum primus hominum non potuerit sui esse Artifex, causa alia quaerenda est, eaque praestantior. Minus praestans progenerare non potuisset Naturam praestantiorem, nemo enim
dat quod non habet. AEque praestans homo fuisset, quales nos sumus; nec facere quivisset quod nos non possumus, seu e nihilo , sine causa,
s. Eam praestantiorem Naturam adpellamus Deum, qui si hominem fecit, quacumque demum ratione eum absolverit, potest aequo jure statui fecisse reliqua animalia, cum minuS COm posita, tum majore partium compage constantia;
imo etiam omnia quae nos circumstant Corpora,
nec humani industria exornata sunt, ita, ut ea Videmus, disposuisse. Nam quandoquidem humanum genus initium habuit, nulla ratio est quae persuadeat reliqua fuisse aeterna. Verum alia quidem nunc Omittemus, ut in homine, ejusque
6. Est ergo Natura humana praestantior, cui initium humanum genus debet. At qualis ea est ρ Huic quaestioni haec reponimus. Videmus in homine esse corpus , quod manibus potest tractari, & certis circumscriptum est limitibus, quod denique variis proprietatibus destitutum
est, quibus si esset ornatum, multo praestantius esset. Sentimus praetcrea in nobis aliquid quod Oculis cernere non possumus, quodque intel-
115쪽
s8 PNEUM ATO L. Sessit. m. C. I. intelligit, vult, sentit, liberum est, imaginatur, recordatur, & multa denique praestare potest, ' quae, Ut Videtur, a conlpicuo illo Corpore fieri nequeunt. Hoc posterius vocare mentem solemus, quae tantopere Corpore Conspicuo praestat, ut quaedam, quae Corpore infinitis vicibus majora sunt, adprehendere queat. Cernit vastam illam extensionem, quae noS Undi que circumambit; cujus tamen extensionis, Ope
nostri illius conspicui Corporis , non potest formari imago, quae non sit infinitis partibus
minor, ea quae nobis obversiatur, neque enim major Corpore nostro esse possiet. . Igitur Mens est Corpore conspicuo praestantior,nec tamen est ad eum praestantiae gradum evecta, ut CONUS procreare queat, aut mutare pro arbitrio. Quasdam dumtaxat Corporis parte S mo Vere potest, alias, quamVis maXime velit, nequit; uti nec eas ampliare, aut minuere valet. Atqui& Mentem & Corpus procreavit, eum Cum utro que , ut Vidimus, praestantiorem, tum etiam multo perfectiorem Mente essie oportuit; quoniam efficere ut Mens exsisteret ,. & Corpus ita formaretur, quale id cernimus, potuit.
8. Hoc itaque jam habemus, eum qui no Sprogenuit, longe supra nos positum es te. V idemUS autem supra nos, hoc est, extra proprietatum nostrarum limites, tria potissimum rerum esse genera. I. Sunt ad quae nostra pertingere nequit cognitio a. Sunt quae essicere non po1sumus 3. Sunt quae ex utroque aliquid trahunt; qua
que nobis ignota, & nimium dissicilia factu
Cum sint, quominus ea, quam optaremuS, bea titudine fruamur obstant.
116쪽
p. Nobis constat Mentem esse Corpore conspi- Cuo praestantiorem, nec quisquam inficias iverit, quin esse queant Naturae, quae ea norint, possint, atque habeant, quae Menti nostrae negata sunt, aliaeque aliis praestantiores ; donec tandem ad
Naturam, quae omnes proprietateS Omnium generum habeat, omnia norit, omnia possit, summaque fruatur beatitudine, deveniamus. IO. Eam autem naturam re ipsa esse hac ratiocinatione liquet. Causa, quae homines creaVit,
aut est adhuc, aut periit. Si periit, non fuit ab aeterno, nam quod est ab aeterno, id perire non potest; quae enim esset causa, quare id quod nullum habuit initium, finem nancisceretur ρ Id a se certe non destraretur , nec ab alia Natura, aqua exsistentiam non habet, in nihilum redigetur. Itaque quid ei exsistentiam dederit, qusdve finem statuerit quaeremus. Si eatur per Varios Naturarum perfectiorum gradus, tandem in ea quae Omnes proprietates Complectitur , & quae ut nullum habuit initium , nullum finem est habitura, subsi flendum erit. εII. Uno Verbo, omnia quae initium habuerunt ab alio sunt procreata , quia nihil per se incipit esse. Illud autem, quod ea omnia procreavit, nullum habuit initium , nec proinde finem habere potest. Itaque omnibus Naturis, quae inceperunt aliquando esse, seu etiamnum permaneant, seu jam perierint, initium dedit, id sit adhuc oportet. Igitur est Natura aeterna,
hoc est, DEUS, quaecumque sint ejus alioqui
117쪽
De Proprietatibus Dei in genere, , unde nobis,
sine revelatione, innotescant. I. T Uabus viis ad rerum cognitionem perve-I nimus. Quaedam novimus per se, atque apribis, ut loquuntur Scholastici, sine aliarum cognitionum interventu, quibus quasi per gradu S eo deducamur. Alia vero nobis tantum Per alia, & a posteriore innotescunt. Interdum se mus, positis certis causis, certo S emanaturos effectus; ut nobis Constat. posito pondere majore in una lance librae, quam in altera, eam, in qua majus erit pondus, depressum iri. In terdum vero dato quodam effectu, ad causam Pervenire conamur; ut cum ex eo quod gravia
Corpora Versus centrum terrae descendunt, ea ab
aliis, superiora loca petentibus, deturbari, aut alia Vi, quaecumque sit, deorsum versus trahi colligimus. a. Si inquiramus in eam rationem, qua Deus, sine revelatione, nobis innotescere potest, esse eam a posteriora ; seu ab exsistentia Creaturarum gradum fieri ad Creatoris exsistentiam comperiemus ; ολ quoniam nemo dat quod non habet, ex proprietatibus Creaturarum, quae sint etiam in eo a quo illae fluxerunt, colligimus. Hoc ex demonstratione exsistentiae divinae, quam ante cedente Capite tradidimus, satis adparet. a. Philosuphi tamen nonnulli volunt Deum,
ut Ens perfectissimum, a priore nobis esse notum, quia
118쪽
quia idem, quae Menti nostrae obversatur, Entis perfectissimi, considerare , quando videtur sine aliarum idearum interventu, pomumus. Sed quidquid dicant , oportet prius definiant quid sit perfectio, cujus ideam ex Creaturarum Contemplatione hausimus nec perfectiones alias Deo tribuimus, praeter eas quas in Creaturis Videmus, aut quarum ideas indidem colligimus, atque in infinitum, pro captu nostro, amplifi
4. Hoc cum ita sit, Videndum quot genera proprietatum in Creaturis Observarimus, ut ex effectibus ad Causam adscendamus. Sunt ergo quaedam proprietates, quas morales Vocare pos sumus, quales sunt in Creaturis intelligentibus;& quae ideo Morales dicuntur, quod ad mores pertineant. Aliae sunt Phrescae, quae cum in i intellisentibus , tum in intelligentia destitutis Naturis cernuntur, & quae ad mores non reseruntur. Bonitas, exempli cauSa, proprietas moralis ; Potentia vero ph ica est. s. Ut initium faciamus a proprietatibus Physicis, quas in Deo deprehendimus , indubitatum est Naturam, quae reliquas omnes initium habentes procrgavit, harum Omnes proprietates possidere ; nec tantum eo gradu quo in Creaturis sunt, sed ita ut nullis terminentur defectibus; cum nihil sit extra eam Naturam, quae omnium parens est , quod eas imminuere possit, nec in ejus natura quidquam, quod eas capere nequeat prorsus illimitataS. Creaturae,
exempli causa, sunt, ideoque etiam est Deus , qui illis exsistentiam dedit; sed praeterea Deus ab aeterno est, ade6que necessario ; cum nisi
119쪽
Io2 PNEUM ATO L. Sect. III. C. II. aliquid ponatur sine initio & quod semper fuerit, nihil umquam exsistere potuisset, quis enim quidquam per se e nihilo emergere capiat λ Hinc exsistentiae ideam nos ex nobismet ipsos colligere , indeque ad divinam retrogredi, & ad ipsem
aeternitatem. quatenus licet, dum de initio rerum cogitamuS, animadvertimus perVenire.
6. Cum autem duo potissimum Naturarum genera norimus , Intelligentes & Corporeas, possumus in Deo utrarumque proprietates quaerere; si modo recordemur, quae defectibus in Creaturis finiuntur, eas esste in Deo fine defectibus, seu infinitas. Intelligentes Naturae intelligunt, volunt, sentiunt, imaginantur, re cordantur ; ideoque in Deo etiam haec omnia
sunt, sed sine defectibus, quibus in Creaturis laborant. Intellisit Deus, sed unico intuitu omnia simul; vult, sed nonnisi sapientissimis de rationibus, nec inconstanti voluntate, aut consilio iuarena capto; sentit, sed non adfectus a Creaturis, quae nos,quando sentimus, adficiunt; imaginatur, hoc est, rerum corporearum imagines praesentes habet, sed sine commotionibus quibus noS percellunt; recordatur, sed sine labore & oblivione ; nec revocat ea de quibus aliqηamdiu non cogitaverat , sed omnia semper praesentia intuetur. . Extensio universa simul sumta videtur limitibus carere, nullos certe ei Mente adfingere
possiumus. Deus quoque immensus est, ct ea quidem immensitate, quae non est partibus distineta, ita ut hic esse partem Dei, quae alibi non sit, dicere possimus. Corpora in alia impactaea loco demovent, quocumque id fiat modo: sic & Deus corpora movet, prout vult; quo uiam
120쪽
niam materiae motum indidit i at non ita movet, quasi moveatur, aut ut quantum immittit tantumdem ipse amittat motus, aut ut superficie
superficiem premat, qui sunt defectus. Primus
motor, immotus licet, omnia movet.
8. Et Spiritus & Corpora posse aliquid dicuntur,
non omnia, ut eorum potentia limitibus, quos transgredi nequit, contineatur ; at Deus omnia potest quae fieri queunt, hoc est, quorum ideam aliquam formare possumus. Qui enim dare inbtium potuit rebus, quae non erant, quid non posiset ρ Quid potest enim sublimius a nobis Mente Concipi p9. Et sic quidem ex Creaturis proprietates Phinicas Dei colligimus; ad morales vero quod adtinet, quamquam nobis etiam gradum ab inferioribus ad superiora facientibus innotescunt, paullo aliter id fit. Eae proprietates divinae, quemadmodum in hominibus , Virtutes adpellantur. IO. Si humanam naturam diligenter consideremus , eam esse H usmodi comperiemus, ut unuS homo sibi solus lassicere nequeat, sed mutua ope indigeamus. Hinc nascuntur ossicia mutua hominum inter se, in quibus siti sunt ii animo- morum habitus, qui Virtutes dicuntur. Sine his vita non est vitalis, quid enim bumano genere fieret, si nulla esset consanguineorum, amicorum , civium, hominum denique inter se caritas;
si nulla foret justitia, nulla probitas, nulla fides, nulla beneficentia, nulla denique earum Virtutum, quibus Societas continetur pII. Hinc intelligere licet Deum, qui voluit homines Societate constringi, sine qua vivere non possunt, voluisse etiam ab hominibus eas Coli
