장음표시 사용
141쪽
I24 ΡNAUMAT L. Se t. III. C. U. quam indiguisse creaturis, quasi sine iis mimis
beatus fumet & creatis beatior esset. Nec ullo jure communi, inter Deum & creaturas, eas e nihilo educere necesse habuit; nec creaturarum exsistentia, ut Dei, necessaria fuit, solius enim Dei est necessario esse. 18. Suae ignorantiae, & Viae qua ad divinarum rerum tenuem pervenitur cognitionem, immemores ii sunt, qui Deum neces lario omnia agere contendere audent. Nescimus quomodo Deus ad agendum adducatur, nec pos sumus aliter ea de re loqui, quam ex anal
gia proprietatum, quas in nobis deprehendimus , & a quibus a posteriore ad Dei proprietates pervenimus; ideoque hac in re tutius nihil est sapienti Φουαῆ, quae temeraria Omnia j dicia coercet.
C A v v x VI. De Providentia Concursu Dei.
r. Ostquam de Creatione diximus, sequitur
Jr ut de rerum creatarum regimine agamuS , quae ProῬidentia solet adpellari, & definiri potest Actio Dei, qua omnes creaturas, fecundumbras a sepositas, conservat, rexit. Quaeritur, in ipso tractationis limine, an Ratione Lola prObari possit divina Providentia Z Quae ut solvatur quaestio, observandum est duo essse rerum genera, Circa quae versari potest Providentia; quarum aliae sunt intelligentia, adeoque libertate destitutae: aliae vero & intelligentes & liberae. Hae
142쪽
Hae cum sint natura diversae, non eodem modo divinae subjacent Providentiae. a. Si res intellisentia destitutas, seu corporeas, i Consideremus, videbimus eas constanti ordine Perpetuo agi; unde colligere est eas aut ejusmodi naturam a Creatore accepisse, quae ordinem semel institutum necessario sequatur, aut etiamnum a constante causa regi. Alterutrum autem
statuatur, divina agnoscenda est Providentia. Si prius, fatendum est Deum suis operibus pra vidisse ; qui stabilem adeo iis concessierit naturam , ut leges semel iis positae numquam
violentur. Si posterius , ea constans causa, quae Omnia reget ac sustentabit, cum a Cre tore diversa esse nequeat, divina Providentia e tra omne dubium collocabitur.3. Circa res intellrgentia ac libertate praeditas , paullo obscurior videtur Providentia.
Attamen vel ex eo cognosci potest , & ab Ethnicis sapientibus agnita re ipsa est , quddres corporeae, quae Circa homines positae fiant, ita sint eorum usibus aptatae , ut earum Ope Vitam commodissime sustentent. Si Deus homines semel creatos posuisset in terra iis, quae ad vitam necessaria sunt, destituta, neque ul- . Iam viam eorum comparandorum aperuisset;
brevi totum humanum genus intercidisset, &merito se a Creatore suo sine providentia d relictum queri potuimet. Sed cum contrario prorsus modo se nobiscussi gestetit, hinc evidenter possiimus colligere nos Deo curae fuisseti etiamnum esse.
143쪽
. Ab Ethnieis Ivientibus. J Praesertim a Stoicis Vide cis/mnis Lib. II. de Natura DeoIum C. xx Ix. α eqq. 4c Senecam passim.
q. Alia quidem multa & possunt adferri, &adferuntur hanc in rem argumenta, sed praeterquam quod per institutum nostrum prolixioribus nobis esse non licet, pleraque sunt, si Rationem Revelatione destitutam spectes, obscuriora. Satis est, hoc in loco, ostendere humanum genus a Deo non negligi; undo proclive est colligere Dei Providentiam, occultis etiam saepe nobis rationibus, circa nos agere posse, quoniam manifesta curae ejus in hominibus sustentandis indicia habemuS. s. Sed ut distinctius Metaphysicorum doctrinam, circa Providentiam tradamus, tres in ea potissimum spectandae sunt actiones. Prima est Conservatio, altera Concur1us , seu Cooperatio,
6. Circa Conservationem, duplex est Philosophorum sententia , licet Ceteroquin omnes Creaturas a Deo conservari consentiant. Alii volunt, semel creatis rerum naturiS eam inditam stabilitatem , ut suae naturae vi esse pergant, nisi a Deo destruantur. Substantiae Omnes, secundum eos , vi a Deo semel accepta necessario sunt, nisi ab ipso Deo in nihilum redigantur. Quaecumque, nempe, mutationes , ex naturae legibus, iis eveniunt accidentales dumtaxat sunt. Alii vero conservationem esse veluti perpetuam quamdam creationem Contendunt; adeo ut quemadmodum , Deo olente, vi hujus voluntatis, res exstiterunt,
144쪽
ita, ejusdem Voluntatis perseverantis emcacia, esse pergant. Sunt etiam alii, qui non voluntatem solam Dei exsistentiae & durationis r rum causam agnoscunt; sed praeterea influxum nescio quem Dei in creaturas esse adfirmant,
. Nos de hisce omnibus sententiis hoc Iudiiscium, sine temeritate , ferri po1Ie opinamur; nimirum, Philosophos , qui eas propusnant, de re sibi incomperta judicare. Primi, qui Deum volunt stabilitatem substantiis indidisse, non possunt adfirmare substantiarum naturam sibi perspectam esse, atque in ea stabilitatem, quam dicunt, se deprehendisse ; ideoque meram Conjecturam in medium proferunt. Ad alteros quod adtinet, verum quidem est substantias , Deo volente, primum exstitisse, &etiamnum perdurare ; sed quaeritur an id fiat vi solius voluntatis divinae, quod, ut Observavimus, non satis intelligitur. Si ad influxum confugias , rem neque compertam, neque ab ullo intelligendam prosers ; adeoque nihil, quod adcurate philosophantibus satisfacit, di
g. Libera debere esse hac de quaestione judicia videntur, quoniam res est natura sua o scurior, quam ut quisquam eam sibi perspectam esse jactare possit. Hoc unum eXtra omnem dubitationem positum videtur , omnia , Deo volente, in eo statu quo sunt manere; ac, Deo volente, dissolvi , & in nihilum redire posse; nam qui omnibus exsistentiam dedit, idem adimere potest.
9. Metaphysici non modo substantiam & pr
145쪽
prietates rerum a Deo Volunt conservari, sed praeterea negant Criusquam creaturae ullam esse actionem ad quam DeuS non concurrat. Ita nunci
plerique censent; nam buranaeus, qui existimavit a Deo semel datam Creaturis operandi facultatem dumtaxat conservari, sine Cooperatione in singulis actionibus, paucos nactus est discipulos. Alii fere omnes Creaturis omnem agendi facultatem detrahunt, atque actioneS, quae Creaturarum dicuntur, proprie esse Dei qui ex occasione Creaturarum agat, adfirmant.
s. s. Durandus. J Sancto Porclano dictus Gallus Arvernus. qui floruit circa annum Μ. CCC. XX. De hac ejus sentenistia disseitationem scripsit Joan. Launsam.
Io. Potissimum fundamentum, quo haec opinio nititur,. hoc est; nempe, oportere Creaturas a Deo pendere, non modo procreationis & conservationis ratione, sed etiam in ipsis operationibus , quod solent Metaphysici ita efferre: causas secunaas pendere a prima in feri, in esse, atque in operari. Videtur nisce Philosophis quicumque ausit negare operationes Creaturarum esse ipsius Dei, eas divinae potentiae subtrahere , quod blasphemiae adfine est. II. Uerum solent saepe, vocibus obscuris, sibi & aliis fucum facere, nec speciosis verbis nobis imponant oportet. Quaerendum itaque quid sit pendere λ Si hac voce sisnificetur Creaturis nullam inesse per se operandi facultatem , sed Deum proprie loquendo esse facultatem Creaturarum; hoc ipsum est quod quaeritur, meraque admittitur petitio principit. Sin autem pendere in ope
rando significet, quod potest sane significare, ejus
146쪽
rius esse naturae ut, si Deus velit, operandi vim
detrahat, impediat, & dirigat, prout libet, quod
nemo negarit qui Deum agnoscat; tum vero Axioma adlatum Deum esse auctorem actioitum
Ia. Certe ut summam Dei in omnia sua Opera potestatem agnoscamus, non Videtur necessees te ut ipsi tribuamus quae a Creaturis fiunt; sed tantum ut . quemadmodum quidquid habent Creaturae id a Deo acceperunt ita omnia eo volente amittere, nec suis facultatibus, inscio, aut invito, uti ullo modo posse nos credere profiteamur. Satis, hoc posito, a prima causia pendere intelliguntnr , neque ulla ratione divinae potentiae subtrahuntur. Igitur speciosus ille δε- pendentiae, ut loquuntur, Creaturarum a Deo praetextu S, quo probare nituntur omnia a Deo fieri, plane inanis est. f. Ita 2uidquid habent, &c.J Eleganter Lactantia
de artium inventione, Insit. DiV. Lib. I. cap. 18. Reliqueris haesana Deus humanis ingeniis erueuda , tamen δε-ri ηοn potes quin ipsiussint omnia , qui e sapientiam tribuit homini,ut in uenirent . ipsa illa, quapossent inveniri.
I 3. Tantum abest ut haec opinio divinam gloriam extollat, quemadmodum ejus fautores jactare solent; ut potius, duplici de causa, divisis perfectionibus immane quantum detrahat. Primo enim, dum ita deprimuntur opera divina, etiam
intelligentia praedita , ut in machinam alienis nervis mobilem mutentur; divina Potentia multo minus in mundi creatione elucere ab incautis Philosophis statuitur, quam ex Durandi sententia. Tantae certe potentiae indicium non cit ma- Tom. II. G chi-
147쪽
china, quae ut effectus edat, quibus destinata est, debet ab opifice moveri; & praeterea in edendis illis effectibus ita ab eo adsuvari, ut effectus lint opificis, si proprie loquamur, non machinae quae merum est inistrumentum, nulla vi agendi praeditum; tantae, inquam, non est Q usmodi machina potentiae specimen, ut quae aliquid, sine artificis auxilio, Per 1e agere potest. Quis Horologium quod fune circumducto, vi elateris sui, horas, sine alio subsidio demonstrat, ei quod idem praestaret,impulso digito gnomone, non praeseratλ Quis αi' μα- seu
αὐτοκινητον, si fieri queat, machinae externa vi actae, non anteponat Z Igitur divinae gloriae majorem rationem habent, qui vim a Deo acceptam, qua per se agere possint, Creaturis tribuunt, quam qui earum actiones Dei esse contendunt. Iq. Secundo, hac posteriore sententii, Deus malarum actionum auctor statuitur; licet pernegent Thomste, sententiae hujus propugnatores. di enim quando homo quidpiam vult, ea volitio in eo gignitur a Deo, sequitur Deum esse mali auctorem, si ea volitio mala sit. Uult, exempli causa, quispiam fidem Evangelio detrahere; quae volitio mala est, nec potest a Deo gigni, nisi sit peccati auctor. 1 f. Atque haec objectio aeque firma est, seu
admittatur cum Thomiliis prae determinatio phγ- sica, qua causae secundae, aΠtequam operentur, accipiunt a Deo influxum, ut loquuntur, quo posito, non possunt non operari; seu quis di- Ierit non praedeterminari quidem Causas secundas a Deo, sed tantum ab eo H ε Γαι actionibus
Creaturarum Conferri, eo momento quo operantur. Nam dare σὲ ibati actioni cuipiam
148쪽
est facere ut actio quae non crat sit , ade6que
eam reVera edere: ut praedeterminare aliquem ad
aliquid faciendum, ita ut, ea posita ρraedeterminatioiae, nequeat ab eo faciendo abstinere, eodem recidit ac id ipi uin facere per se. 16. Alii quidem dissicultatem eludere nituntur, distinetione inter id quod est in actione morale & phYficum, aut inter actionem in se cons-deratam , 4. relationem ejus ad certum objectum.
Aiunt a Deo fieri quod physicum est in aditione, non quod morale; actionem ipsam, non quod in ea respectu oboedii vitiosum est. Verum, ut aliud agendo alibi observavimus, hae distinctiones mera sunt aurium ludibria. Etenim Ii-Cet abstractione possint morale a physico, actio ipsa a relatione ad objectum distingui; non sequitur ea esse divisa, aut actionem lingularem poste divisim ita edi, ut Deus partem ejuS, at teram Creaturae faciant. Nulla est adtio in genere, omnes sunt singulares & eo ipso momento, quo eduntur, VerSus certum objectum feruntur. Igitur eae opiniones, dum prima fronte videntur ad divinam gloriam eX cogitatae, revera Deo detrahunt honorem sanctitatis. I7. Hoc adeo manifestum est, ut non opus
esset rei amplius inhaerere, nisi paucis o cetioni quorumdam Metaphysicorum respondendum esset. Aiunt a solo Deo posse Entia creari, adeoque actiones Creaturarum, quae actiones Entia sunt , ei esse tribuendas. Fatemur quidem a Creaturis non posse novas substantias creari; sed quare non possint substantiam aliquam modo quopiam novo adficere, non Vi-G a de-
149쪽
demus. Imo contra sentimus, & ipsi Mentem nostram a nobis modificari, variis rationibus, nobis conscii sumus. Ipsi volumus, aut voluntatis impetum cohibemus, prout Videtur , Variis in rebus. Ipsi etiam nobis conscii sumus, eaque conscientia cogitatio est, seu modificatio Mentis; quae modificatio plane nostra est, non aliunde nobis injecta. Igitur licet substantiarum procreatio supra nos sit posita, accidentia gignere possumus.
I8. Neque hoc quidquam divinae gloriae detrahit , quoniam hoc ipsum quod accidentia
Procreamus a Deo, non a nobis, habemus, Cui nos totos debemus. Praeterea tantum est discrimen inter substantiae e nihilo creationem , &modi alicujus generationem, ut semper immensem, hac in re, inter Deum & homines supersit intervallum Icum praesertim Deus accidentium, quae a Creaturis fit, procreationem & norit, &impedire, si ei videtur, possit. I9. Tertia divinae Providentiae actio est Gubernatio, quae cum in rerum mere corporearum,
tum in humanarum administratione sita est. In ea administratione Deus viis jam institutis, a prima rerum Creatione, aut inusitatis utitur. In priore agendi ratione, summa postulatur sapientia; cum in tam multiplici causiarum corporearum & liberarum concursu videre quid futurum sit, atque eventibus moderari difficillimum sit. Summa vero Dei Potentia elucet, in extraordinariis eventibus ; etenim novas leges, prout libet, naturae rerum praescribere ejus solius est, qui ordinarias semel posuit. Per ordinarias naturae leges non potest, exempli causa,
150쪽
cadaver in vitam rursus vocari. Dissoluta semel corporis humani compases numquam reficitui, quod experientia certi 1lima constat. Igitur 11 homo mortuus ad vitam redeat. non potest hoc esse esteinis legum naturae ordinariarum, sed tantum Voluntatis extraordinariae Leginatoris summi, qui omnia e nihilo eduxit. ΣΟ. V erum hic observandum, non semper a nobis posse inusitatos ejusmodi eventus ab ordinariis secerni; quia rem usitatam quidem in se, sed circumstantiis nobis ignotis , extraordinariam , sine interVentu caularum secundarum, Deus potest facere. Exempli causa, nihil est pluvia frequentius, nihil, secundum Veteres naturae leges. facilius, ubi sunt multi in aere vapores, qui frigore adi vento condensantur. At 1i nulla corporea causa VaporeS C terra educat, nulla eos in pluviam cogat; sed solus Deus hocessiciat, tum est extraordinaria pluvia. Uerum hanc pluviam ab ordinaria secernere nobis non licet, nisi Deus ipse revelarit. χΙ. Ceterum divina Providentia aliter se gerit, circa causas liberas, ac circa eas quae ineluctabili mechanismo agunt. Non eodem modo percelluntur Spiritus ac corpora, ideoque aliter reguntur. Sed quomodo hic Deus agat,& quotuplici ratione, ignotum est. An per se ipse cogitationes animis ingerat, an utatur tantum externi S Objectis, aut quando alterutra tantum adgrediatur homines via, nobis prorsus latet. Ideoque, cum praesertim Theologi haec soleant excutere, pluribus de iis agerc supersedebimus.
