장음표시 사용
151쪽
I 34 PNEUM ATO L. Sect. III. C. VII. CAPUT VII. De Insinitate Omnipotentia Dei.
to& Infinito egimus, paucula de Infinitate Dei praelibavimus. Inter Infinitatis genera eam quae perfectionis dicitur, & quae in solum . Deum cadit recensuimus. De qua paullo distinctius hic sumus acturi. a. Duplici ratione divinae proprietates infinitae dici possunt, numero & inteuesone. Numero infinitae sunt proprietates divinae, quod Deus in se complectatur proprietates omnes possibiles; quae tot sunt numero, ut numquam ex
hauriri queant. Hoc inde liquet, quod Delix
omnia possibilia essicere queat, seu omnia quom rum ideas formare possimus, e nihilo educere, ut infra ostendemus ; nemo autem dare possit quod non habet, ut saepe diximus. Igitur Deus omnes omnium rerum possibilium proprietates
in se habet; ideoque, vel hoc respectu, infinitus dici potest.
3. bi omnia, quae sunt, Naturarum Seuera nobis nota essent forte inde etiam infinitatem Dei colligere possemus. Fortasse enim sunt infinita Entium re ipsa exsistentium genera, infinitique eorum gradus inter Nihilum & summam illam Naturam, quae omnia e nihilo eduxit. Certe Opificem, cujus est infinita beneficentia, non dedecet numerus infinitus Creaturarum, in quas in Shaustas suas opes effuderit. Vel minima are
152쪽
nulae particula est divisibilis in infinitum. Sed quia collJecturis hic agere nolumuS, priore potiuS ratiocinatione, ad probandam infinitatem proprietatum divinarum, nitimur. . IDten one vero infinitae sunt Dei perfectiones, quod nullus earum capi possit terminus, atque ad omnia prorsus objeAa ad eas pertinentia eriendantur. Exempli causa, duratio Dei dicitur infinita; quia neque habuit initium, neque finem habitura est. Nemo potessi indicare divinae durationis termirtum, ultra quem Deus neque fuerit, neque erit; ut Ostendimus, ubi deaeternitate egimus. Scientia Dei infinita dicitur, quod omnia quae possunt sciri, Deo no tet sint, nec quidquam sit, de quo dicere quea- nus : hucusque non porrigitur Dei Cognitio, Mi hic est ultimus divinae cognitionis termi-
s. Quando ita loquimur , probe observan- cum est nos intelligere tantum odecta realia; Bon Vero repugnantes ideas, quae proprie nihil sunt. Si ergo dicimus Deum omnia scire, non intelligimus voce omnia re griantes propositiones, quae non sunt scientiae ullius objecta. Nemo dixerit detrahi omniscientiam Deo ab eo, qui Deo notum esse circulum quadratum Begarit; quia reveta circulus quadratus est idea contradictoria, seu merum nihil. igitur non prae. finiuntur divinae scientiae limites, ubi id quod na- thra sua sciri non potest Deo notum esse negatur. Nodo nulla res Deo latere , nec ulla pro positio, quae intelligi queat, illum fugere dic, tur, satis est... Hoc ipsum dicendum de Omnipotentia Dei,
153쪽
quae est facultas omnium, quae concipi possent . ciendoriam. Vidimus ' nos ad Potentia divina cognitionem pervenire, ex nostra ipsorem conscientia, qua aliquid a nobis posse fieri sertimus; sed hinc colligimus Deom eme nobis p O entiorem, quod ea fecerit quae nos non pollemus, quale est initium dedisse humano generi nondum exsistenti, ut reliquarum omnium rerum procreationem omittamUS.
T. Verum quando cogitamus Deum ab aeterno fuisse , nec quidquam eorum quae habet ab alio accepisse, sed per se & natura latsemper habuisse; eo facile devenimus ut Pottntiam, ut & reliquas ejus proprietates, esse infinitam agnoscamus. Etenim qui tantae praestat-tiae est, ut duratione infiniti sit praeditus , V que nihil ab ullo Ente acceperit; nullos etiari proprietatum terminos habere potest. Proprie. tates finitas eae Naturae habent, quae eas ab alii ipsis fines statuente acceperunt; non quae sibi ip si ita loqui licet, pro arbitrio quae voluit dedit 8. Quoniam ergo nulla fuit antiquio i Natura quae Deum facultatibus quas habet ornaverit, Potentiae ejus nulli prorsus sunt limites ; seu omnia potuit facere, quae fieri possunt. Nullam rem animo Concipere quimuS, ad quam nollporrigatur divina potentia ; ostendimus enim vilibi , ea demum possibilia a nobis dici, quGrum ideam formare possumus. 9. Hic rursus observandum est , quod jam monuimus ,& quidem eo diligentius, quo plures hiet de re inter Philosophos Christianos ortae sunt CCntroversiae, quia non satis intellexerunt nonnelli
154쪽
PNEUM ATO L. Sen. III. C. VIII. I 3 quid sibi vellent. Qui dicunt a Deo omnia posse
fieri, voce omnia non complectuntur ea quae
natura sua fieri non posse a nobis intelliguntur, 1ed tantum omnia poisibilia. IO. Quaeritur,eXempli causa, an Deus possit facere ut aliquid sit & non sit fimul λ Deum quidem posse facere ut aliquid, quod non erat, sit, seu exsistat aut ut aliquid, quod erat, non sit, seu desinat esse intelligimus. Sed quis intelligat vi divina posse fieri ut aliquid si, & non sit simul 'ut propositio sit simul vera & falsia, eodem sensu λHaec certe propositio, quod de repugnantibus omnibus 9 alibi a nobis observatum est, sensu omni destituta est ; nec qui eam profert magis intelligitur, quam si Lingua sibi & aliis ignota uteretur, aut prorsus sileret. Aliquid, quod est& non est simul, est merum non Ens, nullisisique adeo potentiae objectum. II. Igitur qui, divinae potentiae reverentiores ut videantur, negant se audete dicere a Deo repugnantia non posse fieri, sibi ipsi forte, aut certe aliis speciosis vocibus illudunt. Contra qui a Deo talia fieri posse negant, ii nihil divinae potentiae detrahunt ; quandoquidem hoc eodem recidit, ac si merum nihil esse divinae objectum potentiae n*garent.
De Miraculis. Ute de divina Omnipotentia modo diximus, non intempestive hic de Miraculis
155쪽
138 PNEUM ATOL. . III. C. VIII.
agi posse nos admonent. Qua quidem in re, quaestiones Theologicas, quoad ejus fieri poterit, vitabimus, hic enim paene solam Rationem audimus. Primum itaque, quid proprie miraculum vocetur,& quo discrimine vera a falso sic dictis secerni queant ; secundo a quo fieri, & quae inde deduci consectaria possint; tertio circa quae
miracula edantur, Ostendemus. a. Sectione II. C. q. hujus opusculi, ut miraculum quidpiam vocetur , tria postulari obiter diximus , quod ad curatius hic excutiemus Oportet I vires humanas superet : IL Praeter
constantem naturae rerum corporearum ordinem sit : III. Si quod, in cujuspiam gratiam,
deducendum ex edito miraculo consectarium est, id ab eo cujus potentia, aut in cujus gratiam fit praedici, aut saltem eo tempore, quo eo indiget, evenire necesse est. Quae tria singillatim explicabimus, quippe quae solvendis, quae hic proponi solent, quaestionibus haud
parum conducant 3. Primum ergo , miraculum non dicitur, si quis quadringenta pondo humeris ferat, ne- me enim hoc excedit vires humanas. Sed si quis aliquot millena pondo Milularet, miraculum haberetur , si modo & alia , i quae adjecimus , adessent indicia ; est enim prorsus supra humanas Vires tantum pondus humeris gerere. Sunt qui velint, miraculum dici proprie non quod hominum dumtaxat sed Creaturarum omnium Vires superat, infinitamque potentiam necessario postulat. Verum eos falli in sequentibus , ubi de auctore miraculorum,
156쪽
PNEUM ATO L. Sect. III. C. VIII. r3s
q. Interea hinc colligere indicium possumus, quo falsa miracula a veris secerni saepe possunt. Quod quasi miraculum venditatur, si vires humanas non superet, aut humana arte fieri queat, id suspectum esse debet. Exempli causa, quid piam, quod humano capiti simile sit, incorruptum per aliquot saecula servare non est supra humanam artem positum. Cereum enim effingi caput potest, humano simile,& quod annos feret. Itaque ante omnia diligentissime inquirendum an non ars, aut fraus lateat; quod examen si inire non liceat, aut res in medio relinquenda, aut suspecta habenda, si sint suspicandi rationes. s. Secundo , nemo miraculum editum censeat, si metalla igne liquefacta , lapidesve in Calcem redactos viderit, quia experientia hanc esse igni vim inditam constat. Sed si quis vidisset homines, illaesis & vestibus & corpore, per medias flammas in fornace diu incedere; is
merito, si modo tertium non deesset indicium, miraculum in gintiam corum factum hoc vo-Caret. Hic quoque rem factam esse, ut creditur , certissimum ante omnia sit oportet; alioquin ubi de re ipsa non constat, an sit praeter naturae ordinem frustra quaeritur, aut probatur; quod vulgo ab iis, qui ficta venditant miracula', fieri solet. 6. Hoc veri miraculi indicium quidam incertum facere nituntur , hoc argumento quod
Cum rerum naturae ordinem non plane noscamus, & innumerae esse queant nobis causae ignotae, quae inusitatos edant effectus, quidpiam esse praeter naturae ordinem satis eerto dijud care ne-G 6 quea-
157쪽
Igo P NE UM ATO L. Sen. III. C. VIII.
queamus. Rerum quidem naturalium inadaequatam nobis esse ideam , aut an sit adsequata scire nos non posse , ultro fatemur. Attamen tanta non est ignorantia nostra , ut numquain quidquam, praeter naturae ordinem, esse adfirmare possimus. IV ulta Gentium & faeculorum omnium experientia constant, qualia sunt quae modo diximus. Proprietates quidem omneS humanae naturae, & substantias quibus homo constat , non satis esse notas passim ostendimus; nec eo secius ab homine decem millia pondo hGulari, & ignis vehementiam, sine detrimento, ferri non posse notum est Si quis tantum pondus ferat, aut illaesus in mediis ignibus diu maneat , id praeter naturae esse ordinem omnibus liquet. Si diceretur Cometa ad Solis nostri vorticem adpulsus , praeter naturae ordinem es Ie, posset hoc in dubium revocari; quia satis nobis non est notus Cometarum motus, ut quid sit praeter ordinem quo moventur certo definire queamus. Sed ubi de rebus sermo est, quas omnes homines semper eoden modo se habere experti sunt ; quid sit praeter naturae ordinem pronunciare certo possumus, ut ex adlatis ex- cmplis intelligere est. 7 Tertio loco, miraculum non haberetur, ex quo quidem duci posset consectarium in gratiam cujuspiam, quod nec-Opinis OmnibuS eveniret, neque cuiquam prodesset. Dicitur, exempli causa, a Curtio cadaver Alexandri, septem post ejus mortem diebus, sub fervido M esopotamiae caelo, nulla tabe , ne minimo quidem livore corruptum,& vultus ejus vigore, qui ex sipiritu constat, destitutus non fuisse. Hoc si verum statuatur, nulli
158쪽
tamen consectario locum praebebit; quia nemo hoc praeviderat, nec in C usquam emolumentum vertit. Idem judicium de longe maxima portentorum, quae apud Livium sunt, parte ferendum est. Sed si quis tempus, quo portentum futurum erat, significarit , idque in rem suam aut alterius converterit; tunc hoc inde potest consectarium duci, portenti auctorem hoc ei revelasse, adeoque miraculum in ejus gratiam edere voluisse; quod non faceret nisi is, in cujus gratiam id edidit, illi acceptissimus esset. Ita Moses, qui praedixit Israelem a Deo liberatum iri, pridie ejus diei quo inare Erythraeum discedere aussum est coram Israele, hoc quoque vaticinio ostendit verum se esse Prophetam, De6que Israelis ex AEgypto egressum placere; neque enim Deus in gratiam impostoris, & ut evaderet invisus sibi populus, Cusmodi miraculum
8. Hic tertius miraculi character inanem esse ostendit eorum objectionem, qui miracula Ordini cuipiam naturae minus noto, necessario tamen sese evolventi, tribuunt; si enim ordo ille naturae ignotus est humano generi, qui factum ut
Prophetae, Christusque & Apostoli ejus ordinis
esteinis ita praeviderint, ut post eorum verba, aut preces, semper evenerint λ Huic quaestioni reponere illi quidquam nequeunt; sed etsi videntur miraculorum historiam admittere, eam falsam re ipsa existimant; nec adlatam objectionem, quae historia ipsa evertitur, invenerunt alia de causa, quam quia historiam aperte negare ausi
9. Cum autem tria, quae memoravimus, in
159쪽
Scripturae miraculis reperiantur; ea miraculorum
vocabulo digna esse facile colligere est, &nisi a Theologicis, quantum potest, abstinere decrevissemus, praecipuis aliquot selectis quae a nobis de miraculis generaliter dicta sunt hic aptaremus. Verum hoc non est hujus loci, neque factu est dissicile. Io. Jam videndum quae sit causa em ciens &proxima miraculorum. Ipsa descriptione miraculi homines, & causas naturales seu CorporeaS,
secundum ordinem a Deo ab initio institutum actas, exclusimus. Supersunt Spiritus humanis Mentibus praestantiores, sed creati; atque ipse, Creator omnium, Deus. Sunt qui praeter ordinem naturae quidquam fieri posse negant ab ullo, nisi ab ejus institutore Deo, imo & potentiam infinitam ad miraculum edendum postulari
II. Non negaverimus innumerae miracula divinae potentiae immediatos esse effectus; ade6que ei tribuenda, cujus infinita est potentia, quod Scriptura multis locis testatur. Sed quaeritur an semper ita sint supra omnium Creaturarum Vires, ut soli Deo , quasi cauis totali , immediatae , tribuenda sint ρ Ut adfirmatione
respondere possemus, oporteret terminos potentiae omnium Creaturarum nobis esse notos; &miraculorum naturam ejusmodi esse, ut extra
eos terminos posita esset. At miracula quidem praeter naturae ordinem fiunt, sed unde nobis constat Deum Spiritibus nullis violandi ejus ordinis potentiam umquam concessissep Certe quamquam is ordo est ab infinita potentia institutus , non sequitur eum a sola ea poteΠ-tia
160쪽
tia immutari posse, Hinc etiam plurima portenta inter Israelitas Angelorum ministerio edita esse , Deo Iubente, memoriae proditum .est. ra. Credibile etiam est ab Angelis numquam eum violari ordinem, nisi jubente, aut peculiaribus de causis permittente Deo. Indecorum
enim esset ordinem, a summo rerum omnium
Domino sapientissime institutum, temere passim a Creaturis immutari. Atque hinc fit ut raro turbatus sit, nec sine gravissimis causis; ut facile ostenderemus, si hic miracula in Sacris Litteris memorata expendi institutum nostrum
33. Quae diximus de Angelorum potentia, ea Videntur aeque de malis ac bonis debere intellisi; quamvis negare nolimus inaequalem forte esse variorum Angelorum potentiam, ut alii facile quod aliorum vires superat ossicere queant. Verum quia haec Omnia ignota sunt,& omnis via, qua ad eorum penitiorem cognitionem perveniri posset, praeclusa; Conjecturis indulgere supervacuum est. De potentia Cacodaemonum diximus, quae verisimillima visa sunt. b. II. c. q.
t A. Sed quaeritur hoc in loco, si Deus atque Angeli miracula edant, primo unde possimus
stire an miraculum a Deo, an ab Angelo sit editum p Seeundo, si concedatur ab Λngelo profectum, qui malum Angelum a bono secernere Certe cum miraculum non postulet natura suffcausam, cui potentia insit infinita, ex ipso miraculo evidentia auctoris ejus indicia elicere non
