장음표시 사용
161쪽
Ium, eo magis ad infinitam potentiam accedere 1 nobis judicatur. Exempli causa, certa praedictio rerum multis saeculis postea futurarum adecidissicilis videtui; ut quamvis scientiae Angelorum limites nobis ignoti sint, attamen eam ad solum Deum pertinere censeamus. At excitare procellam, licet supra vires humanas sit, nec alioqui futurum esset, ejusmodi esse videtur, ut
ab Angelo & malo & bono fieri posse facile existi
Is . Ad alteram quaestionem quod adtinet, de discrimine inter bonorum & malorum Angelorum miracula inveniendo, certiora nonnulla responderi positi ni Cum veritas simplex, & una' sit, semper sibi constat. ideoque quodcumque miraculum eo pertinere videretur, ut quidpiam falsum nobis persuaderet, id a mendace adeoque malo Angelo profectum oporteret Si ergo miraculum ad confirmandam doctrinam; quam fallam esse ex indubitata Revelatione, aut Ratione scimus , fieret ; id fallaci auctori illico tribueremus & insidias a Cacodaemone simplicioribus strui judicaremus. Contra si mi-rmula eo spectare videamus , ut homines ad Revelationis & Rationis ductum sequendum excitent , ca si non Deo , saltem bono Angelo merito tribuimus; neque enim mali Angeli , virtutis ac pietatis hostes, ut iis adhaereamuS Umquam operam dabunt. At si portentum ederetur, cuJus finem nullo modo adsequeremur, id cui tribui oporteret in dubium revocari posset. 1 Ex hujusmodi etiam miraciato, quod deportentis Ethnicorum supra diximus, nullum
162쪽
ΡNEUM ATO L. Se P. LIV. C. VIII. I scertum duci posset consectarium. Sed si quis ad homines erroribus & vitiis inquinatos Veniat, COS ad saniorem mentem traducturus; & postquam docuit quid credi, quid fieri ab iis, ut se& erroribus & vitiis liberent. oporteat, dicat se
a Deo propterea missum, & argumentum mandatorum a Deo acceptorum portentum quodpiam subitum editum iri pronunciet, idque eveniat, dubium esse non potest quin verum dicat. Nam nec Angeli mali doctrinae verte & sancta ponduS, edito portento; neque Deus aut boni Angeli plano ac pravo homini auctoritatem, turbato propterea naturae ordine, conciliare Vellent.
I . Neque dixeris hominem fallacem extraordinarium causarum latentium effectum instam rem vertere, & credulae plebi id in sui gratiam editum persuadere posse, quamvis is estectus non evenire non potuerit. Locus huic eXCeptioni in rebus miris, quas post eventum Vir callidus interpretatur, esse potest; sed ubi praedicitur effectus plane inusitatus, & qui a nemine praecognost i queat, ipsa praedictio manifestum est revelationis divinae indicium. Sic, ut jam monuimus, cum Mosis praedictioni, de aquis Erythraei maris discessuris, respondisset eventus, nemo dubitare potuit quin hoc ei revelatum esset ab eadem Natura quae miraculum edidit; imo quin ipsum miraculum, quod tam oppor- tune accidebat, in ejus gratiam fastiun fuisset. Sed cum Alexandro per littus, sub Clima e Pamphyliae monte, iter facturo, Austri quibus flantibus transiri illac non poterat, in Septemtriones sunt mutati, sdque ipse non e numine factum
163쪽
interpretaretur; irrideri merito poterat, Cum nihil sit vento mutabilius, & insperata Opportunitate usus esset.
i 8. Postremo , ut de Miraculis tractationi finis imponatur , ostendendum estet in rebus possibilibus , non in cnectibus repugnantibuS sita esse miracula ; nisi iam , ubi de Omnipotentia Dei egimus & alibi , divinae Potentiae odecta nota esse repugnantia demonstrassiemus. Itaque nihil quidem ea de re addemus; observabimus dumtaxat , si omnia Veteris &Novi Testamenti miracula animo. Versentur , . nullius plane mentionem fieri, quod ita naturae rerUm repugnet. Portenta omnis generis Deus edidit, sed omnia possunt Propositionibus exprimi, quarum sensus probe intelligitur. Fecisse, exempli causa, ut qui mortuus fuerat in vitam
rediret facile intelligitur Deus. Sed si quis nobis
narraret Deum feciste ut unus, idemque Vir vivus& mortuus esset, hoc est, viveret & non viveret eodem tempore; eam Propositionem numquam intelligere possemus, frustrique nobis, quasi credenda traderetur. I9. Hinc miraculum, quod nunc Christianorum haud exigua pars in Eucharistia fieri vult; ubi, ut aiunt, unum idemque corpus est extensum & non extensum, unum & non unum; hoC, inquam, miraculum nulla ratione admitti posse colligimus. Posthmus& alia indicare, quibus ab omnibus aliis, quae vere accidere, miraculis di sert ; nisi hoc ad Theologicas controversias, quas vitare decrevimus, noS abduceret. 2O. Ejusdem generis est miraculum , quo
Humanitatis Christi proprietates Divinitatis com-
164쪽
PNEUM ATO L. Sen. III. C. IX. t munes factae esse, & vicissim divinae Humanitatis ab aliis ad firmantur. Unum idemque subjectum, qualis est Humanitas , non potest esse simul Humanitas & non Humanitas; ide6que quidquid dicatur de Communicatione ilia Idiomatum , non magis potest intelligi quam
Transsubstantiatio ; nec creditur etiam ab ullo, cum repugnantia credi nequeant , quam-Vis cma dogmatum eruimodi tantopere jactetur fides.
CAPUT IX. De Immutabilitate P Simplicitate Dei.
a. π Nter divina adtributa, quasi omnium alio-α ruin vinculum habetur De mmutabilitata, qua fit ut neque quidquam adquirat quod non habuerit, neque quidquam amittat umquam perfectionis. Summatim considerata ex ejus aeternitate veluti manat. Quod enim semper fuit , ut causa ad exsistendum non indiguit: ita nee ulla causa ad ea omnia ab aeterno possidenda , quae haberi possunt, indiget. Quae autem semel habet amittere non potest , quia ejusmodi Natura per se ipsa non abjiciet perfectiones suas , neque ab alia ulla iis spoliari
a. Immutabilitas autem Dei potest duplici ratione considerari, & primo quidem divinae natη-rae, secundo decretorum ejus reipectu. Immutabilitas, quatenus naturam divinam respicit, in eo sita est ut nulla mutatio fiat in proprietatibus
165쪽
Dei; altera vero decretorum divinorum, ut ne Voluntatem ex eventibu S nec-Opini S, aut ex mutatione consilii, quae ex ignorantia aliqua oriatur, mutare Deus videatur.3. Facilis cit intellectu nagrae seu proprietatum divinarum immutabilitas , pr pter adlatam rationem, h. I. Sed dissicilius est intelligere Dei consilia non mutari , si de iis exactionibus ejus externis judicium feramus.' EX-empli causa , Deus creationem mundi perficere certo demum tempore statuit , mutatione S tempestatum & omnium paene rerum sub-Iunarium varias esse voluit , quod prima fronte consiliorum .varietatem arguere Vide
q. Verum solvetur is nodus , si in renimum revocemus mutationem in actionibus duplicis esse generis. Altera subitanea est, quam do aliquia evenit, quod praevisum non fuerat ; ut cum Nauta velificationem , mutato subito vento, commutat, & in alium tendit portum, quam animo destinaverat. Haec mutatio non cadit in Deum, quia nihil non praevisum ei contingit. Altera vero est antea
Jam concepta animo, quam reS eveniat quae
mutationem postulat , ut si quis praevideat aliquid futurum , quod exiget ut aliter tunc agat, quam nunc agit. Haec mutatio nihil habet, quod ipsum dedeceat Deum , qui Pmper in se idem manet, quamvis extrinsecus aliter agat. s. Deus ab omni aeternitate, Certo aeternae
durationis articulo quem solus intelligit, quippe qui solus totam aeternitatem capit mundum
166쪽
dum creare constituit apud se ; quod decretum postea, statuto tempore, eX sequutus est. Licet actio haec non sit coaeterna decreto , tamen nihil naturae divinae praestantiae detrahit, cum non subiti effectus consilii , sed aeterni decreti exsequutio sit Similiter mutationes , quae in rebus Corporeis constanter eveniunt , quales sunt temporum vicissitudines , cum, secundum quasdam leges semel positas, semper fiant, nihil habent quod divinam laedat immutabilitatem. 6. At saltem, inquiet sorte quispiam, mutatur in eo Deus, quod actionem edat certo tempore, quam alio non edit. Antequam creasset mundum, eam actionem qui mundum creavit non ediderat; neque post creatum mundum , umquam edidit. Sine dubio ea in re aliqua est mutatio, sed cum actio sit tantum effectus ac cidentalis proprietatum Rei agentis , mutationem nullam in proprietates ipses inducit, si modo facultatem Rei agentis non exhauriat. Si Potentia Dei agendo exhauriretur, actiones ejus mutationem in divinam naturam inducerent; verum nihil ejusmodi evenire intelligimus. Praeterea, si Deus agendo diceretur aliquid adversum virtutibus fecisse, tunc actiones Dei in eo mutationem crearent Deo indignam; sed si semper agat Convenienter Virtutibus suis, mutatio, quae in Deo fit, nullo modo immutabilitatem ejus minuit.
7. Magnam Cum immutabilitate Dei adfinitatem habet ejus Simplicitas, quae a Metaphysicis Compositioni opponitur. Hoc adtributo Deus est , ut putant, ita simplex , ut Omnis
167쪽
prorsas Compositionis , cujuscumque tandem sit generis, sit expers. Non est compositus ex partibus divisibilibus , ut corpora , sic enim posset a Creaturis adfici & mutari. Non est compositus ex Essentia & Exsistentia, sunt enim in Deo inleparabilia , cum Deus essentialitersit. 8. Sed Metaphysici praeterea negant rem ex Genere & Differentia compositum esse, hoc est, quidquam esse in Deo, quod sit ei commune Cum certo genere Entium; quoniam proprietates ipsae Creaturarum , quae Deo infimi tamquam Causae, in eo sunt fine defectibus, quibus in Creaturis laborant Verum cum Musmodi compositio sit Rationis, & abstractione mera distinguatur Genus a Differentia; quamvis admitteretur in Deo, nullam labem ei adspergeret; non magis quam abstractae Qus adtributorum distinctioneS.
9. Nesant etiam Metae sci Deum compositum esse, ex Subjecto, & Accidentibus. Verum hic adfirmant quod ex eorum principiis intelligi non potest; si enim in Deo sunt volitiones variete, quarum emcacit varia sint ejus Opera effecta, quae non fieri, si voluisset, poterant, seu quae libere a Deo facta sunt; non potest negari quin in Deo fini accidentia Illae enirn volitiones cum, secundum Metaphysicos, liberae sint, potuissent in Deo non esse; & reveri ubi reS, quam Voluit, DeuS, peracta est, non sunt
ampliUS. 1 o. Si in animum revocemus nos non aliter nosse Deum, quam a posteriore. esque tribuere ,
defectibus omnibus remotis, quae in nobis sen
168쪽
smus esse, animadvertemus hos non aliter posse singulas ejus intelligere cogitationes, quam ut noliras intelligimus. Igitur ut quasi accidentia intelliguntur a nobis, quae singillatim cogitamus: ita cogitationes singulas Dei, quali accidentia quaedam consideramuS. Hoc tantum hic faciendum superesst; ut omnem Minc defe-inim removeamus. Nullus autem videtur Deo tribui, quamvis dicatur cogitationes habere accidentales , quas non habere pollet; mod6 eae cogitationes nihil complectantur, quod divinae praestantiae repugnet. EXempli causa , si statuamus a Deo libere creatum esse mundum, ita Ut eum non creare potuerit, actio ea Dei, seu V
litio creandi mundi potuit in Deo non esse; neque hac opinione, quidquam divinis perfectionibus detrahitur, quia creatio mundi nihil habet quod Deum dedeceat. ii. Qui negant Deum esIe compositum ex Actu & Potentia in easdem dissicultates se conjiciunt, quis enim possit intelligere in eo Entenihil esse potentia, quod innumera facere potest,qum non facit Verum haec compositio est tam tum abstractio Mentis, qua posita nihil sequitur incommodi; modo ne ulla nova perfectio Deo accedere posse dicatur, quod per ejus immutabilitatem non licet.
169쪽
IS 2 PNEUM ATO L. Sen. III. C. X. CAPUT X. De Unitate Dei.
i. 'DOstquam Deum esse ostendimus, varial que ejus adtributa physica lustravimus, unum superest considerandum ; nempe ,
ras summae illius Naturae, cui reliquae omnes ortum debent. ProbaVimus quidem antehac debere esse Causam aeternam omnium rerum quae coeperunt ; sed nondum satis ex dictis, utrum dicere nOS Oporteat Causam, vel Causas, liquidum est. a. Si expendamus argumenta, quibus aeternitas Causae alicujus ostenditur , nullum comperiemus esse , quod plurium Causarum aeternarum suspicionem Vel minimam moveat.
Non possurnus quidem, hoc in loco , in medium omnia ea argumenta proferre ; sed unum, quo usi sumus Cap. I. hujus Sectionis , instar omnium erit. Diximus omnia, quae initium habuerunt, ab alio fuisse procreata , quia nihil per se e nihilo emergit : unde
collegimus oportere esse causam aeternam , quae Entibus con aeternis initium dederit. Ut autem invictum habeatur hoc argumentum , satis est Causam ejusmodi unam esse, nec ullo modo Causarum aeternarum postulatur multitudo. Ut enim aliquid quod non erat incipiat esse, unica Causa aeterna, aeque ac plures, effi-Cere potest.
a. Hoc cum ita sit, Philosophi unum esse
170쪽
Deum hinc colligunt, quod si essent plures Dii, sibi invicem contradicere possent, & mutuo sibi impedimento esse. Nam quamvis concedant plurium Caularum aeternarum voluntates in eo consensuras, quod erit virtutibus ac perseetionibus earum consentaneum: attamen posset fieri ut in rebus indisterentibus, aut aeque bonis,
dissentirent Exempli causa, sit aliquid quod libere fiat ab una Caula, & aliud item quod altera aeque libere eniciat , quae sint inter se contraria ἰ orietur inde & distensio & maxima omnium rerum perturbatio. Si esset indifferens utrum Solem oporteat lineam sequinoctialem oblique secare, aut parallelo motu sequi ; posset fieri ut una Causa hoc vellet, altera vero illud. Quid autem tunc fieret λ Alterutra invita Cederet, altera inferior esset; utramque autem aequalem & aeternam statuimus. Si neutra cederet, quis hujus pugnae finis esset p . Certe in resimine hujusce nostri Vorticis, in quo Terra sedes nostra circumagitur, nihil occurrit quod plurium Caνarum gubernationem vel minimum sapiat. Omnia constanti ordine peraguntur, & inferiores Causae mechanicae semper eodem modo agunt, quod unius summae regimen latis indicat. Si quis diceret unicuique Vortici, aut stitem parti certae rerum Universitatis suum esse peculiarem opificem & Deum, suae adfirmationis rationem redderet Oporteret. Deinde qu1 factum esset ut Causae aeternae inter se ita mundum, aut ornandum, aut regendum divisissent .s. Veterum Perstrum ' Philosophi hic tamen
intercedunt, quippe qui duo Principia alterum bo- Tomus II. H ni,
