장음표시 사용
171쪽
ni, alterum mali ponerent. Hoc vocabant Arima-nem, illud Oromadem, dicebantque posterius causam omnium bonorum, simileque esse Luci;prius verci malorum omnium, & Tenebras referre. Ut hoc probarent, Vitam hancce nostram bonis& malis mistam observari iubebant; quincum uni Principio tribui non ponant, neque enim unica Natura malefica ac benefica simul esse potest;ideo necessario duo Principia rerum,bonum & malum, agnoscenda statuebant. 6. Fatemur quidem vitam hancce bonis & malis phy sicis & moralibus esse mistam, imo bona malis superari; sed nullo modo inde colligas esse duo Principia. Potest enim unum idemque Principium iis , quibus benefacit alioqui, mala quaedam phoca, ut ab iis incipiamus, immittere; si
mala ab animo nocendi cupido non proficiscantur, sed sint instar Phalmacorum, qui Κ morbos, in quos inciderent, aut antevortat, aut curet. Hoc autem ipsum hominibu usu venit, qui nisi malis coercerentur, in extrema omnia se pr&cipites darent. Nisi estant morbi, qui non forent valetudinis abusus p Nisi calamitatibus frangerentur ferociores spiritus, quis secunda fortuna bene uteretur ξ N isi mors hominum coeptis finem imponeret , quae superbia esset potentiorum, quae infirmiorum miseriap Igitur haec aliaque id genus Vitae mala, propter quae malum Principium oportere esse contendebant Persae, eorsimque discipuli Manichaei, tantum abest ut quidquam simile suadeant, ut contra hinc colligere liceat unicum esse beneficum Principium; a quo tam mala, quam
bona fluant, quae fuit pia Veterum Hebraeorum
172쪽
s. 6. Nis malis eorreremtuν, Sce. Pulcre lianc in rem I a. Pantιus . Lib. de Opis Dei, C. Iv. Si mors certa constitiata Us t aiati fieret homo instentismul, c humanisata omni careret. Nam fere jura omnia humanιtatis , quιbus inter v I coharemus . ex motu ct eoustentia fragilitatis oriuntur, dic.
7. Ad mala moralia, hoc est, vitia & flagitia
Omnis generis, quae inde manant, 'quod adtinet; orta ea sunt, non culpa Dei Opt. Maximi, sed hominum; qui Libero Arbitrio a Deo donati, eo in deteriorem partem abusi sunt, Cum possent recte uti; nam fatum Manichaicum, non minus ac Stoicum, absurdissimum est commentum. Sed cur, inquiunt Manichaeorum pDtroni , Liberum Arbitrium ab hominum Creatore, si bonus sit, iis est datum; cum probe sciret eos libertate illa sua abusuros p Fecit hoc Deus si fas est hominibus talia rimari) ut summam suam potentiam, aliaque perfectissima adtributa sua hominibus patefaceret; non quod eorum judicio, vel laudibus indigeat, sed quia illos ea cognition doctiores &meliores reddere vellet; quae beneficia in alias etiam intelligentes naturas, rei
8. L Lapsus h.minum cum per se malus est, tum innumera etiam mala peperit, non dissiteor, & poenas etiam hujus atque alterius viae
iis contraxit. Sed Deus iis incommodis, pro sua summa sapientia & bonitate, cum in hac, tum in futura vita mederi potest, & sine dubio medebitur. Bonos in terris tuetur, prout iis conducere novit, & eo magis in altera vita beabit, qud plura mala in hac tulerint. Malos etiam
Patitur esse, de quibus supplicium sumet, sed tamen justum, quod omnibus creaturis liquebit; H a simul
173쪽
similique bonitate summa temperatum , Deus enim numquam bonus esse desinet. Si quid sit hodie, iis in rebus, difficultatis, quidquid id est alterius vitae luminibus, umbrae instar, eVanescet. II. Adde & a Deo neminem damnari, propter lapsum,sed propter insanabilem in peccando contumaciam; relipiscentibus enim, seu ad meliorem frugem redeuntibus, ignoscere semper paratus est. III. Si vitia, & flagitia ostendunt humanam fragilitatem; virtutes A recte facta naturae humanae praestantiam in clariore luce collo-- Cant, Decque propterea gratiores homines sunt. Vitia sunt veluti umbrae Virtutum,quii fit ut magis emineant, ut figurae in pictura. IV. Inde magis etiam elucescit Uei Misericor dia, quae esset ignota, si nulli essent miseri; uti& Justitia, nullis poenas dantibus, Obscurior es.set; Liberalitas quoque Dei, in praemio adficiendis piis, etiam propter imperfectas virtutes; aedeniqueSanctitas,in poenis, quibus ostendit quantopere sit sibi invisum vitium, & quam cara virtus,emicant. V no verbo tota Evangelica OEco-noinia , e qua radii adtributorum divinorum undequaque erumpunt, Dei naturam omni perfectionum genere radiantem Creaturis omnibus objicit longe plenius, quam si humanum genus nunquam peccasset. Verum haec sublimioris sunt investisationis, & pluribus discutienda essent quam ut, in hac Epitome, pro rei dignitate tractari queant; si quis modo mortalium eo se adtollere umquam possit.
s. Ceterum Unitas Causae supremar, ex qua omnes aliae pendent, non obstat quin possint esse multae inferiores; per quas, veluti per Mini
174쪽
stros , aut Instrumenta , omnia regat atque administret Causarum omnium Causa. Atque hinc nata est: Veterum Ethnicorum qui licet multos inseriores dicerent este Deos ,
tamen eorum unicum Patrem esse agno1cebant;
quod cum ex Poetis, tum ex Philosophis facile probari possiet, si res ad institutum nostrum pertineret Satis erit obseryas te sapientissimos quosque Unitatem Dei agnovis . Imo ipsi Persaeis nitatem boni Principii propugnabant, atque id potentius es te malo, quod tandem ab eo destria endum erat, dictitabant; quod eodem paene recidit, ac si unicum esse summum Principium statuissent.
6 s. Hinc nata &e. J Rem copiosissime demonstravit cuduιονιιιιι Systematis Intellectualis Cap. IV.
CAPUT XI. De Proprietatibus Moralibus Dei.
i. Apite II. hmus Sectionis, breviter osten- dimu S qua ratione proprietatum Uei moralium, quae Virtutes vocantur, ideas emngamus. Nunc idem argumentum paullo diligentius pertractandum est. , . a. Hominum Virtutes ad tria genera, pronumero objectorum in quae feruntur, possunt revocari. Aliae ad nos ipsos, aliae ad proximum, aliae ad Deum pertinent. Ad eas veluti manu deducimur , ipsa rerum humanarum Const utione, cui si convenienter agamus, Virtutem colemus; quod paucis ostendemus, quia nisi hoc probe intellexe
175쪽
rimus, idea divinarum Virtutum nobis fallax ob- Versetur necessse est. 3. Virtutes quae ad nos ipsos pertinent eo omnes spectant ne animum aut corpus inepta ad ea, ad quae natura sua comparata sunt, reddamus ;adecque culpa nostra felicitate, quam consequi possumus, excidamus. Sic veritatis, & rerum utilium cognitionis amor, eo tendit ut nobis ad felicitatem via aperiatur. Sobrietas, quae ad corpus pertinet potissimum, colenda nobis est, ne& animum hebetiorem intemperantia, & corpus infirmum potus aut cibi nimia copia reddamus ;adeoque inepti rebus omnibus evadamus. ItaqueCo Venienter naturae nostra: agentes Virtuti constanter adhaeremuS.
q. In Deo quidem non sunt virtutes, quae ad vitanda mala, quorum naturi sua immunis est, spectent; sed primo Deus nos ita creavit, ut virtutes illae sint nobis necessario colendae, si beati esse volumus. Unde colligimus eas Virtutes Deo probari, qui enim opifex non probaret quod ad suum opificium sartum tectum conservandum conducit ξ illud autem Dei virtutibus hisce faventis judicium xirtus habeatur, quae nostriS, quan tum per discrimen Dei & Creaturarum licet, respondet. se Deinde, quemadmodum convenienter naturae nostrae agamus par est: ita Deus etiam con venienter naturae suae necessario agit. Veritatem amat Deu S necessario , quia eam non potest ignorare, aut .X ejus cognitione ullum malum timere. Suae naturie repugnaret oporteret, Ut menda- Cium amaret , aut probaret. Igitur in Deo, quemadmodum in uobis, virtus est Verihatis amor. 6. Vir
176쪽
6. Virtutes, quae ad alios pertinent, hoc uno continentur praecepto auod tibi seri non vis, a teri ne feceris; quod si onservetur, felix, eatenus saltem, hominum vita evadet; si violetur, ut passim fit, inde innumerae fluent CalamitateS, quod nos experientia satis docet. Cum ergo aliunde nobis constet a Deo benefico nos non esse hic collocatos, eo animo ut miseri essemuS, improbat sine dubio vitia, quae Societatis humanae felicitati adversantur; contra virtutibus, quibu Spromovetur , suffragatur. Atque haec suifragatio loco omnium nostrarum Virtutum, quae proximum respiciunt, esse potest. . Hoc ut liquidius constet, duas Virtutes,
Justitiam & Beneficentiam expendemus. Justitia in eo sita est, ut unicuique suum tribuatur, &dividitur in dis= iloam & vindicatricem. Distributiva utimur, quando unicuique reddimus, ac conservamus, quod legitima via adquisivit, aut possidet. Nisi ita invicem ageremus, Vita tolerari non posset, ide6que necessitas ipsa vitae eo nos deducit. Deus ergo , qui necessitatis
hujus auctor est, eam virtutem necessitate magistra nos docet. Ipse quidem eam, prout in nobis est, non habet; quippe cujus omnia sunt,& qui proinde nemini proprium quidquam eripere potest. Alterum Justitiae genus est vindicatrix, quae licet a privatis originem ducat, ejusmodi tamen est ut vetitum ejus, optimis de rationibus , sit iis exercitium. Sita est in poenis, pro ratione peccatorum, irrogandis; quod a Magistratibus, jam constituta Societate, fieri debet. Ea virtus in Deo est, quippe qui summus hominum Judex natura sua est.
177쪽
8. Cum oporteat homines se invicem omni ratione adjuvare, ut beratam hic degant vitam, pro benignitate ejus qui nos hic collocavit; qui, negleetis Vitae ossiciis , voluntati divinae erga homines adversatur, Deo ingratus est, adeoque tib eo jure suo benefietum nullum exspectare potest. Si per totum Vitae curriculum pertinaciter injustitiae adhaereat, quid jam stiperest , nisi ut Deus, qui Societatis humanae auctor est& vindex, ei, quam ingrata sibi sit injustitia, testatum dolore aliquo in eum immissso faciat λ bane sui singulis Societatibus hic in terris
praesunt, inJusti haberentur, si earum perturbatores impune perpetuo abire sinerent. Hic quidem aliqua est, circa moderationem poenarum,& earumdem finem , dissicultas ; verum eam non movebimus, ne instituti nostri finibus egrediamur.
6. Si homines ita inter se viverent, ut nihil sibi invicem tribuerent, nisi quod summo jure debitum esset, atque ex legibus exigi posset, infelicissima esset vita. Virtus, qua aliis sine legis
necessitate benefacimus, vocatur Benescentia; estque in Deo multo praestantior, quam in hominibus. Etenim licet legibus civilibus non sanciatur Beneficentia, attamen ab ipsa humanarum rerum onstitutione praescribitur, ut modo ostendimus, quia sine ea vita vitalis non esset. At Deus nobis benefacit. non spe commodi quod a nobis exspectet, sed mero praestantissimae naturae suae impulsu; quae eum Creaturis suis non benefacere, aut earum malum, quasi scopum suum, sibi proponere non patitur. Hanc autem
virtutem in Deo eme scimus, ipsa experienti .
178쪽
sine multis ratiocinationibus; sed ejus demum ideam formamus, postquam humanam Beneficentiam animo concepimuS.
1 o. Similibus viis, ad aliarum divinarum virtutum cognitionem pervenimuS. Sanctus, eXempli causa, dicitur, quia probat Sanctitatemhominum. nec contra eam agit, quam ipse Constituit ; quid enim Deum , ut Contraria ageret, cogere posset ρ Verax esse censetur, quia qui Societatem humanam ita constituit, ut veracitas ad eam tuendam necessaria sit, ipse legem a se positam non violabit ; neque id faciet , quod ingratissimos ei homines mendaces reddit. II. Tertia virtutum humanarum classis in Deum ipsum fertur. Religionis nomine omnes Continentur, quae sita est primo in opinione de Deo, qua ei nihil tam praestante natura indignum tribuamus, quantum per imbecillitatem nostram licet; deinde in veneratione animi, ejusque externa testificatione, quanta escte potest in eum qui omnes omnium rerum proprietates Conti-tiet, & cui omnia ipsi debemus. Quoniam autem hae virtutes sunt inferioris erga superiorem. cum nemo sit Deo superior, in eo esse non possunt aliter, nisi quia eas in nobis probat. Si homines venerari, atque in pretio habere debe-' mus . pro virtutibus, quibus praediti sunt, &beneficiis quibus nos adfecerunt, quid Deo nota debemus p Justitia erga homines prius postulat, qta semel constituta, nulla ratio est quare riuuexerciti im erga Deum ipsum summopere ei non placeret. Sunt tamen rationes, quae suadeant Deum non tam propter se, quam propter
179쪽
I62 PNEUM ATO L. Sest. III. C. XI.
nos, Religionem a nobis postulare ; sed non' sunt hujus loci, quippe quae ad Theolobiam, quam hic non adtingemus, pertinent. Eadem de causa, missa singularum Dei virtutum contemplatione , hic finem huic nostrae Pneumatologiae faciemus.
180쪽
Sectionis Primae CAP. I. Qua ratione mens Humana innotescat , quae sint proprietates
an in facultate cogitandi sita sit. 9
elatim de Intellectu , 'luntate , Sentiendi facultate , Libertate. q
V. De Idearum natura, atque an sint innatae. 33VI. De discrimine mentis , Corporis, eorum que conjunctione. 63
facultates Vegetativa , Nutritiva ta Loco- motiva. fr
Sectionis secundae CAp. I. An sint Spiritus puri, aut saltem crassiore corpore exuti. 68 II. De iis in quibas Spiritus puri similes memtibus noseris , , iis in quibus mentibus
praestantiores sunt. . .' 72III. De muneribus , potestate bonorum Angelorum. 6
