Joannis Clerici Opera philosophica in quatuor volumina digesta Pneumatologia cui subjecta est Thomae Stanlei Philosophia orientalis operum philosophicorum tomus 2

발행: 1722년

분량: 441페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

Iii ipsb textu Tatiam cst αντὶ του ρατα Σελευκον, μετ' ἀμον, quae lectio magis consentanea Historiae idetur. Alexandro proxime successit Seleu-Cur Nicator, huic Antiochus Soter, cui Antiochus Deus, regnum auspicatus uno & sexaginta annis, post: Alexandri mortem. Jam autem fieri potest ut Berosus, eo tempore quo Alexander Babylonem cepit, natus esset triginta annos , aut aliquanto pauciores , & nonagenariu S aut

paullo junior Historiam suam Antiocho Deo

didaverit. . Forte etiam Antiochus pos Alexandrum tertius esse queat, apud Tatianum, Antiochus Sorer, si ipsum Alexandrum, scilicet, numeres , post quem Seleucus secundus erit, Antio- Chus Soter tertius, ad quem a morte AlexandriemuXere tantum quadraginta quatuor anni. Hac etiam Computatione admissa, ferri poterit lectio Eusebii; primus enim erit Seleucus, secundus Antiochus Soter, tertius Antiochus Deus. Neque hoc pugnabit cum ea ratione, qua Gesnerus Tatiani verba Vertit : κατ' ut legitur in Stephoni Eusebiana editione, Vel, ut est: apud ipsum Tatianum, κατ-γε , qui Alexandri aetate vixit, quam' VersiOnein secutus est d) Onaphrius Pandinius. Sed

verba haec pensiculatius expendenti in mentem venit rectius verti, qui Alexandri aetate natus es.

Sic sane tollitur omnis scrupulus. Quippe na tus sit Berosus, biennio ante obitum Alexandri , fuerit hoc Pacto tantum annorum seXa-finta quatuor, cum coepit regnare Antiochus λeus, cui librum suum obtulit. Utcumquei est,

202쪽

Lib. I. DE CHALDAEIS. Sect. I. I 8s est , Berosus Historiam suam emisit temporibus Ptolemaei Philadelphi. Nam hic imperavit

triginta octo annis, ac anno quidem Mus sexto, regnare in SIria coepit Antiochus Deus, quorum alterutri 1ua nuncupavit Berosus. Minime vero adsentiendum Conrado GOnero, qui, in notis ad Tatianum , per Alexandrum intelligi putat, non illum Philippi filium, cognomento magnum', sed eum. qui in Syriae regno Demetrio Soteri successit, successoremque habuit Demetrium Nicatorem. Per Antiochum vero capit Antiochum Sidetem , qui post Demetrium Nicatorem regnavit. Haec enim si vera essent, Berosus toto saeculo esset junior manethone. Atqui manethos floruit sub Philadelpho , ut ostendit alibi briosius, ex quo haec hausimus. Philadelphus obiit anno tertio- Olympiadis CXXXIII; at Antiochus Sidetes Syriam invasit, anno primo Olympiadis CLX. Quomodo tum demum vixisse Berosus potest, qui paullo antiquior est ipso Manethone 3 quod disertim dicit Geortius Syncellus. Aliter etiam aetatem Berosi adstruimus. Nam Plinius e

scripsit Berosum prodere memoriam annorum

CCCCLXXX , qui sine dubio sunt anni

Nabonasiaris. At caput AErae Nabonassareae surgit Olympiadis VIII. anno secundo; a quo tempore , si annos numeres CCCCLXXX, incidemus in extrema tempora Antiochi Soteris. Quare vel huic, vel filio hujus Antiocho Deo historiam suam dicaverit Berosus. Haec prΟ-fecto de aetate Berosi dubitare nos minime si

nunt.

203쪽

185 PMILoso PHIAE ORIENT. Meminere Berosi plurimi Veterum, eosque inter ) Vitruvius, qui testatur eum in insulata civitate Coo consedile, ib0ue aperuisse disciplinam. Josephur g memoriae prodidit eum scripta Astronomica & Philosophica Chaldaeorum intulisse Graeciae. Ob divinas praedictiones ei ob Atheniensibus publicὲ in Θmnino statuam, inaurata lingua, positam auctor est sh Plinius. Rus etiam mentionem Tertullianus i) & Chrο-nici Alexandrini scriptor injecere. Condidit Babylonica, seu Chaldaica, tribus libris ; promiscue enim his nominibus utuntur Veteres. Babylonica quidem Berosi advocat 0sthenaeus;at Tatianus ' ait scripsis te Chaldaeorumhisoriam tribtis libris. Alexandrinus Clemens m) citat Berosum, libro tertio Chaldaicorum,& alibi simpliciter ejus Chaldaicas Historias. Agathias n) quoque conteXta ab eo ait antiis quissima Assyriae& Medicae Gentis, hisce verbis: ut alibi Berosus Baslonius, , Athenocles, Θmmachus retulerunt , qui ἀρχαιότατα A. συρί- τε

πιιι Μήδων scripserunt. Ex eo opere praeclara fragmenta conservavit nobis Posephus Lib. I. contra Apionem, & Lib. V. Antiquit. Dd. V erum supposititius Berosus Annii vanus & nugax eli, ac ejusdem farinae ac sunt ejus merassenes& Archilochus. Multos Comminiscitur Reges, qui nusquam memorantur; ac Vix quidquam eorum invenias, apud hunc, quae ex vero Bero1o

profert Iosepbus. Imo interdum pugnantia habet;

204쪽

ut, quando ait Babylonem a Semiramide conditam esse; cum Josephus dicat a Beroso scriptum fuistis, non esse eam a Semiramide aedifica

tam.

Filiam hujus Berosi memorat ο) Pusinus Maset Babylonicam Sibyllam, quae Cumis Vaticinata est; quod non potest intelligi de Cumana Sibylla, quae vixit lcmpore Tarquinii Prisci; nam inter Tarquinium Priscum & primum bellum Punicum, cujuS lcmpore Berosus erat, sunt anni CCXLV, Capiendum ergo est de aliqua recentiore Cumana Sibylla. Sane varias Sibyllas Cumis vaticinatas ex libro de mirabilibus rebus audiis tu perceptis, aliisque, dudum ostendit Onuphrias P vinius, libro de Sibγllis. Cum ergo a Beroso primum Chaldaica doctrina in Graeciam adlata sit; is claudet Doctorum , sive Philosophorum Chaldaeorum

agmen.

CAPUT VII. Eruditos praesertim Chaldaeos dictos fuisse.

CHALDAEi disciplinas non tradebant aut propagabant , more Graecorum ; apud quos qui Sapientiam publice profitebantur , et quoslbet Auditores promiscue imbuehafit. Chaldaei intra certas familias se continebant, , quae id nominis peculiari jure obtinebant. Se totos studiis addicebant ; & proprii sede sibi

concessa, immunem publicorum onerum, Ve I 6 . . ctiga

205쪽

188 PAILoso PHi M ORIENT.ctigalisimque vitam agebant. De hisce capie dum quod Diodorus a) ait de iis, quos Babylonii c'haldaeos nuncupabant, quippe a Belo instituti publicorum omnium onerum eXpertes erant. Constitutam habitationem peculiarem in Babylonia Philosophis indigenis, qui Chaldaei appellantur ; fuisse Chaldaeorum nationem , &Babyloniae regionem ab iis habitatam, proximam Arabibus & mari, quod Persicum dicitur, auctor

est sue) Strabo. Hi fuere Chaldaei c) qui , ut prodidit Cicero, non ex artis sed ex gentis vocabulo nominatifunt. Iidem etiam intelligendi videntur, quos alibi d) dicit in Θria cognitione astrorum, solleriiάσue rveniorum antecelluisse. Curtius, ubi ldeicribit sollemnem pompam eorum, qui Babylone Alexandro obviam proceflere, dicit post Magos venisse Chaldaeos, non vates modo, sed artifices Bahloniorum . quod quidam intelli- sunt de iis qui Astronomica instrumenta facie-ant , sed videtur Curtius duo indicare Chaldaeo- rum genera; plebeio S, nempe, opifices, & eru

, De hisce quoque Chaldaeis, quibus id nominis peculiariter tribuebatur, intelligendus Laeritus si ubi dicit Persis Magos, Eafloniis N AFBriis Chaldaeos Auctores sapientiae fuisse. Eodem etiam respexisse credendus Hesichius, qui Xa, Minterpretatur γενω Μάγων πάντα γινωσκόντων, genuS

Magorum omniam disciplinarum peritorum.

206쪽

Lib. I. DE CHALDAEI s. Sect. I. IS9CAPUT VIII. uomodo Discipulos Chaldaei instituerint.

HALDAEi suam eruditionem intra se con

tinebant , traditioni S πατροπαραδοτου ope.

o Haec inquit, Diodorus , sa) non docent, uti Graeci qui haec studia tractant. A familia haecis Philosophia traditur,' Filiusque eam a Patreri accipit , solutus omnibus publicis muniis. Quia parentibus utuntur magistris , plenius,, omnia discunt, & iis quae docentur majorem ,, habent fidem. Praeterea dum a pueris statimis disciplinis innutriuntur, magnum ad Astrolo-- giam habitum adquirunt; cum propter aetatisse docilitatem, tum propter longitudinem tem- poris, per quod in discendo perdurant. Apud , , Graecos vero plerique accedunt imparati, Phi- losophiami sero adtingunt, atque aliquamdiu se opera ei data , necessitatibus vitae subtrahun- tur. Pauci, qui Philosophiam prorsus peneis trant, quaestus causa disciplinae adhaerent, no-ovasque de rebus magni momenti opinionesse inquirunt , neque majores suos sequuntur. - Igitur Barbari, iisdem semper inhaerentes, fir- semiter singula percipiunt. At Graeci ex arteo lucrum captantes novas condunt sectas, & deo maximis theorematibus disceptantes faciunt, , ut discipuli dubitent, animsque eorum per to-' se tam vitam fluctuent, nec ulli rei prorsus adsentiri queant. Nam si quis maxime insignes

εὶ Lib. 2. p. 32.

207쪽

rso PHILOSOPHIAE ORIENT. , Philosophorum sectas diligenter expendat, plu--rimum inter se discrepare , & in gravissi-- mis sententiis sibi invicem adversari compe-

et. iCAPUT IX. Sectae Chaldaeorum distinctae , pro variis

eorum sedibus. QUEMADMODUM eruditionem apud Chaldaeos professi a reliquo distinguebantur populo, peculiari Chaldeorum vocabulo eregione petito : sic & inter se distinm erant insectas, nomen ducentes e variis sedibus, quas in ea regione obtinebant. Plinius γ) & Strabo b meminerunt Hipparenorum sic dictorum ab Hippareno urbe Mesopotamiae: Babdiloniorum 1 Ba-Θlone : Orchenorum , qui Plinio tertia Chaldaeorum doctrina dicuntur, ab Chaldaeae oppido : Bos penorum a uorsippe , alia Babyloniae urbe Apollini & Dianae sacra. Quamvis Diodorus praeferat Chaldaeorum Philosophos Graecis, quod priores, mista novandi cupidine, in iisdem perseverarent dom nis;

inde tamen cave colligas universe eos inter se

consensisse, sed tantum unamquamque sectam constanter iisdem placitis adhaesisse, & rejems

omnibus novis opinionibus . intemeratam mansisse. Nam inter Sectas quidem plenus non fuit consensus, ut liquet eX Strabone, qui docet complu-

208쪽

Lib. I. DE CH A LDAEIS. Sect. L. Isrptares eorum iisdem ae rebus, ut in Sectarum fers soles diversitate, aliter atque aliter statuisse; item Juisse inter eos, qui e natalibus hominum eventura iis vaticinari se prosterentur, ' at ceteris non probatos. Hinc quoque c) Lucretius eo Baslonica Chaldaeorum doctrina refutans

rologorum artem contra convincere tenditia

CAPUT X. Sectae Chaldaeorum secundum varias Disciplinas

disinctae. ALTER A aptior eruditorum Chaldaeorum distributio e discipi inis, quas profitebantur,

petita est. Daniel Propheta C. II, 2. ubi nar- rat a Nabuchodouo soro accersitos esse omnes Doctos, qui somnium ejus diVinarent, praecipuos eorum quatuor adpellationibus complecti

m,nu'ri Hhartumim Aharbaneli sunt Mati rerum naturalium periti, Pachiadae vero Magi qui theoreticam sciem iam colebant, quae interpretatio QOrigini vocis consentanea est. Neque enim derivatur a tarn o t ri Merousem toumim es combusta, ut quidam Volunt, quod Magi superstitiolas ritus ope ossium cadaverum perficerent, neque a mn Hheret quod flatum, aut coelum lignificat; quod, ut apud aegyptios, docti inter Chaldaeos Scribae dicerentur, Chaldaica enim

209쪽

I92 PHILoso PNIM ORIENT. Vox eo. sensu non sumitur. Sed ortum ducit a Persica voce 'rari eharad mutato Daleth in Tes, quae significat cognoscere ; unde Elmacinus pro hac Persico-Chaldaica utitur duabus Arabicis. Acthachamaon, malerrophaon, sapientes & periti. Igitur marium, non erant , ut vulgo interpretantur , Magi, sed potius qui cognoscendae rerum naturae operam dederant; quae Con

templatio Theologia & ) Physicam , seu

cognitionem Dei, rerumque naturalium complectitur. 3pυκ Aschaphim a Pachiade fuisse creduntur Magi quis Hentiam activom colebant, prout ejus verba vertuntur a Con tantino P Empereur ; qui

tamen Pachiadem falli putat, & Aschaphim potius idem esse ac Muphoun in Arabica lingua ,sa- - pientem ac pium. Quod sane verisimilius est, nam Muphoun optime convenit iis, qui omnia theo-ὲogice , mystice , atque allegorice docebant. Derivatur a voce Arabica TDuph, lana, seu quod ejusmodi Sapientum vestes semper lanii, numquam serico, constarent; vel quod ea quae ad amorem divinum pertinent velarent, conspicuarum rerum figuris. Inde derivatur vox Hat-feviph, Sstica Theologia; & forte etiam ab He-

braica radice asbaph deducenda vox Graeca σοφος, quo nomine primum eruditi inter Graecos , qui postea Philosophi vocabantur. Af-ehaphim Danielis vulgo explicantur syrologi, & vocem quidem Aben- ra deducit a 'Eu nef-cbeph, crepusculum, fuod eo tempore caelum obser - 1arent. Sed Astrologi designantur voce Chaschiam, quae postrema est. Λ chaphim Chaldaeorum

210쪽

Lib. I. D A CH a L D IE I S. Sect. I. I99 videntur potius esse Magi Persiarum, Sacerdotes,COrumque rituum, quo S magicos appellant, Magistri. t sit an mech chephim proprie dicuntur Revelatores nempe, absconditarum rerum. Veriverbium petendum a x I ch chapha, quod etiamnum hodie apud Arabas revelare significat. --Ies Nachmanides, Abarbanet, aliique hosce putant diabolicis artibus usos , possetque adeo haud inepte vox ea verti verbo Sortiaris, quo hO' die ejusmodi homines designamus. Gribet Chasthium, ut antea ostendimus, ΠΟ-men fuit peculiariter eruditis Chaldaeorum adtributum; & arctiore etiam sensu iis qui profitebantur Astrologiam, cui potissimum addicti erant,& qua prae ceteris excellebant. Hos Straba

Praeter quatuor haec genera , quae praecipua fuiste videntur, erant & alia, quae memorantur& prohibentur a Mose Deut. XVIII. IO. duinem, mehonen, menabhesch, schober, schoe ob, jictoni, Aresch-e hammethim; quibus recitatis, Μο-ses mimonides subjicit fuisse varia genera divinatorum, a priscis Chaldaeis originem ducentium. Pachiades putat esse genera τῶν MechasD

aὶ rivi Indicem in voce Rabbinus.

SEARCH

MENU NAVIGATION