Joannis Clerici Opera philosophica in quatuor volumina digesta Pneumatologia cui subjecta est Thomae Stanlei Philosophia orientalis operum philosophicorum tomus 2

발행: 1722년

분량: 441페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

266 PHILoso PHIAE ORIENT . ponerent, tum quod eorum maxima in genus hu manum beneficia animo versarent. Levitica lex, qua Idololatria haec vetatur, has ejus circumstantias describit a) Ne forte elidatis oculis ad coelum, videas Solem tax Lunam , omnia

ira caeli, errore deceptus adores ea , colas, yme creatit Dominus Deus tuas in ministeritim

gentibus, qui e sub coelo sunt. Inter Judaeos idolol, tras, quos Rex JOsias e medio sustulit, praeter eos qui thymiamata offerebant Bahali, de quibus diximus, recensentur ii Vi) qui adolebant Soli , Laniae Planetis rn Maedaloth c, reliquo exercitui cariorum. Quod sine dubio a vicinis Asse syriis , quos conqueritur Ezekiel exemplo iis fuisse , didicerant

De Sole. SOL S Luna primi nominantur, & a ceteris

distinguuntur Stellis; atque ab iis forte coepit Idololatria, priusquam ad alias Stellas porrigeretur. In antiquissima idololatriae erga' Attramentione Q quae occurrit apud Tobum , qui Chaldaeis vicinus erat, haec duo Astra sola ' nominatim adpellantur. Ac sane a Chaldaeis Solem & Lunam praecipua Numina habita fuisse auctor est ' mimonides , qui testatur quidem reliquos septem Planetarum Deorum numero

282쪽

Lib. I. DE CHALDAEI s. Sect. LI. 267 adscriptos, sed duo amplissima Lumina maxima

fuisse Numina ait. Idem addit Solem omnium ' summum creditum. Quae, in horum confirmationem, ex libris Sabaeorum, adfert, de Abrahamo & similia, infra a nobis indicabuntur. Macrobius meminit trium Idolorum apud Assyrios, ' Soli dicatorum, quorum unum erat Adadi; alterum Adonidis, tertium Jovis Heliopolitae r Deo, inquit, b quem

summum maximiamque venerantur , Adaci nomen dederunt; ejus nominis interpretatio Agni cat Unum. Hunc ergo , ut potentiUsimum adorant Deum, sed subjungunt ei Deam nomine Adargarim, omnemque potestatem cunctarum rerum his duobus adtribuunt, Solem, terramque intelligentes Ne. Simulacrum Adad insigne cera itur, radiis inclinatis; quibus monseratur vim caesi in radiis esse Solis, qui demittuntur in terram. Adar-gatis simulacrum sursum versum reclinatis radiis insigne est; monstrando radiorum vi superne missorum enasci quaecumque terra progenerat.

Sed quando adfirmat voce Adad significari unum; aut ipse fallitur, aut ejus verba depravata sunt: nam, ut observavit. Joau. Seldenus, apud Syros & Chaldaeos Chad nn ab Hebraico Echad 'κ significat unum, Adad vero aut Aiad aliter scribitur. Joan. Drusus apud miscrobium legit madamri, quod Syriace significat unum. De hoc idolo forte intelligendus Esaias LXVI, I7. Qui san Uscantur , mundantur in hortis pos Unum rnempe, in hortis dicatis idolo quod erat post

283쪽

268 PMi Loso PMi AE ORIENT. Templum, subintelligendum enim, ait Iosephus

Scabiger , Templum pone Templum. Adonis nomen derivatur ab lore Adon Dominus. Adonin autem, ait Macrobius , c) Solem esse non dubitatur, inspectά Religione vibriorum, apud quos Veneris Archilidis , Adonis maxima olim veneratio vigAit , quam nunc Phoenices tenent. Nam Phsici terrae superius hemisphaerium, cujus Fartem incoIimus , Veneris appellatione coluerunt , inferius vero hemisphaerium terrae Proserpinam vocaverunt. Ergo apud Assyrios , sive Phoenices, lugens inducitur Dea, quod Sol annuo gressu per duodecim fluorum ordinem per ens partem quoque hemisphaerii inferioris ingreditar; quia de duodecim finis Zodiaci sex superiora, sex inferi'ra censentur. Et cum es in inferior bus, , ideo dies bretiores facit, lugere creditur Dea; tamquam Sole raptu mortis temporalis amises, ουὰ Proserpina retento, quam Numen terrae inferioris circuli , Antipodum diximus. Rursumque Adonin redditam Veneri credi volunt, cism Sol, evectis sex Agnis annuis inferioris ordinis, incipit nosri circuli lustrare hemisphaerium, cum incremento luminis es dierum.

Ultimum simulacrum Solis Jovis Heliopolitae nomine insignitum erat. A diris qu*que bolem, ait idem Scriptor, sub Jovis nomine, fuem

Δία H -πολίτην cognominant , maximis caemino

niis celebrant, in civitate quae Heliopolis nuncupatur. Mus Dei simulacrum sumtum est de op

pido AEnpti quod , ipsum Heliopolis appellatur,

regnante apuI AEgyptios Senemur e , seu idem Mnemos nomine fuit; perlatumque es primum in

eam e) Saturnal. Lib. L cap. ar. dὶ Ibid. cap. 23.

284쪽

Lib. L DE CHALDAEIs Se I. II. 269

. eam, per Oppiam legatum Deleboris Regis φθ- .riornm , Sacerdotesque AEoptios, quorum princeps fuit Partametis; δήque habitum apud QBrios, posea Heliopolin commigravit. Cur ita factum , quaque ratione AEnpto profectum in haec loca, ubi nunc est, postea venerit, riisque A F-rio, AEnptio colatur, dicere supersedeo , quia ad praesentem non adtinet causam. Nunc vero eumdem Jovem, Solemque esse , camex ipso Sacrorum ritu , habitu diae sciatur. Simulacrum enim aureum sex hoc metallo

ait fuisse Maimbnides talismanes Chaldaeorum Solares specie imbers inflat, dextra elevata, cum flagra in aurigae modum, tenet fulmenta spicas. Quae cuncta Jovis, Sosisque consociatam potentiam demonstrant. Hujus Templi Religio etiam divinatione praepolles , Apollinis potestatem refertur , qui trina dia es. Vehitur enim simulacrum Dei Heliopolitani ferculo , veluti vehuntur in pompa ludorum Circen sum. Deorum Simulacra , es' subeunt plerumque Provinciae Proceres , raso capite, longi temporis castimoniά puri; feruntiarque divino opiritu , non suo arbitrio , sed quo Deus propellit, vehentes; ut Oidimus apud Antium promoveri simulacra Fortunarum , ad danda responsa Consulunt hune Deum , absentes , missis diplomatibus consignatis, rescribisque ordine ad ea qme confultatione addita continentur. Sic , Imperator Trajanus initurus ex ea .rodincia Parthiam cum exerci xu , constantissimae religionis hortantibus amicis, qui maxima hujusce Numinis ceperant experimenta , ut de eventu consuleret rei caeptae , exit

285쪽

27o PHILoso PHIAE ORIENT.nis, ne forte fraus subesset humana. Et primum mist signatos codicillos, ad quos sibi rescribi vellet. Deus jussit adferri chartam, e que ad gnari puram γ' mitti, stupentibus Sacerdotibus ad ejusmodi factum ; ignorabant quippe conditionem

codicillorum. Hos cum maxima admiratione Tra-janus excepit, quod i e quoque puris tabellis cum Deo exisset. Tunc aliis codicillis scriptis , consignatikque consuluit, an Romam, perpetrato bello , rediturus Uset. Vitem centurialem Deus , ex muneribus in aede dicatis, deferre jussit , d vij mque in partes sudario condi, ac proinde ferri. Exitus rei obitu Tragani adparuit , ossibus Romam relatis. Nam fragmentis species relis quiarum , Titis argumento casas futuri tempus ostensum est. Er ne sermo per singulorum nomiana Deorum vagetur , accipe quid QBrii de Solis potentia opinentur. Deo enim , quem summum maxim mque venerantur, Adad nomen dederunt, &c.

Hisce addendum nomen Beli, quod, summo Numini peculiare licet , attamen & aliis Chaldaeorum Diis, ac inter alios Soli adtribuitur, auctore Servio: e) Lingua Punica, inquit, BAL Deus dicitur apud AsBrios autem BELdicitur, quadam Sacrorum ratione, , Saturnus, Sol. -

286쪽

Lib. I. DE CHALDAEIS. Sect. H. 27 ICAPUT XXXVI. De culta , quo Chaldaei Lunam proseque

bantur. LUNA apud Chaldaeos colebatur sub variis nominibus, quae omnia erant Reminini generis, & Solis nominibus respondebant; quo confirmari videtur quod dicit I almonides , septem Planetas a Chaldaeis habitos fuime Deos & Deas una connubio conjun s. haldaei, vel potius Graeci Chaldaicarum di-Ici inarum interpretes, Solem cum aliis, tum Jovis, Sc Adonidis nominibus insigniebant, Lunamque Iunonem & Venerem ex adVerso adpellabant. Voci Iuno respondebant Chaldaicae voces Ada & Belsa, eas enim sic interpretatur Hefchius.

Haec duo nomina videntur esse ea nomina DegeneriS , quae resipondebant masculinis Adad & Belus, geminis Solis vocabulis. Junonem apud Mythologos esse eamdem ac Lunam probavit eruditissimus Seldenses, ex antiqua formula invocationis, qua Sacerdotes Romani Nonis, unoquoque mense, utebantur: dies te quinque calo, Tuno novella, vel codella, seu Coelestis. Atque ad hanc Junonem forte peculiariter referendum , quod Pulius Himmicus a Aeri adtribuit:

287쪽

et 2 PHILOSOPHIAE ORIENT. AsBrii aerem ducatum elementorum habere Solunt , nam hunc eumdem nomine 'Punonis , let Veneris Virginis, si tamen Veneri placuit aliquando virginitas , consecrarunt tac. E eminarunt sane hoc elementum, nescio qua Peneratione comis moti. Nam quia aer interjectus es inter mareta coelum , sifoeminatis eum Sacerdotum vocibus

prosequuntur ΤSed Aeris Elementum b) ab Assyriis cultum non facile alibi reperias, & quod addit, de impudico cultu , videtur potius pertinere ad Ueneris Sacra, prout ab aliis ex Veteribus descri

buntur.

Veneris , ubi pro Luna sumitur , nomina sunt litta & Alilae. Herodotus auctor est Persas didicisse ab A Driis & Arabibus Sacra facere Uraniae, quam Assyrii Venerem M littam, Arabes hoc est Sabaei, de quibus dicemus) Asilat 'vocaverunt. Videtur quidem Herodotus hanc IH y littam, a Luna, de qua paullo antea loquutus erat, diversam statuere; attamen non aliam fuisse suadet Elymologia nominis , quod a Lail , , nox deducitur : Veteres, ait Sihal Asse

mon , inter multos alios fassios Deos , unum coluerunt . quem vocabant Abiath, aclirmabάntque esse Lunam, noctis dominam ac reginam.

288쪽

Lib. I. DE CHALDAEI s. Sect. LI. 27ἶCA suae XXXVII.

De Cu tu , quo reliquos Planetas prosequebantar Chaldaei. RELi Quos quinque Planetas, auctore Maiamonide, Deos etiam esse putabant. NO-men Beli, pluribus commune, tribuebant etiam Saturno, quem Diodorus nisi verba ejus corrupta sint, quod suspicor adfirmat potissimum Planetarum reliquorum a Chaldaeis esse habitum. Eusebius, 28 anno Ihare, ait mortuum esse primum Assyriorum Resem helum, quem Hs yrii Deum vocitant, alii Vero Saturnum. Servias alibi laudatus: Lingua Punica nal Detis dicitur ; apud Aborios autem Bel dicitur , quadam sacrorum ratione , , Saturnus , Sol. Hinc G ophilus Patriarcha sa) Antiochenus :

cant Bel eae Bal , praesertim Pi 91ientalia Cli mala incolunt, nescii quis sis Cronus , quis sis

Belus.' Quidam putant proprium nomen Saturni minse Chiun, vel Remphan, de quo AmOS V, 26. Fortassis Tabernaculum vestri Moloch , Chiuis weytrartim imaetinum, stellas Dei vestri quem δε- 'ciuis τοbis. Quae Verba ita vertit Stephanus, Rct. VII, q3. Suscepissis tabernaculum AIoloch Nfidus Dei et eseri Remphan, figuras, quai se- . Tom. II. - , N cisiis

289쪽

ei iis adorare eas, δερον ἶ Θεοῦ ἰμων P εμψαν, ἀσῶ- ουε εποιημrαM. Vocem Chiun Graeci Interpretes vertere Reuehan. Aben Ezra intelligit etiam Planetam Saturni, quem Plautus quoque, ut observavit Sam. Petitus, vocat Chtan. Rephan, teste Athan. Kirchero, appellatur etiam.

num hodie a Coptis idem Planeta. Nihil est quod addamus iis , quae de Dee diximus, ubi de Belo & Sole, quorum uterque Iupiter vocatur, egimuS.

Mars, si credimus Scriptori Chronici Alexandrini, ab Assyriis primis omnium Deus agni . tus est: Assyrii, inquit, primi ereaere columnam Marti, eumque instar Dei coluerunt. Hunc etiam nomine communi Beli adfecerunt, unde Bab-lonicas Delus ab Hestaeo explicatur Ζευς εννάλιπγTupiter Mart us. Sed nomine magis proprio Mars vocabatur Aetitus, sub quo colebatur una cum Mercurio, in templo Solis Edessae, quae Metropolis fuit Mesopotamiae : se Qui Edessam se habitant , ib) ait Julianus, regionem aboete is no Soli dicatam, monimum & Aetitum Solisse adsessiores & contubernales faciunt. 58ον νυμ α ιhύουσι. mnimo intelligi Mercurium, Atido Martem, atque ambos Solis esse adsessores a Magistro suo Pamblicho Julianus se 'didieisse fatetUr.

Quidam idolum NerDI c) a Samaritanis ex ' Assyria adlatum huc referunt, Rabbini enim opinantuν hoc idolum simile gallo gallinaceo fuiste; atque aliunde constat d) Gallum fuisse

sacrum

290쪽

Lib. I. DE CHALDAEI s. Sect. II. 27r

sacrum Marti, ejusque avem, propter animos, Vocatum; unde colligunt Martis formam fuisse Galli formae similem: quemadmodum Venerem putant Gallinae specie effetam,& vocatam Succoth Henoth. Venus a Chaldaeis celebratur, sub variis nominibus, quorum tria apud Aes hium o urrunt. Primum est Bellis , vel potius Belia, quod interpretatur Iunonem & Venerem, &quod illi commune fuit cum Luna, qua de re jam diximus. Alterum nomen est Deleph at, quod magis proprium Ueneri fuit, ut adparet ex

ejus Elymologia, nam Delpha Syriace est

Pol tremum est quia, ut habet mochius, qui ita ab Assyriis vocatam fuisse Uraniam subjicit. Herodoti exemplaria, ut vidimus, habent Mylitta. Abiat, ut obtervavimus, etiam Lunae tribuebatur; sed Mylitta videtur proprium Ueneri, cum sit, Pos. Maligero observante, pura puta Syriaca vox moliatha rin bin , quae proli- fleain sisnificat. Cum hac Etymologia optimEConvenit ritibus, qui in ejus cultu usurpabantur, ita e ab He duo descriptis : se Turpissima le- gum Babylonicarum haec est. Nempe, Omniis bus mulieribus indigenis commune est, semelis in vita , ad templum Veneris desidentibus, ,, Cum peregrinis consuetudinem habere. Plu- ,, rimae autem mulieres, quae prae divitiis super- bae se aliis miscere non dignantur . vehiculisis CameratiS vectae pro templo consistunt, relidia

is interim a tergo magna famulitii turba. At is pleraeque sic taciunt. Ad templum permultis N a se se

SEARCH

MENU NAVIGATION