장음표시 사용
61쪽
voce deformant, ut longe priore ignorantia fleteriorem rerum scientiam sive intelligentiam habeamus . Attamen gravioribus etiam causis humanae mentes a vero percipiendo avertuntur , aut impediuntur . Quod facile patet, ubi consideremus interiores animorum recessus , atque impedimenta Veri , quae ipsi animo sunt aut propiora aut etiam intrinseca. Prima errorum cauisse tribui potest hominum Phantasiae, di Memoriae. Nam simulac aliis qua rerum vivacissima imago in Phantasiam irruit,atque in ea fortiter inscribitur, tum dissicile Anima sese abstinere potest ab ea imagi ne contemplanda , quam sibi vel nolenti passim ingerit, atque objicit potentissima illa facultas. Dum autem tanta vi ante oculos animae interis nos obversantur hujusmodi alte impressa phantasmata, ita liberos antismae motus usurpant ac impediunt, ut ipsa impar eo tempore fiat conis templandis recipiendiive aliis phantasmatibus,quorum tamen ad recte judicandum necessaria meditatio soret. Ad haec anima occupata a nimium praesente aut urgente imagine aliqua, satis auscultare neque solet , neque interdum valet rationes aliarum rerum , &placido conis
silio Uerum a Falso dirimere , Bonum, di non Malum , eligere . Atinque adeo quo sortior est Phantasiae vis, quo frequentius , aut serocius in ipsam imago aliqua illabitur , eo debilior esticitur Animae virtus in inquisitione atque inventione Veri. Ita fit, ut quae facultas a natura instituta fuit in auxilium dominaturae Rationis , eamdem Rationem non raro servam emciat , atque impotenter in homine regnet . Sed Phantasia ac Memoria tum maxime Rationis consilio nocent , quum una cum animi perturbationibus, sive Affectibus, in nos penetrant imagines rerum tam sensibilium quam intelligibilium. Non so-Ient istae in penetralia hominis ingenti cum impetu deferri, ibique alte infigi, atque internum animae intuitum in se pertinaciter converistere , quotiescumque ea, quae a sensibus nuntiantur, aut ab intellectu excogitantur sive percipiuntur, nullum aut etiam levem creant in Antisma Affectum, sive perturbationem . Multa quotidie aspicimus, multa audimus , quae perinde quasi assiduitate vi luerint, ad Phantasiam quidem perveniunt, ibique habitant, sed sine ullo, aut summum sne aliquo gravi Animae ipsius motu . Contra quae excogitata , seu sensibus accepta, Amorem, odium, Metum,Spem, Stuporem, Dolorem,aliasque hujusmodi affectiones in animo excitant, concitatius Phantasiam aggrediuntur , profundiusque in ipsa consignantur. Hinc fit, ut quoties phantasmata ita consor mala mens contemplatur quod saepe ultro facit , immo saepe facere paene cogitur , toties Animae objicitur non solum ipsum phantasma , sed ipsa etiam conjunctae affectionis notio . Numquam fere alicujus hostis imago exhibetur animae , quinti odii velligi a renoventur in anima. Numquam latronum Avarus meminit, quin timeat. Numquam amantis animo obversatur conquisitae
62쪽
1M RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. I. a
quisitae pulchritudinis species , quin amoris etiam flammae excitentur. Porro si animi affectus cohibere atque ad normam rectae rationis redigere,arduum opus est; si nihil verius est, quam paucorum esse, insidias omnes, cuniculos, ct abdita machinamenta suorum Assectuum de te .gere , atque eludere ; si certum est , importune a conjuncta Phantasia
Animam vel recusantem rapi ad intuendas ct contemplandas imagines rerum , quas alicujus serventis affectus notio continuo sequitur :quis non intelligat, cum Phantasiam ac Memoriam, tum animi perturbationes non solum ad veritatem percipi ondam saepe impedimenta esse, verum etiam complurium errorum sontes esse dicendas λ Quod
malum quum frequens sit in humanae vitae negotiis , frequentissimum tamen est in Literarum studiis, & in eruditorum Republica. Nam , ut alia omittam, ubi alicujus phantasiam occupavit imago, puta Platonis , aut Epicuri , aut Aristotelis, eorumque opiniones & sententiae ad Animae nostrae notitiam pervenere, si admiratio, si amor, si reverentia imaginem hujusmodi consectata sunt , ita exinde pulsatur atque agitatur animus ab ista imagine, & ab istis a flectibus , ut sola Platonis , Epicuri , atque Aristotelis dicta magni aestimet , reliquorum
contemnat. Contrarium accidit, s pro amore Odium , pro admiratione contemtus erga Scriptorem aliquam ve sententiam concipiantur. Tamdiu autem erroribus Obnoxia est anima , quamdiu in Phantasia ac Memoria impotenter dominantur adeo vivida phantasmata,&pergunt sine freno interius regnare priores affectus , quos sola recta Ratio diligenter excutiens , eorumque pensitans justam injustam veoriginem , in ordinem cogere di moderari potest . Voluntatis etiam perversitate fit, ut sepe ac saepius erretur. Οmnium hominum est , se velle esse beatos. Ex hoc naturali appetitu varia affectuum familia voluntati nascitur. Nihil enim aliud sunt animi affectiones, quam voluntatis motus, vel in bonum acquirendum,aut acquisitum , vel pro bono acquisito, vel propter bonum deperditum
aut nondum acquisitum . Amamus, dum uniri bono, aut in eius unione permanere volumus . Dum bonum quaerimus, desideramus . Dum non longe a consequendo sumus , speramus. Consecuti, gaudemus. Soliciti ne amittamus, metuimus . In rapientem aut rapere volentem odio di ira movemur. Propter amissum bonum, dolemus. Idem de reia
liquis assectibus dicendum. Ceterum si erga unum verum Bonum peria petuo moveretur Voluntas , semperque prudentiam adhiberet suo rum motuum ducem, nihil voluntati succensere, nihil inde sibi time re intellectus posset. Λt quum corrupta hominum Voluntas plerumque feratur in apparentia bona, quae mala profecto sunt , quotiescum. que animum a vero Bono avocant, & arcent: hinc ipsemet intellectus in servitutem , miserrimamque conditionem devolvitur, & erroribus inuum eris subest . Ruit voluntas in corporeas voluptates , is divitias sDiuit os by Corale
63쪽
tias , in fluxos honores , terrenae hominis parti, cui arctillimo vinisculo & amore conjuncta est , beatitatem , ut sibi persuadet, paritura. Illam oecupat aut Gloriae appetitus, ejusque soboles novitatis ardor, aut dominandi libido , aut aliae cupiditates hujusmodi , quae uno Concupiscentiae nomine designantur in sacris Scripturis . Ita imperio delirantis & in varios affectus dissipatae Voluntatis abreptus Intellectus , delirare di ipse cogitur. Neque enim , dum tam male se habet voluntas , & dum Corpori nimium servit, menti vacat veritata tem perscrutari , atque erroreS detegere , quippe quae tum unice studet rationibus, quibus Voluntati comparentur illa apparentia bona. Et siquidem vacat , in irritum saepe cedit mentis conatus , non sinente male sano a flectu , ut sincere mens judicet, & aperte aut iubis dole agente Voluntate , ut suae cupiditati faveat S consentiat Intel- Iectus infirmus. Tamdem ad rite ac tuto judicandum duo impedimenta supersunt. Primum in eo situm est , quod creatae mortalium menteS, quamquam latissime excurrere posse sibi videantur, admodum tamen angustis conincludantur limitibus , & spatiis, si cum Angelicis mentibus conseranis tur , ne Deum huc advocem , cujus comparationem humanae mentes nullo pacto sustinere possunt. Sunt quam Plurima , ad quae circuminscripta vis Intellectus nostri, donec in itio mortali corpore versatur , penetrare nequit, quantacumque demum adhibeatur meditationis intentio & ingenii solertia . Multa ex his habet Physica , plura habet Astronomia , Medicina , ut de aliis Artibus taceam . Eo redit mentis conatus, ut probabilia tantum, di verisimilia de his percipiat atque
excogitet , non autem certa atque intrinsecus evidentia humanae rationi In eumdem censum sere veniunt , quaecumque credi, non cognosci, dicuntur , qualia sunt tam multa , quae solam Historiam , di
Famam habent testem. Quum creatae hominum mentes omnibus temporibus, omnibusque locis non adfuerint, neque adesse potuerint, aut
possint, quod solius est Dei, si tamen cupido subit ea noscendi , quae
praeteritis temporibus , di non praesentibus locis , non necessario conisti gerunt , atque fuerunt, aut etiam non necessario sunt, atque conia
tingunt : frustra cogitationis aciem illuc intendimus, quo per sensus nostros pervenire non licuit , si ve non licet . Quamobrem in iis percipiendis dubiae & sallaci aliorum hominum Librorumque fidei necesse est intellectus omnino fidat . Quamvis autem saepe ista quoque ratione
Veritas attingatur , non ea tamen certitudine & securitate pedem figeiare ratio solet, ut omnis prorsus tollatur errandi suspicio. Idem incommodum manifestius recurrit, quoties internas aliorum hominum cogitationes perscrutari lubet , S arcana cordium noscere cupimus. Ab
externis quidem signis interna conjicias; sed se novisse , quid in animis alienis inter .us agatur, quis certo plerumque sciat p
64쪽
IN RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. I. s
Verum quae sit angustia humanae mentis, numquam melius intelli- .gas , quam ubi devenitur ad alicujus rei contemplationem , quae aut infinita sit , aut aliquid infiniti praeseserat . Tum videas vacillare
aciem Intellectus, tum occurrere tenebras , di ingens chaos , tum deficientes oculos mentis fateri impotentiam temeritatemque suam . Frustra velit finita potentia rem infinitam metiri, atque complecti . Terrarum orbis mensuram ineas vel uno cubito, atque ulna quantum
satis est repetita , quia suos terra habet fines. At quum ad infinitum accedimus , quaecumque mensura finita ad illud adhibeatur, nihil proficit, neque tantum umquam dimetiendo progrediamur , quin semper longe major, immo ut melius dicam, quin infinita pars adhuc dimetienda supersit. In Physicis ac Geometricis id genus quaedam occurrunt, quorum quidem ideam aliquam ratiocinando nobis comparamus, sed quae numquam rerum interminatae amplitudini respondere possit. Aliis tamen omissis , unum est revera omni ex parte
infinitum, Deus optimus maximus ,& quicquid in Deo est , videlicet illius Potentia, Sapientia, Providentia , Bonitas , Iustitia, di reliquae dotes , sive ut appellari solent , attributa infiniti Numinis. Nihil simplici hac veritate certius , nihil evidentius habet pars hominum sanior . Atqui si divinam Naturam, si divinas dotes intime perspicere , suoque pede metiri velit humana Ratio , duplex illam exitus manet. Aut enim imbecillitate sua confestim deprehensa , venerabunda , di immenso lumine victa subsistet, aut in mille absurdas
opiniones , ineptiasque temerario cursu rapietur .
Alterum impedimentum , a quo sese expedire mens in judicando dissicile potest ac solet, proficiscitur ex ignorantia, oblivione , aut prava electione principiorum , quibus uti in judicando necessum est . Sunt quaedam rerum I deae, quaedam Rationis principia , quaedam primae Veritates, vel a natura, vel a divinis humanisve legibus , vel a mutuo hominum consensu tanta vi constitutae, ut iis nemo plerumque assensum obsequium ve neget , aut negare possit, ac velit. Secundum ista principia , rerumque ideas , ac veritates ab hominibus judicatur. Nihil autem aliud est judicare, quam ad haec principia , ad has veritates, ac ideas universales, veluti ad regulam certamque adamussim ex iis
gere singularia , & particularia quaeque . Si proportio , aequalitas, similitudo comperitur inter has regulas , atque inter collatas seu comis paratas cum his regulis res particulares e tum dicimus istas bene se habere , di veritati , aut rectitudini consentire . Sin secus , salsas aut perversas pronuntiamus. Omnis mo est animal. En principium , en regula varios homines ad hanc regulam admovemus, ct aequamus,
puta Petrum & Johannem, statimque dignoscimus istos , qui sunt homines, recte vereque animalia dici. Quod si alicujus primi principii , seu ideae rectitudo dc veritas in dubium vocatur, exploranda est Diuit iros by Cc oste
65쪽
illa adhibitis aliis certioribus magisque generalibus principiis & id eis ,
e quorum collatione istorum minus generalium , minusque certorum principiorum Veritas aut etiam Falsitas deinde colliguntur .
Facile sibi multorum hominum superbia blandiatur existimantium, perspecta sibi e sse quaelibet principia , quaslibet primas veritates atque ideas rerum, nihilque obstare , quominus tuto pede ad judicandum properent. Qui tamen tantum sibi tribuunt, primum illud certissimum principium ignorare videntur , quod non a sacris tantuin divinitusque traditis Libris, sed di ab ipsis inter Ethnicos Philosophis , atque a ratione edocti sumus: plura nempe semper esse , quae homini cuicumque nesciantur, quam quae sciantur. Id quod homini meditanti , di quotidie aliquid discere cupienti, seque cum aliis viris eruditione claris componenti , experientia ipsa suadere luculentius, potest. Periculum igitur non raro subest , ne hominem alicujus principii, alicujus primae veritatis, atque ideae , hoc est alicujus regulae ignoratio in judicia perversa deducat. Hac certe de causa saltem rude vulgus tape ac saepius in judicando delirat . Demus tamen liberaliter, acutos eruditosque viros nihil eorum ignorare , quae futura sunt sun damenta rectis judiciis. Ipsi omnia axiomata , principia , certasque regulas didicerint , quibus judicatur e non idcirco tamen illorum
mens omnem semper sustulit errandi causam . Nam quandoque non omnium, quum fert occasio , recordamur; quandoque unum principium pro altero male eligimus , & regulam non suam aptamus proinpositae rei . Et profecto , quum de re quapiam rite judicare volumus , Opus est ex omni latere , intus, ct exterius, rem propositam excutere , in ejus causas , effectus, qualitates, relationes, aliasque diversas. rerum modificationes & formas intendere aciem Intellectus, tum circumspicere, ad quam regulam , ad quod rationis principium c quae millia oceurrere possunt, & millia consulere oportet ea res tum sit exigenda, atque applicanda . Atqui non raro accidit, ut neque sinis gulas rerum circumstantias , modificationes , relationes , & causas perspiciamus ἱ neque Phantasia , Memoria , di voluntas , seu deficientes, seu ad agendum tardae, Intellectui tum reposcenti osserant, quaecumque principia & axiomata necessaria ad illam occasionem forent. Quod si osserunt , mens infirma di incauta , non raro alterum pro altero eligit, secundum quod judicans , cavere sibi ab errore non potest . Unaquaeque res quid simile habet cum multis principiis , atque id eis I sed occasionibus datis cum uno tantum omnimodam in te gramque similitudinem , proportionem , & aequalitatem habet. Quare si pro isto rationis principio , cujus mensura unice adhibenda nunc est , alterum ex iis adsciscas minime ad istam rem opportunis , si m i li- tu d i n e recti di veri deceptus , pravum salsumque judicium pronuntiabis . Judicio, inquam, deficies, non quod male sibi constet principium
66쪽
pium illud, sed quod ea in re illud, aut unum illud dumtaxat principium, ante oculos habuisti, inconsultis aliis rationis rectae docuia
mentis tunc longe aptioribus. Μonet me rei dignitas, ut uno aut altero exemplo hete utar . Polliaticarum legum , ratione minime dissentiente , axioma est , Poena capitis plectendum esse bominis injustum interfectorem . Cum hocce generali praecepto componens Judex alicujus sicarii facinus , integram sibi videtur deprehendere similitudinem , ac proportionem inter istud principium, seu inter hanc legem di rem propositam ἰ quamobrem in intersectorem ultimo supplicio animadvertit. Nihilo tamen secius errat Iudex , si istius vitam servari tunc exigat publicum bonum , aut
ejus mortem ingentia Reipublicae damna sint consecutura . Tunc altera lex, sive alterum principium priore opportunius respiciendum est, nempe r ob priυatum delictum homini non esse tunc mortem asserenis dam , quum ilium Uiυere plurimum Reipublicie interest. Itidem, Reυerentiam esse debitam locis Deo sacris, Λxioma est inter Catholicos probatissimum ,& Religioni omnino consor me. Hoc respicientes nota solum Episcopi, sed&ipsi Reges , Ilatuerunt in iis locis immunita. tem hominibus levium quorumdam criminum reis I quam deinde in Provinciis nonnullis extenderunt ad omnia propemodum scelera, aris bitrati se--m gratam Deo praestituros, si quibuslibet locis Deo sacratis hoc etiam privilegium accederet. Uerum aliis visum , tantam asylorum amplitudinem non esse serendam ἰ ad aliud quippe axioma rem retulerunt, nempe: Deo magis gratam esse debere scelerum poenam , publicaeque IranquiIlitatis ac justitiae conservationem , quam immunitatem Templorum ; immo in ipsorum Templorum dedecus recidere, quod scelerum omnium receptacula, & latronum speluncae fiant, im pediantque innocentium securitatem , di inanem efficiant justitiam . quam Deus Principibus praecipit. Quamobrem ad hanc potius regulam, quam ad superiorem , referendam esse Ecclesialtici asyli disti plinam contendunt . Haec autem consideratio cum in Politicis,
tum in Moralibus, & Physicis , di Theologicis rebus diiudieandis
locum habet, atque adeo in reliquis humanae vitae consiliis & Scientia rum meditationibus, in quibus Ratio tamquam magistra di moderatrix adhibenda est . Non enim tantummodo fallimur , quum falsis dubiisque principiis , quae tamen vera & certa nobis esse videntur , singularia componimus , di a regula vitiosa rectam petimus rei alicuis j a dimensionem p sed etiam quum certum di verum principium , sed inopportunum , di abs re, tamquam Opportunum usurpamus, de sin
67쪽
Rationis humanae imbecillitas experientia res e . Ad ipsius medietnam, ut Religio υera noscatur , necessaria est Humilitas , ct exposcendae a Deo υires atque Sapieηtia . suia scientia , quia persuasio, si υe credulitas prudens . Prima principia , quibus Hario S Prudentia reguntur in inquisitione Religionis verae , quaIis es unica Christi Religio , Ratione oe Auctoritate in ipsius probationem eonis fluentibus . O Uanta a recte judicando arcere possint humanam Rationem , existis, ni fallor, constare potest , quae innuimus Potius, quam e X-plicuimus. Postremae dementiae fuerit, nolle in homine aut agnoscere aut fateri multas errandi causas; ambitionis, nullam umquam in se velle credere aut suspicari. Accedat & ipsa experientia . Nulli provinciae Religio umquam defuit, aut deest, sed compluribus aut defuit,aut deest Religio vera. Excogitari autem non potest delirium ullum, quod populus aliquis non adoptaverit , atque in suam Religionem invex eis
rit . A recensendis tot monstris abstineo . At unde tanta errorum silva excrevit, totumque fere mundum pervasit λ Quae causae tam miserandi excidii, nisi quas hactenus oratione nostra complexi sumus pEt ne quis arbitretur uni hominum socordiae atque ignorantiae, non autem infirmitati mentis humanae tribuendas esse tot populorum te nebras ac deliramenta , perinde quasi in investiganda Veritate ii nul. lam umquam collocaverint curam , ingenitasque Rationis vires aut stulte non senserint, aut ignominiose negle Xerint: praeterita temporira expendantur . Suosi olim Brachmanes di Gymnosophistas Indi habuere, suos Magos Persae, suos Druidas Galli, literis a rtibusque nobilioribus excultos . AEgyptii, Chaldaei, ac praecipue Phoenices scientiarum gloria floruerunt. Quantum autem in disciplinis olim Sinenses processerint, nostra etiam tempora testantur. Ne exceptis quidem
Scythis , qui admirabilem virum Anacharsim dedere nobis , pauci aut nulli populi in vastissimo Asiae sinii possunt numerari , apud quos antlinquitus non habitaverint scientiae. Immo ex iis ipsis barbaris , ut late ostendit Clemens AI exandrinus Lib. I. Stromatum in Europam fluxit quidquid Scientiarum in Graecis di Latinis postea demiratus est orbis . Jam quid in literis praestiterint Graeci, & Latini veteres, paucis ignotum . Divina ingenia , praestantissimos Philosophos, omnium discipli.
narum ad miraculum peritos, eo numero , eo pondere antiqua aetas
tulit , ut parem proventum nesciverat reliqua posteritas ad finem usq; seculi a Christo nato decimi quincti. Diceres, tum proditum , quid natura possit, di quo usque humana Ingenia contendere valeant. Non Diqiligod by Corale
68쪽
1N RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. I. 49
Non igitur stipites , non infantes , non homines rationis nescios aut incuriosos ante Christum reperinuis, sed viros omni Scientiarum laude insignes , atque admirabiles, di una saltem in re nobis praeferendos , quod ii Scientias di Aries potius fecerint, quam acceperint nostramque aetatem suo ingenio etiamnum illustrent , non suturam adeo in literis eminentem , nisi eorum lux praecessisset . Sed ut talium Ingeniorum felicitas nota est nobis , ita & eorum infelicitas in assequenda omnium nobilissima Veritate. Religionis Veritatem intelligo , tametsi aeque constet , ex antiquorum perpetuis in re literaria dissidiis , multam veritatis partem eos fugisse cum in Physicis tum in Noralibus, Astronomicis, Geographicis, Historicis , aliisque eiusmodi stud tis . Enixe quidem perscriuati sunt divinam Naturam, proinvidentiam, ac potentiam , di investigarunt, quei colendus foret Deus, di quae ipsi debeat mortalium natura , quidque homo homini debeat . Sed bone Deus . in quot absurdas atque impias opiniones prolapsi non sunt Numquam magis revelata est Lumana rationis imbecillitas. Nam aut indigna Deo senserunt, aut indigna homine, di omnium una Religio fuit Idolorum cultus. Qui sibi omnium acutissimi vide. bantair , ii aut ipsum Deum sustulere, aut Animae immortalitatem , In te terrimum propterea scelus miseriamque devoluti. Alii vero suae Religionis fauitatem recte argumentando noverunt. Sed nota Ciceronis vox est: Utinam tam facile Uera inυenire possem, quam falsa convincere . Quare ne sic quidem factum eli , ut assequuti sint Religionem veram . Impugnarae fum , a jebat Lactantius Lib χ. cap. divin Institutionum , a prvdenrioribus falsae Religiones , quia sentiebant esse faIDs ; se non es maudia vero , quia qualis, aser ubi esset, Usorabant . La.
que sic Babuerunt , tamqMMm nulla esι omnino , qui υeram non poterant inυemre s eodem modo inc1acrunt in errorem mulio majorem , quam illi qui fassa renebant. Veterum autem Philosophorum errores , atque insipientiam , ita Apostolus deline abat Cap. I. M. ad Romanos scribens: cognουissenI Deum , non sicut Deum glorificaυerunr , aut gratias
egerunt Ised e nuerunι in cogiturionibus suis , oe obscuratum es insipiens cor eorum i dicentes enιm se esse sapientes , sulιi facti sunt . Et muta erunt gloriam incorrupέιbilιs Dei in similitudinem im inis corrupi ibilis bominιs , O volucrum, S quadrupedum , Sc. Similia scribit ad Ephe-
Sed quorsum haec disputatio , di cur tot rationibus di exemplis confirmare pergimus humanarum mentium calamitatem in in vestiuatione Ueri Ecquid amplius restat, nisi ut cum Academicis & Scepticis amicitia in ita , nihil esse certi , nihil veri sub sole credamus e Absit a nobis tantae insaniae periculum; siquidem non insani minus ii sunt ac deplorandi,qui omnia vi suae Rationis assequi posse sibi videntur,quam
qui nihil. Eo argumenta nostra attentum Lectorem non deducunt,
69쪽
neque porro deducere possunt. Non extinctum , sed infirmum esse in homine Rationis vigorem , di verum dissicile posse ac solere inveniri diximus; non autem ejus inveniendi spem omnem sustulimus . Illud enim , quod nostri Intellectus aciem & capacitatem superat , dum Animam mortale Corpus alligat, di premit, si intelligere plane velismus, aut apte intelligi posse opinemur , risum veris sapientibus moveamus . Itaque non ingenium , non rationem excludimus a Perqui.
renda Religione vera , sed eorum suademus moderationem , Omnibus utique in tanto negotio , si quidquam sapiunt, apprime necessariam . In quo autem sita sit haec moderatio , deinceps explicabitur. Primo noscenda est homini suae Mentis Rationisque imbecillitas , quo nihil facilius, dum secum in animo verset, qualia & quanta cognitionem veritatis impediant, & in errorem adducant . Sibi ante oculos sistat exempla tot excellentium virorum , quorum ingenio dieruditioni imparem se sors tan sentiat, aut saltem, nisi ambitiosissime secum agat, se non reputet superiorem . Quum i stis non contigerit , ut acie sui intellectus Religionem veram aut detexerint, aut satis i tellexerint , aut intellectam susceperint, immo etiam patear, in erro res multos opinionesque ridendas ipsos concessisse: quid e viribus propriis sperandum si, tamdem agnoscat. Praeterea auctor eidem futuinra est ipsam et Ratio, ne nimium sbi arroget, ne nimium fidat. Nam quei tantum sibi polliceatur ac tribuat, ut arbitretur , se optimo ingenio atque admirabili iudicio pollere, quibus nihil pervium non sit λ se nullis detineri falsis praejudiciis p sibi omnia disciplinarum subsidia , atque instrumenta sciendi adesse , seque iis rite semper uti λ nihil
menti suae atque judicio osseere inordinatos corporis motus & volun talem suam , quae ab universis pravis cupiditatibus, atque ab impotentia & fraude quorumcumque Affectuum libera sit oportet , ut recte judiceturῆ sibi denique perspecta esse , neque solum perspecta, sed & praesentia quaelibet principia, primasque Veritates atque Ideas Omnes,qui bus judicia recta niti necesse est , atque ex his principiis quod opportunum dc congruum pro rei propositae dimensione sit, non vero alte rum, atque inopportunum , fuisse in judicando sempere I ctum δQui tam magnifice de semetipso sentiat , ne ipse quidem in interno suae mentis tribunali, ubi sincere secum ineat rationes , se ab arrogantiae
ac temeritatis culpa absolvat.
Secundo, post superbiam in se deprehensam , atque profligatam , ratio poscit, ut Humilitas & animi depressio subsequatur; hanc autem consoletur auxilii, si quod est , desiderium & spes . Et quoniam a nobis utpote infirmis hane opem sperare non licet, neque tuto semper ab aliis mortalibus , qui falli aut fallere possunt : reliquum est ut ad Deum omnium parentem , cmnisque boni auctorem , sese convertat
mens humilis, & sapientiam atque intelligentiam ab ipso deposcat.
70쪽
IM RELIGIONIS NEGOTIO LIB. s. fr
Id quod Jacobus A postolus praedicabae in Epistola sua Cap. I. s. his
verbis: Si quis aurem instrum in liger sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, re non improperat , o dabitMr ei. His positis principiis , ad Religionem in vestigandam se alacrius conserat humana Ratio , ubicumque spes est eam inveniri posse . Saepe etiam non quatis sentibus offeret divina clementia per pios Libros , aut praurones veritatis suae . Negari autem non potest, quin facilis & tutus ad Religio. nem veram aditus foret , si ii Iam Deus ipse homini immediate revelaret . Quid enim amplius titubet humana Ratio sub tanto praeceptore , hoe est ipsa prima veritate docente)Sed temere postules, multo etiam magis temere speres , Deum usitatis naturae legibus a se stabilitis tui causa renuntiaturum,quo te ipse per aliquod prodigium ad Ueritatem adducat. Illud potius sperandum , cIementissimum Numen alicui ex
hominibus vere piis , suisque Prophetis , tradidisse , quae de se ipso credenda sine, & qui cultus sit sibi ipsi adhibendus . Scit enim Dominus
cogitationes hominum , quoniam υande funi, ut ait Sanctus David in Ps. 93. I 1. Quum in eum praecipue finem homines creasse censendus si , ut ab his amaretur , & glorificaretur, merito quoque existimare juvat , a Ii quam ab ipso reve Ialam fuisse Religionem , per quam docerentur homines verum amorem veramque gloriam suo reddere Creatori. Id praestare illius Sapientiam & CIementiam deeuit , id subsidii
habere nostrae imbecillitati necessarium suit. Neque in loco tam abdi-ro veritatem suae Religionis constrinxisse credendus est Deus, ut nul- Ius ad ipsam humanae umquam Rationi sit aditus . Sed potius ita con-ilituisse censendus, ut si recte uti velimus illius auxilio , di naturali. bus Rationis humanae viribus , ad eamdem Veritatem pervenire tuto Iiceat. Ille ad se advocat homines ratione praeditos , di per gratiam quidem suam , sed non sine ratione vult ad se veniri . Sint Iicet oppido tenues humanae mentis vires, dum adsit divinus favor , multum valent, atque per eas cognosci revelatio Religionis verae & a salsis atque confictis distingui potest . Igitur inter nimiam abjectionem sui, nimiamque ambitionem ingenia continenda sunt I utrinque enim periculum subest , ut aut nulli aut salsae Reve Iationi adhibeatur fides . Quae autem heic sint Rationis hamanae vires , & qui rectus earumulus , nos ipsa Ratio docebit Noa Uerum duobus modis attingi diximus , vel Scientia, vel Persuasione, sive credulitate prudenti. Primum contingit , quum per demonstrationem & syllogismos , ex certis praemissis constantes, aliis quid , quod necessiario sit, aut fuerit, aut esse debeat, sive debuerit ,3ntelligimus . Id per rationem intrinsecam nos scire tum dicimur. Alterum fit, quum aliis hominibus aliquid non necessarium, sed conis tingens narrantibus , fidem habemus , & verum ab ipsis narrari credimus, quum ipsam et Ratio per argumenta non quidem demonstrati-
