De regularium et sæcularium clericorum juribus et officiis liber singularis auctore Mariano Verhoeven

발행: 1846년

분량: 170페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

Praeterea ait sit : et Monachi, ex hoc quod sunt monachi, non nanciscuntur potestatem talia iaciendi . . Haec sane omnia indicant. nullam quidem potestatem docendi aut praedicandi religiosis cujuscumque ordinis concedi vi solius professionis. Sed et hoc praeterea vel ex eo patet, quod id, quod religio sive ordo aliquis tribuit per se, illud tribuit omnibus, qui eumdem ordinem ingrediuntur; posita enim causa, ponitur essectus. IIinc, si professio in ordine, qui ad praedicandum veI docendum institutus est, cauin eSSet, cur

aliqui religiosi talis ordinis possent praedicare vel docere, dici quoque deberet, omnes, quotquot fuerint prosessi. eodem jure frui; atqui in hujusmodi ordinibus sunt fratres conversi. Iaiei, quibus prosecto munus docendi et praedicandi convenire nequit. Liquot igitur. religiosis cujuscumque ordinis non tribui potestatem sacras functiο-nes exercendi vi solius religiosae professionis. Atque adeo Sacra munera, ut consessionum auditionem, verbi Dei praedicationem, etc., quae aliquot ordinum religiosi exercent, non exerconi vi ordinis, quem professi sunt, sed vi ordinis saeri, quem Susceperunt, et vi spiriι ualis jurisdιcιionis, quae ipsis a legitima auctoritate ecclesiastica conceMa est. Proindequo isti actus non per se sunt ac ius religiosorum

ordinum, sed actus ordinis sacri et jurisdictionis detogatae. Λecedit, iunctiones saeras hujus generis non posse logi limo exerceri nisi in subditos ab ecclesiastica auctoritate assignatos; atqui per solam professionem religiosam nulli subditi assignantur, nec ullus Christi fidelis per 'rO- sessionem istam religioso professo subjicitur; ergo iterum patet, solam prosessionem in ordine quocumque emisSam non tribuere jus sacra munera exercendi IJ. Sed et haec confirmari possoni ex omnibus iis ecclesia ticis legibus, quibus constat, monachos Epi Scopis quoad

s) Oper. eι I . eu. ad Primum. 2j lla sere arguineulatur Ballier, Uer. eu. lih. IV, eap. l. ta 2 et 5. Ubi probat, Regulares clua Regulares absolute non pertinere ad hierar-ehiam erelesiasticam.

32쪽

sacras illas lanctiones subjici. At su9ervacaneum esse videtur, eas hic proserim; quandoquidem jam probatum esse opinamur, religiOSis presbyteris numquam sas fuisse, vi professionis dumtaxat, sacra munera exercendi. Itaque ubi eadem exercuerunt, vel etiamnum exercent, dici

debet, potestatem istam ab Episcopo dioeceseos ipsis esse tributam, nisi privilegio Summi Pontificis a petenda legitima facultate dioecesani Episcopi fuerint liberi. Restat igitur, ut dicamus

De privilegiis et Memptionibus regularium. l. Privilegia, quae Summi Pontistera uel Episcopi initio, proe

sertim saeculo seato, regularibus concesserunt, non aliud fers continebant nisi licentiam eligendi Abbates, eι libere administrandi bona sui monasterii.

II. Summus Pontifeχ Adsodalus primus fuit, qui monasterium a spirituali jurisdictione Episeopi liberariι, idque

proestitit dumtaaut eum consensu Episcopi dioecesani. III. Ab oetano usque ad undecimum sinculum eadem fere. quae prioribus ainculis, privilegia regularibus concessu fueruui. IV. Undecimo faculo mona3teriis eo lura quidem fuerunι imperιitu privilegia, non tamen omnis Discoporum in eadem cessabat jurisdietio, nisi id in fundatione monas-ιeriorum es/eι proeectulum, vel Episcoporum eonsensus accederet. V. Into saeculum decimum tertium non inveniunιur privilegia, quorum vi regularibus με esset, indiιὰ laevis dioecesania, praedieare verbum Dei, VI. Vel eaeeipere confessiones sacramentales lateorum. VII. Traduntur quoddam regulae ad u/um privilegiorum perlinens .

33쪽

VIII. Regulares privilegia sua Episcopo exhibere debent, ubi aliquid assere rei omittere volunt, quod juri communi. Concilio Tridentino vel Summorum Pontificum deeretis

contrarium est.

Ex iis, quae proxime tradebamus, palam est, regimen ecclesiasticum ita esse constitutum, ut monachi et regulares Episcopo omnino sui ecti sint, tam in iis, quae ad disciplinae monasticae seu regularis observantiam, quam in iis, quae ad sacrorum munerum exercitium pertinent,

nisi in his rebus privilegio vel ipsius dioecesani Episcopi vcl Romani Pontificis sint liberi. Iam quidem a multis speculis Romani Pontifices et Episcopi aliquot impertiti sunt privilegia, quibus certis in rebus ab Episcopi dioecesani potestate liberabantur monachi et regulares; verum nostra potissimum interest indicare, quando hujusmodi privilegia primum concedi coeperint, et quasnam comprehenderint causas. Multa in hanc rem scriptores de antiqua Ecclesiae disciplina congesserunt; prae caeteris vero copiose et luculenter de hac re scripsit Ludovicus Thomassinus in opere quod inscribitur, Vetus ae nova Ecelesiae disciplina. Quapropter ego hic nihil sero aliud molior, quam ut excerpta quaedam conseram ex scripto illo celeberrimo, praecipue autem ex part. I, lib. III, cap. 29 et seq. Porro privilegia, quae saeculo praesertim sexto vel ab Episcopis vel a Summis Pontificibus concedi coeperunt, non reserebantur ad omnia universi cujusdam ordinis monasteria, sed ad illa solum, quae nominatim in concessione memorabantur. Privilegia ista haec duo tantum continebant, licentiam scilicet, qua monachi monasterii in privilegii diplomate nominati eligere poterant abbates Suos,

qui alias ab Episcopis praesertim pendebant, et liberam

34쪽

bonorum monasterii administrationem, quae antea penes Episcopos suerat. Haec porro bona sua administrandi libertas conjunctam habebat immunitatem a certis oneribus, quae Episcopis antea debebantur. Interea tamen salva manebat Episcoporum auctoritas in regularem observantiam. Illa etiam perspicua Sunt, teste Thomassino si , ex decreto, quod in Romana Synodo anno Gl, edidit S. Gregorius Magnus, quodque publicavit Baronius ad annum 601. In hoc enim istud decretum totum collimat, ut in tuto sit res temporalis monasteriorum, ut electioni abbatis libertas canonica constet, utque illi invito monachi sui non subtrahantur. Quos eum in finem Episcopi subinde sui, trahebant, ut eos in clerum Saecularem adsciscerent Caeteroquin ex eodem S. Gregorii decreto Abbates obnoxii manebant correptioni Episcoporum, nec spirituali eius

jurisdictioni quidquam detrahebatur.

Primus omnium, qui religiosos aliquot a spirituali Episcopi iurisdictione exemit, suit Summus Pontifex Αdeodatus, qui anno GT0 ad summum Potitificatus apicem suit evectus; hic scilicet a spirituali Episcopi Τuronensis jurisdictione exemit monasterium B. Martini. Sed idem Ponti sex testatus est, indulgentiam istam inauditam esse novitatem; neque etiam ad eam concedendam adduci potuit , nisi postquam certior factus esset de Episcoporum Galliae et ipsius Τuronensis Episcopi consensu. et Parumper amhigimus, inquit, idcirco quod mos atque traditio sanctae nostrae Ecclesiae plus non suppetat, a regimine episcopalis providentiae religiosa loca secernere. Verum ubi et fratris nostri Crotberti Τuronensis praesulis monachicam libertatem, id est, liberam dispensandi licentiam scripto concessam, religiositate ejus exemplaria prose-

35쪽

rente, comperimus, in cujus volumine et aliorum, per Gallicanam videlicet provinciam constitutorum antistitiam, ad id consensum praebentium, subscriptiones subter annexas inspeximus, nullatenus jam exortem rationis ac canonicae regulae tantorum Episcoporum consonam Sen

lavo usque ad undecimum saeculum circiter, eadem sere erant, quae prioribus temporibus fuerant concessu, et eo sere pertinebant, ut monachi libere eligere possent suos abbates, et penes ipsos esset lit,era bonorum suorum temporalium administratio. I x hoc autem duplici privilegio consequebantur plura alia; deinceps enim non poterat amplius Episcopus aliquid ex bonis vel reditibus monasterii exigero, vel aliquid sibi in abbatem arrogare, vel in monasterium, vel in cellas ei subjacentes, vel in clericos et servos ibi ministrantes, nisi quantum per canones sas

IIaec eadem privilegia iis temporibus a Summis etiam Pontificibus suere concessa, vel potentibus ipsis Episcopis

dioecesanis, vel rogantibus monasteriorum sundatoribus, qui ex ohservantia in Sedem Apostolicam, vel ad praecavenda etiam incommoda ex mala agendi ratione quorumdam Episcoporum monasteriis aliquando illata. vel aliis etiam ex causis mallent, ut certis in rebus monachi monasterii a se fundati immediato Sedi Apostolicae potius quam Episcoporum potestati prorsus essent subjecti. Attamen per indulgentiam hujusmodi privilegiorum episcopalis in monachos jurisdictio non omnino cessabat; in iis enim quae ad ordines, oleum, chrisma, dedicationes

36쪽

ecclesiarum, consecriationes altarium, criminalia abbatum judicia, et ipsas exemptionum tuendarum causas pertinebant, episcopali jurisdictioni adhuc continuo suberant. IV. Speculo undecimo doindo multa monasteriis concessa leguntur privilegia; sed etiam in iis sua servabatur Episcopis jurisdictio spiritualis; vel si qua monasteria ei subtraherentur, id tunc cautum erat in ipsa landatione monasteriorum, ita scilicet volentibus landatoribus, qui ea Romano Pontifici prorsus subjiciebant; vel concessa ipsis

fuit exemptio a jurisdictione episcopali, regibus et episcopis illud petentibus.

Thomassinus ex hoc eodem saeculo monumentum quoddam profert, quo probat, Romanum Pontificem ne in Italia quidem abbatias Romanae Ecclesiae ut proprias sibi vindicasse, nisi ii hi assentiebantur Episcopi l . a In concilio Romano, inquit, anni 1002, sub Sylvestro II Papa, Pontifici ipsi controversiam secit Episcopus Perusinus de Peru Sino monasterio. n praesentavit Pontifex libertatum

instrumenta a Praedecessoribus suis collatarum. Responsum est ab Episcopo, numquam assensos fuisse majores suos Episcopos Perusinos. Sine antecessoris mei consensu privilegium illud factum est; si solum viderem consensum, haberem inde oriernum silentium. Τum Vero uni Versus clerus Romanus vociferatus est, Vidisse se litteras, consen-Sum, adeoque et preces antecessoris ejus. Vidimus autem epistolam antecessoris tui, in qua et consensus erat, et precibus, ut hoc fieret, postulabat. n

37쪽

Quod autem in hac de privilegiis disquisitione novisse

nostra praesertim refert, hoc est, quandonam et quas ob causas privilegia suerint regularibus concessa, quorum visunctiones sacras, audiendi Scilicet Specularium consessiones et praedicandi verbum Dei, persolvere potuerunt Qua in re illud quidem statuendum eSse videtur, authen-licis documentis non conflare, regulares privilegio hujus generis a Summis Pontificibus donatos fuisse ante saeculum xui. Τunc temporis autem regularibus ordinum mendicantium, Franciscanis et Domini canis, et deinceps aliis etiam, sucultates concessae fuerunt consessiones excipiendi injussu Episcoporum et parochorum. Non quidemo in uino liberi erant a petenda facultate Episcopi; at ubi ipse eam licentiam non daret, regularibus nihilominus laserat, Episcopo etiam invito, consessiones excipiendi. Summi Pontifices calamitosis istis temporibus sapientiae et pietatis consilio et ad lucrandas animas adducti suorunt ad inusitatas has facultates regularibus concedendas, etiam non exspectato quandoque con Sensu pastorum immediatorum; nam iis temporibus non raro accidit, ut pastores isti immediati auxiliarium religiosorum virorum subsidium pertinaciter recusarent, cum iamen eorum Opera imprimis esset necessaria. S. Bonaventura advertit extraordinarias has lacultates regularibus a Summo Pontifico ideo delegatas suisse eo tempore, quod Episcopi et parochi do pastorali sollicitudine plurimum remiserant, quia rarius residebant, et euris ac negotiis se intricabant Saecularibus, atque parochiarum regimen in vicarios et mercenarios transferebant. α Sedes Apostolica , inquit s .... videns in his novissimis temporibus, juxta Apo-

38쪽

Stolum instare tempora periculosa, et Iaxatis Evangelicae praedicationis retibus in capturam tantos influxisse pisces hominum ad fidei professionem, quod rete fidei scinditur, messem fidelium multam, et operarios idoneos paucos,

eo quod peccata quotidie multiplicantur in Ecclesia, et Episcopi, negotiis exterioribus dediti, spiritualibus intendere nequeunt, et pauci sunt pastores in ecclesiis personaliter residentes; sed vicariis et mercenarii S committunt OVes Sive animus regendas, tu quorum plurimis multioveniunt desectus imperitiae, et honestae vitae, negligentiae, et aliorum desectuum, per quos ad gubernandas animuS redduntur inhabiles; et non esse qui plebes erudiant, vel a peccati Decibus extrahunt, vocavit nos in adjutorium

tam cleri quam populi, ut per ollicium praedicationis et

consessionis subveniamus animabus, ot onus paStorum sublevando alleviemus. a Ita rem revera se habuisse sdem

faciunt ejus aevi concilia; quippe quorum canoneS praeci pue animadvertunt in ea disciplinae vitia, quae S. Bonaventura significat. Nihil mirum igitur, Summos Pontifices tunc temporis nonnullis ordinibus regularibus impertitos suisse extraordinaria quaedam privilegia, cum aptissimum hoc eSset remedium, quo tantis malis levamen asserri posset.

Non tamen ea erat Summorum Pontificum voluntas, uι regulares in sacrorum munerum exercitio Episcoporum auctoritatem prorSus praetermitterent, ut manifestum fit

ex Bonifacit Vlu constitutione, quae agit de privilegiis

Praedicatorum ordinis S. Dominici et Fratrum Minorum ordinis S. Francisci. Ibi enim postquam statuit, e ut dictorum ordinum fratres in ecclesiis et locis eorum, ac iup Ialsis communibus libero valeant clero et populo priaedi- ea re ac proponere verbum Dei. n adjicit: a In ecclesiis autem parochialibus fratres illi nullatenus audeant vel debeant praedicare vel proponere verbum Dei, nisi fratres praedicti a parochialibus sacerdotibus invitati sueri ut vel vocati; et de ipsorum beneplacito et assensu Seu petita licentia suo rit et obtenta, nisi Episcopus vel praelatuS Superior per eosdem fratres praedicari mandaret. nDisisti by Gorale

39쪽

VI. De consessionibus autem saecularium audiendis praescripsit ibidem idem Pontifex : u ut in singulis civitatibus et diceresibus, in quibus loca fratrum ipsorum consistere dignoscuntur, vel in civitatibus et dioecesibus locis ipsis vicinis, in quibus loca hujusmodi non habentur,

magistri, priores, pro inciales Pretaedicatorum, aut eorum vicarii, et generales et Provinciales ministri ei custodes Minorum ordinum praedictorum ad praesentiam Praelat rum porum dem locorum Sc conseriant, per Se Vol per se tres, quos ad hoc idoneos fore putaverint, humiliter petituri, ut fratres, qui ad hoc elueti fuerint, in eorum civitatibus et dioecesibus consessiones subditorum suorum, confiteri sibi volentium, audire libere Valeant...., atque

eisdem absolutionis beneficium impendere de licentia, gratia et beneplacito eorumdem. Ac deinde praelati mini Stri ... ordinum praedictorum eligere studeant personas sufficientes, idoneas, vita probatas, discretas, modestas atque peritas ad tam salubre ministerium et ossicium ex quendum; quas Sic ab ipsis clectas repraesentent vel sa-ciant repraesentari Praelatis, ut de eorum licentia, gratia et beneplacito in civitatibus et dioecesibus eorumdem hujusmodi personae sic electae consessiones confiteri sibi

volentium audiant Numerus autem Personarum aSSumendarum ad hujusmodi ossicium exercendum esse debet, prout universitas cleri et populi, ac multitudo vel paucitas exigit eorumdem. Et si iidem Praelati petitam licentiam consessionum hujusmodi audiendarum concesserint, illam praelati magistri, ministri et alii cum gratiarum recipiant actione, dictaeque personae sic electae commissum sibi cium exequantur. Quod si sorte jam dicit Praelati quemquam ex dictis fratribus praesentatis eisdem ad hujusmodi ossicium nollent habere, vel non ducerent admittendum, eo amoto vel subtracto, loeo ipsius similiter Disili co by Corale

40쪽

eisdem praesentandus P elatis possit et debeat alius surrogari. Si vero iidem Praelati praestatis fratrihus ad consessiones, ut praemittitur, audiendas electis hujusmodi

exhibere licentiam recusarint. nos ex nunc ipsis, ut consessiones sibi confiteri volontium libere liciteque audire Valeant, .... grati OSe concedimus de plenitudine Apostolicae potestatis i. nΑmpla quidem erant haec privilegia; sed ex iis tamen

patet. Summum Pontificem voluisse, ut regulares, quamquam propter singularia rerum et temporum adjuncta extraordinariis essent donati privilegiis, iisdem tamen vix aut ne vix quidem uterentur, nisi postquam licentiam ab Episcopo dioecesano saltsem petiissent. Postea Sumnuis Pontifex Sixtus IV, ordinis Minorum S. Francisci, constitutione, Destimini, data die 15 augusti anno 1474, non tantum confirmavit privi logia a praedecessoribus Suis eidem ordini concessa, verum etiam alia multa maxima quidem munificentia adjecit. Atque et ex mutuo spiritualis amicitiae foedere, ut ait cardinalis Petra 2ὶ, et promiscuis amplexibus, quibus SS. Dominicus

et Franciscus, cum in humanis essent, sanctum Redus inierunt, perpetuus prodiit amor et benevolentia, qua conjunctissimae fuerunt et adhuc sunt inclytae Praedicatorum et Minorum religiones. Hinc videmus ipsos Summos Pontifices ex alterutro eorum ordine a Mumptos, mutua benignitate adhibila, prosecutos esse saxoribus et gratiis proprii et alterius ordinis alumnos .... Quid igitur mirum, si Pontifex huius constitutionis conditor, Seraphici o dinis alumnus, postquam benigno se convertisset ad religionem Minori larum, ut dixi constitutione praecedenti, profuso munificentiae Sinu, tot gmatias et privilegia ordini Praedicatorum suerit elargitus, .... ut pari gradu, munificentia et benevolentia pontificia utrumque ordinem

complecteretur. B

SEARCH

MENU NAVIGATION