De regularium et sæcularium clericorum juribus et officiis liber singularis auctore Mariano Verhoeven

발행: 1846년

분량: 170페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

Ea de causa, quod hic Pontifex tam amplas et multas gratias binis ordinibus istis concesserat, duae ejus bullae, quibus ea privilegia continentur, Mare magnum vulgo

nuncupatae Sunt.

Adversus illa privilegia, praesertim quibus lacultas dabatur regularibus excipiendi consessiones saecularium injussu Episcoporum et parochorum, acerbae et multae querelae exortae sunt, atque dissensiones etiam specularem inter et regularem clerum exinde efferbuerunt. Saepius quidem tunc temporis Episcopi institerunt, ut Summi Pontifices eadem revocarent aut saltem temperarent; at universum hoc de privilegiis negotium ante concilium Τridentinum componi et absolvi non potuit. In hac synodo cogitatum quidem suit de revocandis omnibus regularium privilegiis: Sed propter labores, quos regulares in Ecclesia impenderant, Patres Τridentini noluerunt gratias et privilegia prorsus omnia reVocare. Quaena in autem revocata non fuerint, quaeve post oecumenicam hanc Arnodum a Summis Pontificibns denuo fuerint

conceSsa, in reliquis hujus opusculi partibus indicaturi

VII. Cum igitur non omnia regularium privilegia et exemptiones fuerint revocata, et nonnulla post Τridentinam synodum a Summis Pontificibus denuo sint concessa, ere eSSe opinamur, hic aliquas de privilegiis tradere regulas, eo fine scilicet, ut clerus regularis iisdem non utatur nisi ad mentem Summorum Pontificum qui eadem

Concesserunt, et ut clerus saecularis non conetur legitimum eorumdem usum impedire.

Eam porro in rem animadverti debet: ' Cum Romanus Ponti sex divino jure in universam clesiam habeat supremam potestatem ac jurisdictionem, ipsi Soli jus competit regulares personas vel loca regularia Disjti co by Cooste

42쪽

eximendi a jurisdietione Episcoporum contra vel citria horum consensum; et, ubi hoc jure utitur Summus Pontifex, regulares immediate et omni modo Sedi Apostolicae subjiciuntur. 2' Privilegia et exemptiones regularium pertinent ad rem Ecclesiar disciplinarem; atque adeo, quemadmodum res disciplinares omnes, Sic etiam haec ex Voluntate Summi Pontificis secundum temporum et locorum circumstantias mutari potest. 5' Romani Pontificis unius est tamquam supremi judicis definire, quibusnam in adjunctis Ecclesiae causa exigat, ut privilegia si vo exemptiones concedantur Rut revocentur aut limitentur. Sed hoc non impedit, quominus particu larium Ecclesiarum Episcopi Sedem Apostolicam ad iro possint, ubi existimant in Suis dioeceSibu S e re sacra esso, ut rogularium privilegia immutentur aut coarctentur. Cum enim Summus Pontifex peculiareS omnes omnium locorum res atque rationeS PerSpeetnS habere nequeat,

quo madmodum satetur Bonifacius VIII is , Episcoporum non tantum jus sed et ossicium est, siquando contingat aliquam legem disciplinarem, Statuta aut privilegia Pontificia, quae Episcopi mutare nequeunt, dioecesibus suis

opportuna non esse, ut Summum Pontificem de ea rocertiorem reddant, eique rationeS Suas exponant; qui si eas firmas esse agnoscat, iisdem morem gerere non

recusat 2ὶ.4' Exemptiones sive privilegia, quibus regulares ab Ordinariorum jurisdictione liberantur, seu quibus ipsis aliquid conceditur quod juri communi contrarium est, injure odiosa habentur, adeoque strictoe interpretaιionis: regula enim juris 28 in Smto Iiax est: Oiue a jure communi morbitant, nequaquam ad consequentiam sunι trahenda: et regula lo in Semo dicit : Odia restringi, et

43쪽

favores eonveniι ampliari. Opinamur hane etiam esse communem illorum canonistarum Sententiam, qui juris principia apprime habuerunt perSpecta, et regularium privilegia secundum juris regulas interpretari studii

runt.

Ita Fagnanus ali li: In privilegiis distingue secundum

doctores. . . aut agitur de praeiudicio tertii vel juris communis, et fit stricta interpretatio . . Quod adeo Verum est, ut neque ex identitate, imo nequis ex majoritate rationis privilegium extendatur de casu ad casum; et est communis opinio... Alia ratio hujus conclusionis est, quia omnis recessus v jum communi eSt Odiosus... quare in dubio sit interpretatio pro jure communi, quando concurrit cum prixi legio; nam privilegium recipit interpretationem a jure communi, et debet interpretari, ut minus laedat ju S commune quam fieri possit. Eamdem doctrinam clarissimo triadii Zypaeus no ter lili: et Exemptiones odiosae sunt, tamquam juri communi adversariae, hierarchiae ecclesiasticae inimicae, et quae jus alteri auserant. Scilicet auctoritatem suam ordinariis Iocorum; quod Princeps aut Ponti sex numquam sacere censetur, nisi disertis admodum verbis expresserit. BComprobat hanc doctrinam Berardi, dum scribit i5ὶ :c Regula generalis in hac re constitui potest, otiam hodie

nec monasteria nec monachos exemptos dici ab Episc

porum jurisdictione, nisi in quibus jus singulare, scilicet privilegia, eon et udines, praescriptiones ac legitimas fundationum tabulas allegent ae probent, ita ut padem singulari a jura strictam interpretationem patiantur. uuae ratio fuit, cur Innocentius ΙΙΙ, in cap. 17. De privilegiis,

edit. Veneliis, 1789.

44쪽

etiam post prohatam monasteriis oxemptionem destitis verit, Ddhuc capellas a monasterio pendentes non ideo exemptas intelligi. Deinde altera regula subjicitur, in iis, quae contra privilegia monachorum aut monasteriorum recentioribns constitutionibus edita sunt, praesertim in concilio Τridentino, eam capiendam esse interpretati nem, quae facile Episcopis faveat, ob saei Iem uniuscujusque rei ad sua principia regressum. ηNon equidem ignoramus, complures Canonistas et rae Iogos esse, praesertim intor regulares, qui opinantur, Omnia privilegia ordinibus regularibus aut monasistriis con cessa late imo etiam latissime esse interpretanda, ideo quod hujus generis privilegia omnia praesumuntur esse cone Sa in reminerationem servitii praestiti, atque adeo habenda esse fauorabilia. Sed inprimis, probandum esset, omnia regularium privilegia praesumi in servitii praestiti remunerationem esse concessa; deinde et illud probari deberet, omnia privi, legia, quae in servitii praestiti remuneriationem concessa sunt, etiam tum, cum juri communi adversantur vel in praejndieiuna tertii cedunt, esse favorabilia, adeoque latae aut latissimae interpeetationis. Nos igitur illorum Doctorum opinioni non subscribimus, quum nullo quidem firmo argumento eam comprobasse videntur.5' Privilegia dantur in aedificationem et utilitatem Ecclesiae , vel saltem ea mente, ut eorumdem usus Ecclesiae bono non obsit. Quapropter si usus privilegiorum magis obesset quam prodesset fini in quem concessa sunt, regularibus non Ileeret iisdem uti; quamquam in foro Ecclesiae externo Episcopi illos poenis pectesiasticis et directe coercere non possent, ut ab usu eorumdem abstinerent, donec a S. Sedo suissent revocata. Neque jure contenderent regulares, usum privilegiorum semper in aedificationem nec umquam in destructionem cedere, quamdiu Summus Pontifex ea non revocaverit aut limitaverit; nam si haec vera essent, privilegia semel

45쪽

eoneeSin Vix umquam aut numquam revocata vel limitata

fuissent. Cur enim Pontifices saepius privilegia revocarunt 3 Quia plerumque experientia jam constabat, eorum- dum usum sint proposito non amplius esSe accommodatum, vel quia saltem privilegiati iis non utebantur eo modo ut praefinitum sinem attingerent. Hoc etiam Summorum Pontificum decretis, quibus regularium privilegia abrogarunt Vel immutarunt, apertissime confirmatur. Quod ut palam fiat, satis erit in hanc rem notasse verba Benedicti XI in, ubi agit de quibusdam privilegiis Fratrum Praedicatorum et Minorum : u Sane dudum, inquit, bonae memoriae Bonifacius Papa VIII.

praedecessor noster, quamdam specialem inter Praelatos, rectores Seu sacerdotes et clericos parochialium ecclesiarum ex parte una, et Praedicatorum ac Minorum ordinum fratres ex altera, super faciendarum praedicationum audiendarumque confessionum per eosdem fratres, ac de eis relictis, et de funeralibus canonicae portionis articulis, constitutionem edidit. . . Sed pro ea quam intendebat quieto turbatio nata est, pro concordia sunt surborta

dissidia, et pullulatae inquietudines pro tranquillitate

nascuntur; sicque, dum ansam Solvisse Se credidit, nodum ligasse videtur, et Septem uno hydrae amputato capite

Nec minus perspicua in eamdem rem sunt verba

Clementis V in concilio cecumenico Viennensi si, quibus praedictam Benedicti XI constitutionem abrogat, et disciplinam a Bonifacio inductam restituit: α Dudum, ait, a Bonifacio Papa VIII, praedecesSore nostro, infra scripta odita docrotali, Benedictus Papa XI, praedecessor nOSter, aliam illius revocatoriam promulgavit; quae quia sui probavit effectus nedum paeis ab auctore ipsius speratae fructum non attulit, quinimo discordiae, pro qua sedanda

l) EXTRAv. cultui De priuilegiis, eap. l. Inter eunetas lib. V.

46쪽

processerat, somentum non modicum ministravit : nos eam omnino cassantes, aliam a praelato Boni lacio editam, sacro instante et approbante concilio, innovamus. nPatet itaque jam saepius privilegiorum usum P0Swnoxium esse, Priusquam abrogentur vel immutentur. Sed

et amplius id patebit, ubi de jure hodierno regularium in

exercendis muneribus sacris agemus.

6' Perspicuum est, Summum Pontificem regularibus in universa Ecclesia impertiri privilegia posse; Episcopi

autem eo jure fruuntur pro regularibus et monasteriis in suis dioecesibus constitutis. Episcopi quidem completam et generalem exemptionem concedere legitime non possunt, Sed partialem lamen et pro casibus peculiaribus. justis de causis ac servatis juris solemnitatibus. Verum hujusmodi concessio privilegiorum , quae ab Episcopo lacta est, ligare non potest ejus successorem, niSi Summus Ponti sex concessionem istam ita confirmasset, perinde ac si ipse privilegia conceSsisSet. γ' Tandem observare juvat, quemadmodum PleruS Pe-gularis male ageret, si privilegiis etiam tum uteretur, eum eorumdem usus potius in Ecclesiae detrimentum quam utilitatem vergeret, ita etiam munus et officium

suum violaret clerus saecularis, siquando moderatum ei.

aequum usum Privilegiorum regularium impodire vellet. Probe enim et alta mente teneri debet, tunc demum unumquemque Ordinem clori saecularis et regularis praestitutum sibi sinem consequi, quando alter alteriuS iura non laedit nec invadere conatur, et quisque muneribuS et olliciis suis intra limites sibi pirioscriptos sedulo sungitur.

VIII.

Quodsi episcopus dubitat, an regulares revera quidem privilegiis, quibus se frui contendunt, suerint donati, vel

anne latius quam par est usum eorumdem eXtendant, saSDisiti sed by Corale

47쪽

ipsi est tenorem privilegiorum diligentius inspicere; et

regulares ea Episcopo dioecesano omnino exhibore debent.

Id pasti inprimis ex juris communis textu is , quo

Alexanster III Episcopo quaerenti, qua libertatis seu exemptionis praerogativa uterentur Τemplarii et Hospitalarii, respondit : α unamvis Templarii et Hospitalarii multa sint libertatis praerogativa donati, non dubitamus, quin aliam libertatem habeant in locis in quibus, antequam pervenissent ad eos, suerant habitatores : quod totum ex inspectione privilegiorum plenius advertere potes; et secundum quod inveneris, ita observes. Sic

enim eos volumus privilegiorum suorum seriare tenorem, quod eorum metas transgredi minime videantur. v

iscopo hic aperte asseritur sucultas inspiciendi tenorem privilegiorum, quacum necessario cohaeret obligatio regularium eadem exhibendi.

Perspicua quoque est in hanc rem Bonifacit VlΙΙ sententia, ubi ait: e Statuimus, ut hi, qui se asserunt per privilegia seu indulgentias Apostolicae Sed is exemptos, a locorum ordinariis requisiti, hujusmodi privilegia vel indulgentias, quibus se dicunt sore munitos. ipsis ordinariis... OStendere, ac ad legendum integraliter exhibere,

nec non de articulis, do quibus controversia fuerit, transcriptum tradere teneantur it. πPraeterea conceptis verbis idem definivit Innocentius X, Apostolicis litteris Cum stetit aerapimus, datis a u. 1648, in causa ANGELODOLETANA , Iurisdietionis, in Indiis occidentalibus novae Hispani se 5 . Exorta nimirum erant dissidia inter Episcopum Angelopoleianum et clericos regulares Societatis Iesu non tantum de munere praedicationis verbi Dei tam in propriis eorumdem clericorum regularium ecclesiis, petita solum Episcopi benedictione,

48쪽

quam in alienis ecclesiis, petita et obtenta ab eodem Episcopo dice sano licentia; verum etiam de consessi nibus laicorum audiendis, praevio examine vel approbations Episcopi. Regulares illi haec munera peragere

sibi proprio jure licere contendebant, vi privilegiorum

scilicet Societati Apostolica auctoritate conceSSOrum.

Causa haec ad Apostolicam Sedem delata suit, ut, quid

tifex Innocentius X totum negotium particulari congregationi aliquot Cardinalium et Romanae curiae Priaelatorum examinandum commisit; quae congregatio propositis ab utraque parte dubiis respondit. Unum autem di biorum liis

verbi S propositum erat : An regularibus, etiam S letalia Iesu, asserentibus se habere privilegia, quominus obediam Episcopo in Mecutione deeretorum juris communis, concilii Tridentina et constitutionum Apostoliearum, ordinarii δε-

beanι ipsis adhibere fidem absque eaehibiιὶ hujusmodi primilegiorum' Respondit S. Congregatio, ordinurios non teneri hujusmodi assertio ni fidem adhibere absque imwriai privilegiorum eaehubitione. Alii ex dubiis, num. xiv proposito : In priuilegia, quae sunt eonιra jurisdictionem ordinarii, eι quibus gaudenι tigaudere praetendunt regulares proedieti. debeant Episeopis ι eari sine insinuari 2 Respondit padem S. Congregatio : Regulares teneri hujusmodi privilegia Episcopo Gh bere, si eis vii Moluerinι. Ex quibus verbis merito quidem confici posse videtur, regulares, quum privilegiis uti velint quae sunt contra Episcopi dice esani jurisdictionem, obligatione teneri eadem ipsi exhibendi, etiam antequam exhibitionem ipso peti erit. Ab eadem etiam S. Congregatione resoluta fuit quaestio, num. IV : An in casu, quo regulares quicumque, etiam Societviis Iesu, eaehibeant aliqua privilegia, et Ordinarii judicent ea non sustRagari easui, de quo agitur, et ad rem non facere, regulares proeliati possint et debeant pro voeare ad Summum Pontificem, vel in partibus Indiarum remoιissimis ad Metropolitanum, sive Ordinarium viciniorem, vet

49쪽

potius possint hoc eam eligere judices conservatores 8 Respondit S. Congregatio: Si rerba privilegiorum sinι Obscura

et ambigua, non licere recurrere ad Metropolitanum relvieiniorem Episcopum, nec Conservatores eligere, sed Summum Pontificem pro interpretatione esse adeundum. Ex hac resolutione patet, quando regulares vi privi

legii aliquid sacere volunt, quod jurisdictioni Episcopi

dioecesani adversatur, hunc legitime posse judicare, num privilegium in proposito casu regularibus revera suffra

getur; quod si judicet non suffragari, ipsi ab ejusmodi

privilegii usu abstinere debent, donec S. Sedes de ea re sententiam dixerit. Generatim, ubi privilegium aliquod est dubium vel ubi verba in eo continentur quae exemplionem a jurisdictione Episcopi dioecesani non clare denotant, Episcopus habet juris communis assistentiam; nam ipse habet intentionem in jure communi fundatam exercendi jurisdictionsem in

quemcumque locum suae dioeceseos et in quascumque personas ecclesiastica S, imo in monasteria etiam et regu lares ipsos, nisi de ipsorum exemptione legitime constet. Iam vero perspicuum est, de ea non legitime constare, ubi ipsum exemptionis sive privilegii instrumentum dubium est et incertum. Porro, ut haec aliaque responsa, quae Sacra Congregatio in memorata causa dederat, firmius subsisterent et inviolabiliter observarentur, Episcopus AngelopoIetanus Summum Pontificem rogavit, ut illa auctoritate Apost lica confirmare dignaretur. Episcopi volis annuit Innocentius X, et responSa auctori late sua confirmavit ot

conservatores sunt judices partieulares , ad quos speeiat eos , quibus sunt eoncessi, a moles iis et injuriis illa iis uteri, ei in rerum et iurium suorum possessione conservare. Hujusmodi eonservatores, ut notat Pigna-ielli, consuli. eari , tom. X. consuit. 96. num. 8, regularibus duntur adiuendum eorum personas, bona et iura, sub quibus eorumdem eontinentur privilegia. exemptiones et immunita est a quo munere conservatorea pr Mitio orum solent nuneupari. D. M Tetu AEucci, Ostietaἰis eurire regularis. p. H.

50쪽

approbavit, illisque Apostolicae firmitatis vim ac robur adiecit, et inviolabiliter observari mandavit. Palam igitur eSt, regulares quoscumque, qui privilegio aliquo nitentes, quidquam agere vel omittere contendunt quod iuri communi, concilio Tridentino vel Apostolicis constitutionibus contrarium est, debere Episcopo sive Ordinario dioeceseos, in qua degunt, exhibere integrum privilegium: et, ubi Episcopus verba privilegii dubia esse judicaverit, regulares privilegio illo uti non posse, priusquam dubium a Summo Pontifice sublatum sit. Haec saltem certissima sunt, nisi regulares legitime probare possint, Se post In noesentium X a Sede Apostolica privilegium alterum obtinuisse, quo eximantur ab obligatione privilegia sua in hujusmodi casibus exhibendi, et ab usu privilegiorum, quae Episcopo dubia visa suo rint, abstinendi, donec Sedos Apostolica litem dirimat. Verumtamen de huius generis privilegio nos quidem nullum vestigium hactenus reperi

vimus.

SEARCH

MENU NAVIGATION