Dissertatio de opinione probabili cum appendice Super Ranimiri 2. Aragonum Regis 10. Monachi, Sacerdotis,& Episcopi Matrimonio. Adversus theologicam de conscientia probabili praelectionem Cl. Gazzanigae. Auctore Gaspare De Segovia ..

발행: 1795년

분량: 318페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

quos duees Theologi Probabilistae sectantur. Sane. Rayrimn. ca Uvum tamen coπIalo , ait . quod non iis nimis pronas judicare mortalia peccaia , ubi ποπ constat per certam Scripturam esse mortal. a. . . . alias enim posse σt induci θο-mines in desperationem . Et quamvis Ipse serme rigidiores sententias probet, ad illas tamen non obligat, sed imo saepissime benigniorem adjungit, & istam alteri anteferri licite posse, clare in digitat apud Guald ch), quin majorem in ipsa requirat probabilitatem . a 28. B. Alber. Mag. apud U. Joan. Nider

c inquit: Frater limplex, ct quilibet Bomo

cum salute potest sequi in consiliis quamcumque opinionem voluerit , dummodo alterius Magni Doctoris opinionem sequatur. Quod quidem cum grano Salis, ut dici solet, est intelligendum Propter. proposit. 27. inter damnatas ah Alex. VII. die T. Sept. I 66s., & 3. inter damnatis ab Inn. XI. die Σ. Mart. I 679. , & propter ea etiam , quae supra dixi num. I 6. 229. S. Tho m. iterum iterumque monet henignam lagibus interpretationem esse adhibenae

R ibi. ad lum.

142쪽

hendam . Item ca legem esse mensuram ctuum , & ' mensuram debere esse certam nos

quidem omni modo in lubilem , ct cerrare , sed secundum quod est porribile in genere suo. Item 2 ait: Unde nec imperio alicujus Regis. ei Domini ligatur aliquis , nisi imperium aristingat ipium , cui imperatur . Attingit autem iptum per icientiam . Unde nullus ligatur per praeceptum aliquod , nisi mediante scientia illius praecepti. . . . Nec aliquis ignorans praeceptum Dei, ligatur ad praeceptum facieπdum , nisι qua

renus tenetur scire praeceptum . Si autem non teneatur scire, nec 1ciat, nullo modo ex pra

cepto ligatur. ago. Item eum . qui suppositis contrariis opinionibus , dubitationem abiicit. & sic

operatur, ait. non Ie discrimini committere. nec peccare . Insuper co hac quaest. proposita: Utrum habere piarci praebendas sine cura ani marum absque dispensatione sit peccatum mor- sale ὶ duas sententias de more refert, & secundam , quam in responsione sequitur , &confirmat, hisce verbis describit: Euod vergitis commune periculum, non est ab Ecclesia suis stinendam e sed Ecclesia sustinet, ut aliqui Ba. II a beau

M Idem ibi. qu. s. art. 3. ad 3. e Idem qu. II de veriti art. 3. d Idem quodlib. 8. qu. s. art. II. 6 Idem quodlib. s. qu. T. art. II.

143쪽

beant plures praebendas: ergo in hoc non est periculum feccati mortalis. 23 I. Quidni vero liceat & mihi similiter argumentari Euod vergit in commune pericu-Iam , non eIt ab Ecelesia sustinendum : Sed Ecclesia sustinet Probabilis mum : ergo Probabilis mus non vergit in commune periculum , atque perniciem animarum , centies in sua Prae- Iectione a nostro Recent. nobis intentatam. Majorem non negat S. Τho. , sed eam explicat in resp., R explicatam veluti certissimam hahet . Minor est evidens, quum Ecclesia nondum damnaverit, neque ab innumeris Probab,

Iistarum libris , ubi in propatulo ille est. expungi Probabilis mum decreverit. Conseq. liquido descendere si inficieris, S.Thomaec prohnefas i ) dialecticam reprobabis .

232. Jam Vero ad propositam quaest. respondens , ait S. Doct. Dicendum , quod omnis quaestio , in qua de peceato mortali quaeritur , nisi expreIte veritas habeatur , periculose determia natur .... praecipue autem periculosum eis, ubi veritas ambigua est: quod in hac quaest. accidit.

Auum enim isaee quartio ad Theologos pertineat. in quantum dependet ex Iure Div. . vel ex Jur naturali: ad Juristas , in quantum dependet ex Jure positivo, inveniuntur in ea Theolus Theologii , ct Iuristae Iuristis contraria sentire.

233. Decidit autem S. Doct. , quod ad Jus Div. adtinet, peccatum non esse , quia in Sac.

Scripti

144쪽

Seripi. expressa mentio ea de re non si quamaes ad eam argumenta ex aliquibus auctoritatibus Scripturae forte adduci possivi, quae tamen non dilucide peritatem ostendunt: ergo quum expresse , ac dilucide , sive certo veritas prohibitionis non ostenditur, actione , seu opere non peccatur : atqui quum solide probabile est , actionem lege non prohiberi, prohibitionis veritas expresse, dilucide, aut certo non ostenditur: non ergo peccatur actione . a 34. S. Bonav. ab duas contrarias opiniones

proponit , probabilem utramque judicat , utramlibet sequi permittit; atque hoc sibi universim Servandum proposuerat . prout Ipsemet b protestatur, inquiens: Per totum ii. brum hoc diligentius observavi, sicut advertenti

clarius apparebit, ut in his quaest. dubiis. dispellibus, in quibus non potui deprehendere.

quc Giet pia communis , quia Sapientes opinau- Iur contrarie Sapientibus, sic unati partem tamquam magis probabilem sustinerem , ut Iamen aliam minime improbarem .

a 3 s. S. Antonin. 9 dubia serme decidit juxta illud , quod db ad instar inconcussi prin-Η 3 ci

145쪽

cipii constituerat, nimirum justitia , pensatis omnibus circumstantiis , dulcore misericordia Iemperato , praeponderat Iuris rigori secundam Iuris peritor: secundum hanc virtutem possum praecepta Dei, Ecclesiar, Praelatorum , seu Judicum benigne interpretari . . . Inter duram , O benigσam circa praecepta sententiam benigna est potius, ecteris paribus . interpretatio faeten. da : quod etiam adserit Gulielmus. 236. Haec dixerim, non quod omnia, &singula ab omnibus, & singulis his D. D. ad.

serta , probem ; Sed ut ipsos , prout sua cujusque aetas ferebat , posterorum temporum Probabilistis vere praelusisse ostenderem : Nam caeteroquin plane Scio . illorum non neminem aliquam propositionem potulisse , ac usui permisisse , quae nostris Certe temporibus non modo improbabilis , verum falsa etiam , & absurdissima censetur . Neque mirum id cui. quam videri potest , ut Canus observat a , ad illud fortassis alludens Varronis ch eita itum : neque in bona legete nullum est spieum

nequam .

a 37. Probatur 6. eadem Probabilistarum sententia rationibus; Prima : ut lex obliget, suta ficienter promulgata , & proposita debet esse, prout unanimi consensione T. T. Omnes tradunt

Q Canus lib. 7. de loc. theol. cap. 3. b) Varro de lege Maenia .

146쪽

dunt cum S. Tho. a : ergo ut lex ad aliquam

actionem , vel omissionem obliget , intelligi debet promulgata , & sum cienter proposita circa eamdem actionem , vel omissionem : atqui stante opinione solide probabili, qua negatur. actionem illam. vel omissionem sub Iege contineri. lex , quamvis in Campo Florat , & ad valvas Apostol. assi xa certo fuerit. N sum cienter promulgara a Vasque Zio , fere nullo T. T. Probabilistarum dissentiente , ab insolute dicatur ', circa illam tamen actionem . vel omissionem sum cienter promulgata . atque proposita nec dicitur . nec est : ergo lex illa ad eam actionem , vel Omissionem non obligatis 238. Probat. min.: lex sum cienter promulgata, atque proposita non est , quum post attentam momentorum , quae pro lege . & contra legem adducuntur, considerationem negari prudenter potest promulgatam esse , & propositam et atqui stante praedicta opinione solide probabili , prudenter negari potest . legem promulgatam esse, & propositam circa actionem , Vel omissionem , de qua agitur ; sic enim negant prudentissimi Viri . Auctores scilicet omnes , qui minus tutam sententiam solide , graviterque propugnant : ergo lex circa illam, actionem . vel omissionem sussicienter promul- gaia , & proposita vere non est . Η a39. Prae.

147쪽

239. Praeclarissime Suareetius ca): Euamdiu est, inquit , judicium probabile , quod ntiua sit lex , probibens . vel prccipienI actionem . rolis lex non est sufficienter proportia , ct promulgata homini : unde quum obligatio legis sit

ex se onerosa , ct quodammodo odiosa , nos urget . donee eertius de illa constet; neque contra hoc urget aliqua ratio , quia tunc re vera non est contraria pars tutior in ordine ad conscientiam , neque ibi est aliquod dubium practicum . nec periculum . 24o. Ast sesellit Suaregium opinio sua, falsusque dixit judicium esse probabile , quod

nulla sit lex . Illum scilicet praetervolavit, quod prae sublimitate sua vel ipsum etiam praeotervolavit GaZZanigam tum , quum primis Praelectionum editionibus operam dabat ; ipsi tamen postea fortunatissime venit in mentem , ut ultimam editionem hac singulari per quam utili. ac necessaria admonitione locupletaret. Sic num. Ti. edit. Bonon. Praelector scribit: In hujusmodi controdieritis non dubitatur aulex existat, sed potius de ejusdem legis interpretatione , o intelligentia . Sic ex gr. Iex , quae probibet usuram, certissime existit: dubitatur auIem . an latis contractus sit usurarius . adeoque prohibitus. Agitur ergo an lex iu. relligatur etiam comprehendere talem conIra

148쪽

1 I. Profecto legem existere . qua omnis, usurarius contractus prohibetur , lippis notum, certumque est: hunc vero, vel illum singularem contractum usurarium esse , & illa lege prohibitum . sub Judice adhuc est, & nondum satis est exploratum vel ipsis T. T. sapientiss. , quibus dubitare, an illa I ex comprehendat hunc contractum , nihil aliud est, etiamsi accuratissime loquamur , quam dubitare , an respectu istius contractus illa existat : si enim istum contractum comprehendit illa lex, existit respectu istius contractus; si non comprehendit, respectu istius contractus non existita

ergo per quam optime dixit Suar. judicium esse probabile , quod nulla sit lex prohibens, vel praecipient actionem de cujus licitudine dis

putatur .

242. Dixerat Cl. Gaazaniga in Edit. Ven. num. 6s., & ratum habuit in Bonon. , inculcavitque . videri sibi nihil absurdius excogitari posse hae Probabilistorum illatione : lex est incerta e ergo certissime eit nulla : dubitatur an

lex obliget, probabiliter , ct fortassis probabilius obligat: ergo proeuldubio non obligat.

243. Res p. quamvis nihil absurdius excogitari posset , posse tamen aliquid aeque absu dum excogitari , qualis ista est Probabilioristarum simillima illatio : lex eu incerta et ergo certa lex est: dubitatur an lex obliget, pro

149쪽

abI gat: ergo proculdgbio obligat, aut hoc alio

pacto : mere probabilius est , ct non certum Legem obligare et ergo non mere probabilius, sed certum est legem obligare . Dixi mere pro. kobilius, non certum ; quia non de certa rei

notitia , sed de opinione in praesentiarum serismo est , quae quamvis probabilior contraria sit, ad certitudinem non pertingit, quin potius propier gravia Oppositae sententiae, solidelicet minus probabilis, argumenta prudentem aliquam falsi formidinem praese fert, quod est opinionis. 244. Ut ut vero illiusmodi Probabilioristarum illationes rediae sint, vel absurdae; nulla prosecto absurditate laborant illae aliae , quas Recent. veluti absurdas proposuit , si sensus verborum introspiciatur, quem & materia ratiocinio subjecta . & disputationis scopus apertissime determinant: etenim & materia , &scopus exigunt . ut in utraque illa illatione

aliquid subintelligatur, & hoc pacto explicentur : lex est lincerta : ergo certissime est nulla

UOAD OBLIGANDI UIM : dubitatur an lex obliget. MERE probabiliter . fortasse ME-RE trobabilius obligat : ergo proculdubio non

obligat: Hac autem ratione perquam Optime argumentantur Probabilistae , nullumque apparet tu eorum illationibus absurditatis vestigium o 24s. Lu-

150쪽

et s. Lubet rem exemplo dilucidare. Quan. do ignota lex est, perperam quis inferret illam

vere non esse , quum multa passim ignorentur.& tamen vere sint: similiter quando lex est dubia, vel dubitatur an sit, perperam quis deduceret : ergo lex vere nulla est; quum plurima re vera sint, quamvis esse non constet.

Ac rei istius ratio desumitur ex illo principio per se noto: Euodlibet est , pel non est, vi cujus quidquid est, vere est, sive sciatur, sive ignoretur esse ; & quidquid non est , vere non est, sive dubitetur , sive non dubitetur an sit: non ergo loquimur in praesenti de vera legis existentia, vel non existentia , quae a nostris cogitationibus non dependent , sed loquimur

de vi legis ad obligandum, & dicimus. 246. Sicut ignota lex ignorantia invincibili . qua saepissime indocti laborant) nullam potest obligationem inducere ; ita lex dubia. seu incerta dubio quoque in vincibili, quod

disputantibus inest , quuin res solida prohabilitate utrimque controvertuntur nullam vim habet obligationem inducendi: ergo sicut lex invincibiliter ignota quoad vim obligandi Certissime nulla est, ita lex in vincibiliter dubia, seu incerta certissime nulla est quoad obligandi vim: neutra obligat, neutra ligat, sed utra que hominem ab omni ligamine , vel obligatione liberum relinquit: quapropter ex dubio

SEARCH

MENU NAVIGATION