D. Aurelii Augustini, ... Confessiones libri tredecim. Quibus nunc primùm est adiectus rerum , & verborum index

발행: 1588년

분량: 489페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

111쪽

iste vero cor habebat, & si non rectε ad

te, nec tamen nimis incautu ad seipsum.

No usquequaque imperitus erat imperitiae suae , & noluit se temere in ea disputando eo archari,unde nec exitus et ussus, linc facilis esset reditus. Etiam hinc mihi amplius placuit. Pulchrior est enim temperantia cofitentis animi, quam illa quae nosse cupiebam, & eum in omnibus dis. scilioribus M subtilioribus quaestionibus talem inueniebam. Refracto itaque studio quo intenderam in Manichaei literas, magisque desperans de caeteris.eorum Dodioribus, quando in. multis quae me mouebant ita ille nominatus apparuit, coepi cum eo pro studio eius agere vita, quo ipse flagrabat in eas literas, quas tuetiam Rhetor Carthaginis adoloscentes docebam, & leg 're cum eo, siue quae ille audita desideraret, siue quae ipse tat ingenio apta existimarem. Caeterum omnis conatus meus,quo proficere in illa se statueram, illo homine cognito prorsus intercidit, non ut ab eis omnino separ ter, sed quasi melius quicquam non inueniens,eo,quo iam quoquo modo irrueram, contentus interim esse decreu

ram, nisi aliquid forte quod magis etiagendum .esset , eluceret Ita ille Faustus, qui multis laqueus mortis extitit, meum quo captas eram, relaxare iam coeperat, nec 'lens nec sciens. Manus enim tuae

Deus meus in ab lito prouidentiae tuae,

112쪽

LIBER v. Irimori deserebant animam meam,& de sanno iora cordis Matris meae per lachrymas eius die s ac noctib' pro me sacrificabavox egisti mecum miris & occultis modis Tu illud egisti Deus meus. Nam a Domino gressus nominis dirigentur , α

riam eius volet. Aut quae procuratio salutLS P: aeter manum tuam reficicntem,quae

fecisti E

EG isti ergo mecum ut mihi persilia

retur Romam pergere , & potius ibi docere quod doceba Carthagine. Et hoc unde mihi persuasum sit, non praeteribo confiteri tibi, quoniam & in his altissimi tui recessus,& praesentissima in nos misericordia tua cogitanda & praedicanda est. Non ideo Romam pergere volui, quod maiores quaestus , maiorque mihi dignitas ab amicis , qui hoc suadebant,

promittebitur. quanquam & ista duc dant animum tunc meu: sed illa erat tu

causa maxima & pene sola, quod audi bam quietius ibi studere Adolescentes ordinatiore disciplinae coertione sedari,

ne in eius schola,quo Magistro no utuntur, passim & proterve irruant, nec eos Curio admitti omnino nisi ille per mi serit. Con- g ne d

113쪽

yunt impudenter, & prope furiosa fron-- te perturbant ordAiem, quem quisq) Discipulis ad pro fietendum instituerit. Muruta iniuriosa faciunt mira hebetudine4ωpanienda legibus, nisi consuetudo patro' na sit, hoc miseriores eos ostendens, qu

' iam quasi liceat faciunt , quod per tuam

aeternam legem nunquam licebit: dc Impune se facere arbitrantur, c im ipsa caecitate faciendi puniantur, dc incompar biliter patiantur peiora, quam faciunt . Ergo quos mores cum studerem , meos esse nolui, eos cum do ere, cogebar perpeti alienos, 3c ideo placebat ire ubi taliae non fieri omnes,qui nouerant, iudicabar.

ιerra ad mutandum terrarum i

cum pro salute animae meae,& Carthag-nr stimulos quibus inde avellerer admouebas : dc Romae illecebras,quibus attraherer, proponebas mihi per homines qui diligebant vitam mortuam , hinc insana facientes, inde vana pollic Etes, do ad cor-' rigendos gressus meos utebaris occulte M illorum de mea peruersitate. Nam &qui Perturbabant ocium meum , foeda rabie caeci erant: dc qui inuitabant ad aliud,te aram sapiebant. Ego autem qui detestabar hac veram miseriam , illic falsam felic tatem. appetebam. Sed quare hinc abirem & ilsuc 1 sem, tu sciebas Deus, nec indi caba et milia, nec Matri, quae me prose cum inciter planxit, de usque ad mam secuta

114쪽

secuta est. Sed fefelli eam violeter me tenent Em, Ut aut reuocaret,aut mecum pergeret,& tinxi me amicum nolle deserere, donec ,ento facto nauigaici Et mentitus

sum Matri, dc illi Matri, & euasi , QSia es

hoc tu dimisisti mihi misericorditer, ser uans me ab aquis maris, plenum e X crandis sordibus, usque ad aquam gratiae tuae, qua me abluto siccarentur flumina laenγ- maternoIum oculorum , quibu, pro me quotidie tibi rigabat terra sub vultu suo: Et tamen recilianti sine me redire , 'ix persuasi, ut in loco qui proximus nostra naui erat memoria beati Cypriant,mane retea nocte. Sed .ea nocte clanculo ego profectus sum, i lia autem Demansit orando,& fendo. Et quid a te petebat Deus meus tantis Iachrynias, nisi ut nau 'gare me non sineres e bed tu alte consulens re' exaudiens cardinem desidemj eius, non cinas i quod tunc petebat, yt in me face- ' res, quod scimper petebat. Hauit ventus, dc impleuit vela nostra, & lutus subtraxit a spectibus nostiis, In quo mane illa insaniebae ootare & qucretis, ac gemitui in-. 'plebat aures tuas contemnentes illa, cum& me cupiditatibus meis raperes ad finiendas ipsas cupiditates,& illius carnale desiderium iusto dolorum flagello vapularet. Amabat enim secum praesentiam meam mole Matrum , sed multis multo

115쪽

II CONFES SPONv Mbat, ideo fiebat,& eiulabat,atque illis cruciatibus arguebatur rea reliquiarum Euet, cum gemitu quaerens quod cum gemitu peperat. Et tamen post accusationem fallaciarum ,& cIudelitatis meae conuersa rursus ad deprecandum te pro me, abiit ad solita,& ego Romam.

Febri correptus periculose laborat. CAP. I x.

ET ecce excipior ibi flagello aegritudi

nis corporalis , & rbam iam ad inferos, portans omata mala quae commiseram, &. iii te, & m me, & in alios , multa& grauia super origi ualis peccati viliculum,quo omnes in Adam morimur. Non enim quicquam eorum mihi donaueras in Christo , nec soluerat ille in carne sua inimicitias, quas tecum cotraxeram peccatis meis Q aomodo enim east solueret in cruce fantasmatis, quod de illo credi-ideram Z Quam ergo falsa mihi videbatur

mors carnis eius , tam vera erat animae. meae:& quam vera erat mors carnis eius,

tam falsa vita anim e meae,quq id no credebat. Et ingrauescentibus febribus iam ibam,& peribam. D enim irem, si tunc hinc abirem,nisi in igne, atque tormenta digna factis meis in veritate ordini tui Et illa hoc nesciebat, M tamen pro me Ο-xabat absens Tu autem ubique praesens,

ubi erat exaudiςbat eam,dc ubi ςram inia sereba

116쪽

serebaris mei, ut recuperarem salutem, corporis mei, huc insanus corde sacri-i lego. Neque enim desiderabam in illo tanto periculo baptismum tuum , & melior Sup. I. ι eram puer,quando illum de materna pie- a. c. t. t tale fluitaui, sicut iam recordatus atque confestus sum.Sed iam in dedecus meum creueram, & concilia medicinae tuae demens irridebam,qui non me siuisti talembis mori. Quo vulveris feriretur, cor. triS,nunquam sanaretur. -Non enim satis' eloquor quid erga me habebat animi, &- quantum maiore solicitudine me partu-- tiebat spiritu, quam carne pepeierat.NOὸ itaque video quomodo sanaretur , si mea - talis illa mors transverberasset viscera di- si ipctionis eius. Et ubi essent tantae precesis α tam crebrae sine intermissioneὶ nusqua ha nisi ad te. An vero tu Deus misericordi rum sperneres cor contritum & humilia :t tum viduae castae ac sobriae , frequentantis eleemosynas, obsequentis atque sert utentis Sanctis tuis , nullum diem praeter Etitari et mittentis oblationem ad altare tuum: Bis A in die,mane & vespere ad ecclesiam tuam sine ulla intermissione venientis, non ada vanas fabulas & aniles loquacitates, sedc Vt te audiret in tuis sermonibus , & tu il-ι lam in suis orationibus 3 Huius ne tu la- Sup. I. 3 chrymas, quibu4 no a te auru & arg&um L .ia, - petebat, nec aliquod mutabile aut volu

bile bonum,sed salute animae si iij sui, tu

- cuius munere talis elat, contemneres, Ma repelleres

117쪽

II 6 C o N F E S g I O N V Mrepelleres ab auxilio tuo λ Nequaquam: Domine. Imo vero aderas & exaudiebas, & faciebas ordine , quo praedestinaueras . diste faciendum. Absit ut tu falleres eam in illis visionibus& responsis tuis,quae iam commemoraui, & quae non memoraui,

quae illa fideli pectore tenebat & semperorans tanquam chirographa tua ingere bat tibi. Dignaris enim,quoniam in seculum misericordia tua , eis quibus omni R debita dimittis,etiam promissionibus tuis debitor fieri. Errores outes ceptam Euangeb= doctrioam. C A P x.

REcreasti ergo me ab illa aegritudine,& ialuum De isti filium ancillae tuae, i

tanc interim corpore,ut esset cui salutem 1 meliorem atque certiorem dares. Et iungebar etiam tunc Romae falsis illis,atque fallentibus, sanctis. Non enim tantum auo duoribus eorum, quorum e numero erat etiam is,in cuius domo aegrotaueram αconualueram, sed eis etiam quos electos vocant. Adhuc enim mihi videbatur non esse nos qui peccamus, sed nescio quam aliam in nobis peccare naturam. Et delectabat superbiam meam, extia culpam.

esse,& cum aliquid mali fecissem,n5 confiteri me fecisse, ut sanares animam mea, quoniam peccaui tibi , sed excusare me amabam, & accusare nescio quid aliud

118쪽

Z I B E R v. i I quod mecum esset,& ego non essem: Ve- Tum autem totum ego eram,& aduersum me impietas in a me diuiserat: & id erat peccatum insanabilius, quo me pecc lto rem non esse arba trabar: & cxecrabilis iniquitas, te Deus omnipotens, te a me

ad perniciem meam, quam me a te ad salutem malle superari. Nondam ergo posteras custodia ori meo, & ostium con- tinentiae cir. a labia mea, ut i on declinaret cor meram in verba maligna , ad excusandas excusationes in peccatis cum hominibus operantibus iniquitatem , o 'ideo adhue η conbinabar cum eice is eorum. sed tamen iam desperatis in ea sal sa doctrina me posse proficere , eaque ipsa, quibus si nihil melius reperirem,

contentus esse decreueram, iam remi-

mus , negligentiusque retinebam. Εt: enim suborta est etiam mihi cogitatio, L .Prudentiores carreris fui sse illos philosophos,quos Academicos Appellant , quod mi, c. de omnibus dubitandum cne censuerant, σ nec aliquid veri ab homine comprehem-di posse decreuerant, Ita enim & mihi liquido sensisse videbantur, ut vulgo ha- ero ibentur etiam illorum intentionem non- c. Ic.

dum intelligenti. Nec dissimulaui eundem hospitem meum reprimere a nimia fiducia, quam sensi eum habere de rebus

fabulosis, quibus Manichaei libri pleni

sunt. Amicitia tamen eorum familiarius utebar, quam caeterorum hominum, qui

in illa

119쪽

in illa haeresi non fuissent.Nec eam defendebam pristina animositate, sed tamen fa- miliaritas eorum plVres enim eos Roma occultat pigrius me faciebat aliud quςrere, praesertim dc sperantem in ecclesia tua Domine coeli & terrae, Creator omnium

visibilium & inuisibilium, posse inueniri

verum, unde me illi averterant. Multum. que mihi turpe videbatur, credere te figuram habere humanae carnis, & membrorum nostrorum lineamentis corporalibus terminari.

o Deo Et quoniam cum de Deo meo cogitare vellem, cogitare nisi moles corporum nonoueram :. Neque enim videbatur mihi esse quicquam quod tale non esset)ea m xima & prope sola causa erat ineuitabilis erroris mei. Hinc enim & mali substatiam quandam credebam ese talem, habere suam molem terra & deformem, siue crassam . quam terram dicebant: si e tenuem atque subtilem, sicuti est aeris corpus, quam malignam mentem per iu am terram repentem imaginatur.Et quia Deum bonum, nullam malam naturam creasse qualiscunque pietas me credere cogebat, constituebam ex aduerso sibi duas moles, utramque infinitami, sed ma-sam angustius,bonam grandius,&ex hoc initio pestilentioso me caetera sacrilegia

sequebantur. Cum enim conaretur animus meus recurreret in catholicam fidem rc percutiebar, quia non erat catholica si-

120쪽

gus quam esse arbitrabar. Et magis piusm1tii videbar, si te eus meus, cui confitentur Ex me miserationes tuae, vel ex cς texis partibus insimum crederem, quamuis ex una qua tibi. moles mali opponebatur, cogerer finitum fateri, quam si ex omnibus partibus in corporis humani formate Opinarer finiri. Et melius mihi videbar credere nullum malum te creasse, quod mihi nescieti,non solum aliqua Tubstantia, sed etiam corporea videbatur, quia mentem cogitare non noueram,nisi Lubtile corpus eme, quod tamen per loci spatia ἀiffunderetur ass te, quam crederem abs te esse,qualem putabam naturam

mali.

Ipsum quoque Saluatorem nostrum v-nigenitum tuum,tanquam de massa luci distima molis tuae porre hum ad nostram salutem .ita putabam, ut aliud de illo non crederem,p iii quod possem vanitate im'-ginari.Talem itaqus naturam eius nasci soli pusse ei Maria, virgine arhitrabas, nisi carni poncerneretur. Cpncerni autem dc non inquinari n videham, quod mihi tale figurisam. Metuebam itaque credere in carne natum, ne credere cogerer ex carne inquinatum. Nunc Spirituales .ini blande d amanter ridebunt me, si has Consessiones meas legerint: Sed tamen

SEARCH

MENU NAVIGATION