D. Aurelii Augustini, ... Confessiones libri tredecim. Quibus nunc primùm est adiectus rerum , & verborum index

발행: 1588년

분량: 489페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

211쪽

teneat. Et qui de longinquo videre non potest viam, tamen ambulet qua V emat, M. videat & teneat. Quia & si condelactetur homo lege Dei secundum interiorem homine, quid faciet de alia lege in mem hiis suis repugnante legi mentis suae&se captiuum ducente in lege peccati, quae est in membris eius 3 Qitoniam iustus es Domine, nos autem peccauimus, inique fecimus, pie gessimus, & grauata est super nos manus tua, & iuste traditi su-,mus antiquo reccatori praeposito mortis; quia persuasit voluntati nostra ' similitudinem voluntatis suae,qua in veritate tua

non stetit Quid faciet miser homo 3 Quis cum liberabit de corpore mortis huius, nisi gratia tua , per Iesum Christum Dominum , quem genuisti coaeternum, &creasti in principio viarum tuarum, in quo princeps huius mundi non inuenit quicqtiam morte dignum,& occidit eum& euacuatum est chirographum quod ea at contrarium nobis3Hoc illae liter non habent. Non habent illae paginae vultum pietatis huius, lachrymas cofessionis, sacrificium tuum, spiritum contribulatum, cor contritum & humiliatum, populi salutem , sponsam ciuitatem , arram spiritus sancti, poculum precii nostri. Nemo ibi cantat: Nonne Deo μlubdita erit anima mea 3 ab ipso enim saltitare meum Etenim ipse est Deus me',& salutaris meus, susceptor meus, non mouebor amplius.

212쪽

Nemo ibi audit vocantem: Venite ad me qui laboratis. Dedignantur ab eo discere,)uoniam mitis eii & humilis corde. A eondisti enim haec a sapientibus & prudentibus,& reuelasti ea paruulis. Et aliud est de sylvestri cacumine videre patriam pacis,& iter ad eam non inuenire ,& frustra conari per invia, circum obsidentiabus & insidiantibus fugitivis desertoribus cum principe suo leone & dracone:& aliud tenere viam illuc ducentem cura coelestis imperatoris munitam, ubi non latrocinantur qui coelestem militiam de seruerunt. Vitant enim eam sicut stippii

cium. Haec mihi inuiscerabantur miris modis cum minimum Apostolorum thorum legerem consideraueram opera tua &expaueram.

213쪽

-- ccensus amore diuinorum ad Simptaeianum ire satust. c AP. I.

Eus meus recorder in gratiarum actione tibi, & confitear misericordias tuas super me. Perfundantur ossa mea delectatione tua , & dicant:

Domine, quis similis tibi Θ Dirupisti vin-cnia mea tibi, sacrificem tibi sacrificium ilaudis. Quomodo diripuisti ea narrabo,

& dicent omnes qui adorant te , cum aut diunt haec : Benedictus dominus in coelo& in terra, magnum & mirabile nomen deius. Inhaeserant praecordiis meis verba tua,& undique circunuallabar abs te.Det Vita tua aeterna certus eram , quamuisl ,eam in aenigmate, & quasi per speculum videram. Dubitatio tamen omnis

de incorruptibili substantia, quod ab il- la esset omnis substantia , ablata mihi αλt, nec certior de te, sed stabilior in te esse

LIBER VIII

214쪽

esse cupiebam. De mea vero . temporali vita nutabant omnia,& mundandum erat cor a fermento veteri,& placebat via ipses luator, & ire per eius angusjias adhuc pigebat. Et immisisti in mentem meam, visumque est bonum in conspectu meo pergere ad Simplicianum , qui mihi bonus apparebat seruus tuus , & lucebat inco gratia tua. Audieram etiam,quod a iuuentute sua deuotissime tibi viueret: Iam vero tunc senuerat, & longa aetate in tam bono studio sectandae 'vitae tu .u , multa expertus,multa edoctus mihi videbatur,& yere sic erat. Vnde mihi vi proferret

volebam conferenti secum aestus meos,

quis esset aptus modus sic affecto, ut ego eram adambuladum in via tua. Videbam enim plenam ecclesiam: & alius sic ibat, . alius autem sic. Mihi autem displicebat quod agebam in seculo,& oneri mihi. erat valde, non iam inflammantibus cupiditatibus,ut solebant spe honoris & pecuniae adtolarandam illa inseruitutem tim gravem. Iam enim me illa non delectebant prae dulcedine tua, & decore domus tuae I f. is. quam dilexi, sed adhuc tenaciter colligabar ex foemina, nec me prohibebat Apostolus coniugari, quamuis exhortaretur ad melius, maxime volens omnes hor. . 7 mines sic esse utipae erat. Sed ego infir- mior eligeba molliorem locum : Et propter hoc unum votuebar in caeteris almsuidus, & tabescens curis marcidis, quod

215쪽

OBER VI i I. gruere cogebar vitae coniugali, cui deditus obstringebar. .Audieram e ore vertia Mato. tatis esib spadones qui seipscis abscide- 9-runt propter regnum c*lorum: sed , qui potest, inquit, capere, capiat'. vani sunt certὰ omnes homines quibus non inesti Dei scientia,nec de his Niae videntur bona potuerunt inuenire eum qui est. At ego iam non eram in illa vanitate: Transcenderam eam, & contestance uniuersa creatura tua , inucneram te creatorem nostrum. & Verbum tuu apud te Deum, tecumque' cum Spiritu sancto unum .

Deum , per quod creasti omnia. est aliud gerius impiorum,qui cogit Oscentes abi ri Deum non sicut Deum glorificauerunt, aut gratias egerunt. In hoc quoque inci-

deram, dc dextera tua Deus suscepit me, di inde ablatum posuisti ubi conualescei diem qui dixisti nomini : Ecce pietas est Iob 18

lapient a,et noli velle videre sapies, quoniam dicentes se esse sapientes,stulti faisti se sunt.Εt inueneram iam bonam margari- tam , et venditis omnibus quae haberem emenda erat, et dubitabam. De M. Drino Rhetore conuerso. C AP. I L

216쪽

Vbi autem commemoraui legin me quosdam libros Platonicorum, quos Viactorinus quondam rhetor urbis Romae, quem Christianum defunctum esse audieram, in latinam singuam transtulisset, gratulatus in mihi quod non in aliorum philosophorum scripta incidissem, plena fallaciarum & deceptio nuta , secundum elementa hutias mundi in istis autε omnibus modis insinuari Deum & eius verbum. Deinde ut me ex biortiretur ad humilitatem Christi, sapientibu ab sc qnditam , & reuelatam paru alis, Victorinum ipsum recorda: Us e it , quem Manae cum esset , familiarissime n uerat , dinue illo mihi narrauit, quod non silebo. Habet ehim magnam laudem gratiae tuae constendam tibi, quemadmodum ille doctissimus senex , & omnium liberalium d6ctrinarum peritissimus , quique philosophorum tam multa legerat & diiudicauerat,& dilucidauerat , doctor tot nobilium senatorum , qui etiam ob insigne pr clari magisteri j, quod ciues huius

riuandi eximium putant, statuam Romano foro meruerat & acceperat, usque ad illam aetatem venerator idolorum, sacrorumque sacrilegorum' particeps, quibus tunc tota fere Rosi, an a nobilitas inflata spirabat populi usia. M omnigenum D. um monstra, & Anubem latrato e Suar aliquando contra Neptunum & Ve.. nereis, conIraque Mineruam

rant,

217쪽

LIBER v I I I. I'srant,& a se vi his iam Roma supplicabat, quae ille senex Victorinus tot annos ore terricrepo defensitauerat, non erubuerit esse puer Christi tui & infans fontis tui, subiecto collo ad humilitatis iugunt, &edomita fronte ad crucis opprobrium. O domine domine, qui inclinasti c os, & descendisti, tetigisti montes & fumigauerunt: quibus modis te insinuasti ilii pectori ὶ Lugebat , dic ut ait Simplicianus, sanctam scripturam, omnesque Christi nas literas inuestigabat studio filii me, α perscrutabatur , & dicebat Simpliciano, non palam , sed secretius.& familiarius: Noueris me iam esse Christianum. Et respondebat ille: No credam,nec deputabo te inter christianos, nisi in ecclesia Christi te videro. ille autem irridebat eum dicens : Ergo ne parietes faciunt Christi

nos 3 Et hoc saepe dicebat iam se esse Christianum , & Simplicianus illud Lyperespondebat, &t saepe ab illo parietum irrisio repetebatur. Amicos enim suos vexebatur offendere superbos daemonico las , quorum ex culmine Babylonicae dignitatis,quasi ex cedris Libani quas nondum contriuerat dominus , grauiter rui-τuras in se inimicitias arbitrabatur. Sed posteaquam legendo R inhiando m auxit firmitatem, timuitque negati a Christo coram angelis sanctis , si eum timeret coram hominibus co fiteri ,rcusque sibi magni criminis apparuit, erubescendo de I r. sacra

218쪽

sacramentis humilitatis verbi tui, & non sacri erubescendo de sacris sacrilegiis 8 super- risis. borum daemoniorum , quae imitator sa-perbus acceperat: de puduit vanitati & erubuit veritati, subitoque & inopinatus ait Simpliciano,ut ipse narrabat : Eamus in Ecclesiam , Christianus volo fieri. At ille non capiens se laetitia perrexit cum eo.Vbi autem imbutus est primis instructionum sacramentis, non multo post etiam nomen dedit, ut per baptismum regeneraretur, mirante Roma, gaudεte E PII 3I. clesia. Superbi videbant &irascebantur,

dentibus suis stridebant & tabescebant:

seruo autem tuo Dominus Deus erat Ps spes eius,& non respiciebat in vanitates,& insanias mendaces. Den . que ut Vetum

est ad horam pro Stendet fidei,quae verbis

certis conceptis retentisque memoriter

de loco eminentiore in conspectu populi fidelis, Romet reddi solet ab eis qui acces suci sunt ad gratiam tuam , oblatum esse

dicebat Victorino a presbyteris, ut secretius redderet, sicut nonnullis qui vere cita' dia trepidaturi videbatur, offerri mos erat: illum autem maluisse salutem suam in conspectu sanctae multitudinis profite- ri Non enim erat salus quam docebat in rhetorica,& tamen eam publich professus

erat. Quanto minus ergo. vereri debuit mansuetum gregem tuum pronuncians Verbum tuum, qui non verebatur in ver-

bis suis turbas insanorum Z Itaque ubi ascen

219쪽

L I 2 et It v ir t. I97 ascendit ut redderet, omnes sibimet anis uicem quisque ut eum nouerat , instrepuerunt nomen eius strepitu congratu lationis. Quis autem ibi non eum nouerat r Et sonuit presso sonitu per ora cunctorum collaetantium,Victorinus, Victo- rinus. Cito sonuerunt exultatione , quia videbant eum,& cito siluerunt intentione ut audirent eum. Pronunciauit ille fidem veracem praeclara fiducia,& volebat eum a omnes rapere intro in cor suum:& rapis . bant amando & gaudendo. Hae rapiemtium manus erant.

Deus Angeli magis gaudent in pec

catorum conuersione.

CAP. III.

DEus bone quid agitur in homine, ut

plus gaudeat de talute desperat et ani-m.e,& de maiore periculo liberat , quam si spes ei semper affuisset, aut periculum minus fuisset λ Etenim tu quoque misericors pater , plus gaudes de uno poenitente, quam de nonagintanouem iustis, quibus non est opus poenitentia. Et no1 sexus cum magna iucunditate ' audimus cum demus audimus, quam exultantis pastoris humeris reportetur Ouis quae errauerat, &drachma reseratur in thesauros tuos col- laetantibus vicinis mulieri quae inuenit. Et lachrymas excutit gaudium solennitatis domus tuae, cum legitur in domo .

220쪽

e. Inse serat.

rdi 8 ero Np EssIONVM tua de minore filio , quoniam mortuus erat, & reuixit,perierat, & inuentus est Gaudes quippe in nobis,& in angelis tuis sancta charitate sanctis. Nam tu semper idem,qui ea quae non semper, nec eodem modo sunt , eodem modo semper nosti omnia. aid ergo agitur in anima, cum amplius delectatur inuentis , aut redditis

rebus quas diligit, quam si eas semper

habuisset 3 Comestantur enim & caetera,& plena sunt omnia testimoniis claman- tibus ita est. Triumphat victor imperator , & non vicisset nisi pugnauisset: Ecquanto maius periculum fuit in prael io,etanto maius est gaudium in triumpho. Iactat tempestas nauigantes, minata que naufragium, omnes futura morte palles cunt. Tranquillatur coelum & mare , α exultant nimis , quoniam timuerunt ni mis. ΣΞger est charus , & vena eius malum renunciat, onanes qui cum siluum cupiunt, aegrotant simul animo. Fit ei recte , & nondum ambulat pristinis viribus, & fit iam tale gaudium, quale non fuit eum antea saluus & fortis ambularet. Easque ipsas voluptates humanae vitaretiani non inopinatis & praeter volunt tem irruentibus , sed instituita & oluntariis molemis homines acquirunt. Edε-

di & bibendi voluptas nulla est, nisi procedat esuriendi & sitiendi molestia. Et ebriosi quaedam salsiuscula comedunt, quo fiat molestus ardor , quem dum ex-t tinguit

SEARCH

MENU NAVIGATION