D. Aurelii Augustini, ... Confessiones libri tredecim. Quibus nunc primùm est adiectus rerum , & verborum index

발행: 1588년

분량: 489페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

231쪽

LIBER VI II. 2 os nandos dederant, tynto execrabilius me comparatum eis oderam: oniam multi mei anni mecum effluxerat, forte duodecim anni, ex quo ab undevicesimo anno ari xis; meae lecto Ciceronis Horten- ι sio, excitatus eram studio sapientiar, &disserebam contempta foeticitate terrena 'ad eam inuestigandam vacare, cuius non inuentio, sed vel sola inquisitio iam pra Ponenda' erat etiam inuentis thesauris regnisque gentium, & ad nutum cireun- fluentibus corporis voluptatibus. At ego adolescens miser valde, miser in exordiolpihas adolescentiae retiam petieram a te castitatem,& dixeram : da mihi castit tem & continentiam, sed noli modo. Timebam enim ne me cito exaudires, & cito sanares a morbo concupiscεtiae,quem

malebam expleri quam extingui. Et ieraper vias prauas superstitione sacrilega, non quidem certus in ea, sed quasi praeponens eam certis, quae non pie quaerebam,sed inimice oppugnabam. Et putaueram me propterea differre de die in diε contempta spe seculi te solum sequi,quia non mihi apparebat certum aliquid quo

dirigerem cursum meum. Et venerat dies quo nudaret mihi, & increparet me conscientia mea Vbi es linguaὶ Nempe tu dicebas propter incertum verum nolle te abiicere sarcinam vanitatis. Ecce iam certum est, & illa te adhuc premi, humerinque liberioribus pennas recipiunt,qui neque

232쪽

stil

o pN E E ssI Q NY Mque neq; ita inquiredo attriti sut,nee de eenio & ampli' ista meditati. Ita rodebat intus, & confundebar pudore horribili vehementer,cum Potitianus talia loqueretur. Terminato autem sermone, & oausa qua venerat,abiit ille. Et ego ad me: non in me dixiὶ quibus sentetiarum verberibus non flagellaui animam meam, ut sequeretur mo conantem post te ire3 Et retinebatur, recutabat,& non se excusabat. Consumpta erant Aconuicta argu menta ounnia, remanserat muta trepida tio,* quasi morte reformidabat restringi a fluxu consiletudinis quo t bescebat in

In bono quid fecerit. .

TVm in illa grandi rixa interioris do

mus meae,quam fortiter excitaueram cum anima mea in cubiculo nostro corde meo, tam Vultu, quam mente turb&tus.

inuado Alipium & exclamo : Quid patimur'. Quid est hoc 3 Quid audisti Z Surgunt indocti,& coelum rapiunt ,& nos cum doctrinis nostris sine corde,ecce ubi volutamur in carne & sanguine. An quia praecesserunt pudet sequi, dc non pudet nec saltem sequi 3 Dixi, nescio quae talia,& abripuit me ab illo aestus meus, cum itaceret attonitus me intuens.Neque enim

solita sonabam: plusque loquebantur

animum

233쪽

L I a E R vr I I. animum meum frons, genae,oculi,color, modus vocis , quam verba quae promebam. Hortulus quidam erat hospitij nostri, quo nos utebamur sicut tota domo. Nam hospes ibi non habitabat dominus domus. Illuc me abstulerat tumultus pectoris, ubi nemo impediret ardentem li- tem quam mecum aggressu S eram, donec exiret qua tu sciebas . Ego autem

non sciebam, sed tantum insaniebam salubriter , & moriebar vitaliter gnarus quid mali essem, & ignarus quid boni post paululum futurus essem. Abcessier-

o in hortum,& Alipius pedem post pe-

em. Neque enim secretum meum non

erat, ubi ille aderat Aut quando me sic affectum desereret λ sedimus quantum potuimus remoti ab aedibus: Ego fremebam spiritu indignans turbuleti mina indignatione, quod non irem in placitum & pactum tecum Deus meus,in quod eundum esse omnia ossa mea clamabant,& in coelum tollebant laudibus ,& non illuc ibatur nauibus , aut quadrigis , aut pedibus, quantum saltem de domo in eum locum ieram ubi sedebamus. Nam non solum ire, verum etiam peruenire illuc , nihil erat aliud quam velle ire, sed velle fortiter & integre, non semi sauciam haec atq;

hae versare & iactarie voluntatem', cum hac parte assurgente , cum alia parte ca- adfiadente luctantem. Denique tam multa fa- IME Ianciebam corpore in ipsis cuctationis

234쪽

bus, que aliquando volunt homines Senon valent, si aut ipsa membra non habeant aut ea vel cholligata vinculis , vel resoluta languore, vel quoquomodo impedita sint. Si vulsi capillum , si petcussifrontem , si consertis digitis ampLxatus sum genu, mi a volui feci . Potui autem velle & non facere, si mobilitas membrorum non obsequeretur. Tam multa erso feci, ubi non hoc erat velle qubd posse,&non faciebam , quod & incomparabili affectu amplius mihi placebat, & mox ut vellem possem, quia mox Vt vellem utique vellem. Ibi enim facultas ea quae voluntas, & ipsum velle iam facere erat, Miamen non fiebat, faciliusq; obtemper bat corpus tenuissimae voluntati animae,

ut ad nutum mentis membra mouerentur quam ipsa sibi anima ad voluntatem suam magnam in sola voluntate perficiendam. cuimus quare ad bonum tardus. CAP. I x.

VNde hoc monstrum 3 & quare istud3

i uceat misericordia tua, & interrogem s inrte mihi respondere possint latebrae poenarum hominum, & tenebrosin sinae contritiones filiorum Adam. Vnde hoc monstrum , & quare istud 3 Imperat animus corpori, & paretur statim : i perat animus sibi, & resistitur. Imperat animus

235쪽

LIBER VIII. animus Vt moueatur manus , & tanta est facit ias, ut vix a seruitio disceratatur imperium : Et animus animus est, manus autem corpus est. Imperat animus ut velit animus,nec alter est, nec facit amen

Vnde si e m strum 3 & quare istud 3 Imperat inquam, ut velit, qui no imperaret nisi vellet ,& non sit quod imperat. Sed non ex toto vult, non ergo ex toto imperat. Nam intantum imperat, inquantum vult: & intantum non sit quod imperati, inquantum non vult Quoniam .voluntas imperat ut sit voluntas, nec alia, sed ipsa. Non utique plena imperat, ideo non est quod ii petat. Nam si planae sici,nec imperaret ut esset quia iam esset.' on igitur monstrum partim velle,partim nolla: sed aegritudo animi cst. quia non totus assu git veritate subleuatus, cosuetudine praegrauatus. Et ideo sunt duae voluntates, quia una earum tota non est, & hoe adest

alteri,quod deest alteri.

Varia hominis voluntas. CAP. MPEreant a facie tua Deus, sicuti pereunt vaniloqui & mentis seductores, qui

cum duas voluntates in deliberando aniam aduerterint, duas naturas duarum mentium esse asseuerant unam bonam, alteram malam. Ipsi vere mali sunt, cum ista

niau sentiunt, & iidem ipsi boni erunt, si vera

236쪽

si vera senserint, verisque consenserint, Ephe.s *t dicat . eis Apostolus tuus : Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lax in do mino. Illi enim dum volunt este lux, non in domino, sed in seipsis, putando animae naturam hoe esse quod Deus est, ita faeti sunt densiores tenebrae:quoniam longius

' a te recesserunt horrenda arrogantia , aD .s te, vero lumine, illuminante omnem hominem venientem in hunc muncum. At-. rendite quid dicatis & erubescite , vi ac-UM. cedite ad eum vlluminamini:& vultus vestri non erubescent.Ego cum delib bam, ut iam seruirem domino Deo meo, sicut diu disposueram, ego eram qui volebam, ego qui nolebam; ego eram. Nec plene volebam, nec plene nolebam . Ideo me cum contendebam , & dissipabar a

meipso. Et ipsa dissipatio me inuito

quidem fiebat , nec tamen o si cndebat isthae naturam metis alienae, sed poena meami o

Et ideo non iam ego operabar illami sed quod habitat in me peccatum de stipplicio liberioris peccati, quia eram filius

Adam. Nam si tot sunt contrariae natu par, quot voluntates sibi reiistunt: non iam duae, sed plures erunt. Si delibe rei quisquam, utrum ad conventiculum. eorum pergat, an ad theatrum : clamantisti , Ecce duae natκrae , Vna bona hac adeon uenticulum ducit, altera mala illac ad theatrum reducit. Nam unde ista cunctatio sibimet aduersantium volim.

237쪽

ivum 3 Ego autem dico ambas malas, α quae ad illos ducit , &quae ad theatrum

re acie. Sed non credunt nisi bonam ciate qua itur ad eos. Quid si ergo quisquam; ψuxum deliberet, & secum altercantibus duabus voluntatibus fluctuet, utrum ad theatrum pergat , an ad Ecclesiam nostram, nonne & isti, quid respondeant fiuctuabmiti Aut enim fatebuntur, quod nolunt, bona voluntate pergi in Ecclesiam nomam, sicut in eam pergunt, qui sacr*mentis eius imbuti sunt atque detinentur aut duas malas naturas, & duas malas mentes in uno homine coiiflige re putabunt , & non erit Verum quod solent dicere : unam bonam & alteram

malam,aut conuertentur ad verum,&non

negabunt, cum quisque deliberat , ania mam unam diuertis voluntlitibus aestuare. Iam ergo non dicant, cum duas voluntate s in homine viro aduersari sibi sentiunt, as contrarias mentes de duabus contrariis substantiis, & de duobus i contrariis pyincipiisi icontendere: unam l bonam, alteram malam l. Nam tu Deu&l verax improbas eos , & redarguis atque

conuincis eos , siciit in utraque mala voluntate, cum quisque deliberat, utrum hominem veneno inteximat an ferro: uti umfundum alienum lillumi, ani illum anuadat, quand0 utrunque non potcst: virum emat voluptatem luxuria , an pecuniam, sexq auaritia :, utrum ad circum pergat an ad

238쪽

Co NyΕssio Nu Man ad theatruin si uno die utrumq; eχhia beaturiaddo etiam tert: um, an ad furtum de domo tali cna, si subest occasio: addo &qiortum , an ad committendum adulterium, si & inde simul facultas aperitur, si

omnia concurrant in unum articuluia, temporis , paritErque cupiantur ovinia quae simul agi nequeunt Discerpunt enitii animum sibimet aduersantibus quatuor voluntatibus, vel etiam pluribus in tanta copia rerum quae appetuntur , nec tamen tanta multitudinem ciuersarum substantiarum solent dicere: Ita εc in bonis voluntatibus.Nam quaero ab eis, virum bo-

S utrum bonum sit Euangelium dissere- Ire. Respondebunt ad singula : Bonum. Quid si ergo pariter delectent omnia si-

mutq; uno tempore 3 Nonne diuersae voluntates distendunt cor hominis cum deliberatur quid potissimum arripiamus Et omnes bonae sunt, & certant secum do nec eligatur unum quo feratur totaVoluntas una, quae in plures diuidebatur.Ita etiam cum aeternitas delectat superius,&temporalis boni voluptas retentat Inferius, eadem anima est non tota voluntate

illud aut hoc volens, dc ideo discerpituς graui molestia,dum illud vetitate pra oo- ivit, hoc familiaritate non ponit.

239쪽

LIBER VIII. 27

sans mθmetipsum solito acerbius nimis , ac volueris & versans me in vinculo .

meo, donec abrumperetur totum quo

iam exiguo tenebar, sed tenebar tamen:& instat, as tu in oecultis meis domine seuera misericordia , flagella ingeminans timoris & pudoris,ne rursus cessarem, &non abrumperetur idipsum exiguum &-tenue quod remanserat, & reualesceret iterum , & me robustius alligaret. Dice ba enim apud me intus : Ecce mcdo fiat,

modo fiat. Et cum verbo iam ibam iii placitum, iam pene faciebam, & non faciebam : nec relabebar tamen in pristina, sed de proximo stabam & respirabam. Et item conabar & paulominus ibi eram,& paulo minus iam iamque attingebam,

tenebam & non ibi eram, nec attinge 'inbani nec tenebam , haesitans mori morti,

& vitae vivere : plusque in me valebat deterius inolitum, quam mestus insolitum : punctumque ipsum temporis quo aliud futurus eram, quanto propius admouebatur, tanto ampliorem incutiebat horrorem: sed non repercutiebat ' retro, nec auertebat, sed suspendebat. Retinebant me nugae nugarum,& vanitates vanitatum antiquae amicae meae,&su cu- '

tiebant vestem meam carneam ,& iub-Κ mur

240쪽

,18 CONFEs SION ' M murmurabanti. Dimittis ne nos Z & a momento isto non erimus tecum ultra in s aeternum Z & a momento isto non tibi lucebit hoc & illud ultra in aeternum 3 Et quae suggerebant in eo quod dixi, hoc &illud,quae suggerebant Deus meus, auer-- . tat ab anima ierui tui misericordia tua: Quas sordes suggerebam: Z quae dedecora Θ Et audiebam eas iam longe minusquam dimidius, non tanquam aibere in contradicentes eundo in obuiam, sed veluti a disrso mustilantes , & discedentem quasi furtim vellicantes ut respice-

'rem: retardabant tamen me cunctantem

abripere atque excutere ab eis,& trasilire quo vocabar, cum diceret mihi consu tudo violenta: Putasne sine istis poteris 3 sed iam tepidissime hoc dicebat. Aperie-- batur enim ab ea parte qua intenderam faciem,& qud transire trepidabam, casta dignitas continentiς,serena,& non disso- lute hilaris , honeste blandiens , ut Veni- om neque dubitarem ,& extendens ad , me suscipiendum & amplectendum pias manus,plenas gregibus bonorum exemplorum. Ibi tot pueri & puellae, ibi iuuet

tus multa & omnis aetas, & graues. via , ' duae,& virgines anus,&in omnibus ipsa continentia nequaquam sterilis, sed foecunda mater filiorum gaudiorum de ma- domine. Et irridebat me irrisione qui kὸ exhortatori , quasi diceret: Tu non po-

hae. texis quod isti & istae 3 An Verb isti & isti

SEARCH

MENU NAVIGATION