D. Aurelii Augustini, ... Confessiones libri tredecim. Quibus nunc primùm est adiectus rerum , & verborum index

발행: 1588년

분량: 489페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

241쪽

LIn ER VII i. 2I9 in semetipsis possunt, ac non in domino Deo suo Z Dominus Deus eorum me dedit eis. Quid in te stas, & non stas 3 Proii ce te in eum, noli metuere , non se subtrahet ut cadas. Proiice te securus , excipiet te & sanabit' te. Et erubescebam Niluanimis , quia illarum nugarum murmur bit. adlluc audiebam , & cunctabundus pendebam. Et rursus illa, quasi diceret : Ob- .surdesce a uersus immunda illa membra tua super terram, ut mortificentur Narrat Coli 3 tibi delet lationes,sed no sicut lex Domi ni Dei tui. Ista cotrouersia in corde meo, non nisi de meipso aduersus meipsum. At Alipius affixus lateri meo, inusitati motus mei exitum tacitus operiebatur.

vocis admonitu quomodo totus comesus. CAP. XII,

. a fundo arcano alta conside-- V ratio contraxit,& c6gessit totam imi-l seriam meam in conspectum cordis mei, oborta est prtem imbrem, . effunderem

. : Alipio : Solitudo mihi ad negocium Ren-: di aptior suggerebatur. Et pecula remo- tius quam ut possiet milii onerosa eslh etiam eius praesentia. Sic tunc e 4m , ille sensit nescio quid. Aliquid enim pu- to dixeram, in quo apparebat sonus v O- cis meae ia fletu grauidus,& sic surrexera. Κ Σ Mancesta ingens, ferens ingen-

lachrymarum. Et ut totum una vocibus suis surrexi ab'

242쪽

Ps. s. 6. Q.

Mansit ergo ille ubi sedebamus, nimiὁ stupens. Ego sub quadam fici arbore straui me nescio quomodo,& dimisi habenas

lachrymis , & proruperunt flumina oculorum meorum , acceptabile sacrificium

tuum. Et non quidem his verbis , sed in hac ssententia multa dixi tibi: Et tu domine usquequo Z Vsquequo domine ira sec-ris in finem 3 Ne memor fueris iniquitatam nostrarum antiquarum. Sentiebam

enim me ab eis teneri, & iactabam voces miserabiles. Quandiu , quandiu , cras &cras Z Quare non modo Z quare non hac hora finis turpitudinis meae Z Dicebamllaec , & fiebam amarissima contritione cordis mei. Et ecce audio vocem de vicina domo cum cantu dicentis & crebro repetentis quasi pueri, an puellae, nescio: Tolle lege, tolle lege: Statimque mutato vultu intentissimus cogitare coepi,Vtrumnam solerent pueri in aliquo genere ludendi cantare tale aliquid: nec occurrebat omnino audiuisse me uspiam. Repressoque impetu lachrymarum , surrexi nihil aliud interpretans diuinitus mihi iuberi, nisi ut aperirem codice & lescrem, quod

primum capitulum inuenissem. Audiera 'enim de Antonio quod ex euangelica lectione,cui forte superuenerat,aamonitus

fuerit, tanquam sibi diceretur quod lege b tur: vade,vende omnia quae habes , &da pauperibus, & habebis thesaurum in elis,& veni sequere me: & tali oraculo

243쪽

confestim ad te esse conuersum. Itaque concitus redij ad eum locum ubi sedebat Alipius: ibi enim posueram codicem Apo ἐstoli cum inde surrexeram. Arripui, aperui,& legi in silentio capitulum, quo primum coniecti sunt oculi mei .Non inco- as. messationibus & ebrietatibus, non in cubilibus & impudicitiis, non in contentib-De aemulatione: sed induite dominum Iesum Christum, & carnis prouidentiamne feceritis in concupiscentiis. Nec ultra volui legere, nec opus erat. Statim quippe cum sine huiusce sententiae quas luce securitatis infusa cordi meo omnes dubitationis tenebrae diffugerunt.Tum inter-iecto aut digito, aut ncicio quo alio signo codicem clausi , & tranquillo iam vultu indicaui Alipio. At ille quid in se ageretur , quod ego nesciebam sic indicauit: Petit videre quid legissem. Ostendi,& attendit etiam ultra quam ego legeram, &ignorabam quid sequeretur. Sequebatur vero : Infirmum autem in fide assumite. Quod ille ad se retulit, mihique aperuit. Sed tali admonitionu firmatus est, placitoque ac proposito Dono,& cog ruentissimo suis moribus, quibus a me In melius. iam olim valde, longeque distabat, sine ulla turbulenta cunctatione coniunctus est. Inde ad matrem ingredimur, indicamus , gaudet. narramus quemadmodum gestum sit: exultat & triumphat, & bene- s.

dicit tibi, qui potens es vltra quam peti-K 3 mus

244쪽

Laudat Dei bonitatem , agnoscens suam mi, feriam. CAP. I. Omine ego seruus tuus, ego Nirs. seruus tuus , & filius ancilla tuae. Dirupistri vincula mea

tibi sacrificabo hostiam lau

dis . Laudet te cor meum,&lingua mea,& omnia ossa mea dicat: Domine quis similis tibi3Di cani, & resi odemihi,& dic animae meae, Salus tua ego sum. Quis ego,& qualis ego,aut quantus ego Z Quid non mali ego ξ An facta mea, aut si non facta , dicta mea. aut fi non dicta, voluntas nica fuit Z Ta autem domine bonus & misericors, & dextera tua. respiciens profunditatem mortis, meae & a fundo cordis mei , exhauriens abyssum corruptionis. Et hoc erat totum nolle quod volebas , &velle quod nolebas. Sed ubi erat tam annoso tempore, & de quo imo altoque

secreto

245쪽

CONFESSI 0NVM secreto euocatum est in momento tib Mati. rum arbitrium meum,quo subderem cer-II. uicem leni iugo tuo,& humeros leui ita cinae tuae Christe Iesu, adiutor meus, αre dcmptor meus Θ Quam silaue mihi subito factum est carere suauitatibus nugaxum,& q uas amittere metus fuerat, iam dimittere gaudium erat. Eiiciebas enim eas a me, vera tu & summa suauitas : eiiciebas & intrabas pro eis omni voluptate dulcior,sed non carni & sanguini: omni Iuce clarior, sed omni secreto interior: omni honore sublimior, sed no sublimibus in se Iam liber erat animus meu S. a curis mordacibus ambiendi,& acquiren-

si volutandi atque scalpendi scabiem

libidinum:&garriebam tibi claritati meq& diuitiis meis , & saluti meae, domino

Deo meo. DUerit Rhetoricae professionem. CAP. II.

F V pl cuit mihi in conspectu tuo non

tumultuose abripere, sed leniter subtrahereministerium linguae meae nundinis loquacitatis : ne ulterius pueri meditantes, non legem tuam, non pacem tua, sed insanias mendaces, & bella forcnsia, mercarentur ex ore meo arma furori suo. -υ-- Et opportune iam paucissilini dies su per-demias erat ad vindemiales ferias,&' statui tole- feria- rare illos, ut solenniter abstederem,& re-λ. demptus a te iam non redirem venalis.

Consi

246쪽

LIBER I x. 22sConsilium ergo nostru erat cora te coram hominibus autem nisi nostris non erat: Et conuenerat inter nos ne passim cuiquam effunderetur, quanquam tu nobis a con- Ps. 8;. ualle plorationis ascendentibus & can- 'tantibus canticum graduum, dederas sagittas acutas , & carbones vastatores aduersus linguam subdolam , velut consulendo contradicentem,& sicut cibum an solet amando consumentem.Sagittaveras tu cor nostrum charitate tua, & gestab mus verba tua, transfixa visceribus :&exempla seruoru tuorum, quos de nigris lucidos,& de mortuis vivos feceras congesta in sinum cogitationis nostrae v rebant & absumebant grauem torporem,ne in ima vergeremus ,& accendebant nos

valide , ut omnis ex lingua subdola contradictionis flatus inflammare nos acrius posset, non extinguere.Veruntamen quia Propter nomen tuu quod sanctificatii per terras , etiam laudatores utique haberet votum di propositum nostrum,iactantiae simile videbatur,non operiri tam proximum feriarum tempus, sed de publica professione atque ante oculos omnium sita ante discedere,ut conuersa in factum meum ora cunctorum intuentium quam vicinum vindemialium diem praeuenire

voluerim , multa dicerent quod quasi appetissem magnus videri. Et quo mihi erat istud, ut putaretur dispu- taretur de animo meo,dc blasphemaretur, K s bonum

247쪽

bonum nostrun, 3 Quinetiam quod ipsa

a state literario labori nimio pulmo incus cedere coeperat, es difficulter trahere sus Ρ'ria, doloribusque pectoris testari se sa cium , vocemque clariorem produci oremve recusare,primo perturbauerat me, quia magisterii illius sarcinam, pene Iam necessitate deponere cogebar,aut si curari & conualescere potuissem, certe intermittere.Sed ubi plena voluntas vacandi αvidendi,quoniam tu es dominus, oborta mihi est atque firmata, nosti Deus meus, . etiam gaudere carpi , quod haec quoque suberat non mendax excusatio quae oriens onε imminum temperaret, qui propter liberos suos me liberum esse nunquam volebant. Plenus igitur tali gaudio tolerabana illud interuallum temporis, donec decurreret, nescio utrum vel viginti dies erant sed tamen fortiter tolerabantur, quia recesserat cupiditas,qu ae mecum solebat ferre graue negocium, & ego premendus remanseram, nisi patientia succederet. Peccasse me in hoc quisquam seruorum tuorum fratrum meorum dixerit, quod iam pleno corde militia tua passus me fuerim vel una hora sedere in cathedra mendacii. At ego non contendo. sed tu domine misericordissime, non e & hoe peccaturi cuna caeteris 'horrendis &

nereis in aqua sancta ignouisti & remisi sti mihi' li

248쪽

LIBER IX.

Verecundus concedit illi rus suum. . CA PVT III.

MAcerabatur anxietudine Verecundus de isto nostro bono , quod propter vincula. sua. quibus tenacissimε tenebatur , deseri se nostro consortio videbat, nondum Christianus coniuge fideli, ea ipsa tame arctiore prae caeteris compede ab itinere quod aggressi eramus retardabatur.Nec Christianum esse alio modo se velle dicebat, quam illo quo no poterat. BenignE sanε obtulit, ut quandiu ibi essemus, in rure eius essemus : Retribues illi domine in re sdrrectione iustorum , qgia iam ipsam sortς retribuisti ei. Quamuis enim absentibus uobis cum Romae iam essemus, corporali aegritudine correptus, m mis& in ea Christianus & fidelis factus , ex Vita hac emigrauit: ita misertus es,non so tum eius, . sed etiam in ostri: ne cogitantes egregiam erga nos amici. humanitatem nec cu in grege tuo numerates dolore intolerabili cruciaremur Gratias tibi domine Deus noster, tui sumus indicant hortationes & consolationes tuae, fidelis promi r , reddes Verecundo pro rure illo eius Cassiciaco,ubi aestiu seculi requievimus in te,amoenitatem sempiternae virentis paradisi tui, quoniam dimisisti ei Acaspeccata super terram,in monte Incaseato, siciaci, monte tuo, monte uberi Angebatur ergo

tunc ipse, Nebridius autem coli tabatur.

Quam

249쪽

O uanuis enim & ipse nondum Christi .nus in illam foueam perniciosissimi erro- ris inciderat, ut veritatis filii tui carnem phantasma crederet,iamen inde emerges sic sibi erat,nondum vilis ecclesis tuae fa- .cramεtis imbut', sed inquisitor ardetissimus veritatis. Quem no multo post conuersion si nostram & regenerationem per baptismu tuum ipsum etia fidelem cat holicum castitate perfecta atque continetia tibi seruientem in Aphrica apud suos, cutota domus eius pereu Christiana facta esset, carne soluisti,& nune ille vipit in si

nu Abraha. Quicquid illud est quod illo

s gnificatur sinu , ibi Nebridius meus vi-uit,dulcis amicus meus, tuus autem domine adoptiuus ex liberto filius, ibi vivit. Nam quis alius tali anim elocus ZIbi vivit, unde me multa interrogabat homuncionem inexpertum. Iam non ponit aurε ad os meum, sed spirituale os ad fontem tuum, & bibit quantum potest sapietiam P auiditate sua,sine fine felix. Nec sic euarbitror inebriari ex ea , ut obliviscatur mei, cum ta domine, quem potat ille,nostri sis memor. Sic ergo eramus, Verecundum consolantes tristem salua amicitia, de tali ' conuersatione nostra, &exhortantes ad fidem gradus sui, vitae scilicetne. coniugalis, Nebridium autem operientes quando sequeretur, quod de tam proximo pot*rat,& erat iam iamque facturus. Cum iace eu luti sunt dies illi tandem,

250쪽

LIBER IX.

nam longi & multi videbantur prae amore libertatis otiost,ad cantandum de medullis omnibus: Tibi dixit cor meum,

quaesiui vultum tuum, vultum tuum, domine requiram.

ascripserit cum Nebridio, de psalmis ae dolore donlium. CAPUT IIII.

ET Venit dies in quo etiam actu solue

rer a professione rhetorica , unde iam , 'c gitatu solutus eram. Et factum est. Et eruisti linguam meam,unde iam eruerascor meum:& bene dicebam tibi gaudens, profectus in villam cum meis, omnibus.

ibi quid egerim in literis,lam quidem seruientib' tibi,sed adhuc in superbiae scholam, tanquam in pausatione anhelantibus, testantur libri disputati cum praesen- , tibus,& cum ipso me toto coram te: Qui autem cum absente Nebridio . testantur epistolae. Et quando mihi iassiciat tεpus commemorandi omnia magna erga nos beneficia tua in illo tempore, praelertim ad alia maiora properanti3Reuocat enim me recordatio mea,& dulce mihi fit Domine confiteri tibi, quibus itaternis me- stimulis perdomueris & quemadmodum ,

me complanaueris humilitatis montibus & collibus cogitationum mearum,& tonituosa mea. direxeris, & aspera lenieris,.

SEARCH

MENU NAVIGATION