D. Aurelii Augustini, ... Confessiones libri tredecim. Quibus nunc primùm est adiectus rerum , & verborum index

발행: 1588년

분량: 489페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

261쪽

tis,& ipsam puellarum sitim formabat ad

honestu moduni, ut iam nec liberet q uod non deceret. Et surreplerat tamen , sicut mihi filio famula tua narrabat, surrepserat ei vinolentia.Nam cum de more tan--quain puella sobria iuberetur a parenti- bus de cuppa vinum depromere,submisso poculo qua desuper patet, priusquam. in lagunculam funderet meram , primoribus labris sorbebat exiguum , quia non poterat amplius sensu recusante. Non enim ulla temuleta cupidine faciebat hoc, sed quibusdam su perfluentibus aetatis e cessibus, qui ludicris motibus ebulliunt,' vi in puerilibus animis maiorum pondere pr mi solent. Itaque ad illud modicum quotidiana modica addendo quoniam qui modica spernit, paulatim decidit) in eam consuetudinem lapsa erat, ut propulam plenos mero caliculos inhianter hau- riret. Vbi tunc sagax anus , & Vehemens' illa prohibitio3 Nunqd id valebat aliquid aduersus latentem morbum , nisi tua medicina Domine vigilaret super nos 3 Absente patre & matre & nutritoribus , tu praesens, qui creasti, qui vocas qui etiam pex praepositos homines boni aliquid agis ad animarum salutem, quid tunc eg 1ti Deus meus' Vnde curasti Z Vnde sanasti 3 Nonne protulisti durum & acutum ex a era anima conuicium tanquam medicinale ferrum exi occultis prouisionibus tuis, & uno ictu putredine illam prae

cidisti

262쪽

LIBER IN. C I. ei disti ZAncilla enim cum qua lebat accedere ad cuppam litigans cum domina Inmore,Vt sit, sola cum iota , obiecit hoc crimen amarissima insultatione , vocans

meri bibulam. Io illa stimulo percussa . respexit foeditatem suam , conti limque

damuauit atque exuit. Sicut ana IcI adulantes peruertunt, sic inimici litigantes plerunquecorrigui. Nec tu quod per eos cis ea- agis, sed quod ipsi voluerut retribuis eis. pii a. Illa enim irata, exagitare'appetiuit minorem dominam non sanari ,& ideo cla-culo, aut quia ita eas inuenerat locus , Se tempus litis , aut)ne forte &ipsa periclitaretur, quod tam sero prodidisset. At tu domine rector coeli tum & terrenorum, ad usus tuos contorquens profunda torrentis , fluxum seculorum ordinans turbulentum, etiam de alterius animae ins ni a sanasti alteram , Ne quisquam cum hoc aduertit potenti et se tribuat, si verbo eius alius corrigatur quem vult corrigi.

Monica qualis erga maritum. C A P. I M

EDucata itaque pudice ac sobrie , po-

iusque a te subdita parentibus,quam a parentibus tibi, ubi plenas annis nubilisi facta est tradita viro , seruiuit veluti do- mino,& inegit eum lucrari tibiaoqiliens te illi morebus suis , quibus eam palchra . i faciebas , & reuerenter amabilem, atque

263쪽

tur.

i bilis iniurias , ut nullam de hac re cum marito haberet unquam simultatem. Expectabat cnim misericordiam tuam supet Prudes eum, ut in te credens castificaretur. Erat vero ille praeterea sicut beneuoleita prae ix eipuus, ita ira feruidus. Sed nouerat haec non resistere irato viro, non tantum fa-Eio, sed ne verbo quidem. Iam vero refracto,& quieto cum opportunum videret , rationem facti sui reddebat, si forte ille inconsideratius commotus fuerat. Denique cum matronae multae, quarum viri mansuetiores erant, plagarum vestigia etiam dehonestata facie gererent, inter amica colloquia illae arguebant m . ritorum vitam, haec earum linguam ve- luti per iocum grauiter admonens , ex quo illas tabulas,quq matrimoniales Vocantur, recitari audissent , tanquam in strumenta, quibus ancillae factae essent, deputare debuissent: proinde memores conditionis superbire aduersus dominos non oportere. Cumque mirarentur iliae, scientes quam ferocem coniugem sustineret, nunquam fuisse auditum, aut aliquo indicio claruisse , quod Patricius cς-ciderit uxorem , aut quod a se inuicem vel unum diem domestica lite dissens H- a & causam familiariter quaeierent,

ἡ, is docebat illa institutum suum quod supra

memoraui. Quae obseruabant, expertar gratulabantur : quae . non obseruabant,

subie

264쪽

ities os

it L. LBER IX. . R 3. subiectae vexabantur. Socrum eti/m suam ori mo si surriis malarum ancilla--xum adversus se irritatam , sic vicit obsc--quiis, perseueratis tolerant a& m n sue --tudine , ut illa ultro silio sto medias lin- : .-guas famularum proderet, quibus interae & nurum pax domestica turbabatur, expeteretque vindictam. Itaque posteaquam ille & matri obtemperans, & curas familiae disciplinam , & concordiae suo- xum consulens , proditas ad prodentis arbitrium verberibus coercuit, promisit Jlla talia de se praemia sperare debere, quaecunque de sua puru sibi , qu0 pigce-get, ni/li aliquid loqueretur : nullaquς dam audente, memorabili inter se beneuolentiae suauitate vixerunt. Hoc quoque illi bono mancipio tuo , in cuius V- tero me creasti, Deus meus, miserico .dia mea munus grande donaueras, quod inter dissidςntes atque discordes quassi--bet animas, ubi poterat; tam se praebebat pacificam, ut cum: ab vir il le multa de inuicem audiret amari sui 'a qualia sin. let eruehare turgens atque indigesta di - .scordia , quando praesedit amicae deab- .sen e inimica per acida colloquia cruditas exaltatur odiorum , nihil tamen Reru- alteri de altera proderet nisi quq d ad eas d/litas recociliandas valerct. Paruit hoc bom mmihi videretur, nisi turbas innum rabit stristis expetirer, nescio qua hori end p stilentia peccatorum latissime pcru a Q, L a non

265쪽

et e o N F Ε s s I o N Vnon Ium iratorum inimicorura, iratis inimicis dicta p olere, sed etiam qVae nodicta simi addere: cum contra animo h mano parum esse debeat inimicitias D

minum nec 'ς exagitare, nec augere mole loquen4o: nisi eas etiam extinguere be ne loquεdo studuerit, qualis illa erat do cente te magistro intimo in schola pectoris. Denique etiam virum suum iam in extrema vita temporali eius lucrata est tibi, nec in eo iam fideli planxit, quod in nondum fideli toleraverat. Erat etias ei

ua seruorum tuorum. Quisquis enim eorum nouerat eam , multum in ea laudabat , & honorabat, & diligebat te e quia

sentiebat praesentiam tuam in corde eius' i anctae conuersationis fructibus testibus. Fuerat enim unius viri uxor, mutuam vicem parentibus reddiderat,domum suam piEetractauerat, in operibus bonis testimonium habebat.Nutrierat filios, toti enseos parturiens, quotiens abs' te deviare cernebat. Postremo nobis domine om- nibus qui ex munere tuo sinis loqui se uis tuis , qui ante dormitionem eius in te iam consociati vivebamus, percepta gratia baptismi tui , ita curam gessit - quasi omnes genuisset, ita seruiuit quasi ab omnibus genita fuisset.

266쪽

Colloquium eum mair ' de regno calorum, CAP. X.

lMminente autem die, qoo ex fac vita

erat exitura, quem die tu noueras ignorantibus nobis,prouenerat,Vt credo,procurante te occultis tuis modis , ut ego M.

ipsa soli staremus incumbentes ad quan-- 'dam fetae stram , unde hortus intra domu quae nos habebat prospectabatur , illic apud ostia Tyberina, ubi remoti a turbis post longi itineris laborem instaurab inus nos nauigationi. Colloquebamur ergo soli valde dulciter , & praeterita ob-Ii uiscciries, in ea. quae ante sunt extenti, quaerebamus inter nos apud praesentem Veritatem quod tu es , qualis futura esset vita aeterna sanctorum, quam nec oculus vidit, nec auris audiuit, nec in cor homi- ,

nis ascendit. Sed inhiabamus ore cordis ' in in supςrna fluenta sentis tui, fontis vitae, qui est apud te , ut inde pro captu nostro aspersi, quoquo in indo rem tantam cogia taremus. Cumqae ad eum finem sermo perduceretur, ut carnalium sensuum d lectatio quantalibet in quantalibet luce corporea prae illius Virae iucunditate, non comparatione, sed ne commemoratione quidem digna videretur , erigentes nos ardentiore affectu in idipsum, perambulauimus gradatim cuncta corporalia,M & ipsum coetum , unde sol muna, & stellae iam. lucent super terram. Et adhuc ascende-

267쪽

2 6 CONFESSI O N VMbamus interius cogitando & loquendo te, & mirando opera tua ,& venimus in mentes nostras, & transcendimus eas i Vt attingeremus r gionem ubertatis inde

cientis, ubi pascis Israel in aeternum veritatis pabulo ,& ubi vita sapientia est, per quam fiunt omnia ista,& quae fuerunt, Aquae futura sunt:& ipsa non fit, sed si e cst ut fuit,&fuerit semper, quin potius fuisse & futurum esse, non est in ea , sed este solum,quoniam aeterna est. Nam fuisse &. i futurum esse non est aeternum. Et dum

loquimur & inhianius illi , attigimus eam modice toto ictu cordis, & suspirauimus & reliquimus ibi religatas primi- tias ibi ritus, & remeauimus ad strepitumoris nos ri , ubi verbum & incipitur , &s nitur. Et quid simile verbo tuo domino

nostro in se permanenti sine vetustate, atque inn6uati omniaξ Dicebamus ergo. Si cui sileat tumultus carnis , sileant pnatasiae terrae & aquarum & aecis , sileant &poli,& ipsa sibi anima sileat,& transeat se

non cogitando. Sileanx somnia & imaginariae reuelationes , o miris lingua , re omne signum, & quicquid tra undo iit, si cui sileat omnino: quoniam si quis au-Psso. diat,dicunt haec omnia: Non ipsa nos fecimus , sed fecit nos qui manet in aeternum:His dictis si iam taceant, quoniam erexerunt aurem in eum qui fecit ea,&loquatur ipse solus , non perea, sed per seipsum, ut audiamus verbum Eius , non

268쪽

LIBER I x. 247per linguam cat nis,neque per vocem angeli, neque per sonitum nubis , neque per aenigma similitudinis, sed ipsum quem in his amamus reum siue his audiamus :cut nunc extendimus nos, & rapida cogitatione attingimus aeternam sapientiam super omnia manentem si continuetur

hoc, & subtrahantur aliae visiones longe imparis generis, & haec una rapiat,& absorbeat,& recondat in interiora gaudia spectatorem suum , ut talis sit sempiterna vita , quale fuit hoc momentum intelligentiae, cui suspirauimus Nonne hoe est, intra in gaudium domini tui 3 Et istud

quando Θ An cum omnes resurgemus, sed non omnes immutabimur Z Dicebamus talia, & si non isto modo & his verbis , tamen domine tu scis, quod illo die cum talia loqueremur , & mundus iste

nobis inter verba vilesceret cum omnibus delectationibus suis.Tunc ait illa: Fμli, quantum ad me attinet , nulla re iam delector in hac vita. Quid hic faciam adhuc,& cur hic sim nescio,iam consumpta spe huius seculi.Vnum erat propter quod in hac vita aliquantum immorari cupiebam: ut te Christianum catholicum viderem priusquam morerer. Cumulatius hoc mihi Deus meus praestitit: ut te etiam contempta Delicitate terrena, seruum eius via

deam 3 Quid hie

269쪽

Cura clari. 2 3- CONFESSIONVM i

A D lixe ei quod responderina, non sa-:.

tis recolo. Tu interea vix intra quin

que dies, aut noli multo amplius decubuit febribus. Et cum aegrotaret quodam dὲe, defectum a trimae passa est paululum subtracta a praesentibus. Nos concurri mus, sed cito reddita est sensui, & aspexit astantes me & fratrem meum,& ait nobis quasi quaerenti similis. Vbi eram 3 Deinde nos intuens moerore attonitos et ponetis hic , inquit, matrem vestiam. Ego silebam,& fletum frenabam. Frater autem meus quiddam locutus est,quo eam non peregre, sed in patria defungi tanqua foe-licius optaret. Quo audito, illa vultu anxio reuerberans eum oculis quod talia tueret, atque inde me intuens, vide ait, quid dicit. Et mox ambobus e ponite, inquit,hoc corpus ubicunque, nihil vos eius cura conturbet. Tantum illud vos rog9 , ut ad domini altare memineritis lmei ubi fueritis. Cumque hanc sent etiam verbis quibus poterat explicasset , conti cuit, & ingrauescete morbo exercebatur. Ego vero cogitans dona tua Deus meus inuisibilis , quae immittis in coraa fideliutuorum, & proueniunt inde fruges admirabiles, gaudebam , & gratias agebam tibi ,recolens quod noueram,quanta curacemper aestuasset de sepulchro , quod sibi prouide

270쪽

LIBER I x. et 'prouiderat & praeparauerat iuxta corpus viti sui. QAia enim valde concorditer vixerant, id etiam volebat, ut est animus humanus minus capax diuinorum, adiungi ad illam scelicitatem, & comemorarIab hominibus, concessum sibi esse post

transmarinam peregrinationem, Ut coniuncta terra mborum coniugum cerra

tegeretur Quando autem ilia inanitas plenitudine bonitatis tuae caeperat in eius corde non esse, nesciebam & laetabar admirans quod sic mihi apparuisset: quanquam & illo sermone nostro ad fenestram cum dixitnam quid hic facioὶ non aperuit desiderare in patria mori. Audiui etiam postea quod iam cum Ostiis esse mus, cum quibusdam amicis meis materna fiducia colloquebatur quodam die de contemptu vitae huius ,& bono mortis, ubi ipse non aderam:Illisque stupentibus

virtutem foeminae , quam tu dederas ei, quaerentibus utrum non formidaret tam longe a sua ciuitate corpus relinquere, nihil inquit longe est Deo,neqvotimendum est,ne ille non agnoscat in fine seculi, unde me resuscitet. Ergo die nono aegritudinis suae,quinquagesimo & sexto anno aetatis suae, tricesimo & tertio aetatis meae anima illa religiosa& pia,corpore soluta est.

rentur.

SEARCH

MENU NAVIGATION