D. Aurelii Augustini, ... Confessiones libri tredecim. Quibus nunc primùm est adiectus rerum , & verborum index

발행: 1588년

분량: 489페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

291쪽

non capiat.Nunquid extra ipsum,ac non in ipso 3 Quomodo ergo non capitὶ Multamini super hoc oboritur admiratio, stupor apprehendit me. Et eunt homines admirari alta montium, & ingentes studius maris : & latisSimos lapsus fluminum , &oceani ambitum & gyros siderum, & relinquunt seipsos nec mirantur. in hete omnia cum dicerem non ea videbam oculis,nec tamen dicerem nisi montes , &Buctus & flumina, & sidera quae vidi, Moceanum quem credidi intus in memoria mea viderem spaciis tam ingetibus quasi foris viderent: Nec ea tamen videndo absorbui quando vidi oculis , nec ipsa sunt apud me, sed imagines eoru. Et noui quid ex quo sensu corporis impressu sit mihi. Memoria disciplinarum. C A P. IX. SEd non ea sola gestat immensa ista ea-

pacitas memoriae meae. Hinc sunt, &illa omnia quae de doctrinis liberalibus

praecepta nondum exciderunt, quasi remota interiore loco, non loco, nec eorum

riti.=a imagines , sed res ipsas gero. Nam quid ι- a 63 sit literatura,quid peritia disputadio quotqμagra genera quaestionum, qui cquid horu scio, , se sile est in memoria mea , ut non retenta si se ima , ine rem foris reliquerim: aut sonuerit & praetexierit , sicut vox impressa maliEP per aures vestigio quo recolitur,quasi sovocavi. naret cum iam non sonaxὸt: aut sicut odor dum

292쪽

LIBER X. 27 Idum transit & evanescit in ventos, olf chum aflicit unde traiicit in memoriam imaginem sui,quam reminiscendo repetamus: aut sicut cibus qui certe in ventre iam no a sapit,& tamen in memoria quasi sapit: aut sicut aliquid quod corpore tangendo sentitur, quod etiam separatum nobis imaginatur memoria. Istae qujpre.. res non intromittutur ad eam, sed earum solae imagines mira celeritate capiuntur,& miris tanquam cellis reponuntur , α mirabiliter recordando prosecuntur.

S usus res tradunt memoriae.

AT vero cum audio tria genera essequet stionum, an sit, quid sit,quale sit,

sonorum quidem quibus hcc verba confecta sunt, imagines teneo, & eos per aures cum it epitu transisse,ac iam non esse scio. Res vero ipsas quae illis significan- tur sonis, neque ullo sensu corporis attigi, nec uspiam vidi praeter animum mesi,& in memoria mea recondidi, non im sines earum, sed ipsas. Quae unde ad me intrauerint dicant si possunt. Nam percurro ianuas omnis carnis meae, nec in-

uenio qua earum ingressae sint. Quippe

oeuli dicunt: si coloratae sunt, nos eas nunclauimus. Aures dicunt: Si sonuerui, a nobis indicatae sunt. Nares dicunt: Si Oluerunt,per nos transierunt .Picit etiam M ' sensus

293쪽

sensus gustandi Si sapor non est, nihil me

interroges.Tactus dicit: Si corpulentum non est, non contrectaui: Si non contrectaui, non indicaui. Vnde & qua hς. intra- uerunt in memoriam mea Z Nescio quo modo : nam cum ea didici, non credidi alieno cordi, sed in meo recognoui, M vera esse approbaui, & commendaui ei tanquam reponens , unde proferrem cum vellem Ibi ergo erant,& antequam ea didicis m, sed in memoria non erant. Vbi ergo' aut quare cum dicerentur agnoui, & dixi: Ita est,& verum est: nisi quia iam erant in memoria, sed tam remota & i et rufa,quasi in caveis abditioribus , ut nasi admonente aliquo eruerentur, ea so; tasse

cogitare noti possem 3

Species rerum in anima. C A P XI

OVocirca inuenimus nihil esse aliud

diseere ista, quorum non per sensus haurimus imagines, sed sine imaginibus, sicuti sunt per se ipsa intus cernimus , nisi ea quς passim, atque indisposite memoria continebat coguado quasi colli gere, at lyanimaduertendo curare, ut tanquant adlmanu posita in ipsa memoria, ubi sparsa prius & neglecta latitabant, iam familiari intentioni facile occurrant. Et quam multa huiusmodi gestat memoria mea, quq iam inuenta sunt,&, sicut diii 'quasi

ad manu posita, quet & didicisse & nosse

dicim

294쪽

LIBER x. 273

diei mur: Quae si modestis temporum in- ' teruallis recolere desivero , ita rursu dς- : merguntur, & quasi in remotiora pene tralia dilabuntur, ut denu0 velut noua excogitanda sint in idem iter μm: di eque enim est alia regio eorum , & cogerid irursus ut scixi possin;,id est, velut ex quadam dispersione colligenda, via ὀe dictum C. Mest cogitare. Nam cogo & cogito sic cst vi ago & actito, facio & factito. Verulita men sibi animus hoc verbum proprie vindicauit, ut nod quod alibi, sed quod in animo colligitur id est,cψgitur, cogitari proprie iam dicatur.

Mathematicorum memoriar.

CAPUT XII.

i Tem continet memoria numerorum dimensionumque rationes & leges in numerabiles, quarum nullam corporis sen-'sus impressit,quia nec ipse colorat. e su at, I aut sonant, aut olent, aut gustatae , aut contrectatae sunt Audiui sonos vcrborum

quibus significantur, cum de his disseritur: sed illi alii, istae autem aliae sunt. Nam illi aliter graece,aliter latine sonant:

istae vero res nec graece nec latine sunt, nec aliud eloquiorum genus. Vidi lineas fabrorum , vel etiam tenuissimas,sicut filum araneae :'sed illes aliae sunt, non sunt imagines earum quas mihi nunclauit carnis oculus. Novit cas quisquis sine ulla

295쪽

α CONFE8SIONVM cogitatione qualiscunquemcordis, intu agnouit eas. Sensi etiam numeros omni bus corporis sensibus quos nume iam usa

sed illi alii sunt quibus numeramuS , nec imagines istorum sunt,& ideo valde sunt. Rideat me ista dicentem,qui eos non vIdet,& ego doleam ridentem me. Ag ctionum memoria. C A P. XIII. HAec omnia memoria teneo, & quo modo ea didicerim memoria teneo, Multa etiam quae aduersus haec falsissime disputantur, audiui & memoria teneo,quae tametsi falsa sunt, tamen ea meminisse me non est falsum & discrevisse me inter illa vera & h xc falsa quae contradicuntur. Et hoc memini, aliterque nunc video discernere me ista, aliter autem memini saepe me discrevisse, cum ea saepe cogitarem. Ergo & intellexisse meo pius ista memini, & quod nunc discerno & intelligo, recondo in memoria, ut postea me nunc intellexisse meminerim. Ergo & meminisse me memini sicut postea quod lice reminisci nunc potui si recordabor, utique per vim memoriae recordabor. Affectioiles quoque animi mei eadem memoria conti .et,non illo modo quo eas habet ipse animus cum patitue eas,sed alio multum diuerso : sicut selia bet vis memoriae. Nam & laetatum me

296쪽

O B E R X. 27ssuisse reminiscor,non laetus, &tristitiam meam praeteritam recordor, non tristisZEt me aliquando timuisse recolo sine timore,& pristinae cupiditatis sine cupidi- tate sunt memor aliquado .-Εt e. coixari tristitiam meam transactam laetus remianiscor,& tristis lettitiam mea

non quomodo recordamur.

CAPUT XIII LOVod mirandum non est de corpore, aliud enim animus,aliud corpus. itaque si pr terium dolorem corporis g ur M., T.

dens memini, non ita mirum est,Hic vero cum animus sit etiam ipsa memoria:

Nam & cum mandamus aliquid ut memori ter habeatur, dicimus: vide ut illud in animo habeas, & cum obliuiscimur dici-mtis non fuit in animo,& elapsum est animo , ipsam memoriam vocantes ani mu: Cum ergo ita sit, quid est hoc quod cum tristitiam meam pr teritam letius me mi ni, animus habet laetitiam , dc memoria tristitia lςtusque est animus , ex eo quod inest ei l titia,memoria vero ex eo quoa inest ei tristitia,tristis non est 3Num forte non pertinet ad animum Z Quis hoc dixe rit Z Nimirum ergo memoria quasi venter est animi, i titia vero atque tristitia quasi cibus dulcis & amarus , cum memoriς commmdantur, qηλ sigraiecta inventre recondi illic possunt, sapere non possunt.

297쪽

possunt Ridiculum est hae e illis similia

putare, nec tamen sunt omnimodo dissi- . milia. Sed ecce de memoria profero, cum dico quatuor esse perturbationes animi, cupiditatem, laetitiam, metum, tristitiam: de quicquid de his disputare potuero di

uidendo singula per species suu cuiusque eneris , & definiendo, ibi inuenio quid

icam atque inde profero: nec tamen ulla earum perturbatione perturbor, cum eas reminiscendo commemoro,& antequam recolerentur a me & retractarentur , ibi erant, propterea inde per recordationem potuere depromi. Forte ergo sicut de ventre cibus ruminarido, sic ista de memoria tecordando proferuntur. Cur igitur in ore cogitationis non sentitur a disputante,

hoc est : a reminiscente laetitiae Aulcedo vel amaritudo maesticaeὶ An in hoc dissimile est, quod non undique R simile estὶ Quis enim talia volens loqueretur, si quoties tristitiam metumve nominamus, toties moerere vel timere cogeremurὶ Et laamen non ea loqueremur,nisi in memo ianostra non tantum sonos nominues se cundum imagines impressas sensibus corporis , sed etiam rerum ipsarum notiones inueniremus, quas nulla Ianua carnis accepimus sedeas ipse animus per experientiam passionum tuarum sentiens memoriae commendauit,aut ipsa sibi haec etiam non commendata xetiri uri. iEtiam

298쪽

SEd utrum per imagines an noni, quis facile dixeritὶ Nomino quippe lapidε, ,

nomino solem', cum res ipsae non adsunt sensibus ineis,in memoria Tane mea prς - .sto furit imagines eatum. Nomino Olorem corporis , nec mihi adest dum nihil dolet, nisi tamen adesse imago eius inmemoria mea, nescirem, quid dicerem, nee eum in disputando a voluptate discet norem Nomino salutem corporis , cum saluus sum corpore , adest mihi quidem res ipsa , verutatam enanisi & imago eius in*sset, in inemoria mea. nullo modo recordarer quid huius nominis signi sic iret sonas: nec aegrotantes agnoscerent salute nominata quid esset dictum, nisi

eadem imago vi memoriae teneretur, quavis ipsa res .abesset a corpore. Nomino numeros 'quibus numeramus, En adsunt in memoria mea, non imagines eorum,

sed ipsi.Nomino imaginem solis , & haee adest in meaioria mea. Neque enim im ginem imaginis eius , sed ipsam recolo, ipsa mihi reminiscenti praesto est. Nomino memoria , dc agnosco quod nomino. Et ubi aquosco, nisi lar ipsa memorial Nam &ipsa per imaginem suam sibi ad. est, ac non per seipsam Io

299쪽

t t B E R X. 779derum interualla dime mur , vel terrae libramenta quaerimus. Ego sum qui memini , ego animus. Non tam mirum

si a me longe est quicquid ego non sum. id autem propinquius meipso mihi

Et ecce memoriae meae Vis non comprehend tur a me, cum ipsum me lion dicam

praeter illam. Quid enim dicturus sum quando mihi certum est meminisse moobliuionemZAn dicturus sum non esse iii memoria mea,qubd meminiὶ An dicturus sum ad libe inesse obliuionem in memo ria mea , ut non obliviscarὶ utrunque absurd:ssimum est. Quid illud tertium 3 Quo pacto dicam imaginem obliuioni teneri in memoria mea, non ipsam obliuionem cum eam memini, inio pacto & hoc dicam,quandoquidem cum imprimitur rei cuiusquam imago in memoria, prius necesse est ut adsit . res ipsa, unde illa imago possit imprimi 3 Sic enim Carthag nis memini, sic omnium locorum quibus interis

fui,sic facies hominum quos vidi, &ca terorum sensuum nunciatae, sic ipsius corporis salutem siue dolorem , cum praesto essent ista,coepit ab eis imagines memoria quas intuerer praesentes,&retracta rem animo , cum illa Sc absentia reminiscerer. Si ergo per imaginem suam non per seipsam in memoria tenetur obliuio, ipsa utique aderat ut eius imago caperetur. cum autem adesset quomodo per imaginem suam in memoria conscri-

.a bebat,

300쪽

bebat, quando id etiam quod iam notatum inuenit, praesentia sua delet obliuio3 Et tamen quocunque modo licet sit modus ist e incomprehensibilis,& inexplicabilis, etiam ipsam obliuionem meminis se me certus sum, a id quod men inerimus obruitur. Humata memoria vis triplix.

CAPUT XVII

MAg ista vis est memoriae, nescio

quid horrendum Deus meus , profunda & infiqita multiplicitas,& hoc animus est,& hoc ego ipse sum. d ergo

sum Deus meus 3 quae natura sum Θ Variam ultimoda vita & immensia vehementer. Ecce in memoriae meae campis,& antris , & cauernis innumerabilibus atque innumerabisver plenis innumerabilium rerum generibus,siue per imagines, sicut omnium corporum, siue per praesentiam, sicut artium , siue per nescio quas notiones vel notationes, sicut assectionum animi,quas & cum animus non patitur, memoria tenet, cum in animo sit quicquid in memoria, per haec omnia discurro volito hac atque illac penetro etiam quantum postam,& finis nusquam: tanta vis est memoriae, tanta vitae vis est in homine vivete mortaliter. Quid igitur aga, .: tu vera mea vita Deus meus λ Transibo &hanc vim, meam quae memoriiu vocatur, transb

SEARCH

MENU NAVIGATION