장음표시 사용
111쪽
Domino una cum Levitis Deut. XII. l . ;Non poteris comedere in omidis tuis decimana frumenti et vini et olei tui, Primogenita ammenionum, et Pecorum, et omnia quae voveris, et monte offerre volueris et primitias manuum ruarum; sed coram Domino Deo tuo comedes ea, in loco, quem elegerit Dominus Deus tuus, tu et Ilius tuus et ilia tua, et servus et famula atque Levites , qui manent in urbibus tuis; et XIV. 22. etc. Decimam partem seri parabis ae cunctis fructibus tuis.... et comedes in conspectu Domini Dei tui. ... et epulaberis tu et domus tua, et Levites. 3.' Singulis trie α.niis separabantur tertiae decimae. quae pauperibus . viduis, pupillis. et Levitis in modum eleemosynae distribuebantur, Deut. s XIV. 28. et
Anno tertio separabis aliam deciman3 ex omnDhus quae nascuntur tibi eo ten ore, et repones intra ianuas tuas. Venietque Levites, qui aliam non habet pantem nec Possessionem tecum, et peregrinus ac PUillus et vidua qui intra pomeas tuas sunt et comedent, et saturabuntur. Porro non solvere decimas, ut in lege praescri-Ptum est, Peccatum erat gravissimum ut colli.
gitur ex Num. XVIII. E contrario Tobias Iaudatur ob illarum solutionem Tob. I. . Ratio autem et ipsa suadet sapientissimas fuisse leges hujusmodi de simpIicibus oblationibus, de primitiis. deque decimis. Congruum enim erat, ut Hebraei undecumque cognoscerent Dei do. minium, et ab eo dependentiam, cultus sacri Promoverent decus et Templi ministris omnia ad victum praeberent necessaria. Hinc Abraham
deeimas de praeda obtulit Melchisedecho, Gen.
mas omnium proventuum suorum , quod ipse
XXXV. et Posteri ejus observabaut. Narrat
112쪽
letiam Plinius lib. XVIII. e. 2. Romanos quo que primitias obtulisse in Sacerdotum usum; imo decimae spoliorum . proventuum, fructuum sunt antiquissimae, et sere omnibus gentibus eo gnitae uti constat ex Herodoto Vll. 33a.) , Pausania cX. D.); Diodoro XX. 14. etc. . Hactenus de oblationibus ex lege praescriptis.
olationes autem aliae, quae sponte ab hominibus fiebant proprie appellantur in Scripturis vota. etsi sorte aliquando voti nomen iis etiam oblationibus applicetur, quae sunt lege Praescriptae. Vota porro sic juvat distinguere. Aliquando vovebant homines se aliquid facturos vel a re quapiam abstenturos in Dei honorem, et vota hujusmodi appellari solent obligationis r hujusmodi erat votum Nazaraeorum . de quo supra. Aliquando homines vovebant vel Personas vel res in usus sacros, et tuuC Vota diei solent consecrationis. Haec autem vota consecrationis dupliciteremittebant Hebraei. Aliquando enim res aut Persona irrevocabiliter consecrabatur Deo sine redemptionis jure, et tunc votum in Scriptura dicitur hebraice Cherem, graece αγάΘημα Anathema. Res aut persona sic devota destruenis da erat physice aut civiliter saltem. Enimvero de hoc voto sic loquitur Scriptura Levit. cXXVII. 28. 29. Omne quod Domino consecratur, sisa homo fuerit siue animal siMe ager non vendetur, nec redimi poterit.... et Omnis Consecratio quae offertur ab homine non redimetur,
113쪽
sed morte morietur, idest iuxta meliorem Interpretum explicationem, destruetur modo quo juxta rei cuiusque naturam licebat. Hinc ager. aurum . argentum aliaeque res inanimatae, postquam ita fuissent oblatae, ad usum profanum redire amplius non poterant. Animal immolationis ea pax occidebatur in sacrificium si quidem sacrificio aptum esset; sin minus, extra saerificium interficiebatur. Homines innocentes civiliter moriebantur, quatenus negotiis Saeeuis Iaribus abdicatis cultui divino perpetuo deputati existebant. sere ut religiosi nostri, et Sanctimoniales. Hostes a Deo morti addicti ad internecionem usque delebantur. Ita Chananaei ab
Hebraeis devoti sunt Deo Num. XXl. a. Ae
Israel voto se Domino Obligans ait: si tradia deris populum istum in manu mea, delebo urbes ejus: ita Iericho anathemate a Deo per Culsa est: Ios. VI. I . Sitque ciuitas haec
anathema ; et omnia, quae in ea sunt Domino.
Ex his patet quo sensu Paullus optabat fieri anathema pro fratribus; cad Rom. lX. 3. Ορια-
ham enim ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum
Quod si quaeratur an integrum cuique esset, Deoque gratum vota hujusmodi emittere rin eam rem verba asseremus Calmet, qui Dissere. In Iudic. de voto Iephte, haec de cherem sive anathemate habet. Communis reipublicae et familiarum ratis exigebat ut sui essent judices rebus hisce cognoscendis et dirigendis constituti , qui mentus discernerent marios , quando scilicet impleri vota illa, quando remitti deberent. Faeile haec Omnia ad Sacem dotes deferebantur, quemadmodum et caeterae
quaestiones arduae et implexae. Tandem δε-
114쪽
Ii 3cile credimus raro quidem de his rebus nego-uum factuna fuisse judicibus.
Aliquando vero res Persona Ve consecrabatur quidem Deo per votum, sed animo redimendi juxta in serius dicenda. De his, quae hactenus diximus nota: i.φ Praeis Ceptum erat Hebraeis ut tu iis quae osse rebacitur. Persectionem exquirerent , et munditiem . Hoc de animalibus statuit Scriptura Levit. XXII. 23. etc. Homo, qui obtulerit mictimam Paciscorum Domino, Mel vota soloens vel monteo erens tam de bobus quam de Ooibus immaculatum Disseret. . . . Omnis macula non erit in eo rsi caecum fuerit, si fractum, si cicatricem habens, si Anytilas aut scabiem aut in eliginem;
non Osferetis ea Domino. . . . bo em et O em, aure et cauda iam utatis, voluntarie offerre potes, votum autem ex eis soloi non Potest. Omna
animal quod vel contritis, vel tusis, vel sectis ablatisque testiculis est, non offferetis Domino.
De Decimis Num. XVIII. 29.)r Omnia quae
offeretis ex decimis .... Ορtima et electa erunt . ..
Ex paritale rationis concludunt Interpretes de qualibet oblatione id fuisse Praeceptum. u.' Ea, quae Deo erant oblata, excepto voto Ghrem , primitiis quoque et decimis sorte exceptis. re dimi poterant, dummodo levitae et sacerdotes vel pecunia vel alia ratione compensarentur juxta regulas a Deo assignatas Lev. XXVI l. . quas regulas in ordinem concinne redigit a Lapide in seno si illius capitis. 3.' Quamvis Deus in lege Moysi tradita regulas praescripserit de oblationibus variis, tamen eas etiam ante Moy sem in usu suisse. uti etiam sacrificia, vel ab initio mundi, colligitur ex ipsa Scriptura, quae narrat Gen. IV. 3. Cain obtulisse Domino de fructibus terrae, Abelem autem de primogeni-
115쪽
lis gregis: Factum est autem post multos diestit oifferret Cain de fructibus terrae munem Domino. Abel quoque obtulit de Primogenitis gregis sui, et de ad ibus eorum s Abraham obtulisse decimas Melchisedech sacerdoti de praeda hostium XIV. 2 o. r Et dedit ei decimas ex omnibus; pariterque de Iacobo XXVIII. 22.): Cunctorumque quae dederis mihi, decimas omoram tibi; quibus verbis Iacob vovet
Deo decimas omnium rerum suarum. Alia exempla omittimus. 4.' In libro Num. XXX. declaratur quae personae aptae sint, quae non , votis et juramentis emittendis, idest statuitur ut maritus uxoris vota, pater filiae irritare possit , dummodo id saciat ea ipsa die, qua id cognoverit. 5.v In Scriptura severe inculcatur ne homo negligens sit in iis Deo reddendis , quae etiam Per spontaneum tantummodo votum illi debet: uti Deut. XXlli. 2 i. etc. Cum votum moueris Domino Deo tuo non tardabis redderer quia requiret illud Dominus Deus tuus. Et si moratus fueris, reputahitur tibi in Aeccatum. Si nolueris Polliceri absque yeccato eris. Quod autem semel egressum est de labiis tuis, Obseruabis et facies sicut Promisisti Domino Deo tuo, et propria voluntate et ore tuo
Hoc loco opportunum arbitramur aliqua de Sacramentis Veteris Testamenti animadvertere. Admittunt enim unanimiter Theologi et Inte pretes fuisse in lege veteri Sacramenta, nempe caeremonias sacras et sensibiles a Deo firmiter
institutas ad significandam sive Praefigurandam
116쪽
Christi gratiam. simulque aptas ad producendam sanctitatem legalem et externam , vi cujus homines mundi reputabantur et participes siebant sacrificiorum aliarumque rerum sacrarum , ex. gr. ingressus Templi. Veram enim Christi gratiam figurabant solum, at per se dare nou PO terant. Hoc sensu ait Ioannes I. II. : Lex per Moysen data est , gratia et Neratas Per
Iesum Christum facta est. Paullus vero cadGal. l V. s. verbis illis insima et egena elementa indicat juxta multos interpretes Sacra menta V. T. et Od Hebr. X. i. ait: Umbram enim habet lex futurarum bonorum, non USam
imaginem rerum. Innumera sunt alia Novi Testamenti loca, quibus haec duo memorantur legem scilicet veterem suisse novae figuram et non valuisse ad gratiam conserendam. Huc referri potest quod
Eugenius IV. habet in Decreto de unione Ammenorum in Concilio Florentino Novae legiss ten1 sunt Sacramenta .... quae mullum a Sacramentis diffferimi antiquae legis: illa enim non causabant gratiam , sed eam solum Per assionem Christi dandam esse figurabant rhaec vero nostra et continent gratiam, et *sam digne susciρientibus conferunt. Dein Concilium Trid. Sess. VII. can. a. ait, Si quis dixerit ea ipsa Nouae Legis Sacramenta a Sacramentis antiquae legis non differre, nisi quia caeremoniae sunt aliae, et alii Titus extemi, an thema sit. Sunt enimvero, qui ab hac generali regula de Sacramentis veteris legis excipiunt Circumcisionem, quam justificantem gratiam peperisse die uni in remedium peccati originalis , uti baptismus, cujus illa erat figura, idque praecipuo
quia Geneseos XVII. dicitur: Mascuιus,
117쪽
Ii 6enjus yraeputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illius de ργulo suo. Ita Scotus, aliique. Sed sunt alii , ut Angelicus et Bellaris
minus, qui circumcisionem quidem necessariam fuisse agnoscunt . ut quis Pertinere posset ad populum Dei electum , nullam vero rationem sufficientem recognoscunt excipiendi eamdem a generali insemitate et egestate elementorum veteris legis quod ad gratiam interiorem proinducendam. Deinde etsi Circumcisio gratiam Contulisset parvulis, ut ab originali mundarentur, non hanc habuisset vim quatenus sacramentum legis mosaicae, sed aliunde. et quemadmodum nonnulli a junt, ut sacramentum legis naturae, sive ut signum quoddam sensibile cum protestatione fidei tu Messiam ad originalis peccati
Si quaeras autem quaenam in veteri lege suppeterent media hominibus ad gratiam justificationemque assequendam; respondemus I. Pro
Parvulis, ab originali culpa mundandis divinae quidem providentiae consentaneum suisse videri , ut remedium aliquod statuerit illis applicandum ; quod uam vero hoc suerit prorsus ignoratur. Quamvis enim ut superius diximus, aliqui assignent circumcisionem , ut Praeteream id esse incertum tamen remedium aliud assignandum esset pro sceminis, et pro masculis ipsis ante octavum diem decedentibus : a.' adultis comparanda erat gratia per actus virtutum nempe fidei, spei, charitatis , contritionis . Et sane fidem in Christum sive in Mediatorem venisturum necessariam fuisse in Veteri Testamento
ad salutem assequendam colligi potest ex pi ribus Scripturarum locis, inter quae: Act. lV. Ia. Nec enim aliud nomen est sub coelo
tum hominibus, in quo Ῥorteat nos salvos feri.
118쪽
Ad GaI. II. 16. Non justificatur homo ex operibus legis, nisi per sdem Iesu Christi.
Fuse hoc prosequitur Augustinus 'ist. M. ad Hilari Quaest. de Pecc. origin.). Insuper de contritione ait Trident in. Sess. XIV. c. 4. rFuit autem quovis tempore ad impetrandam veniam peccatorum hic contritionis motus na- cessarius. Bonorum tandem operum influxus iniustificationem innuitur a Paullo pluribus locis. ac a Iacobo Epist. II. 22. de Abraham: Vides quoniam fides cooρerabatur πeribus illius,
et ex o eribus fides consummata est. Uberio. rem de his sermonem relinquimus Theologis. Consulatur Suareg de Sacramentis in genere, et de Poenitentia. Haec autem erant Veteris Testamenti Sa eramenta , atque eorum ratio iuxta Angelia cum I. a. quaest. IOI. art. 5. . cujus verba asserimus: In istis sacramentis veteris legis quaedam pertinebant communiter ad totum P Putum , quaedam autem specialiter ad ministros. et circa utrosque tria erant necessaria.
Quorum Primum est institiatio in statu colendι Deum, et haec quidem institutio communiter quantum ad omnes flebat per circumcisionem. sine qua nullus admittebatur ad aliquia lega. Iium : quantum vero ad Sacerdotes Per Sacem doliam consecrationem. Secundo requirebatur usus eorum , quae Pertinent ad dioinum cultum , et sic quantum ad Populum enat esus paschalis convivii , ad quem nullus incircumcisus admittebatur, ut patet Exod. XII. et quantum ad Sacerdotes oblatio victimarum et esus panum propositionis et aliorum, quae erant Sacerdotum tisibus dmutata. Tertio nequire-hatur remotio eorum per quae aliqui in ediebantur a cultu divino, scilicet immundiliarum;
119쪽
H sic quantum ad populum institutae erant
quaedam purificationes a quibusdam exterioribus immunditiis, et etiam expiationes a peccatis. Qtiantum vero ad Sacerdotes eI Leotias enat instituta ablutio manuum ac Pedum et rasio pilorum. Et haec omnia habebant ratio. nales causas et litterales Secundiam quod omdinabantur ad cultum Dei pro tempore illo, et sigurales secundum quod Ordinabantur ad figurandum Christum. De Sacramentis primae et secundae ex assignatis ab Angelico classibus nihil hic occurrit addere iis, quae alibi tradita sunt. De tertia classe sive de purificationibus speciatim hoc loco agendum nobis .st.
Λderant ergo inter sacramenta etiam illa , quae erant ad removanda divini cultus impedimenta sive ad immunditias legales, externasque abstergendas a Deo instituta, et lusinationes quaedam erant, vel Murificationes. Immunditiae autem seu Pollutiones aliae Personarum fuerunt , aliae rerum. Immunditiae Personarum Praecipuae erant ra. Puerperium: Lev. XII. a. et seqq. nulier si susceyto semine P ereriι masculum immunda erit seytem diebus Φsa veno triginta
tribus diebus manebit in sanguine Purificiationis suae. Omne sanctum non tanget nec ingredietur in sanctuaritim donec in leantur dies purificationis suae. Sin autem PePererit Demi. nam , immunda erit duabus hebdomadibus .... et sexaginta sex diebus manebit in sanguine
purifieationis suae: a. Menstrua: XV. I s. Mulier, quae redeun Ie mense Patitur fluxum
120쪽
I 'sanguinis, septem diebus separabἱIur: 3. Fluxus seminis; XV. a. Vir, qui patuit fluxum seminis immundus erit: 4.' Concubitus conjugalis; XV. 36. Vir de quo egreditur
semen collus , laseiabit aqua omne comus suum et immundus erit usque ad mesperum: 5.' No.
rit inter vos homo, qui nocιurno pollutus sit somnio, egredietur extra Ca Sira, et non ra Menietur Priusquam ad veSPeram lavetur aqua r
quo te rosus est et immundus, solus habitabit extra castra: 7.' Taetus mortuorum corporum ossium, ingressus ad eorum domos; Numer.
XIX. ii. a 4. Qui tetigerit cadauer hominis, et propter hoc sePlem diebus fuerit immundus , aspergetur etc. qui ingrediuntur tentorium etc. : 8.'. Contactus rei immundae; Num. XIX. aa. Quidquid tetιςerit immundus -- mundum faciet, et anima , quae horum quiρ- piam tetigerit immunda erit usque ad Despertim : 0' Comestio carnium immundarum , sanguinis, adipis, morticini, vel laniati a bestiis Exod. Xxll. 3 i. ornem , quae a bestiis fuerit praegustata non comedetis : Lev. XXII. 8. Morticinum et coPtum a bestia non come is dent nec polluentur in eis: Vide insta cap. V. Art. IV. ubi de Victu Iudaeorum . . Nomine autem morticini ait Hieronymus, intelligendum
esse corpus animalis mor'. ut Sine sanguinis effusione: Io.' Sacerdotes Per sola quoque signa luctus de defuncto contaminabantur, ideoque illis signa luctus nonnisi de mortuis parentibus , siliis, fratribus et sororibus virginibus, in domo paterna existentibus, Permissa : summo autem Sacerdoti de quocumque mortuo interdicta erante
