장음표시 사용
141쪽
bat, ulcus retegendo humanae naturae. ac sinis gula omnino per totidem Praecepta enumerari
do , quae homines exequi, aut vitare deberent. 6.' Cum lex dirigere deberet rudem Populum ac carnalem , non Pauca significabat per allegorias ; ex. gr. prohibens alligari os bovi trituranti, praecipiebat mercedem aequam Iaborantibus dari. Ita etiam Paullus ait ad Rom. II. 29. Circumcisio cordis in spiritu non littera. Uti enim apud nos multa proverbiis edocemur , ex ideis, quas cum illis colligatas habemus ; ita sere apud Hebraeos multa per allegorias significata retinebantur . .v Nil itaque mirum si numero bene multa essent praecepta legis Mosaicae. Hoc est pondus, quod, aiebat Petrus Act. XV. Io. , neque Patres nostri neque nos portare Potuimus; cui doctrina simplicissima, ac abundans Christi
gratia in lege nova successit.
8.' Si quis plura de lege Mosaica desideret, adeat Suaret de Legibus Lib. IX. Si quis
vero ipsarum legum Mosaicarum elenchum sive summam ex ordine digestam cupiat, Calmetum legat Prolegomen. in Deuteron.
Praeter leges geriptas alia bene multa observabant Iudaei, quae Partim Moyses ore communicaverat, partim Synedria decernebant, Partim doctores explicabant spectantia ad veram legum interpretationem , et persectum populi regimen . Hanc appellabant Iegem oratim. Haec tamen Plura continebat . quae falso Moysi accepta referebantur; unde Christus. Pharisaeos redarguens eam appellabat: traditionem hominum , traditionem vestram Matth. XV. 9. , Marc. VII. I. 9. . Ne vero temporis lapsus
142쪽
scholarum dissidia . praesertim inter duas scholas Schammaei et Nillelis, quae florebant etiam ante Christum , neque aliae Iudaeorum vicissitudines oralem legem incertam et obscuram redis derent, Rabbinus Iudas sub finem II. vel sub initium III. saeculi sub Antonino, publico scripto omnia consignavit, ac codici huic datum est nomen hebraice miro Miscnah : graece δευτέρωσις, sive secunda lex. opus hoc auctum fuit variis glossis , commentariis, interpretationibus, et tale augmentum dictum est hebraicornua Ghemarta, graece τελέωσις sive perfectio. Ex Misenish et Ghemarah conflatus est Non Thesmud, sive opus doctrinale: totum porro Thalmud Mairnonides contraxit in sum. mam brevem et claram sub titulo manus fortis , ex quo aliqua, quae hic tradita sunt,
Caeterum Thalmud pro Hebraeis duplex
est. Hierosolymitanum et Babylonicum . quod utpote clarius et facilius pluris faciunt Hebraei, et Legi quoque scriptae praeserre non dubitant. Seatet vero Thalmud tabellis et absurdis . Docet ex. gr. Deum ad otium vitandum plures condidisse mundos, eosdem illi non placuisse , et hunc tandem creasse caeteris destructis; Deum
ipsum quotidie legere Moysis libros; Christum Christianosque maledictis impetit; docet licitum esse salsum iurare pro Iudaeis coram judice extraneo; licitam privatam ultionem cum extra Deo, aliaque similia. De Thalnaud suse agit Sixtus Senensis Bibliothec. Sanct. lib. II.
143쪽
Non minus pro legibus quam pro moenibus pugnandum docuerunt sapientes . Hinc retactissime in Hebraeorum Republica instituta sunt Iudicia. Duo autem erant tribunalia: unum in
singulis civitatibus appellatum Iudicium , alte. rum Hierosolymis dictum ab Hebraeis communi usu Sanhedrin Vel Sinnedrion συνεhιου , latine Concilium. Illud levioribus, lioc majoribus vacabat caussis. Hinc Christus Matth. V. 22. Qui irascitur fratri suo reus erit judicio. Qui autem dixerit fratri suo: ra a , reus erit concilio . Tribunalia haec instituit Moyses primum ex consilio Iethro , deinde jussu ipsius Dei Deut. XVI. i8. Iudices et magistros constitues in omnibus Portis tuis, quas Dominus Deus tuus dederit tibi Mer singulas tribus tuas, ut judicent populum justo judicio. Confirmata fuerunt sub Regibus a. Paral. XlX. 5. Constituitque Iosaphat judices terrae in cunctis civitatibus Iuda munitis per singula loca ; restituta quoque sunt post captivitatem a . Tribunalia primi generis , nempe Iudicia . sessiones habebant in portis civitatis , ut patet ex Deuteronomio supra Cit . . ob majorem in iis populi frequentiam, et ut aditus iacilior pateret colonis. Commune id etiam fuit aliis na.
1ὶ Bestitutum id ereditur ab aliquibus per Esdram qui plenam obtinuerat al, Artaxerxe facultatem restituendi iudicia: s i. Esdr. VII. 25.ὶ Constitue judiees et praesides ut judiaeent omni 'πulo. Fatendum tamen non certo constare deforma supremi tribunalis post Moysen, tu omnibus saltem .
144쪽
tionibus uti novimus ex Abraham petente sepulcrum pro uxore sua a filiis Heth, Gen. XXlIl. io. Remonditque Ephron ad Abraham cunctis audientibus , qui ingrediebantur ortam civitatis illius. Putant vero nonnulli Hebraeorum historiis inhaerentes, Iudicia suisso in duo subdivisa. quorum unum tribus constans judicibus cseu potius arbitris, quos leges Romanae Iudaeis in caussis civilibus concedebant)iudiearet de pecuniis ac bonis; aliud 23. constans judicibus de vita ac morte sententiam seris ret; vid. a Lapid. in Matth. V. 22. Conten indunt tamen alii tribunal hoc idem fuisse ac tribunal Synagogae, de quo Ioan. XVI. 2. ; 2. Cor. XI. 24. ; quod scilicet solummodo de caussis Religionis tractaret. et nonnisi ii o. ictuum c uno minus poenam infligeret. Tribunal supremum , quod appellabant Srnedrion constabat a. judicibus , qui seniores erant. Isti sessiones habebant in Templo: judicabant de caussis omnium gravissimis, ac de illis rebus, quas judices inferiores relinquissent iu- solutas. Tribunali huic suprema inerat judicandi potestas et imperandi auctoritas . De hoc enim
illud Deut. XVII. 8. etc. Si disscite et amabiguum πud te judicium esse Pervexeris inter sanguinem et Eanguinem, cauSam et cata insana, Imram et Ieseram, et judictim intra Pontas tuas videri verba variani , surge et ascende ad locum . quem elegerit Dominus Deus tuus: ueniesque ad Sacerdotes Lemitiei
generis et ad judicem , qui fuerit illo tem- Pone : quaeresque ab eis , qui indicabunt tibi judicii Meritatem . et facies quodcumque dixerint , qui Praesunt loco , quem elegeris Dominus , et docuerit te juxta legem ejus p seqvs-risque sententiam eorum nec declinabis ad
145쪽
dexteram neque ad sιnistram. Quι autem stι- perbierit nolens obedire sacerdotis imperio, qui eo temPore ministrat Domino Deo tuo, et deis creto judicis , morietur homo ille , et auferes malum de Israel. Arbitrantur aliqui Θ nedrion sive magnum Hebraeorum conciliam diversis vicissitudinibus obnoxium,1 aisse. ita ut Syne-drium, quod erat tempore Christi, toto coelo differret a tribunali, quod Moyss instituit. De hac re videatur Calmet Dissere. in Numeros.
Quod ad judices et judicandi sormam sanis
xit Deus e t.' aequitatis regulam hisce verbis Exodi XXIlI. i. etc. Non susc*ies vocem mendacii. . . . PauPeris quoque non misereberis in judicio .... nec acciPies munera quae etiam excaecant Prudentes , et subvertunt uerba iustorum ; quod rursus inculcatur Deut. XVI. I9. Non accinies Personam nec munera , quia
munera excaecant oculos sayientum et mutant
merba justorum. 2.' Cum religio in Republica Theocratica tuti me esset Politiae Conjuncta, a majores caussae omnes in Templo agitarentur, judices ut plurimum sacerdotes erant, imo triis hunal supremum non nisi sacerdotibus constabat cum Scriptura tribunalis illius judices constituat eos, qui Praesunt loco, qui locus Templum erat, cui soli sacerdotes Praeerant. Immo verba superius citata Deut. et ad judicem, qui fuerit illo tem ore, Rabbini, plerique commentatores . Iosephus lib. I. contra Areton. et Philo libri de Principe'constituendo a Plant Summo Sacerdoti. qui indutus I 28 Ephod , ''Vt Urim , et ποῦ n Thummim gerens , Deum consulens divina consilia accipiebat.
146쪽
Hoc tamen aegre serentes , qui Ecclesiae
nostrae auctoritatem minuere contendunt veteris
Ecclesiae exemplo. uti Calvinus. Grotius . aliique , a junt judicem illum non fuisse Sacerdo. tem ; atque ideo particulae et vim apponunt disjunctivae mel; quod cum minus contextui eohaereat. facile rejici potest. Quod si nihiIominus eum quibusdam sanae mentis interpretibus apud Malvendam το ad Iudicem referre velis ad judicem saecularem puta Ducem. Iudicem aut Regem ; attamen ex contextu apparet Suis premam in judicando auctoritatem penes Sacer dotes suisse, nam dicitur servandam esse sententiam eorum , qui praesunt loco , et morti damnandum qui superbierit nolens ohedire Mincerdotis ina erio. Caeterum sacerdotibus judicandi suisse potestatem , eruitur etiam ex Deut.
XXI. 5. ubi de sacerdotibus dicitur: Admectum eorum omne negotium et quidquid mundum mel immundtim est judicetur: ex
Ezech. XLIV. a 4. Cum fuerit controversia stabunt sacerdotes in judiciis meis et.judicabunt . Sacerdotum quoque arbitrio cuncta Begi. Gentiles naturali sensu voluerunt, uti dehethiopibus testatur Strabo lib. II. , de Λeguptiis Aelianus clib. 34. Mariar. hist. , de Persis Eusebius Chron. de Areopagitis apud Athenienses Iosephus Antiq. lib. a 4. 39. . de Germanis Tacitus de mor. Germ. c. VII. . At tamen facile concedi potest in lege veteri, in inserioribus tribunalibus aut in causis mere civilibus competere potuisse iudicandi munus etiam laicis quo sensu intelligendum est Iudices et Reges hoc munere quandoque esse functos: Iudic.
147쪽
nis ; a. Reg. VlII. i5. Faciebat quoque Da- ωid judicium et justitiam omnἰ POPulo suo; 3. Reg. III. 28. Audivit itaque omnis Israel judicium , quod judicasset Rex Salomon .
3. Nemo indicta caussa damnabatur. Ita Nico in
demus Ioann. VII. Si. Numquid lex nostra judicat hominem nisi prius audierit ab mso et cognoverit quid faciat II inc reus custodiebatur usque ad judicium: ita Levit. XXIV. ia.
Miseruntque eum in carcerem donec nossent
quid juberet Dominus; et Num. XV. 3 a. et seqq Colligentem ligna in die Sabbati obtulerunt eum
Momsi et Aaron et uni, ersae multitudini , qui recluserunt eum in cancerem , nescientes quidsuPer eo facere deberent. Testium porro fide judicium peragebatur, qui tamen duo vel tres esse debebant; Num. XXXV. 3o. Ad unius
testimonium nullus condemnabitum Deut. XVII. 6. In ore duorum aut trium testium peribit qui interficietur. Nemo occidatur tino contra se dicente testimonium; XlX. 15. Non stabit testis unus contra aliquem . . . . sed in ore duorum aut trium testium stabit omne verbum .
Falsis vero testibus gravissimae poenae sunt impositae. Nam legimus Deut. XlX. IS. etc. Cumque diligentissime Perscrutantes, invenerint falsum testem dixisse contra fratrem suum mendacium , reddent ei sicut fratri suo facere cogitauit, et aufereS malum ste medio tui .... non misereberis ejus, Sed animam Pro anima, oculum Pro oculo, dentem pro dente, manum Pro manu, Pedem Pro Pede exiges . 4.' Praealtis regulis circa varia delicta per totum Pentateuchum sparsis, specialem meretur mentio
nem illud, quod de homicidiisse incognitis vel casualibus statutum est. Si homicidii auctor detegi uou posset, Sacerdotes et Seniores illius
148쪽
civitatis, in qua patratum erat homicidium, juvencam ad vallem ducebant, cervices ejus cae debant, manus super ea in innocentiae testim nium lavabant. Deumque exorabant ne innocens quis culparetur. Si autem aliquis quempiam inopinate praeter intentionem , vel iniquum viae Bygressorem , vel furem ante solis ortum occidisset, occisor sugere debebat in unam e sex civitatibus. quae constitutae erant tamquam asylum inter 48. urbes Levitis assigna Las. Civitates hae dicebantur refugii ς erantque tres trans, et tres eis Iordanem, in tres serine aequales Parotes utramque partem Palaestinae dividentes; ac viae ad singulas diligenter sternendae fuerunt
Deut. XIX. . Deinde instituebatur judicium. Si culpa detecta soret, reus tradebatur occisi propinquo; sin minus, occisor tamen petinebaturaci asylo usque ad mortem Summi Pontificis , ac si pedem inde movisset, impune occidi Potuisset ab occisi cognato: quod ad duritiem corindis . uti repudium, dicitur permissum. Ita in Exod. XXI. ia. etc. dicitur et Qui percusserit hominem volens occidere, morte moriatur.
Qui autem non est insidiatus, sed Deus illum tradidit in manus ejus , constituam tibi locum,
in quem fugere debeat: in Num. XXXV. 6.
De ipsis autem Omidis quae Levilis dabitis, sex erunt in fugitivorum auxilia separata , ut fugiat ad ea qui fuderit sanguinem . Hoc idem pluribus verbis describitur Deut. cxlx a. etc. ; Iosue Xλ a. etc. .
Quod ad poenas, quae apud Iudaeos in
usu erant, eas dividimus in non. capitales et caritales. Non-capitales erant Restitutio, in
qua non solum id quod. ablatum fuisset redde-
149쪽
hatur, sed aliquid amplius ratione poenae et satisfactionis; imo plerumque duplum furti vel rapti restituebatur Exod. XX l. ; Mulcta. Pecuniaria in variis casibus. De his poenis vid. Exod. XXI. XXII. . Verberatio, in qua promensura delicti erat plagarum numerus, ita lamen ut quadragenarium numerum excedere nunis quam possent; Deut. XXV. 2. etc. Pro men. Sum peccati erit et ylagarum modus: ita dumis taxat , ut quadragenarium numeram non exocedant e ne foede laceratus ante oculos tuosia beat frater Iutis 3 quare condemnato ad ictus quadraginta . uno minus infligebant, ne num eis Tum excederent, uti Paullo accidit a. Cor. XI.
24. A Iudaeis quinquies, quadragenas plagas una minus accepi. Talio, vi cujus in
falsum testem , aliosque , judicum sententia, irrogabatur reo quidquid ille in alterum commiserat r Exod. XXI 24. ocuIum pro oculo , dentem Pro dente , manum Pro manu , Pedem pro pede , adustionem Pro adustisne , Mul-rius Pro Uu Inere, livorem Pro livore; Lev.
XXlV. 39.) Qui irrogauerit maculam cuilibet ciuium suorum , sicut fecit , sic fiet ei ; Deut.
XIX. 18. Cum inuenerint . . . . falsum testem dixisse contra fratrem suum mendacium , rem dent ei sicut fratri suo facere cogitavit. Hanc
legem innuit Christus Matth. V. 38. Audistis quia dictum est : oculum Pno oculo etc. De hae vero talionis Poena monemus I. per hanc non fuisse privatis apertam viam eXercendae proprio marte ultionis, Sed solum exinhibitam judicibus normam servandam , Caeteris Paribus, et consideratis omnibus adjunctis; u. in Republica Theocratica potuisse a Deo illarum Poenarum genus constitui, etiamsi forte humanam illud excederet auctoritatem; 3.' tandem by Cooste
150쪽
legem hane. Hebraeorum duritiei aeeommoda. tam , a Christo expresse abrogatam. et in suavio rem charitatis legem commutatam suis se Matth. Ioc. cit. Ego aucem dico Mobis, non resistere malor sed si quis te percusserit in dexteram maxillam itiam, praebe illi et alteram e et ei qui vult ieeum judicio contendere et tunicam
etiam tollere, dimitte ei et pallium etc. Plura in Exercitationibus Biblicis.
Capitales poenae erant: I.' Lapidatis, quae iuxta Seldenuin antonomastice exprimitur tu Scriptura pro poena mortis. 2 Ignis , eladius, laqueus , quae Postrema poena ita infligebatur
ut cadavera non deberent remanere suspensa nisi usque ad vesperas, eum maledictus Censeretur qui in ligno penderet: Deut. XX. aa. Quando peccaverit homo, quod morte plectendum est. et adiudicatus morti amensus fuerit in Patibulo, non permanebit cadaver ejus in ligno , sed in eadem dis sepelietur, quia maledictus a Deo est qui pendet in ligno. Noe autem alii ideo arbitrantur suisse constitutum quod suspensus sussicientem iam luerit poenam; alii vero quod dignus ille fuerit statim a terra absorberi et ab humano adspectu illico abduci.
omittumur alia genera mortis extraordinaria . Crucis supplicium Romanorum erat.
obiter nota a.' cum virtutis exercitium censeretur morte reos mulctare, solemne erat primoribus gentis in id ineum bere. Imo. ut lex
praecipiebat. Iapidatio fieri debebat a populo testibus delicii ineipientibus; Deat. XVII. 7.
Manus testium prima intersciet eum ; et manus reliqui populi extrema mittetur. Apud Hebraeos tamen fuisse carnifices, colligi videtur ex Mareo