장음표시 사용
131쪽
a3o Tribus parebat Principi suo. Omnes itaque primores populi appellabantur Capita Tribuum,
Senes seu Senatores, et regimine Paterno gubernabant tribus et familias , bonum commune Cu-Tantes; caetera enim patresfamilias sibi vindicabant . Sed postquam Deus Hebraeorum Populum , quem in suum delegerat a servitute aegyptiaca liberaverat, in monte Sinai solemni legum promulgatione populum eum dein in Rem Publicam colligavit acceptatione et plausu ipsius populi. Hinc Deus ait Hebraeis: Si ergo audieritis vocem meam et custodieritis pactum meum , erilis mihi in peculium de cunctis ρο-
Pulis : mea est enim omnis terra. Et vos eritis mihi in regnum sacer tale , et gen S Sancta ....
ReNonditque omnis Asyulus simul : Cuncta, quae locutus est Dominus, faciemus: Exod. XIX. 5. etc. . Cum autem Reipublicae hujus sinis
esset, ut Dei cultus servaretur, et ut Via Sterneretur Messiae, ita Religionem cum Politia conjunxit Deus ut qui in sacros ritus peccaret, simul rei publicae hostis judicaretur. Interim Deus , qui omnibus nationibus dominatur . et totum mundum Providentia sua regit, peculiari tamen modo dominatus est ita hac re publica, ac populi regimen sibi reservavit, eique tribuebantur, quae ita juribus sunt Principum, Regum , Imperatorum. IIine Deus in Tabernaculo, ut Imperator in Praetorio, circumdabatur exercitu Israelitarum , castraque ad illius nutum move hantur , nec non caetera pro regimine populi
mandabantur. Ita Deus ipse Exod. XXV. 22. ait ad Moysen r Inde Praeemiam tibi , et ἰο-quar ad te stura propitiatorium ac de medis duorum Cherubim, qui erunt suer arcam tE-
Stimonii , cuneta quae mandabo per te siliis Israel. Hoc idem confirmatur Exod. XXIX.
132쪽
43. i) . Hinc etiam Deus selegerat intre libilem numerum Sacerdotum, Levitarum, Nathina eorum, qui tribunorum instar ac centurionum ministrarent in Templo, et excubias agerent.
Hinc etiam tributum singulis imposuit. Primogenitos sibi reservavit, primitias ac decimas. His omnibus ante oculos propositis patet sormam hujus. quam Deus instituit, Reipublicae , rectissime appellari Theocratiam Θεοκρατίαυ . sive Dei Principatum . Quod quidem multa confirmant, ac ia Scriptura ipsa; nam, Hebraeis Reipublicae formam mutare cupientibus
ac Reges petentibus, Deus Samueli, qui ut Iudex imperabat, ait a. Reg. VIII. I. : Non
enim te abiecerunt , sed me , ne regnem SuPer eos: et ' Patrum testimonia , inter quos Theodore ius in illud Psalmi CXLIX. a. Filii
Sion exultent in rege suo, ait: omnium quidem Deus universitatis est Deus e Proprie autem Israelitarum Rex nuncu abatur: 3.' Interpretes ac Theologi passim, uti videre est
apud a Lapide in a. Reg. VIII. 6. ; et Bel
tarminum c de Rom. Ponti f. lib. a. c. I. :4.' Hebraei ipsi Theocratiam a Deo institutam fatentes cum Iosepho Flavio l. a. contra δε- pionem . Hanc Theocratiam fatentur ipsi Neo terici , qui ad Protestantium errores et De istarum inclinant: sed et ipsam erroribus suis adspergunt. Ita aliqui cum Iabnio Archaeol. Pari. III. dicunt Moysen regiminis hanc sormam invexisse ad Reipublicae stabilitatem faci- Iius obtinendam. Quod quidem eo sensu Verum est, quia nempe in Dei Cultu et Religione felicitas quoque civium laudatur: at falsum si ij IK. quo sin Tabernaeulo in praeeipiam fliis Lamia
..... eι habitabo in medio Iliorum Israel.
133쪽
i3a nihil aliud spectetur in lege, quae ex superius dictis, et ex characteribus ipsius, de quibus strii c. sequenti, pro fine primario Dei cultum .honum aeternum hominis, Christum respicit. Sunt alii, ut Paullus ius Tom. I. comment. qui dicunt Moysen sese accommodasse genio et Persuasioni communi gentium, quae peculiarem
Deum unius tantum nationis Curantem colunt,
sicque Moysen introduxisse Deum Hebraeorum. ut Minos Iovem in Creta, Lycurgus Apollinem Spartae, Numa Aegeriam Romae. Hoc autem quantum abhorreat a Dei natura, quem colebant Hebraei, quantum repugnet Scripturae veritati, nemo est qui non videat. Et sane quod apud alios populos de diis tutelaribus fictum erat, apud Hebraeos veritate nitebatur; et si alibi, ut quidam sapienter monuit, Religio erat medium ad salutem civitatis, apud Hebraeos ciavitas erat medium ad conservandam Religionem . Iam vero in hac Republica indigebant homines rectore visibili, quem adire et appellare ossent praesertim cum vix ferre possent terri-ilem Dei praesentiam . Hac de caussa praefecit Deus illis homines, tamquam suos Pro-Reges, qui nullo modo a populo sibi subjecto , sed a solo vero Rege Deo penderent, sicque intactam Theocratiam relinquerent. Hoc sensu de Moy-εe , qui primus, ut dicemus electus suit , ait
dem sidelis erat in tota domo ejus tamquam famulus. Porro pro varietate magistratuum quos vice Dei homines gesserunt in hac Republica Theoeratica . evenit ut Respublica eadem varias induerit formas, de quibus hic pauca subjungemus ut quantum in nobis est, Clario rem Hebraeorum Reipublicae ideam exhibeamus.
134쪽
Primum selegit Moysen Deus , ut caput totius populi; post eum Iosue, et postea Iudices, qui Rempublicam regerent . et supremum imperium tenerent. Hi judices bella indicebant. exercitui imperabant, et pacem Concludebant. At unus homo impar erat huic oneri . Ad tu Ium namque majores populi caussae reserebantur; ad eumdem spectabat in minoribus caussis ultima appellatio; tandem ipsius curae omnia . quae ad Dei cultum spectabant, commissa erant. Hinc praecepit Deus Moysi ut eligeret septuaginta Seniores , quibus Deus contulit spiritum illi similem, quo instructus erat ipse Moyses
Dominus ad Moysen r congrega mihi se tuaginta miros de senibus Israel, quos tu nosti, quod senes putui sint ac magistri: et duces eos ad ostitim tabernaculi foederis, faciesque ibi stare tecum . Ut descendam et loquar tibi: et auferam de miritu tuo, tradamque eis ut
sustentent tecum Onus Populi, et non tu solus asseris. De hoc vero spiritu senioribus concesso nota
I.' ablatum eum dici de Moysis spiritu. non quatenus hic in Moyse sit imminutus, sed eo sere modo quo candela, aiunt interpretes cum Origene , ab alia recipit lumen , quin huic quid. uam detrahatur e 2.' spiritum hujusmodi suisseonum divinum , quo seniores illi possent. data occasione. Moysen adjuvare, atque ut illi populum regere, dubia explicare . occulta cognoscere , sutura providere scirent, Deique laudibus vacare . Ex illis autem alii curam habebant sa.
135쪽
crorum illaesis Leviticae Hierarchiae , Sacerdotum ac Summi Pontificis juribus; alii profana
procurabant consultationibus ac iudiciis . Forma Reipublicae hoc tempore suit, ut patet, Aristocratia aut sal em Aristocratia mixta.
Iudaei a Samuele Iudice petierunt Regem tribus inducti caussis et nempe Samuelis seuerictute simul ac filiorum ejus impietate ; Regnorum , Regumque, qui conterminis praeerant gentibus splendore ; spe melioris regiminis ac auxilii. IIoc licet Deo injuriosum, concessum tamen fuit Hebraeis vide i. Reg. VIII. . Primus inter Reges fuit Saul , postea David , postruem haereditarium evasit regnum usque ad Se eciam, qui captivus abductus est Babyloniam. Hoc tempore Reipublicae status suit, ut patet,
nonanuhicus. Quaeri autem potest an constitutis Regibus. qui Regnum uti suam ac proprium Pos siderent. et ad filios ac nepotes transmitterent, Theocratiae forma ablata sit a Iudaeorum Re Publica , praesertim cum Deus ea occasione Samueli dixerit: abiicerunt me ne regnem Super eos. Conservatam nihilominus Theocratiam cerusent bene multi, tum quia extraordinario modo
ipsius Dei nutu electus fuerit Saul, ac postea David; Saul exauctoratus , regnum vero ita sa- milia Davidis haereditarium constitutum; tum ex eo quod Deus sive immediate per se . sive Per suos Prophetas non raro Reges ac populummodo prorsus speciali adjuverit, ac rexerit; tum tandem quia undecim Tribus Davidi Regi Iudae subjecerunt se, quia Deus Rex eorum vicarium suum designaὐit, vid. a. Reg. V., a.
Par. XXVIII. , et David disertis idem verbis
136쪽
In hac autem sententia verba illa Dei: ne regnem super eos, aut explicanda sunt quatenus constitutis Regibus imminutum sit quodammodo immediatum Dei gubernium, quo an tea fruebantur Hebraei: aut quatenus reprehendere Deus voluerit impium Hebraeorum desiderium et conatum excutiendi Dei regimen, imitandi gentiles, Samuelem circumveniendi, et similia. Fatendum est tamen temporibus salistem procedentibus, cum sensibilis 1 ei praesentia paullatim rarior essecta fuerit, ac rariora quoque signa voluntatis Dei extraordinaria, senissim quoque desecisse Theocratiam ut vix distin. gueretur a generali Dei regimine.
Soluta captivitate coeperunt eligi a populo homines, qui simul essent Summi Pontifices et Duces totius populi Deo approbante, imo etiam ipso saltem interdum eligente vid. i. Mach.
xlU. etc. . Tales fuerunt Machabaei, qui veteribus institutis, et praecipue Seniorum Syne-drio restituto, vel saltem restaurato, guberna inrunt. Aristocratia , ut liquet, tali modo sui trestituta. Attamen titulus Regis aliquando sive imperantis ambitione , sive subditorum adulatione datus est alicui, ut Aristobulo.
Extinctis Machabaeis instaurata fuit Monarchia . cum Herodes a M. Antonio . Iudaeae Tetrarcha . et deinceps Rex, senatu quoque Romano adsentiente designatus, ac ab Augusto confirmatus est. Omissis porro variis bene no
tis vicissitudinibus Iudaeae post Herodem, de
137쪽
quibus Iocuti sumus ubi de chronologia, populus tandem dispersus est, cessante simul Reu publicae Iudaeorum umbra. Haec de primariis Magistratibus, a quibus Reipublicae forma pendebat. Nunc aliqua de inferioribus magistratibus.
a.' Notandum Moysem consilio Iethro soceri sui elegisse viros strenuos eX cuncto Israel. populi suffragiis collectis, quos constituit principes populi, tribunos, centuriones, quinquagenarios, decanos. qui judicarent plebem omni tempore . IIi tamen sub hoc tantum adspectu considerati non habebant spiritum et auctoritatem septuaginta Seniorum . atque rei summam devolvere tenebantur ad supremum tribunal vid.
Exod. XVIlI. . Addunt nonnulli hos juvasse Moysen in civili administratione, ac in forensibus negotiis: quare hac etiam de caussa postea Deus collegium instituit Septuaginta, ut Moysi in spiritualibus opem ferrent, legem docentes,
α. Ex his electos esse alios, qui singulis cognationibus , alios, qui cuique e duodecim Tribubus praeesent, quod sorte prae oculis habuit Christus Matth. XIX. 28. dicens: S debitis et Mos stiPer sedes duodecim , judicantes duodecim tribus Israel; alios qui singulis civitatibus praeficerentur, ac dicebantur principes mille vel centum Vel quinquaginta juxta numerum civium, quibus Praeerant. Hinc illud Mich. V. a. Et tu Bethlehem Ephrata parvulus es in millibus, indicat eam civitatem ita parvam, ut non habeat principem mille ho-
138쪽
Ininum. Sic etiam explicant aliqui illud Saulis de Davide i. Reg. XXIII. 23. Perscrutaboreum in cunctis millibus Iuda.
tae fuerunt cohortes militum ad custodiam Templi, jussui sacerdotum parentes; I. Mach. IV.
exercitum ut semiarent eum, et muni it eum
ad custodiendam Bethsuriam , tit haberet popuIus munitionem contra faciem Idumaeae. Qui praeerant dicebantur Duces, sive praesecti Templi. Quidam etiam ad hoc reserunt quod legi iuri Luc. XXII. 52. a Dixit autem Iesus ad eos , qui venerant ad se, princ es Sacerdotum , et magistro lus templi , et seniores, etc. ; et Act. IV. I.) Loquentibus autem illis Petro et Ioanne ad ρομulum, suPeruenerunt Sacer doles , et magistratus templi et Sadducaei; idem habes alibi, ac praesertim in historia passionis Christi .
magistratum juberi. nisi habita manuum impositione . ut ipse Moyses e L Iosue, et septuaginta Senatores elegit.
De hisce omnibus prae oculis habeatur Calmet Dissere. in Numeros, de Politia, sive R Diione jus dicendi apud Hebraeos , et potissimum de Sanhedrio r nec non Cornelii Bertrami liber de Politia Iudaica tam civili, quam Ecclesiastica . ART. II. De Legibus. ciuitatis anἰmα sunt Leges , dixit Demosthenes . Sapientissimas revera Leges Deus in
139쪽
collegit. Hoc tamen non ita intelligendum est quasi nihil antea Deus hominibus praecepisset. Nam Adam praeter naturalem legem eordi ici. Scriptam , expressa quoque habuit praecepta aereatore; aliaque etiam habuerunt Patriarchae Posteriores partim naturalia , quae gentes omnes respiciunt ac obligant, partim positiva Hebraeorum stirpem respicientia, ut de distinguendis
animalibus mundis ab immundis Gen. VII. ); de non sumendo sanguine IX. 4. Excepto
quod carnem cum sanguine non comedetis ; de circumcisione XVII. Io. circumcidetur ex ιmbis omne masculinum. Videatur Maimonides
lib. 4. de Proselyto. Sed in Sina promulgavit
Deus codicem perfectum ad Rempublicam Hebraeorum regendam . Praecepta naturalia ac prae
cipua , insculpta voluit Legislator tabulis lapideis: caetera tum ad Religionem tum ad Poli. tiam pertinentia Moysi tradidit . qui postea ea dem scripta reliquit in Pentateucho.
Communes vero ac praecipuae Mosaicae Iegis proprietates sunt quae sequuntur: i.' Lex illa data quidem fuit ministerio Angelorum per Moysen, tamquam Per ProXimum promulgatorem ejusdem, quo sensu, aliis
omissis, dicit Paullus cad GaI. III. is de
illa: ordinata per Angelos in manu mediatOris ; at lex eadem vere divina fuit, sive Deum unice habuit auctorem . Hinc sexcenties haec lex appellatur lex Domini, Praecepta Dei , ac di citur Exod. XX. a. eutus est Dominus cunctos Sermones hos; sive aliud quid simile. 2.' Scopus illius legis suit Christus, quatenus praefigurstre illum debebat, viam eidem
140쪽
sternere, ejusque fidem in hominibus excitare .
Hoc sensu explicatur illud Paulli ad Bom. X. 4. Finis enim legis , Christus , ad justitiam omni credenti; hinc i. Corint. X. II. Haec autem omnia in figuris contingebant illis; tandem ad Gal. lII. 24. Lex paedagogus noster fuit in Christo Graec. εἰς Xριτὸυ id est, ad Christum , ut ex fide justi ficemur. Haec urgenda sunt maxime contra Neotericos illos, qui sensum litteralem solummodo admittunt .
3 ' Lex Mo Vsis praeterea pro fine habuit licitatem populi Dei tum in hac vita per bonos mores ac sanctitatem, tum in futura per
supernaturalem fruitionem Dei. Ita pluries di-euntur beati , qui legem sectantur, et ipsa legis praecepta appellantur oerba Nitae . Christus etiam cuidam interroganti Luc. X. 25. Quid faciendo vitam aeternam Possidebo res pota-dit : In lege quid scriptum est Similiter apud
40 Cum lex illa Deum unico haberet auctorem, ac Rempublicam Theocraticam regere deberet , sapientissimis praeceptis constabat, ne provide curabat omnia, quae ad religionem , ad regimina, ad judicia, ad servos, ad jumenta, ad agros etc. Pertinebant, ut nos innuimus in texenda Iudaeorum historia, ac clarissime Patere potest Pentateuchum legenti. Praecepta porro omnia dividi solent in moralia , caeneis monialia , judicialia , quam divisionem assignavit etiam Moyses Deut. VI. i. : Haec sunt Praec ta , et Caeremoniae , atque judicia. 5.u Cum lex esset apparatus venturi Messiae, hujus necessitatem utilitatemque oste ud