Institutiones biblicae sive Dissertationes isagogicae in Sacram Scripturam Tironum usui accommodatae Iosephus Zama Mellinius

발행: 1833년

분량: 259페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

nis imperat necem. I.'Doctores Hebraei aliam addunt poenarum speciem nempe spiritualium, quae in Excommunieationibus erant Positae. Excommunicationum hujusmodi tres enumerant

species, quarum prima 3 o. dies durabat; secunda addebat maledicta; tertia pronuntiabat desse solum expectationem terribilis judicii Dei vindicis. Doce ut porro excommunicationem iugenere fuisse prohibitionem a Templo, a Sina goga , et ab humano consortio.

Caeterum qui plura cupit de delictis, et Poenis adeat Calmet Conini. in Exod. XALaa. quemadmodum etiam Disseret. in Deuter. de Suppliciis . ART. IV. De Variis Iudaeorum Consuetudinibus.

Consueta dines illas recensemus, quarum vel mentio vel allusio haud raro reperitur in Sacra Sriptura.

Ortus a

Quod ad Circumcisionem, de qua cap. I. hujus Dissertationis locuti sumus, notanda haee sunt: Circumcisio octavo ab ortu diea in masculis a quocumque et in privatis etiam domi. hus peragebatur. Eruitur hociex pluribus Scripturae locis; Gen. XVII. I a. Infans octo dierum circumcidetur in vobis XXI. 4. Et circumcidit eum Octaoo die sicut Praeceperat ei Deus: Exod. ci V. 25. Ttitie illieo Sephora acutissimam Petram et circumcidit prae.

152쪽

enim mulieres delatae sunt natos suos circumm

nuit Isaac, et circumcidit eum die octavo. Quid vero nascentibus foeminis, Vel Praemomentibus masculis ante octavum diem praestarent Hebraei, cognoscere nunquam potuimus

neque ex illorum historiis, neque ex Rabbinis. Ros allocuti sumus. Certe aliquid instituit eus pro illis etiam . saltem in remedium originalis peccati, ut alibi diximus. Qui a Iudaismo desiciebant, medica arte circumcisionis vestigia occultabant: ita a. Mach. l. 6. Et fecerunt sibi pramulia: i. Cor. VII. a 8.) Circumcisus aliquis vocatus est non adducat praeputium. Vide in haec a Lapide, et praecipue Ludois. Comment. ad suam uision Aetiop.

t. III. c. I. not. 4. Pag. a P. In Circumcisione nomen imponebatur, quod antiquiori aetate ab adjunctis Personae, temporis . vel historiae depromebatur, nunquam si gnificatione vacuum: ita significativa nomina

Imposita sunt filiis lacob juxta Gen. XXX. et seqq. . Saepe quoque Dei nomen exprimebatur, ut Nathanael da id est, donum

milia . Verum postquam incessit Iudaeis peculiaris veneratio erga nomen Dei Iehooali P., muta Verunt nomina , in quibus primae hujus nominis litterae occurrerent. Ita pro Ioachim dixerunt Eliacim ; pro Ic ada, Zacha riam. Hinc quidam binomines fuerunt, quo leontigit etiam ob proprium et familiae nomen,

nec non ob orientalium morem mutandi nometa suum, aut nomina ministrorum, et servorum. Diversitas igitur nominis non semper ostendit

P ersonarum diversitatem; quod attendendum est

153쪽

15a Praesertim in libris Paralipomenon, ubi nociraro appellantur personae alio nomine ab eo. quo illae appellantur in libris Regum et Genesis. Iudaei nomina quoque Idolorum, et tem- eorum salsi numinis vitabant, quae ab Idolo- atris adhibebantur. Ita pro Bethel domus Dei ajebant Bethhoen domus

iniquitatis . Consueverant etiam dum inter Gentiles versarentur . ad se occultandos nomina sua hebraica in graeca idem sonantia commutare. Ita pro Thoma adhibebatur Did mus: sic de aliis ;quare nil mirum si graeca nomina multa occur runt ex. gr. Aristobulus, Andreas , Philippus etc. Quandoque etiam in ea mutabant, quae romana viderentur. Ita pro Mardochaeo Marcus, Pro Satilo Paullus. Hinc ab aliis quoque caussis deducitur diversitas nominum in eodem homine. Ad ortum redeuntes monemus convivium

celebrari solitum suisse; neque licuisse filio servi Vocare patrem suum Npae Abba , sed soli filio Patrisfamilias: ea de caussa nos, ut ait Apostolus ad Rom. VIII. 15. per adoptionem clamare Possumus Deum Abba. Vide Lamy.

uatrimonium.

Quae ab Hebraeis servanda erant ante main trimonium haec fuere praecipue: I.' virgines puellae in parentum domo summa custodia et cura servabantur. Hinc Amnon nonnisi simula tione adhibita potuit adire sororem suam Thain mar a. Reg. XlIl. ; et, ut res insolita, narratur virgines per Hierosolymam fuisse vagatas ra. Mach. Ill. 39. Sed et virgines quae conclusae erant Procurrebant ad Oniam , aliae autem ad muros, quaedam vero per fenestras

154쪽

aspiciebant. Hine etiam virgo dicebatur halmisti idest abscondita. a.' Prohibitum erat matrimonium cum septem his gentibus r Hethaeis. Gergeetaeis. Λmorrhaeis , Chananaeis, Pherezaeis/Hevaeis. Iebusaeis; idque ob perversionis peri. eulum: Deut. VII. 3. Filiam tuam non da

bis suo ejus , nec fliam illius accipies filio

tuo, quia seducet ylium tuum ne sequatur me et ut magis seriuat diis alienis: a. Esdr. IX. a. et seqq.)Non est se amatus POPulus Ismael. . . . a poρulis terrarum et abominationibus eorum , Chananaei uidelicet, et Hethaei, et Pherezaei, et Iebusaei , et Ammonitarum, et Moabitarum, et Aeo 'tionum , et Amorrhaeorum: tu

Ierunt enim de filiabus eorum sibi et siliis

suis Cumque audissem sermonem istum

Midi pallium meum et tunicam , et euelli capillos caVitis mei et barbae, et sedi moerens. Convenerunt autem ad me omnes qui timebant uerbum Dei Israel Pro trangressione eorum qui de captivitate oenerant etc. Ex loco vero Esdrae nuper cit. et ex Philone. losepho aliisque ob eamdem caussam vetitum erat Ile-hraeis matrimonium inire cum quibusvis Gentilibus; quod si exempla hujusmodi matrimoniorum occurrant, vel dicendum gentilem fuisse Conversum, uti Rahab nubens Salmoni, vel Dei instinctum interfuisse, uti Esther nubens Asia suero. 3. Virgines haeredes nubere non Poterant nisi viris contribulibus patri suo , ne scilicet avita bona a tribu distraherentur; Nutn.c XXXVI. 8. Et cunetae foeminae de eadem

tribu maritos accipient ut haereditas permaneat in familiis. Ab hac Lege eximebantur non haeredes, et Levitae non habentes hona Peculiaria. 4.' Inter Propinquos mattimonium 7

155쪽

orat illicitum juxta gradus in lege expressos, et juxta Lev. XVIll. . Secundum et tertium

consanguinitatis gradum non suisse matrimonii impedimentum extra lineam rectam, colligitur ex Isaac et Iacob consanguineas tertii et secundi gradus ducentibus. Specialiter tamen vetiis tum erat loco cit. Vers. II. nepoti matrimo is nium inire cum amita, ea fortasse de caussa. quod indecens videbatur amitam subesse uepoti. 5.ψ Fratre sine liberis mortuo, Dater Superstes, eoque vel deficiente vel recusante, propinquus proximior uxorem ducere debebat viduam, prianusque ortus ex iis nuptiis silius censebatur fi- Iius defuncti: id ad avertendum sterilitatis opprobrium: Deut. XXV. S. 6. Quando habi-lamerint fratres simul, et unus ex eis absque liberis mortuus fuerit, uxor destincti non nu-Bet alteri: sed acciniet eam irater eius: et suscitabit semen fratris sui et Primogenitum eae ea filium nomine illius πρellabit, ut non d

Ieatur nomen ex Israel. Hinc non raro duplex genealogia , altera Secundum naturam, altera secundum legem. 6.' Non parentes sed sponsus

sponsae dotem conficiebat. Hinc David pro Michol obtulit Sauli ioo. Philistacos occisos: .

Philistiim ducentos uiros et attulit eorum Pnia Putia , et annumeravit ea regi ut esset gener

ejus. Dedit itaque Saul et Michol fliam suam uxorem. Pariter Iacob pro Lia et Rachele seruiit Labano 14. annos ex Genes.' XXXI. 4 i . Ita etiam Sichem cum Iacob ex Genes. XXIV. aa. et . Morem tamen hunc non fuisse con-

sit Por uiginti annos in domo tua semivi; quatuorde xim pro Allobus, et aeae Pro fregibus tuis . et) Anete dotem , munera poslutate , et libenter tri- am quod ρetieritis: tantiam date mihi meliam. Disitigoo by Corale

156쪽

8lantem , aut saltem universalem praesertim ubi de Principum nuptiis ageretur, colligitur ex matrimoniis Salomonis cum silia Pharaonis, et Tobiae cum Sara . in quibus dos a parentibus

fuit exhibita; 3. Reg. IX. 16. Pharao Rex

Aeg Pti . . . . C it Gazer. . . . et dedit eam

in dotem filiae suae uxori Salomonis: Tob. Vlli. 24. De omnibus autem, quae Possi debat Raguel dimidiam Martem dedit Tobiae

et fecit scr*turam ut Pars dimidia, quae su Pererat post obitum eorum, Tobiae dominio deueniret. Movet nos etiam ne quid certum et universale de Iaac re statuamus historia Liae et I achelis siliarum Lahant . pro quibus servivit quidem Iacob, sed hac etiam in re Labanum injuste egisse, suspicionem excitant querelae tum Liae tum Rachelis de patre r Nonne quasi alienas reputauit nos et uendidit eomeditque Pretium nostrum p tum Iacobi qui indignatus ait Labano quasi exprobrans: Per miginti annos

sponsalibus contractis usque ad nuptias, intervallum Io. vel i2. mensium plerumquo relin

Matrimonium fiebat extra Templum, atque ita celebrabatur . Sponsus sub vesperam domum adibat sponsae juvenibus stipatus; deinde virgo simul cum sponso velo tecta ducebatur in domum sponsi, multo aliarum virginum, amico- Tum, et propinquorum comitata. Qui comitabantur , manu faces tenebant, canebant, laeta hantur . oecurrit haec in nuptiis Tobiae cela-hrati matrimonii descriptio. Raguel Sarae filiae dexteram tradens Tobiae dexterae dixit: Deus Abraham et . Deus Isaae et Deus Iacob vobiscum sit , et inse conjungat vos impleatque benedictionem suam in vobis Tob. VII. 15. .

157쪽

Sequebatur nuptiale convivium virorum , quum alter sexus in ginaeconitide convivium seorsim celebraret. Illud autem diebus etiam pluribus durabat: in nuptiis Sampsonis et Tobiae conti nuatum est diebus septem. Bitus hi pluribus Iocis indicantur, praecipue vero in Veteri Testamento: de Sampsone lud. XIV. II. et seqq. Cum ergo cives loci illius vidissent eum , dederunt ei sodales triginta, ut essent ciam eo,cuibus locutus est San son: ρ ρOnam OObis problema quod si solveritis mihi intra smtem dies convivii etc. : de nuptiis Tobiae ; Et per septem dies mutantes, omnes cum gaudio magno gavisi sunt Tob. XI. et a. et ex Novo Te - . stamento: Marc. ll. i9. Et ait illis Iesus,

numquid possunt filii nuρtiarum , quamdiu

sponsus eum illis est jejunare 2 quanto tempore habent secum Wonsum non Possunt jejunare: Ioann. III. 29. Amicus autem monsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet Propter vo

De contracto iam matrimonio adnotanda haec sunt. t.' A diluvio ad Christum licita fuit Polygamia ad restaurationem et multiplicationem generis humani, quod colligitur ex sacto Patriarcharum sanetissimorum: Abraham Gen. XV l. a. Dixit Sara marito Suo .... in ingredere ad ancillam meam si forte saltem ex illa susciniam sitos. Cumque ille acquiesceret deprecanti tulit Agar Aegratiam .... et dedit eam viro suo uxorem: Iacob Gen. XXIX. et

cana duas uxores: David. I. Paral. II l. . Prohibitum tamen fuit Regi plurimas uxores lia.

uxores Plurimas, quae allidiant animam ejus. Iusserat id Deus ne populus nimis opprimere-

158쪽

tur, et ne Regis cor eorrumperetur in populi perniciem , ut contigit Salomoni. Summus Ponisti sex uuicam tantum ducere poterat uxorem, eamque virginem Lev. XXl. i 3. Virginem clueet uxorem Summus Sacerdos e idem constat praeterea ex Thalnaud et Iosepho . Uxores

legitimae quidem . sed in inferiori dignitatis gradu, appellabantur concubinae: a. Reg. XVI. αι. Et ait Achitophel ad Absalom r ingredere ad concubinas patris tui , quas dimisit ad stodiendam domum: 3. Reg. XI. 3. eruntque ei Salomoni uxores quasi reginae

smtingentae , et concubinae trecentae. Concubinae ducebantur sine ritu solemni . sine syngrapha, et dotis sidejussione. u.' Licuit, aut saltem permissus est libellus repudii a diluvio ad Christumr ac per illum. si licuisse quidem supponatur matrimonii vinculum solvebatur . Ad duritiem cordis Hebraeorum permissum fuisse , habetur apud Matth. XIX. 8. rAit illis Iesus quoniam Moy ses ad duritiam cordis ωestri permisit Oobis dimittere uxores vestras. Legitimae tamen causae et solemnitatis caeremoniae ad id requirebantur. 3. Adultera uxor lapidabatur, et similiter vir si Cum nupta colvisset Lev. XX. Io. Si moechalus quis fuerit cum uxore alterius morte moriatur et moechus et adultera . Uxor adulterii suspecta hibebat aquam a sacerdotel orrectam vi cujus moriebatur si rea foret. Deaoc ritu zelot iae dicto vid. Num. V. 4.'Primogeniti etiam ante Moysem auctoritate pol Iehant in fratres. Ita Isaac ad Iacob Gen. c XXVil. 29. λ Esto dominus fratrum tuorum et incurrentur ante te fili matris tuae; Praeterea ita haereditatis distributione duplicem o

mnium partem percipiebant; Deut. AXI. a .

159쪽

quae habuerit cuncta duplicia . In lege naturae erant insuper sacerdotes; Num. li I. ra. Ego tuli Levitas a filiis Israel pro omni μα- mogenito . Habebant tandem paternam benedictionem, quae plurimi aestimabatur, quamque tantopere expetivit Iacob ab Isaac juxta Gen.

XXVII. , et ut in Ecclesiastico III. ar. dicitur: Benedictio patris firmat domos illorum , maIedictio autem matris eradicat fundamenta . At satendum cum Calmet in Gen. XXV. 3 i. duplicem portionem certissimum quidem primogeniti suisse privilegium, caetera vero quibus primogeniti sorte donabantur a P pendices potius reputandas insitae a natura Pro. pensionis , qua inclinamur in obsequium primorum natu , qui veluti primario parentem re- Praesentant, quam certa iura ac inviolabiles leges . Et revera Cain et Abel seorsim obtulerunt sacrificia , et pro Buben a. Paral. V. I. Primogenita reputata sunt Ioseρh, nempe hujus

filii. Vid. Gen. XLVIII. 5. .

De Connubiis Hebraeorum plura videantur apud Calmet Dissert. in Cantic. Canticon , et De diuortiis in Deuteron.

Vestes ad has reducuntur : tunica , bal- theus sive cingulum, pallium, pileus, calceamenta. Iuvat autem generatim aduolare: a .v veis stes non poterant esse heterogeneae , ut ex lana

et Iino, vel quia hoc vestis genere distinguebantur Sacerdotes . vel ut indicaretur sugie udum esse duplicitatis vitium: Lev. cXlX. I9. Veste, quae ex duobuo texca e ι non indueris r

160쪽

Deut. XXII. xi. Non indueris vestimento,

quod ex lana linoque eontextum est . u.' La Xae erant, ideoque Praecingendae in itinere, et in operando . 3.' Sandalia adhibebantur: quare necessariae erant frequentes lotiones. Eadem corrigiis ligabantur . IIuc alludit illud Baptistae de Christo Marc. I. I. c us non sum dignus

procumbens solmere corrigiam calceamentorum ejus , quod nempe erat servorum infimorum vel recenter emptorum . Ut IIebraei melius a Gentilibus distinguerentur, et ut legis recordarentur , fimbrias seu vittas hyacinthinas vestium extremitati apponebant, pro quibus nune Hebraei utuntur amiculis cum penniculamentis :Num. XV. 38. Loquere filiis Israel. . . . ut faetant sibi fuabrias Per angulos 'alliorit myonentes in eis mittas hyacinthinas; Deut. XXII. 1a. Funiculos in simbriis facies per quatuor angulos Pallii tui, quo operieris; hinc illud Lucae Vlli. 44.) de Haemorrhoissa: Aciscessit retro et tetigit fmbriam oestimenti ejus. S.' Membranae , in quibus aliqua Scripturae verba praesertim Decalogi erant conscripta , aliae alligabantur capiti, aliae manibus ad significandam legis custodiam . Ita litteraliter explicabant

illud Deut. VI. 8. quod sorte mysticum eSt: Iigabis ea praecepta j quasi signum in manu

tua . Superstitiosiores producebant fimbrias , et dilatabant membranas hujusmodi graeee dictas φυλακτηρια Phylacteria , quod tamquam hyp crisim exprobrat Christus Pharisaeis in Evangaiatio. 6.' Ad discrimen Gentilium vetitum illis erat tondere comam in rotundum. et barbam novacula radere Lev. XIX. 27. Neque in rotundum attondebitis comam e nec radetis bar-hiam. Haec tamen aliqui explicant de illis an gulis barbae, quibus cum coma capitis Coucur

iDi lii se by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION