Institutiones biblicae sive Dissertationes isagogicae in Sacram Scripturam Tironum usui accommodatae Iosephus Zama Mellinius

발행: 1833년

분량: 259페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

16orit; quia gens Arabum hac rasura angulorum barbae et capillorum cum barba concurrentium. se numini cuipiam, quod Baccho simile erat. devovebant. I.' Viri non minus quam foeminae. prout et nunc in Oriente consuetum est. capite erant tecto in Synagoga et in Templo. Quod ad viros autem hunc ritum mutarunt

Apostoli i. Cor. XI. 4O Omnis vir orans

aut Prophetans velato culte, detumat caput suum. Faeminae, cum in vulgus prodirent, velatae ut plurimum incedebant; diximus iat ρω-rimum , cum nonnulli putent contrarium aliquando usitatum suisse. quod colligunt ex locis , ubi Iuditi, ostenditur ornata capillis, et Sponsa Canticorum cum coma purpurea. 8 Usus invaluit scindendi vestes ad luctum ostea indendum , cum malum nuntium vel blasphemia audiretur. Vid. I. Maeli. XI. i. J; Μati. XXVI. 65. . s.' In vestibus mulierum splendorem quaesitum ostendunt ornamenta omnia, quibus Iuditia induit sese, ut habetur ex illius libri cap. X. Luxum quoque introductum patet ex Prophetia Isaiae , qua enumerantur omnia muliebria ornamenta, quibus mulieres hebraeae erant exuendae: Isai. III. II. Decal abit Dominus vertieem filiarum Sion , et Dominus crinem earum nudabit. In die illa an ferae Dominus Ornamentum calaeamentorum, et lunulas , et torques, et monilia, et armillas, et mitras, et discriminatia , et Periscelidas, et murenulas , et OUacturiola, et inaures, et annulos, et gemmas in fronte Pendentes, et mutatoria , et palliola, et linteamina, et acus, et Fecula, et Syndones , et vittas, et theristra . Et erit Pro suavi Odore foetor, et 'rozona funiculas, et Pro cri anti crine caloiatium et Pro fascia pectorali cilicium. Io.'Vir

162쪽

uti nou poterat veste muliebri . neque e contrario, idque ob decentiam: Deut. XXII. 5. Non induetur mulier ueste οἰrili, nec vir utetur veste feminea r abominabilis enim apud Deum est, qui facit haec. De re vestiaria Hebraeorum videatur talismet Dissere. in Ieremiam ; Braunium de Vestibus Hebrae mm .

Aedes.

Veteres Patriarchae in tentoriis et tabernaineulis habitabant, quae Pro opportunitate Prae sertim gregum alendorum transferebantur. Id de Abraham novimus Gen. cXli I. a 8. MoMens igitur tabernaculum suum Abraham oenit et

habitavit iuxta convallem Mambre; Et de Iratribus Ioseph XXXVII. ia. Cumque fratres illius in Pascendis gregibus patris morarentur in Sichem. Sed in Aegypto. et postea in Chanaan Hebraei domos incolebant, uti ex multis colligitur, et praesertim ex sequentibus Scripturae locis: Exod. Xl I. I. Et sument Ηa-hraei de sanguine ejus agni ) , ae ponent

suster utrumque postem , et in superliminiaribus morum , in quibus comedent illiam et Num.

Hixerunti caulas ovium fabrieaseimus et ua-btita jumentorum , nariuιlis quoque nostris urinbes munitas Pamuli nostri et quidquid habere possumus erunt in urbibus muratis propter habitatorum insidias . Non revertemur in domos nostras donec etc. De his generatim notar I.' vetabantur in

domibus ejusmodi structurae , quae Templi, aut alicujus rei. quae in Templo esset. similitudinem haberent. a.' Tecta erant plana, ut in iis

163쪽

i6a posset deambulari: Solaria dicta sunt. ibidemque tentoria exponi Solebant majoris commodi gratia. In illis Samuel cum Saule collocutus est, et David Bethsabeam inde prospexit. Sca. Iae extrinsecus positae ad ea ducebant. Ita a. Reg. IX. 25. Strauitque Saul in solario et

dormiωit. Cumquct mane Surrexissent .... νοω

cauit Samuel Saulem in solarior a. Beg. XVI. 22. Tetenderunt ergo Absalom tabernaculum in solario . 3.' In Ierusalem non locabantur domus, sed patebant advenis illuc ad sacra sa-cienda convenientibus. In Postibus. et ita partibus conclavium internorum, Schedulae erant membranaceae cum aliquibus verbis legis; Deut.

VI. 9. Scribesque ea verba legis in limi

ne et ostiis domus tuae 3 Xl. 2 o. Scribes ea super Postes et ianuas domus tuae . 5. 0 Mulieres a viris separatas fuisse colligitur ex historia Λm non et Thamar a. Reg. XII l. ; Sa lomonis, qui aedificavit aedes uxori suae filiae

Begis Aegypti 3. Reg. Vll. . Sua quoque

erat domus sponsae in Cantico Canticorum. Moiarem hunc in usu suisse a vetustis temporibus apparet ex eo, quod tentoria Sarae, Rachelis, et Liae distincta suisse leguntur a tentoriis Λώhraham i, Isaaci, et Iacobi. Idem etiam usita tum a caeteris orientalibus suisse deduci posso videtur ex libro Iudic. Vl. II. ubi narratur Iahel uxorem IIaber Cynaei Suum habuisse tetitorium a viro separatum, et ex historia Esther, quae separatim degebat a marito Esther. V. . De yriscis Hebraeorum aedibus consera. tur Calmet Dissere. in Iudices.

164쪽

metus

i.' Prohibuerat Deus Hebraeis vesci animalibus immundis, uti pluries exprimitur Levit. XI. et Deu t. XIV. idque partim ut obedientiae assuescerent, partim valetudinis caussa. Partim ut vitia quaedam improbarentur, quae Per animalia immuuda significabantur. Ex quadrupedibus munda erant . quae ungulam divisam haberent, et ruminarent . Ex piscibus solum qui pinnulas et squamas haberent. Ex volueri hus immundae erant rapaces, vel sordida esta utentes. Immundi autem erant serpentes. omnia. que reptilia , aliquibus exceptis . uti locustae . Vide loe. cit. I. Praeceptum illud omnibus in

Noemi persona injunctum Gen. IX. 4. Camnem cum sanguine non comeditis. instauratum test Levit. XVII. 34. ac iterum Hebraeis pra scriptum e Sanguinem unimersae camis non co medetis . Id constitutum suit tum ut absterr rentur ab effusione sanguinis, qui ad vitam ns- Cessarius est, tum quia in eadem sanguinis es- fusione expiatio consistebat. Hac eadem lege 'velahatur Hebraeis comedere animalia suffocata , ex quibus nempe sanguis non erat expresisnus. Prohibitum est etiam adipe uti in cibum rLev. IlI. a . Nec sanguinem nec adipem Omnino comedetis ; VII. 25. Si quis adipemqni orri debet in incensum Domini comedeis rit y peribit de populo suo ; sed ex illis veris bis . si is adipem qui Verri debet etc. eoΙ. ligunt multi prohibitionem de solo adipe immolatorum intelligendam esse. 3. ' Ex frugibus Juoque quaedam interdicebantur. Nam immunisa erant quae protulerat ager vel vinea , si in eodem loco plura diversi generis semina jacta

165쪽

res Mineam tuam altero semine . Immundi pariter erant arboriuri fructus trium primorum a plantatione.annorum; fructus autem anni quarti

Deo cedere in primitias debebant: Lev. XIX. 23. et seqq. Quando ingressi fueritis terram et plantaMeritis in ea ligna Pomifera auferetis

praeputia eorum et Poma , quae germinant, immunda erunt uobis nec edetis ex eis a . Quam eo autem anno Omnis fructus eorum sancti Dahitiar laudabilis Domino. Quinto autem anno comedetis etc. 4.' Cavebant Iudaei summa cura ne uterentur vasibus coquinariis, quibus usus fuisset aliquis non Iudaeus. Vasa quoque habebant distincta pro carne ac pro lacte, id

que quia Exod. XXli I. is. praecipitur: Non

coques haedum in lacte matris suae . 5' Ante meridiem, ac sine manuum Iotione Hebraei non solebant manducare aut saltem Prandere. Ex

illo vero Lucae Xl V. ia. cum facis prandium aut coenam , colligunt aliqui usum mania ducandi his quotidie . 6.' Mensis olim adsidebant, uti narratur Gen. XLli I. 33. de Da tribus Iosephi prandentibus: sederunt coram eo rei a. Reg. XX. 5. de Davide Ego ex mor sedere soleo juxια regem Saulem ad Mescendum p at postea mensae accumbebant lectis strati ciae minae tamen ut traditur sedebant otidecentiam utentes etiam pulvillis. et saepe sub arboribus. Ita Esther I. I. Ius Sit . . . . . convivium Praeparari in vestibula horti , et ne-

sil Ea texta hebrateo et Graeeo, qui habent τρία ετη etc., evineitur trέbus annis ab immundis abstinen dum fuisse , quae comParantur praeputiis. Diuiti so by Cooste

166쪽

bens tintis ex discmulis oras in sinu Iesu. .' Μensae antiquiori aetate simplici modo instruebantur, quod vel ex convivio solum . quod Ahraham tribus illis paravit nobilibus hospitiabus, apparet ex Gen. XVIlI. . nempe nil aliud apposuit nisi panem, vitulum, bu rum , et lac . Convivia lauta ac splendida . non ferculorum delectus et varietas constituebant, quam vis de illustribus ageretur hospitibus; sed potius copia cibi, quo mensa struebatur. Id . Praeter exemplum superius indicati convivii sat pinguis pro tribus tantum Personis . ostendunt etiam tum mensura mannae copiosa singulis data quotidie unius Homer P cal. Gomer tum qua in pars vituli, quam Samuel dedit Sauli in finaeonvivii , tum ferculum duorum hircorum , quos Iacob patri suo Isaac exhibuit. Potum Hebraeis Praebebant n quia . et vinum, quod etsi genero.

8um , nonnunquam tamen aromatibus miscebatur e saepius etiam aqua dilutum erat: sirem insuper ex dactyIis et diversis seminibus et rao diei bus consecta. Acetum non modo ad olera

et cibos , sed etiam ad potum adhibitum fuisse colligitur ex Num. Vl. 3. . De re cibaria Hebraeorum videatur Calmet Dissere. in Eccli.

Artes.

a.' Pastoralem vitam agebant vel ipsi principes r hujuε rei exemplum praebent Abraham et Sara, qui divitiis, famulis, samulabusque affluebant, et tamen pastores erant gregum: et ille ad armentum currit ut vitulum pro hospi-

167쪽

66tibus delegeret, dum liaec panem Parat ae coinquit r ita Gen. XlIl. a. Erat Abraham

autem diues valde in possessione auri et amgenti: XVill. 6. Festinarit Abraham in tabernaculum ad Sarana dixitque ei: accelera , tria sala similae commisce, et fac subcinersectos Panes. θSe vero ad armentum cucurrit et tulit inde Mitulum tenerrimum et νtimum ... stulit quoque butyrum et lac et Mitulum quem coxerat, et Posuit coniam eis: inse mero Stabat juxta eos sub arbore. XXlV. 34. 53. Semmus . . . . Abraham sum et Dominias benedixie Domino meo Malde magnificatusque est: et dedit ei. Oves et MMes , argentum et ciumna , Semuos et ancillas camelos et asinos .... PDola tisque vasis argenteis et aureis et uestibus dedit puer Abraham ea Rebeccae Pno munem.

dici tradunt, unusquisque licet dives et nobi- Iis , aliquam profitebatur artem ac vulgare dici tur apud eos fuisse effatum: qui non docet filium suum aliquod opificium, docet latrocianium. Optimas vero artes, non ignorasse Hebraeos eruitur ex structura Tabernaculi. et exaedificatione Templi. Praeterea Iud. XVII. 3. , etc. satis clare iudicantur labri auri et argenii , qui extabant Paulo. post obitum Iosuo.

teris, suorum vitabant commercium . Innuit hoc Iosephus contra Amionem lib. a. ubi rationem reddens cur Iudaicae gentis a paucis scriptoribus facta sit mentio, ait: Nos .... neque regionem maritimam habitamus. neque mercimoniis congaudemus , neque Per hoc alterutris peregrinationibus fatigamur. Sed quidem n strae ciωiliates Procul a mari Positae , regionemque uberrimam possidentes in ea asaidue

168쪽

Iaboramus, Praec ue circa flἰonum nutrimenta studentes , legumque custodiam , et traditionem pietatis totius Ῥus milae necessaritim judicamus. Non arbitramur tamen Hebraeis omnibus, omnique tempore mercaturam fuisse interdictam . aut inusitatam. Nam omissis aliis. Tribui Zabulon, cujus haereditas mediterraneum mare habebat conterminum, Moyses benedicens

lon in exitu tuo, . . . . qui inundationem maris quasi lac sugent et thesauros absconditos arenarum. Haec porro verba ab interpretibus

intelligi solent de divitiis ex negotiatione percipiendis. Procia est autem conjectatio loqui Iosephum de regione speciali puta de Tribu Iudae,

aut saltem de consuetudine aetatis Suae.

Usuram cum fratribus generatim prohibet Deus Lev. XXV. 36. 37. Ne acciyias usuras ab eo fratre) nec amplius quam dedisti ρecuniam tuam non dabis ei ad usuis ram , et frugum suρeriabundantiam non exiges ; speciatim vero usuram damuat eum pauis

perihus Exod. XXll. 25. Si pecuniam mutuam dederis ρπulo meo pauperi qui habitat

tecum, non urgebis eum quasi exactor, nec usuris πρrimes .

At usura Hebraeis permissane suit cuin alienigenis p Permissa videtur ex Deut. XXIII. as. Non foenerabis fratri tuo ad usuram Pecuniam sed alieno; at cum alibi usura generatim damnetur, ac praesertim Psalm. X lv. 5. Qui Pecuniam suam non dedit ad usuram salutem obtinebit ; et Psalm. LIV. a 2. inter iniquitates ponatur, quod non defecit de plateis ejus usura , hinc dicendum vel fuisse solum a lege positiva mosaica cum extraneis toleratam Propter duritiam cordis Iudaeorum ne

169쪽

fratres suos opprimerent, ut arbitratur Angeli eus; vel solum positive permissam cum Chana. naeis, Amorrhaeis, Amalecitis , quos exterminare debebant Hebraei: nam ubi jus belli, ibi etiam jus usurae . Vide a Lapide in loc. cit. Deut., et Calmet in loc. cit. Exodi.

Funera.

a.' Ex fide immortalitatis animorum et resurrectionis corporum Hebraei solliciti erant ante mortem de corporis sepultura . Ita Iacob jura mentum exegit a losepho circa sui cadaveris se

pulturam . Gen. XLVII. 29. 3o. dicens: Si

inoeni gratiam in conspectu tuo Pone manum tuam sub femore meo . . . . ut non Smelias me in Ae Pio.... condasque in sepulcro maj rum meorum. Id ipsum innuit Ioseph moriens; L. 24. Amortate ossa mea MObiscum Ee loco isto . 2.9 occasione mortis alicujus e samilia varia edebant doloris ac luctus signa: Vestes pro . prias scindebant, viliores assumebant, einere capita inspergebant, et alia sere Omnia agebant . quae in jejuniis erant usitata. Ita de Aiabralia in Saram lugente dicitur XXIII. a. V nitque Abraham ut Plangeret et fleret eam. Luctus ut plurimum durabat septem dies: Eecti. XXll. 13. Luctus mortui septem dies; sed diutius protrahebatur in morte illustrium virorum . ut contigit in morte lacobi, quem fleo itGrytus smtuaginta diebus Gen. L. 3. ; deinde in morte Aaron , Num. XX. 33. Omnis autem multitudo videns occubuisse δε- ron flevit super eo triginta diebus; et in morte Moysis De ut. XXX l V. B. Heveruntque eum Moysen silii Israel in campestribus

170쪽

Moab triginta diebus. 3.' Mori ut eorpus diligenter lavabant, ligabant, ungebant , ac si de divite ageretur, aromatibus condiebant; cujus ritus vestigia apparent etiam in morte Laetari:

qui fuerat mortuus , ligatus pedes, et manus imstitis , et facies illius sudario erat ligata; et in morte Christi Ioan. XlX. 30. Venit autem

Nicodemus . . . . ferens mixturam myrrhae et aloes, quasi libras centum. Acceperunt ergo corpus Iesu et ligaverunt illud linteis cum aromatibus, sicut mos est Iudaeis seMelire. 4. Pauperum corpora condebantur in terra, divitum in sepulcris excisis e petra in propriis sundis ac proprio sumptu : sepulcra exterius dealbabantur ne quis accederet, ac colorem singulis annis mense Adar renovabant; id autem quia ob legalem immunditiam cavebant tactum cadaveris. Ita sepulcris dealbatis comparat Christus Pharisaeos hypocritas Matili. lli. 27. Vae uobis Scribae et Pharisaei hypocritae quia similes estis smuleris dealbatis. 5.' in aedibus mortui congregabantur Propinqui ejus et amici, tibicines musica, lamentatrices fletu lanus prosequebantur . Confirmatur lioc ex iis, quae de morte Lagari narrantur a Ioanne XI. 33. Iesus ergo ut midit eam Mariam Plorantem

et Iudaeos, qui venerant cum ea Plorantes etc. 3 nec non ex iis, quae Ieremias . ait. Pro Phetice vocans lametita trices in exitio Iudaeorum : Ierem. IX. a I. Vocate lamentatrices et veniant . . . . se tinent , et assumant suρernos lamentum. O.' Spectata animarum immortalitate mortem appellabant venire ad patres suos. dormire Gyrui Patres, atque sepulcra di Cebant memeteria, et domus .vioentium, ut ex

Leone Modena ostendit Calmet Dissert. inserius Vol. II. 8

SEARCH

MENU NAVIGATION