장음표시 사용
91쪽
8 HIs TORIA designatum credant S. Michaelem , putantes ipsius custodiae commissum populum Dei , &prodigiorum , quae plurima Hebraeis militarunt, ministrum fuisse . Haec Iudaeorum quoque sententia, Angelum illum idcirco appellantium Merarim, quod corruptum est ex Latino, Metator , Dux scilicet Castrorum , vel
Castra metaΠS.IὰιὸUL III. Districte etiam praecepit Deus, ut nul-Hum Oma la populus iniret cum Chananaeis foedera, quin ne cum potiuS res, populos , idola delerent ; in qu Chana- rum perniciem etiam vespas ipse esset missu-πaeis com- rus , quibus impia illa gens magna ex parte merco m. avitas sedes deserere , antequam illic Hebraei pervenissent, cogeretur a . Significavit praeterea ψ se nolle brevi unius anni tempore illose provincia depellere , ne regio necessario cultore destituta, squallida, & hellula infestanda
Dia lQh, ni Decalogum , aliasque leges mox indicatas, ad poti antequam ambo descenderent de monte , illas tam re ad populum delaturi, monuit, ut post relatas fert. Israelitis scederis conditiones , post confirmatum utrinque sacramento pactum , repeterent montem, comitantibus Nadab, & Abiu, Aaronis filiis enm septuaginta populi Optimatibus, ita tamen , ut solus Moyses montis cacumen ascenderet, ceteri vero ad montis declivia subsisterent b . Descendit ergo Μoyses
una cum Aarone , cumque omnia ad popuIum
92쪽
lum retulisset, Israelitae una voce dixerunt , se legibus a Domino praescriptis libentissime obsi quuturos. Hunc populi consensum una cum Domini praeceptis , foederisque conditionibus , in tabulas Moyses digessit, ut maneret rei gestae memoria. U. Mane alterius diei Moyses ad montis radices erexit sive e glebis, sive ex rudibus lapidibus Altare, eique per gyrum apposuit duodecim lapidum acervos pro numero Tribuum Israelis a . E singulis praeterea Tribubus sim gulos selegit juvenes, viribus, & staturae pro-Ceritate eximios, ut singuli pro sua quisque Tribu , vitulum in hostiam pacificam immolandum adducerent , mactarentque . Nomine Iuvenum plures sacri Interpretes intelligunt majores natu familiarum Israelis , sive Tribuum principes . Ex hostiis illis cruoris aliquid sumens Moyses in duas partes divisit; quorum alteram effudit super Altare in medio assurgens , alteram vero crateres duodecim , uti credimus, habuerunt , ad aspersionem p
puli in singulas Tribus seorsim . Factum id post lectum Librum , in quo descriptae Dei iussiones , & Israelitarum in illas consensus ;qui quidem liber sanguine & ipse inspersus est, Μoyse interim clamante: Hic es sanguis foederis , quod pepigit Dominus vobi cum supercunctis sermonibtis his . Moyses neque mactat rum hircorum meminit, neque aquae sanguini admixtae, neque lanae coccineae, neque hyssopi .
Ista supplet Apostolus illis verbis : Accipiens
raelitas initiara Diuili od by Corale
93쪽
I anguinem iatulorum, hircorum , cum aqua ,
o Iana eoccinea, h Uo , ipsum quoque lι-hrum, omnem populum aspersi ca) e quae eκ majorum traditione, sive ex Dei revelati ne perspecta habere potuit. Praeter vitulos in
pacifica sacrificia oblatos, facile in holocausta immolati fuerunt & hirci ἰ sive arietes , de quibus Apostolus . Aqua sanguini in aspersione adhibendo miscebatur, ne cruor coagularetur . Confici solebat aspergilium ex ramo hyssopi, cui in nodum lana coccinea adnectebatur b . Immolatarum victimarum cruor, ex utraque parte effusus, exhibebat solemnissimum omnium findus , uti veterum moribus receptum erat; qua caeremonia singulae partes fidem suam obligabant . servaturas se foederis partes , sub capitis sui , & sanguinis poena . Sub hac igitur poena Tribus , cum sanguine inspergerentur, habituras se Dominum in Deum, & Regem, promiserunt, Deus pariter , tametsi immortalis , huic poenae obnoxium sese quodammodo exhibuit, cum dimidium sanguinis effusum est super Altare , quo ipse deis signabatur, recipiens, Moyse intermedio , fidem , & obsequium populi , eique vicissim
suam tutelam , & Chanaanitidis possessionem promittens . Vel potius dicas ea caeremonia Deum praeh uisse emblema mortis Christi, qui sancitum cum Hebraeis foedus tunc demum absolvit , cum fideles suos , veros Abrahae filios , in caelum , cujus erat imago Chanaa-.nitis, induxit. LVI. a Hebr. ix. I9. b Levit. x Iv. 9.
94쪽
VI. Post haec, Moyses. & Aaron, comitantibus Nadab , & Abiu ac. septuaginta populi
Senioribus montem Ascenderunt , infra, verticem tamen, nomine omnium Tribuum agnituri Dominum in Regem, cui solemni foedere erant obstrictae a . Moyses vidisse illos Deum scribit ; quae verba nonnulli ad litteram, accipientes, putant sub hominis specie videndum se exhibuisse Deum b). Μalunt alii viros illos vidisse quaedam tantum divinae praesentiae
argumenta : quemadmodum vidisse nos Solem recte affirmamus, tunc etiam, cum per me dias nubes aliquis tantum Solis radius intuenetium oculos ferierit. Sed quodnam isthoc prae
sentis Numinis signum i Facile nitor ille sapphirinus, de quo Moyses testatur : Sub pedi bus eius, quasi opus lapidis sapphirini ἡ ρο qua
si caelum cum semenum es. Prior tamen sententia defendens, Deum sub humana specie Visum, ex eo praeserenda videtur , quod de pedibus eius agatur, .quibus ex sapphiro instratum erat. P vimentum. Quamvis autem Deum viderint , nullum tamen inde incommodum reportarunt, adeo ut potuerint deinceps non minus, quam prius manducare & bibere, contra receptam Vulgo opinionem, neminem viso Domino ubiam ulterius prorogare c VII. Jussus deinde a Deo Moyses una cum Iosue montis superiora conscendere, praecipit septuaginta populi Senioribus, ut consisterent, di si quid interim controversiarum inter eoS
95쪽
8a HISTORIA oriretur, ad Aaronem, & Ur deserrent. Pr gressi ambo usque ad nubem illam lucidam , quae montis verticem protegebat , manserunt ibi sex diebus; die autem septima ad superiora, iterum Dei voce accitus, contendit Moyses, relictoque eodem in loco, quo antea , Iosue , spatio quadraginta dierum, totidemque
noctium cum Domino, nube involutus per mansit . Longam toto eo tempore inediam nullo negotio , a Deo consoriatus, tulit Moyses ; sed Josue alebatur facile fructibus, &aquis eius montis I ad certam enim altitudinem nec fructus deesse, nec aquas in Sinai , tradunt Itinerantes. Docent Iudaei, accepissemnem per diem scriptae Legis praecepta I per noctem vero traditiones , & Legem oralem . in hanc rem ita scribit Maimonides . Tradidit Deus Moysi Legem scriptam, tradidit etiam illi ejusdem Legis interpretationem. Cum e monte descendisset, Aaronem convenit, quocum & Legem , & illius interpretationem communicavit. Tum Aaron constituit se ad dexteram Moysis, & introducti EleaZarus, & Ithamarus filii Aaronis, ea omnia , quae Aaron, a Moyse auscultarunt. Illis pariter ad dexteram, & ad sinistram Moysis p sitis, introducti septuaginta Seniores populi , quibus pariter Μoyses scientiam hanc suam non invidit. Tandem permissi sunt venire quicumque vellent ex populo, ac docente Moyse instructi. Post haec seripto Legem Moyses redegit , expositionem menti commendatam retinuit; commendatam , inquam , non suae tantum , sed & ceterorum, quos instruxerat. Ita Ηe
96쪽
UTRIUsQUE TESTAMENTI . 83braeorum Magistri fulcire nituntur suas traditiones , quibus scatent Libri Talmudici , illis conciliantes Moysis ac ipsiusmet Dei auctoritatem. Nos scimus vocandi Μoysem in causa fuisse, ut tabulas lapideas, & praecepta Religionis exercendae acciperet a Christum autem in Evangelio Iudaeorum traditiones non semel perstrinxisse . VIII. Mandavit igitur Deus, ut pro Tabernaculi , sive regii sui Tentorii constructione indiceret populo spontaneas auri, argenti, aeris, hyacinthi, purpurae, bissi, pellium , lignorum,
aliarumque rerum necessariarum oblationes .
Hujus autem Tabernaculi, sicut, & Altarium, Mensae panum propositionis, Arcae, Candelabri , omnium utensilium , quin & vestium tum Sacerdotum, tum Summi Pontificis , ideam omnem tradidit. Capitationem in commodum ejusdem Tabernaculi indixit . Ritum etiam praescripsit , quo Sacerdotes initiandi erant ;varia hostiarum genera, atque thymiamatum, tum & rationem illa offerendi designavit . Beseleelem vero filium Uri, nepotem Hur ex
Tribu Iuda, & Ooliabum filium Achisamech
ex Tribu Dan, quos incredibili metalla elaborandi , & quaelibet in mechanicis inveniendi scientia instruxit, perficiendis operibus elegit. Inculcata tandem etiam atque etiam Sa
bati religione, Tabulas digito suo scriptas , in quibus Decalogus legebatur, tradidit b) . Cum traderet autem , significavit , populum
97쪽
mox ab A gypto opera sua eductum , et o nimis beneficiorum , atque praestitae sibi fidei oblitum k vitulo Numinis cultum exhibuisse
Populus IX. Igitur cum populus diuturnam adeo υitulum Moylis absentiam aegre pateretur , tumultuose adorat. Aaronem adeuntes Fac nobis , inquiunt , deos , qui nos praecedant a : Moyses enim
evanuit, & quid de illo factum sit, penitus
ignoramus. Aaron his commotuS, uXOrum ,
natorumque inaures deserendas imperavit, aulatasque in expansam vestem excipiens b , ex ea in fornacem projecit, &ex liquatis vitulum aureum efformavit. Viso vitulo statim impii: Ihii funt dii tui . Israel, qui te eduxerunt de terra AEgisti. Tum Aaron coram illo Altare excitavit, celebrandosque Numinis honores indicens , praeconis voce proclamavit Cras solemnitas Domini Iehουa es. Μane igitur alterius diei holocausta, & hostias pacificas vitulo osserunt, sacrificiorum pompam , conviviis, musicis instrumentis , concentibus, ludis, cho-
Apis X. Eo autem vitulo cultum AEgyptiorum optiorum erga Apidem imitari voluisse Hebraeos , tam men in certum est, quam quid aliud. Apidem colen-πιtulo co- tes vetustiores AEgyptii, taurum vivum , ve- getemque , non ejus simulacrum, aut vituli caput, hominis trunco impositum, adorabant ..Hisce autem characteribus bovem agnoscebant, quem sibi Numen eligerent . Ater totus , albenti tantum, & quadrata macula in frontet diis
98쪽
distinctus . Exhibebat in dorso pictam aquilam , vel ut alii ferunt, cornutam Lunam. In cauda setae erant duplicatae e bubo expressus sub lingua . 'Inventum non sine magna difficultate , ingenti festo ad Osiridis Templum deducebant, ubi totam Numinis majestatem sustinebat. Senescentem fonte immergebant , di ingenti luctu totam late implebant AEgy-Ptum, donec alterum illi similem invenirent. Osiris, cui Isidem' uxorem dant, transmutatus dicebatur in bovem. In Osiride Marshamus agnoscit Cham, Vossius vero Mirraim Chami filium, AEgyptiorum auctorem. Qui dam Josephum , celebrem aegypti Salvato
rem , Praeferunt. Solem malunt nonnullic Do cet Philo , Israelitas tunc adoptasse cultum
Typhonis o sed error est illi scriptori fa-
miliaris, ut Typhonem cum Osiride confundat . Porro Typhon exprimebatur imagine Hippopotami, non bovis; atque horrori erat AEgyptiis, non venerationi. XI. Patres non pauci de hoc Vitulo agen- stes, caput tantum bovis ab Israelitis confla- situli se tum asserunt b ) . 'Profecto posterioris aevi ma. Aarο- AEgyptii non aliter sibi numina efformabant . nis cria Jovi Ammoni apud illos caput erat arietis; ΤΠς Anubi, canis: Isidi, vaccae; Apollini, accipitris ; Μinervae, selis. An autem haec tunc etiam viguerint, eum ex JEgypto Israelitae Pedem referrent, incertum. Moncaeus in tuo Aarone purgato , qui Romae proscriptus fuit,
99쪽
86 HIs TORI Aeontendit, hanc vituli similitudinem ab Aarone expressam fuisse ad emngendos Cherubinos, quibus , uti quidem ille putat, Dominus insidebat, cum in monte coram Moyse, Aarone, filiisque, ac septuaginta Senioribus spectandum se praebuit. Porro Cherubini illi , si Auctori fides, boves exhibebant alatos, ad quorum similitudinem & ipse Moyses Cherubinos Propitiatorii deinde efformavit. Aaronis autem crimen, ait, illud est, non quod Cheru- binos in obsequium Dei manentes expresserit, sed quod ea occasione idololatrandi materiam populi rudi , & ad tale scelus propenso, praebuerit. Ceterum poterat populus, addit ille ,
eoram ejusmodi vitulo Deum verum adorare, quemadmodum coram Cherubinis illum, prius in Tabernaculo, deinde in Templo , coluit psed cultum Dei veri in creaturam tranSserens, Religionem in crimen convertit. Paria habet de vitulis aureis ab Ieroboamo excitatis. Opinio sane singularis, quae merito plurimos nacta est adversarios . Porro Deum Cherubinis infidentem in monte Sinai apparuisse gratis prorsus asseritur. Uomus pariter censet, Aaronem verum Deum populo adorandum proposuisse ,
non quidem sub Cherubinorum, sed sub de rum 2Egyptiorum emgie; in quo totum illius
scelus constiterit. Lyranus tradit,idcirco Aaronem dixisse : Crassolemnitas Domini es ; quod speraret, Μοysem quamprimum rediturum ad cultum idoli in Domini festum commutandum. Alii tandem malunt, Aaronem futurum credidisse, ut verus Dei spiritus in eam imaginem descenderet, sicut
100쪽
sicut de falsorum Numinum spiritibus idololatrae sentire consuevere. Sed absit, ut tanta insania virum illum laborasse credamus. Aaron verbis illis haec facile innuere voluit: Cras vitulo festum agetis , , quem vobis pro vero
Deo constituistis. Ad Judaeos quod spectat ,
multis equidem sedit opinio, sub deorum nomine nil aliud illos postulasse, quam verum Deum, quocum , iconciliante Μoyse , foedus iniverant a . Nunquam in mentem sibi imducere potuerunt Auctores illi, ut crederent, Hebraeos recens insculptam beneficiorum Domini memoriam obliterasse , sibique persuasisse, Numinis majestatem sustineri posse a vitulo. Absurda tamen haec facile non observabant Israelitae, qui in AEgypto splendidas Apidis caeremonias, & honores admirati fuerant,& nonnihil etiam imitati. Ut ut res habu rit se se, & populus peccavit, & Aaronis imbecillitas , atque remissio animi in re tanti momenti nulla excusatione minui potest. De
Apide aegyptiorum Numine plura apud Scruptores emphanos invenias b in . Historiam adorati vituli dissimulat Iosephus , gentis suae parcens pudori, ejusque invidia raros aliquos homines levioris ingenii onerat Philo c . Sed haec Scripturae repugnant, crimen illud popuia universo deputanti.
a Menoch. Cornel.a 28. Plin. l. 8. c. 46. Porin p. Episcop. apud Spen- phir. de abstin. l. a. Strab.cer. l. i. de Legita Hebr. l. 17. Mela l. I. c. 8.