Historia utriusque Testamenti auctore Carolo Antonio Erra Mediolanensi congregationis clericorum regularium Matris Dei. Tomus primus octavus .. A mota in Hebræos ÿgyptiorum persecutione usque ad Moysis obitum

발행: 1760년

분량: 360페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

201쪽

188 HISTORIA.naculi . Hanc caeremoniam primo Eleazarus

Aaronis filius peregit; succellu vero temporis illam obiisse summum Sacerdotem , docent Rabbini: qui etiam tradunt post' excitatum Salomonis Templum, huic Sacrificio montem olivarum destinatum fuisse . Illis aut minime fidimus, dum volunt, a Moyse adu'ue Esdram semel tantum vaecam rufam immolatam ; sed cum Hieronymo sentimus , sacrificium illud quotannis renovatum esse a ; nec sane aliter fieri potuisset, ut ex ea victima cineres suppeditarentur universo Israeli ad frequentissimas ubi sordes eluendas Combure-hatur igitur tota , nihilo de polle , carnibus , sanguine, fimo resevato; unaque cum illa rami cedri & hyssopi, ac lana purpureo colore nitens in pyram projiciebantur . Qui restahant ex eo sacrificio cineres, aqua immixti ,

valebant ad eluendas maculas contr/ctas in funere, vel cadaveris contactu , quibus homunes a rebus sacris arπbantur. Haec lustratio

tertia& septima die fieri debebat . Si quis

purificationem omisisset die tertia , septima die a labe mundus non' censebatur; sed a te γtia illa die septem ex integro ducendi erant dies , ' ut absolute pleneque purificaretur . Erlapso illius temporis spatio, pura se, & vestes, ut maculam contraxerat, lavabat; quibus o-mibus lustrationibus absolutis , adhuc tamen

a castris adusque vesperam ceu immundus removebatur. Tanta autem erat aquae lustralis ex vaccae rusae cineribus paratae sanctitas, ut

202쪽

UTIUUSQUE TESTAMENTI .' I 89

ea uti ad alios asperghndos, ne purissimi qui

dem permitterentur citra crimen violatae Religionis, non expiandum nisi separatione ill rum a civili commercio, &. a rebus sacris us . . que ad Vesperam. Porro vaccae rusae oblatio inter sacrificia proprie non referretur, cum illa, neutiquam in Altari sisteretur . Paria censemus de passere pro leproso immolato, ac de hir- aeo emissario , cui sua in sequenti capite erit narratio, cum scilicet ad solemnem Expiationis diem venerimusA qua etiam die vaccam resam nonnulli immolatam Volunt. t XII. Hebraeis vetitum erat poena capitali in nerseia transgressores indicta se sacrificia alibi quam in Tem in Tabernaculo primum, postmodum vero in plo tet Templo, offerri a). Nulla tamen Religione tuu3 se absterrebantur , in singularibus eventibus, at- re'sso que eo potissimum tempore, quo Arcae judicantibus' populum Heli & Samuele nulla erat certa sedes, quin sacrificia editis in locis os

ferrent .

XIII. Interpretes inter se committit lex il' Num onula, qua cavetur, ne animalia alibi, quam an nia am te Tabernaculum occidantur b . Theodore' malia praetus autumasse videtur, agi hic de animalibus, Tabem quae privatus quisque occidit in proprium usum ς culi fora- Putavitque in singulis urbibus suos fuisse Sa- Ma essent Cerdines , qui oblata animalia ad usum cibi mactan- suis ipsi manibus jugularent e . Hanc inte Pretationem promovet Deuteronomium , ubi

203쪽

3uxta Hebraeum Moyses iubet, dari Sacerdoti

, hus armum dexterum, Ventriculum, & man,' dibulas animalium , quae mactantur I idque . fortasse in merceiam operae navatae a). Alii autem defendunt Fetare hic Iloysem, ne of feratur Sacrificium quocumque tandem in loco , alteri plane a Domino , ac alibi ,. quam

. in Tabernaculo, sive Templo b . Rabbini

censent legem illam respicere tempus dumtaxat , quo Hebraei iter habuerunt per desertum; vetare proinde illam , ne pstpulus alias carnes in solitudine degustaret, quam victim rum Domino oblatarum. Porro e. his quae Μoyses. Domino , & Sacerdotibus reservari tu bet, cum meliora censeri debeant, licet judicare, quinam esset apud homines eo tempore gustus in cibis. Degustare XIV. Ex hostiis pacificis sive in Templo , sanctifica- sive in privatis aedibus cum tota familia deguis non stare permissum ; post alteram tamen diem ab m -- oblato sacrificio , si quid ex eo superfuisset , pq M F igne absumebatur . De victimis pro peccat Φ' ' extra Templum sive . degustare , . sive efferr: quid, Sacerdotibus nefas ; aliis vero a Sacerdu- tibus ne in Templo quidem aliquid ex eis deis libare licebat . Quoad decimas , primitias , primogenita, Vota, oblationes, familia face dotalis non excipiebatur. Sacerdos, qui ex sacrificatis aliquid ipse non purus in cibum . caperet , ultimo supplicio damnabatur. Ex da-

204쪽

pibus sanctificatis operarii mercede conducti , & advenae .non participabant; quamquam mancipia Sacerdotum non excludebantur ; filiae item e sacerdotali familia viduae , vel repudiatae amissum antea in illas jus recuperabant . to ro .dapes sanctificatae censebantur , sive po tiones ex sacrificiis pacificis, Sacerdotibus cmdentes, sive quae ex oblationibus Templo factis in usum eorumdem segregabantur: quoad decimas enim, & primitias, nihil exceptum; alioquin Levitae & Sacerdotes inexpiati ali non potuissent a .

Quodnam primum inter Hebraeorum Asa. Sabin- hatum . Der Sabbati . Annus sabbaticus . Jhilaeum . Neomenia . Pascha . Pentecostes is Tabernacula , sive Scenophegia .

C A P. III.

et '

Μnium Festorum primum , & vetustisi primum

. simum esset Sabbatum , , si certo c-- apud He..

staret illud ab sipso i Mundi exordio Religione brorsanctum suisse, uti. quidem pluribus visum est sum .

Cum autem '. aliis, nec prorsus immeri- o, eius epocham praecepto Dei ea de re d to ad Μara, aliquando post egressum ex AEgy- sto, illigatam velint, res in ambiguo manet, praebeturque occasio certo tribuendi,

. t .

hunc prim

205쪽

cuae die Sabbati essent im

perata

xya H I s Υ o R I Acipatum Solemnitati paschali, ante ipsum egressum institutae . . . II. Sabbati quies capitali poena indicta fuit. Hinc cum nonnulli ex Israelitis in deserto Viri quemdam invenissent ligna colligentem , ex Moysis , Aaronis , totiusque populi iussit carceri manciparunt, donec Moyses ipse Deum consuleret , quo mortis genere miser ille plectendus esset . Respondit autem Deus , velle se ut Sabbati violator lapidibus extra castra ab omni multitudine o rueretur; quod statim executioni mandatum est a . Ceteris diebus festis ignem excitare, cibos coquere licebat ; Sabbato vero omnino vetitum b . Quare quae ad victum pertinebant , seria sexta , Parasceve, hoc est praeparatis , proptera dicta, parabantur. Ex Rabbinorum tamen doctrina , ad membra calore fo-Venda , ignem excitare permittebatur . Ea die hebdomadarium munus Μinistri in Templo inibant, eademque die recurrente absolvebant . recentes panes propositionis menta aureae impositi , veteres subducti : oblata certa duorum agnorum in holocaustum sacrificia; quibus tamen consueta quotidiana Sacrificia , matutinum ante reliqua , & vespertinum post reliqua cum suis oblationibus minime impediebam tur . Duo sunt de . Sabbati religione praeceis pia r alterum affirmans e Memento , ut diem Sabbati sanctifces e alterum negans : Non facies omne opus in eo c . Hebraei sanctificatio-

206쪽

UTRIUIQUE TESTAMENTI. I9 Inem illam bonorum operum exercitio, oratiOnibus , gratiarum actionibus , publico & privato impenso in Deum cultu, lectione & e plicatione Legis , sibi comparare studebant. Jejunio Sabbatum violari credebant; quare abs re Scriptores Ethnici , sibi persuaserunt, H

braeos Sabbato jejuniis vacasse: Recutitaque Sab

bata passes a . Quod spectat abstinentiam

ab operibus, quae propria sunt servorum, Sabbati die vetitis, varie variis temporibus ea de re disciplina servata est . Μachabaeorum aetate ne permissum quidem ea die censebant hostibus arma inserentibus resistere inde jus defensionis concessum b) ς minime tamen a ma inferre, hostes opera urgentes impedire ,

castra, ne in hostili quidem regione movere e . Multa superstitione plena aetate Christi Domini invaluisse, Evangelistae passim ostendunt; plura etiam mallis inepta addiderunt recentiores Hebreorum . magistri . Festum hoc , sicut & cetera omnia, a vespera ad vesperam

celebrabatur. Die Veneris, dum Sol occidit , ineunte Sabbati religione aecenditur a feminis Hebraeis in conclavi lampas, sex vel quatuor saltem lucernis in multam noctem instructa , quem ritum credimus antiquissimum d γ . Recta eodem tempore omnes ad Synagogam conveniunt; ubi certis quibusdam N pre- ι Pers. Sat. v. Vide c Ioseph. Antiq. l.

Calmet uv. Jejunium, & XLI. c. 8. l. Xm. c. I. &Sabbatum: Io. de Bello l. I. c. I.

207쪽

194 HISTORIA precibus recitatis, dein ad propria revertentes, sibi mutuo Faustum Sabbatum imprecantur . Mane alterius diei ad Synagogam iterum se conserunt , ubi in psalmos emisi , consuetas cantilenas , & preces intermiscent . Septem postea viri recurrentem Pentatheuchi lectionem absolvunt . Eadem in lectione Prophetarum observunt, lectione , inquam quae Pentatheuchi lectioni respondeat. His absolutis, qui librum manibus tenet, elato paululum codice , adstantes benedicit . Haec matutina, sive pomeridiana, pro locorum & temporum oppo tunitate, concio excipit. Sub vesperis excipit se caeremonia Abdala, scilicet discrimen, qua indicatur, transitum fieri a die seriata ad alteram , qua opera permissa sunt. Redux in do. mum quisque geminatam lampadem accendit, dicens: Iudaeis nova lux oriri visa es: a alias que ex Psalmis recitanesententias; olfacit quaedam aromata , effundit in terram aliquid vini , intuetur manus suas, & tandem faustam apprecatur hebdomadam, ea quisque suis vacat rebus. Abdala in exitu Paschae & Pentecostes pariter celebratur; sed tunc ritus ille mera verba complectitur b . Dis SM- III. Fas est Hebraeis die Sabbati per urbes, bari. quantumvis late patentes, huc illucque discum rere ; egredientibus tamen ex urbe nefas est longius, quam ad cubitos bis mille, nempe ad mille passus iter protrahere: tantumdem

enim fuisse intervalli Arcam inter & populum

in transitu Iordanis observant: certumque te-

208쪽

I UTRIUsQUE TESTAMENTI. I93nent , Israelitas nullo non tempore ad Arcam accedere potuisse . Haec tamen mensura a sequioris aetatis Sapientibus definita est; nam iidem Hebraeorum Magistri docent , Μoysis aetate iter Sabbati ad 12. millia passuum excurrisse a . Cui loci distantia ignota si, illum Σooo. passibus communibus tuto iter habere posse, Maimonides concedit; quod mille passibus geometricis ex quinque pedibus constantibus respondeant b . S. Lucas spatium inter montem Oliveti & Hierosolymam designans, ait , tantum inter se distare, quantum iter Sabbati ferret. Porro mons ille ex Iosepho distabat ab urbe quinque vel sex stadiis O; spatio utique mille passibus minori. Ue-Tum S. Lucas designavit facile iter Sabbato permissum , non ita quidem accuratum, sed illi proximum . Nisi dicere mavis, Iosephum spatium metiri ab ipsa montis radice, quam

Vero a montis vertice, unde Christus caelum Petiit. 'IU. Annus sabbaticus , & annus Iubilaei, Annus Veluti totidem Festa , atque Sabbati conti- I abbatia riuatio habendi sunt. Annus sabbaticus singu- cus. Iis revolutis septenniis recurrebat, totoque eo anno terra inculta quiescebat d . Quidquid eo temporis spatio terra sponte protulisset, inmnibus permissum erat. Dominis tamen , si N a quos

Gent. l. 3. c. 9. lib. 6. c. g.

209쪽

rque HISTORIA quoidam au8ias, integrum erat aliquid e suo agro in suum usum decerpere, antequam ceteri in illum manus inferrent. Eius observantiam indixit Deus, tum ad perennandam Mundi a se creati memoriam, cum ad manifestandum suum in res omnes imperium , & dominium. Volebat insuper ingerere Israelitis humanitatis sensus, praecipiens, ut egeniS, mancipiis, alienigenis, & brutis etiam permitterent agrorum suorum proventus . Mensem Tigri, nostro Septembri respondentem, initium anni sabbatici non immerito statueremus , contra ac nonnullis videtur, qui me sem Nisan, a Martio non admodum abludentem, praeserre malunt. Ita enim extra eiusdem anni fines, & fructus sexti anni colligi, & arva pro anno octavo commode seri poterant, ne duobus succedentibus annis messibus carere cogerentur. Nisi reputare mavis, Deum huic incommodo occurrisse, suppeditando singulis sextis , & quadragesimis octavis annis tantam proventuum copiam , ut nedum ad biennium, sed & ad triennium lassiceret a . Maneis, o V, Hebraeorum mancipia eo anno in liber-mrimmisia talem asserebantur , nisi illa iuri suo antea D, O aes sponte renunciassent, atque perforatis coramalioniam Iudice auribus, publico solemnique documenis extinctum. to se in perpetuam servitutem, vel saltem usque ad annum Jubilaei devovissent. Mancipiis ex advenis perpetua servitus. aes alienum eo anno pariter remittebatur. At enim aes illud remissum ne prorsus, vel suspensa tantum

illius

210쪽

UTRIUIdus risTAMENTI . I97 illius solutios Incertum . Priorem sententiam tenent quidam quantum ad debita nulla hypotheca munita, secus de reliquis sentientes . Servorum libertati, & debitorum remissioni addebatur eo anno solemnis coram populo, in

unum coetum ad Festum Tabernaculorum coacto, Scripturarum lectio a . . VI. Annus Jubilaei post evolutas septem cuia Iu hebdomadas annorum, sive singulis 49. annis bii i πω recurrebat b . Hebraeum Iobeι apud diversos Της' ἰdiversa sonat. Si Iosephum audias, sonat libertatem; si Philonem, restitutionem; si Rabbinos, arietis cornu, quo insonante Jubilaeum evulgabatur. Uerum quomodo arietis cornu , nulla cavitate persessuin , potuit in tubam adhiberi ' Quare Iobel aenea sorte fuit buccina, quae arietis cornu reserebat: Alii Jobel ab Ju sat deducunt , quod clangere tuba significat . Calmetus, ab Holii, quod est revocare, reducere; tunc enim omnia ad pristinum dominum remigrabant. Porro haec sententia ab Iosepho, & Philone non multum abludit; annus enim Iubilari servis libertatem reddebat , restituebatque omnia in pristinum.

VII. Nihil igitur annus Jubilaei ab anno Jμ μ sabbatico differebat quoad terrae quietem, seu pctuum communitatem, atque mancipiorum li- 8 ''bertatem. Quamquam praeterea eo tempore

etiam illi servi manumitterentur , qui annis sabbaticis iuri libertatis renuncias ent . Bona insuper & hereditates , vel donatione , Vel pignore distracta, ad antiquum dominum re-Ν 3 . greu

SEARCH

MENU NAVIGATION