Historia utriusque Testamenti auctore Carolo Antonio Erra Mediolanensi congregationis clericorum regularium Matris Dei. Tomus primus octavus .. A mota in Hebræos ÿgyptiorum persecutione usque ad Moysis obitum

발행: 1760년

분량: 360페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

211쪽

pore iniret

grediebantur a . Possessiones tamen quae imre successionis erant devolutae, venditiones ce to annorum spatio definitae, aedes intra urbis pomeria , Jubilaei praerogativa. non gaudere , tradunt Hebraeorum dociores . Quae quidem doctrina repugnare videtur menti Legislatoris, fortunarum & conditionum aequalitatem , quantum fieri poterat, conservare volentis.

UlII. Grave est dissidium inter Scriptores, num annus 49. an 3 o. Jubilaeo sacer fuerit . Μoyses quidem conceptis verbis ait: Sanctim cabis annum quinquagesimum; quibus lis solvi videtur. Verum si haec ita se haberent, duo bus annis sibi succedentibus terra vacasset , cum Iubilaei annus, nempe quinquagesim statim post sabbaticum quadragesimum nonum incidisset. Potuit Moyses vocare annum Jubilaei suinquagesimum pro quadragesimo nono ingratiam numeri rotundi; quemadmodum apud nos obtinet , ut octo dies in Hebdomadam supputemus, quamquam reipsa hebdomada septem tantum diebus absolvatur.

IX. Inibat prima die mensis Tiari, qui

Septembri circa autumnale aequinoctium respondet; sed nonnisi decima ejusdem mensis die manumittebantur servi, & veteribus dominis restituebantur possessiones h . Novemdiale hoc perseverante, compotationibus , & dei,cus , coronis capiti revinctis, servi vacabant . Vix elucescebat solemnis Expiationis dies , quae decima est Tiari, cum per Sacerdotes in-μ n

212쪽

UTRIUsQUE TESTAMENTI. I99flabantur buccinae, tum libertas data mancipiis, & ad veteres possessores latifundia restituta.

X. Post captivitatem Babylonicam annorum sabbatisorum religio mansit, abolito Iubilaeo. Cum enim ejus instituendi potissima ratio fuerit, ut bonorum per Iosue distributio maneret , atque impermixtae distinguerentur Tribus, & familiae, non erat utique, cur adhuc Iubilaeum obtineret, ut olim ante dispersio. nem. Quae namque Tribus soluta captivitate redierunt, sedes sibi, ubieunque sors dabat . constituere. Primus Iubilaei annus anno Mundi 26o9. notari potest I alter anno 2638. ter. tius et o . & sic deinceps . XI. Neomenia primam mensis diem significat . Hebraei primam cujuslibet mensis diem maxime colebant, offerebantque in holocaustum vitulos duos, arietem unum , agnos anniculos septem, additis oblationibus consuetis a . Nullam tamen eius diei requiem iniunxit Moyses . Hinc Hebraei nostrates perinde habent Neomenias , ac festa, quae spontanea tantum religione servantur. Mensis initium solemnia inter Sacrificia tubis resonantibus denunciabatur b . omnium Neomeniarum solemnissi ma ea erat, quae aperiebat Kalendas Tietri, anni civilis exordium. Huic indictae feriae, &nomen Festum huccinarum, sive tubarum ; ha monico enim tubarum concentu, majori &solemniori ritu ejus mensis initium indicebatur . Festi inducendi nulla specialis causa in

cessat.

213쪽

2oo HISTORIA Scriptura proditur . Causam assignantes nono nulli dicunt, eo anni tempore Μundum creatum fuisse a . Suum erat Festo holocaustum, vituli scilicet, duorum arietum , & septem agnorum b . Addebantur praeter haec Sacrificia in Neomeniis praescripta , & perpetuum

Sacrificium matutinum, & vespertinum. Uesepere eius diei Israelitae nostrae aetatis prosperum sibi mutuo annum imprecantur, convivia instruunt solito lautiora, & tubam instant tricesies . Spencerus Kalendis Ethnicos coluisse

Lunam, ostendit; hinc Iudaeos ab Idololatris Neomenias didicisse, colligit: quod tamen minime probat. Nos, aequius reputantes , dicimus , Iudaeorum imitatione haec apud Ethnicos obtinuisse s ipsos autem Iudaeos momenias celebrasse , ut agnosceretur Dei providentia Universum regentis, dirigentisque ad arbitrium anni & temporum cursum & successiones. Pascha. XII. Tres erant solemnitates, quibus Israelitae Tabernaculum, & postea Templum , adire jubebantur , Paschatis videlicet , Pentecostes , & Tabernaculorum se . De Agno in

Paschate Domino immolando , deque azymorum usu per totam Paschatis octavam ab Hebraeis servato, multa dicta sunt cum ageremus

de Israelitarum egressu ab AEgypto, qua occasione hoc Festum institutum est . Hic addi-- mus, praeter agnum paschalem , alias hostias

mactandas fuisse in holocaustum ipsa solemni die Paschatis, & per octo sequentes dies, duos

214쪽

UTRIUSQUE TESTAMENTI. ΣΟΙ

scilicet vitulos, arietem unum, agnos septem.

His addendus erat Sacrificium hirci pro peccato populi a) . Haec Sacrificia Ioannem prae ulis habuisse credimus, dum scripsit, Sace

dotes renuisse ingredi Praetorium, ne maculam aliquam contraherent, agentes cum Pilato de morte Christi, qua a comedendo Paschate a

cerentur b . Paschatis celebrandi necessitas ea erat, ut qui illud neglexisset, sive Israelita esset, sive alienigena, modo circumcisione initiatus , de populo Dei exterminaretur eo . Qui vero legitime impediebantur, velut itinere, morbo, impuritate, die Iq. sequentis mensis solemnitatem illam celebrabant d) . Destructo Templo eversaque Hierosolyma Hebraei solo aetymorum usu Pascha peragunt , eum illis interdictum sit omne Sacrificium extra locum sanctum e .XIII. Postera Paschatis die , quae erat I . Manipu- Nisan, manipulus veluti hordeaceae messis primi- Ius hoditiae, ad Templum deferebatur ; qua oblatione dei. ii ritus servati feruntur. Praedicta die in vespere Domus Iudicii ter viros eligebat, qui solemniter manipulum hordei in agro Hierosolymitano legerent ; finitimis urbibus convenien tibus , ut caeremoniae adessent. Cum viri illiter , an Sol occubuisset, postulassent, terque occubuisse a respondentibus audissent , ter Iterum hordei metendi facultatem postulabant;

215쪽

etoa HISTORIArua ter concessa, illud in tribus agris tribus .iversis falcibus metebant. tribusque arculis conditum ad Templum deserebant . Hactenus Rabbini . Cum hordeum ad Templum delatum fuisset, in atrio excutiebatur , granisque igne tostis, & in mortario molitis Gomor imis plebant , cui affundebatur Log olei , addito thuris pugillo . Haec omnia Sacerdos accepta , coram Domino quatuor Μundi partibus sistens, asitabat. Iniecta demum parte super Altaris ignem , reliquum Sacerdoti cedebat Inde cuique metere fas a . . t XIV. Ad determinandum exordium mensis lunaris , adeoque & festum paschale , quod g, componebatur cum Luna I . Nisan, sive Μa . tii, docent Rabbini, a priicis Iudaeis constit

tos suisse super celsa montium cacumina sp culatores, qui instans novae apparentis Lunae explorantes , conferrent se celeriter ad Patres Sanhedrinos, a quibus per vicinas Urbes mittebantur nuncii ae exordio mensis referentes .

Metu vero ne quid Religioni deessent , duae succedentes dies festae habebantur ; quarum prior dies latentis Lunae ; altera dies apparentis Lunae appellata . Ita factum , ut duae priores ineuntis Paschae , & duae posteriores exeuntis ipsius hebdomadae, essent feriatae , ipsumque Pascha hebdomadam excederet, & ad octo dies P rogaretur ; quod hodie usque a Iudaeis sere tur nedum in hac, verum in aliis quoque s lemnitatibus. b .

216쪽

UTRIUSQUE TESTAMENTI . ΣΟΙ

XU. Die 13. Nisan Iudaei domum iniver-.Rιtus quialam diligenter scrutantur , ne quid in ea sive bur mucpanis fermentati, sive fermenti, sive rei ad Hebrin

fermentum accedentis remaneat a . Altera 'si die hora undecima , in signum inceptae prohi sest μ' qbitionis vescendi sermentato, portio panis communis concrematur , additaque solemni prot statione a Patrefamilias , nihil fermenti domi superesse, continuo azymis conficiendis manus admoventur. Hanc decimamquartam diem esurialem habent primores natu familiarum, quod scilicet proxime subsequenti nocte primores natu AEgyptiorum Angelus exterminaverit. UeLPere conserunt se ad Synagogam precaturi, res euntesque ad propria accumbunt mensae consueto lautiori ; in qua praeter alia praesto est portio aliqua agni vel hoedi amaricantibus he his, veluti endivio, cichorio, vel lactuca, conditi . His utcumque obsequuntur illi praecepto:

Edent carnes aVmos panes cum lactucis agre-sibus b). Uetitum tamen sibi credunt agnum illum apponere sive totum assum, sive totum elixum, sed portionem ex illo assant , porti nem elixant, vel saltem aliquid .e toto dece Punt , ne integer Victimae, sive sacrificii, e tra Templum sibi interdicti, speciem praeses -rat . Post cibum praecinit puer quidam. ad id . destinatus hymnum , & plura sciscitatur de causa, & origine huius solemnitatis, quae late explicat paterfamilias, agens simul Deo gratias, quod Israelem ex Agypto modo tam as

217쪽

mirabili eduxerit , eumque rogans pro impetranda Hierusalem restitutione, & veteribus in loco sancto Sacrificiis , ut tandem degustari

possit victima paschalis, & sanguine illius placari Deus . Haec Psalmorum rei congruentium recitatio excipit. Μane sequentis diei i . Nisan in Synagogam proficiscuntur, ubi quinque simul viri ex Pentateucho recitant quae ad institutionem, & caeremonias Paschatis spectant . Succedit lectio Prophetarum lectioni Pentateuchi correspondens . Haec intermiscent preces , gratiarum actiones, & psalmi. Post prandium Festi commemoratio agitur , rogaturque Deus pro felicitate Principis , cujus imperio servitur, & ut animum illius in gentem Hebraeam inclinet. Idem ritus duobus posterioribus Festi diebus recurrit. E Synagoga tandem

exeuntes conserunt se ad degustandum pro ultima vice panem non sermentatum. Pentre XUI. Pentecostes graece quinquagesimum sei. significat ; eoque nomine ouinquagesimam ab

altera paschali die , hoc est a die I 6. Nisan, diem intelligimust; quam quidem diem, quod

post septem hebdomadas a Paschate recurrat , appellant Hebraei Festum Hebdomadarum a ) . Indicta autem fuit Pentecostes , ut acceptae au. Deo in monte Sinai Legis, quinquagesima die ab egressu ex aegypto , gratias reserrent Hebraei , agnoscerentque primitiarum oblatione supremum Dei dominium . Messis igitur triticeae , quae tunc aperiebatur , primitiae offerebantur in Templo, duo scilicet panes fermentati ,

218쪽

tati, singuli ex totidem farinae assaronibus co secti .a . Autumant nonnulli , duos per L milias panes offerendos fuisse. Alii tamen verosimilius putant , duos tantummodo panes , totius gentis nomine, oblatos. Praeterea septem agni anniculi, vitulus, & arietes duo in holocaustum , duo agni in Sacrificium , & hircus Pro peccato Altari imponebantur . Ad haec duo vituli & aries in holocaustum , septem agni in Sacrificium pacificum , & hircus pro peccato l . An vero festo Pentecostes sua eL set octava, quemadmodum eam habebant Pasicha, & Pentecostes , silente Scriptura ignora

XUII. Nostrae aetatis Iudaei ornant ea die foribus Synagogam , aediumque fenestras s quo emblemate designetur, omnia circa Sinai montem laeta viriditate recreasse, cum Israelitae Legem reciperent . Aptas festo preces addunt ;Iegunt ex Pentateucho Sacrificia ea die praece-Pta , adnectunt e Prophetis , quae amnitatis habent aliquid cum Pentecostes ac tandem benedicunt Principi in cuius ditione sunt, Legisque encomtum pro concione prosequuntur . Omnia autem claudit caeremonia quam Abdala vocant XVIII, Festum Tabernaculorum perennandae memoriae itineris 4o. ann*rum per dese

tum, cum Israelitae sub papilionibus morarentur , institutum est. In Evangelio, & in Machabaris Scenopegia, hoc est, Tabernaculorum

nostratum in Pente

219쪽

Taberna culorum

erectio, vocatur a . Die pM Μensis Tirri exordiebatur, indeque per septem diem productum; e quibus primus tantum & ultimus solemnissimi, atque feriati b . Per id temporis sub intextis ex ramis virentibus , & foliis tentoriis, compotationibus, laetisque eonviviis loblectabantur Judaei. Prima igitur ineuntis se

sti die rami palmarum, ceterorumque frondeis scentium arborum praecidebantur , quibus ad Atrium non sine caeremoniarum pompa dela tis, Altare holocaustorum circuibant , laudes Dei canentes. Cum autem inter eundum H fanna , seu potius Hasa-na, hoc est , Sal quoso, inclamari contingeret, quomodo introeun

te Hierosolymam Iesu observatum a Judaeis scimus, ideo ramis illis Hosanna nomen indutum. Ea caeremonia singulis illius octavae die4bus innovata, postremo tamen die solemnior erat & crebrior, dicta proinde Hosanna Raruba , idest magnum Hosanna. XIX. Eadem prima Festi dies, non consumtis tantum Sacrificiis, sed peculiari holocausto

I 3. vitulorum, duorum arietum, I , agnorum

una cum solitis libationibus celebrabatur e ιAdditus etiam hircus pro peccato , Alterani diem Sacrificium excipiebat Ia. vitulorum , duorum arietum , Iq. agnorum in holocaustum, una cum hirco pro peccato. Tertia ,

quarta, quinta, sexta , & septima dies , iisdem ac secundae diei sacrificiis religiosae habe.

220쪽

bantur; vitulorum tamen numerus singulis diebus ea lege minuebatur, ut tertia die II. quarta Io. & sic de aliis, immolarentur. Ο-ctavae diei, quamvis solemnissima prae ceteris haberetur , nullum tamen peculiare Sacrificium Praescriptum erat, quam Vituli, arietis , septem agnorum in holocaustum , & hirci pro Peccato . Neque intermissa cetera Sacrificia ,sive quotidiana, sive sponte ab Israelitis, sive pro expiandis criminibus facta. Serotinorum fotctuum primitias octava Festi die in Templo a Judaeis oblatas ferunt ; sicut & haustam e fonte Siloes aquam in Templo deferri consuevisse, quam vino admixtam Sacerdotes ad basim Altaris effunderent, acclamante interim populo verbis Isaiae: Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salistoris a . Hanc caeremoniam auctoribus Aggaeo, & Zacharia post regressume captivitate institutam addunt quo spectasse Jesum , autumant nonnulli, cum postrema ejusdem solemnitatis die in Templo clamit

rei et Si quis siti, veniat ad me o bibat h .

XX. Nostra aetate ramos ad Synagogam dζ R itis Maserum Iudaei, solemnique ritu Cathedram in ara ini ij medio Synagogae positam circumeuntes semel 'a Itidis,ae

saltem in dies singulos, tunc primum sibi cibi Fo. capiendi facultatem faciunt e . In suis etiam Tabema- singulis sedibus locum sub dio eligunt , ubi culorum soliis coopertam cellam sibi statuentes, velis servati. circum , di ornamentis pro viribus struunt . Ibi cibum di quidam etiam somnum capiunt.

SEARCH

MENU NAVIGATION