Historia utriusque Testamenti auctore Carolo Antonio Erra Mediolanensi congregationis clericorum regularium Matris Dei. Tomus primus octavus .. A mota in Hebræos ÿgyptiorum persecutione usque ad Moysis obitum

발행: 1760년

분량: 360페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

231쪽

Lepros.

118 HIs TORI Aptum tempus ad Templum Veniens, agnum,& turturem, siue columbam offerebat ; si agnus gravis fuisset, par turturum , aut duos pullos columbarum a). Porro his sordibus alias graviores Moyses indicare volebat, peccata scilicet in Deum , vel in proximos, a quibus h mines maxime debent se custodire.

VIII. Ad Lepram quod spectat, nedum homines, sed & vestes , & Mes eo morbo codiripiebantur b . Nullum naturale remedium pro lepra Moyses assignavit I sed id tantum ussit, ut ea affecti Sacerdotibus se sisterent,

quorum erat dijudicare , utrum morbus reipsa adesset , isque perniciosus , an secus . Tumores , pustulae, maculae albentes , lucentes , &purpureae , indicia erant , quibus iusta leprae suspicio inducebatur. Ut autem rei Veritas alis tingeretur , homo illis incommodis affectus, a Sacerdotibus certo quodam loco, una vel duabus hebdomadibus clausus detinebatur, ut scilicet eo temporis spatio morbus se explicare , atque certis indiciis deprehendi posset . Haec indicia I. Albens, rubescens, & lucens in pelle macula. II. Pili eo loco pallentes & rufi . III. Locus pro reliqua cute humilior . Agniata , & declarata a Sacerdotibus lepra, eius cuin randae munus erat leprosi; qui insignia omnia assumebat hominis luctum agentis, vestes scimdens , calvitium inducens , barbam negligens

e , ut ab omnibus posset dignosci , & vit ri ; qua etiam de causa in arva , & loca in

232쪽

UTMUSQUE TESTAMENTI. a Istfrequentia segregabatur . M. quando vero ac

cideret ut convalesteret, ille ad ianuam Urbis se sistens, Sacerdotum inquisitioni subjiciebatur. Probatus, geminas a S, eo ritu, quem alibi descripsimus , sacrificandas offerebat. Tum ingressus ad Urbem illi permissus . Domum autem ingredi nonnisi evoluta hebdomada ipsi licebat. Eo igitur veniens, omnes corporis Pistos radebat, ac frigida se lavabat. Die octava ad ostium Tabernaculi coram Sacerdote se mstebat, cum duobus agnis , & una me qui bus Deo oblatis, Sacerdos cruore victimae liniebat extremum . auriculae dexterae , pDllicis dexterae manus, ac pedis dexteris quibus pediactis, liber dimituebatur o . f. IX. De morbi hujus causa , &- indole diu Cas l disceptatum est Calmetus pluribus addinis pμ statuit, primam leprae, ac ceterorum . hujus generis morborum originem ad vitiatam qui- 'dem corporis, & sanguinis habitudinem ita reo serri posse , ut propior & immediata causa ex Vermiculis epidemum, pellem , glandulas , &eamem depascentibus deducatur . Cum autem subtiles illi vermes ' motu sint, aviditate , dinumero ultra fidem , hinc facile ex uno unaliud corpus transmeant , communicanturque

nedum hominibus , sed & vestibus , domibus

que. An vero ' haec Μedicis , Physicisque omnia b probentur, non quaero . Mem Veneream novo vocabulo Morbus Gallicus appellatam, unam eandemque fuisse , cum lepra, morbo tinta a Levit. Κ, v.

233쪽

morum.

ta antiquitate notissimo, haud sutilibus i sane argumentis ostenderetur a). X. Μaculae subvirides, vel subrubrae in panno, in tela, in pelle suspicionem de lepra ingerebant . Quare delata vestis illa ad Sacerdotes , septem diebus seposita asservabatur ; quo temporis spatio , si macular crevisse deprehenderentur , statim igni tradebatur; si vero idem in maculis status perseverabat, lota vestis ad alios septem dies custodiebatur . Si post id te

poris macula . . non apparerent, semel. tunc , Iterumque lota vestis pura pronunciabatur. Si vero adhuc Perseverarent , . tanquam impuram

igne damnabant. Si tandem vestis, illa col rem reserebat panni adusti, atque . ad , atrum accederet, frustum illud , e panno avulsum , igne comburebatur, reliquo reservat .f. XI. Haec de aedium lepra statuit Μoyses . Cum in parietibus inaequalis superficies , non sine subviridi, vel subrubro colore infecta i apparuerit , statim ea de re, monitus Sacerdos ,

asportari omnia e domo, . eamque Vacuam septem diebus clausam custodiri , praecipiat. Eo temporis spatio si leprae indicia perseverent, avulsi a pariete lapides in locum extra Urbem immundum projiciantur; tum & parietes abr di , & erasum pulverem similiter . spargi , Sacerdos praecipiet. Nova deinde: calce oblita interiora domus , atque puris lapidibus in locum impurorum substitutis , oblato prius pro eius expiatione duorum passerunt Sacrificio , salva

erunt

a) Gassend. Gaffarel. Dissertationes de Lepra , Tournesor. Vide Calmeti & de morbo. JObi . . '

234쪽

UTMUSQUE TESTAMENTI . 221

erunt omnia. Si quid tamen post haec veteris leprae occurrerit, tunc .inveterati, &, pervis cis morbi indicium esto ; quare everis statim domus rudera , omnia extra Urbem projiciantur o

XII. Μanethon aegyptius, Lysimachus, Μο-lon , Appio Grammaticus , Tacitus, Iustinus serio assirmant, Iudaeos ex digypto ideo pulsos fuisse, quod lepra scarerent b) ; quo nihil averitate remotius. Moyses sane hac de re ne verbum quidem habet. Si autem ea scabies late PerVasisset populum, tanto ne illi in leprosos

tenerentur horrore '

tibus falso

attributa.

De Hebraeorum Connubiis.

CAP. V.

I. D Rioribus illis saeculis inter viros semui 1' nasque , arctissimo licet sanguinis vi

culo iunctos , non 'permissae tantum , sed necessariae nuptiae hebebantur , quod rari adhuc essent homines in Μundo. Sed genere hominum multiplicato, connubia illa incesta reputata sunt . Nihilo secius Patriarchae usi sunt diutius pristina illa libertate , tum etiam cum Mundo incolis frequentissimo, aliunde sibi coniuges comparare potuissent quod nollent scedera conciliare cum familiis Idololatria corrutis. Μultiplicatis autem Dei cultoribus, Moy- . sesCognatio Matrimo

tum a

235쪽

aaz HISTORIAses rem suis terminis definivit a . Porro gradus omnes cognationis, quibus apud Hebraeos matrimonia impedirentur, quatuor histe versi- eulis comprehenduntur: εNata, Soror, Neptis, Matertera, Fratris G axor νει Patrui coniux , Mater , Privigno , N

uxori us δεναν , Privigni nrta, Nurusque Atque Soror Patris , conjuvi lege vetantur. b). Leviratus. II. Si quis tamen filios moriens non reli quisset, tunc illius frater filios fratri suo momtuo, ducta vidua illius uxori , procreare tene. batur e . Qui si coniugium renuisset, ad portas urbis a femina adductus, calceo exuebatur , atque in ore expuebatur, his verbis adjunctis: Sic fiet homini, qui non aedificat δε- mum fratris sui . Tunc autem ex propinquis' ' fratris deiuncti minus remotior Iegis sanctioni subdebatur ; quod demonstrat exemplum Ruth nubentis Booz, recusatis antea iisdem, nuptiis ab altero propinquiori necessario. d . Porro haec lex, quae Leviratus ex Latino Levir, se ter mariti, dicitur, duo spectabat: primum , ut servando nomini defuncti eonsuleret , per filios e vidua ejus uxore, &'defuncti nomen praeserentes, suscitatos; alterum, ut jus integrum servaretur in eadem familia: ΙΙΙ. Eadem de causa vetavit etiam Moyses

Matrimo.nia extra

Tribum

velisa.

236쪽

UTRIUSQUE TESTAMENTI. 223

puellis, ne extra Tribum suam, familiamque virum quaererent a . Cui legi occasionem praebuerunt Maala , Thersa , Hegla, Melcha,& Noa filiae Salphaad e Tribu Manasse. Cum enim sine maribus pater decessisset, nonnulli ex Israelitis metuentes ne, si forte seminae illae virum sibi ex aliena Tribu adsciscerent , bona illarum in ius Tribus mariti perpetuo transirent, indicarunt Moysi , hanc bonorum

translationem repugnare legi, iubenti, ut hereditates & bona Tribuum impermixta permanerent . Ceterum ea lex nonni fi puellas heredes respicere videtur. Factum inde, ut Levitae, & filiae Levitarum Sacerdotumque conn

bia cum quacumque Tribu & familia inire permitterentur : neque enim sive illi, sive sorores ipsorum hereditatis aliquid obtinebant . Quare mirum non est, si B. Elisabeth de Trubu Levi necessitudine aliqua cum B. Μaria , Matre Dei, e Tribu Iuda conjungeretur. Sunt qui autumant, has leges iam inde a captivitate Babylonica cessasse , ex quo scilicet discretae Tribuum hereditates in unam quamdam massam coaluerunt . Et quidem Iudaei nostrates Leviratus sanctioni vel nihil unquam, vel raro deserunt. IV. Prohibita etiam cum Chananaeis erant Coniugia conjugia l . Certant nonnulli, omnia aeque cum Chasum seminis Chananaeis coniugia Israelitis in- nanaeis terdici, tum etiam cum illae ad Iudaeorum Sa- prohibita. era transissent. Tandem Religionis, sive Cultus disparitas ex doctissimis literis, quos Be-

237쪽

eta HISTORIA nedictus XIV. feliciter regnans dedit ad Henricum Tituli nostrae Ecclesiae S. Mariae in

Porticu S. R. E. Presbyterum Cardinalem , Ducem Eboracensem nuncupatum , Hebraeis matrimonia illicita quidem reddebat, minime vero invalida , contra ac scripsit Dominicus Sotus. Censent insuper, sanctionem illam ad omnes late gentes exteras extendi. Sed vero proprius videtur , coniugia illa tunc solum prohiberi cum feminae in Idololatria perseverarent, metu ne in suum crimen maritos pellicerent . Salmon enim duxit in uxorem Rahab

capta Iericho a . Utrique filii Noemi adsciverunt sibi e Moabitis uxores b . Quin ipse

Moyses captas bello seminas, quaecumque illae sint, inter uxores habere sinit e . Pol U. De polygamia non una est sententia .u - Uetatam putant Iudaei Caraitae, Saducari , &plures Interpretes. Suam opinionem fulciunt illis verbis : Sororem uxoris tuae in pellicatum

ilius non accipies, adhuc illa visente d . Alii, nutra permissa sit lege polygamia Iudaeis , ambigunt ; malunt autem credere, vetitam quidem lege, sed contrario more probatam. Do cent equidem veteres mores Hebraeorum etiam

sanmmmorum, ut Davidis, polygamiam pedi inde habitam fuisse apud illos , ac aliquid in medio positum. Et ipsa pariter Moysis Lex non obscure , nec semel innuere videtur , polygamiam toleratam fuisse in populo . Vetat , ne filii uxoris magis dilectae, in hered,

talis .

238쪽

tatis partitione, filiis minus carae praeserantur. Regibus non pluralitas, sed nimia uxorum multitudo prohibetur a) . Rabbini permittunt Regibus uxores ad usque I 8. exemplo Davidis & Roboami Regis Iuda, qui totidem duxerunt. Israelitis vero tot ducere integrum dicunt , quot alendis suffciunt ; consulunt tamen , ut quatuor non excedant, quod &servatur apud Turcas, facile ex Jacobi exemplo , qui totidem duxit . Nihilosecius polygamiae exempla apud privatos Hebraeos non erant communia ,' malebant enim loco uxorum subinstituere concubinas, quarum minus erat incommodum . Quod spectat ad textum lauda- tum , eo tantum Velitum videtur , ne fimul& semel geminae sorores, quae tales sint sanguine, & non solum gente, ducantur in uxores . Ut ut res se habeat, Arcadii, & Ηon rii lege polygamiae libertas Iudaeis sublata est. Mahometani, qui sibi ius illud vindicant, no. gant id tamen Iudaeis , in sua ditione versam tibus. Samaritani, Legis Mosaicae studiosissimi, uni tantum feminae copulantur, reosque damnant Iudaeos orientis, quod secretam se vent polygamiam . Tradit Leo Μodena, nostra adhuc aetate Judaeos in Italia, & Germania degentes, alteram adhibere posse uxorem, si prior sterilitate laboret ; eaque in re indulto Pontificis illos muniri b . Sed nos de vexitate hujus indulti libenter doceremur . Quin scimus, Innocentium III. defendere nunquam P . Per a Selden. l. I. c. s. b Leo Modena P.

Uxor. Hebr. c. q.

239쪽

eiam sive

226 HISTORIA permissum lacte hominibus, ut plures simulses jungerent uxores, absque peculiari data a Deo facultate, atque revelatione a . VI. Divortium sive repudium iustis de causis, scilicet 'opter aliquam foeditatem permi te batur . Quid autem sit illud prepter aliquam foeditatem, disputabant Iudaei, alii gravissimum crimen , puta idololatriam ; aut adulterium , vel graviorem saltem aliquam causam intelligentes ; alii vero ad genium & voluptatem mariti rem deducentes l . Christus tantae liseentiae modum imponere volens, solam ad residium adulterii causam probavit e . Porro vortii privilegium ad virum tantum spectas. se videtur . Salome autem Herodis magni soror, omnium prima apud Hebraeos praescriptas mulieribus metas transgressa, liberam sibi repudiandi viri facultatem vindicavit. Namque a thori societate Costabarum Idumaeae, & Gallae Praefectum divortio excludens, exemPluminauditum apud Judaeos posteritati reliquit. Illustris hujus feminae exemplum ceteras ad id praestandum inducere potuit , ac inter alias Herodiadem S. Joannis Baptistae persecutricem , quae virum sum Philippum & ipsa repudiavit d . Apud Judaeos nostri temporis divo tium minus pronum famun est, ex quo dispersi vagantur inter varias gentes, levi qu eumque de causa vinculum illud dissolvi non

l. D. c. 2. n. 7. t i

240쪽

. UTRIUIQUE TESTAMENTI. 227

permittentes. Quaedam tamen divortia, quam is rara, manent apud illos . Post repudium si femina alteri nupserit, iterum cum illa coniugium nectere prior vir prohibetur a . VII. Solutis autem per divortium Connubiis, licebat ne utrisque nova cum aliis connubia celebrare Z Ea res non tantum veteri lege , sed vel ipsis constitutionibus priorum Imperatorum etiam fidelium permittebatur quibus assentitur Tertullianus b x. Non de rant Episcopi origenis aetate, qui subjectis sibi populis eamdem facultatem concederent. In eam rem nonnulla Concilia & maxime Gallicana , laudantur. Consuetudo tandem moder-na Graecorum illi suffragatur . Verum haec tanta non sunt, ut probent, secundas hasce nuptias Crimine vacasse. Moyses illas permisit ob Griariem eordis , ut inquit Christus Dominus; vitandi s licet caula majoris mali, cum alioquin miseris seminis perieulum immineret , ne a viris occiderentur, vel saltem dire vexarentur. Forte etiam morbus ille ita erat inveteratus , ut medicinam omnem recusaret . Ceteris, quae afferuntur , opponitur iugis Ec clesiae Latinae, & etiam Graecae saltem vetu'stioris, doctrina , & praxis . Concilium tandem Tridentinum rem quasi ad fidem reducit e . Ueterum Hebraeorum licentiam rein

centiores nequaquam abiecerunt.

Matrimo

nium post

repudium permissum

Adulterii

SEARCH

MENU NAVIGATION