Historia utriusque Testamenti auctore Carolo Antonio Erra Mediolanensi congregationis clericorum regularium Matris Dei. Tomus primus octavus .. A mota in Hebræos ÿgyptiorum persecutione usque ad Moysis obitum

발행: 1760년

분량: 360페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

261쪽

suae in judiciis

Iervanda.

et 8 HISTORIA

quod in Pauli historia clarissime liquet a)IU, Ritus ille recidendi comam , & diis

offerendi, tota antiquitate pagana celebratur. Spencerus nunquam in animum inducere potuit , paganos, qui summo semper, uti qui-λdem ille putat, odio & contemptu Hebraeos execrabantur, mores illorum ea In re adopta

re voluisse b . Opinionis quidem suae quosudam habet suffragatores, quibus accedere videtur & S. Cyrillus Alexandrinus se . Aliis ta

men contraria omnia probantur . ,- V. Cavet Lex , ne Iudices sententias vendant , ne munera aecipiant, ne vulgi sententiae aequitatis dispendio accedant d , ne praepostera in pauperes misericordia, si ve in divites obsequio, a iustitiae tramite deflectant ; ne insbntem sive advenam fraudent Ineve tandem cujuscumque personam respiciant e P . Pater pro crimine filii, & vicissim filius pro scelere patris non puniatur. In poenis .eXigendis summum jus evitetur ; occisorum reorum cadavera post Solis occasum in supplicio a pensa non relinquantur ; iuste, sive ad virgas damnatis, ictus ultra o. non inserantur )Si qui falsi testes deprehenduntur, ejusdem rei habendi , quod fratribus imputarunt g ; vitamque pro Vita , oculum pro oculo, omni quoad illos dementiae aditu praeclusis , pendere

262쪽

IITRIUSQUE TEITAMENTI. 249 cogantur . Verum reis damnandis non unipstantum . sed duorum , vel trium testimonium quaeratur sa). Judicandi filio , usque ad legis Promulgatae tempus , penes parentes ius erat , uti ex historia Iudae damnantis Thamar a guunt Interpretes ; quod quidem Μoyses deinde in Iudices ita transtulit, ut reos violati in parentes obsequii, sive verbo, sive percussione, . sive contumacia, sola eorumdem parentum delatione. accusatos, ultimo supplicio p

niendos jusserit h) ; quanquam nihil contra

parricidas , quasi contra rem , quae evenire nequeat, in lege praescriptum sit. Necessitate ad extrema cogente , filios in servitutem vendere patri permissum ; qui tamen alterius filias emebant, non captivas, sed uxores sibi , vel filiis' suis comparare censebantur e ) ; s

cus illas manumittere cogebantur .

UI. Homicidium capitale erat . Neci sponte illatae nulla impunitas , cuius reum interimere vel ipse occisi propinquus permittebatur . Qui vero alterum imprudens peremisset,

exilio ad urbes refugii sese submittebat d . Ius asyli alibi descriptum habes: Si duobus vixis iurgantibus , alter alteri vulnus ita inflixisset, ut sauciatus decumbere cogeretur, ac de

inde ita convaluisset, ut scipione fultus incedere potuisset, tunc qui injuriam intulerat , impensis in medicum, & operibus alteri persi

263쪽

Iutis, absolvebatur. Qui captivum sirum occidisset, crimine homicidii reus habebatur; si vero ita vulnerasset, ut ad unam & alteram diem vitam produceret, impunis abitat ; ipse enim mancipium possidet, ejusque dispendio perit. Si duabus rixantibus femina feta, casu

transiens , percussa abortum patiatur , tunc

femina superstite , reus mulctam arbitrio m xiii , & virorum prudentum judicio , persolvat , si vero obierit, poenam talionis sustineat . Herus oculum , sive dentem' mancipio excutiens , illud manumittat a . Si femina viro suo rixante accurrens , adversarii pudenda manu contigerit , manus abscindatur, b . Bos , qui hominem cornibus transfoderit , lapidibus obruetur , dominus Vero , cui petulans bovis ingenium innotuerat , nec illud antea inclusit. vel morte damnabitur , vel reis qui sitam mulctam persolvet . Mancipio illata a bove mors, bovis ejusdem lapidatione , &go. siclorum pretio hero persoluto , eXpiatur. Si bos bovem transsedisset , occisi carnes pretiumque , superstitis inter utriusque dominos aeque dividebatur . Si putei defossi os non occluderetur , indeque bos, sive asinus in illum incidens periisset, domini, ejusdem putei dis, pendio peribat , ad quem tamen carnes desuncti animalis pertinebant . Si sorte interempti hominis cadaver inventum sitisset, ignoto sceleris auctore, Seniores omnes, & Iudices propinquae regionis ad locum ubi cadaver jace- . bat,

264쪽

bat, convenire opus erat; & post declaratum sedulo examine , quaenam proximior urbs h beretur, a Senioribus ej lem urbis . statuebatur in medium vacca a iugo adhuc intacta , deductaque in vallem incultam, ibi mactabatur. Tum accedebant seniores coram fac in dotibus Domini; lavantesque in sanguine manus protestabantur: Manus nostrae non suderuus sanguinem hunc , nec oculi nostri viderunt . Propitius ηὐο populo tuo Israel, quem redemisi, Domine a . : Haec omnia . majori homicidii horrori incutiendo praescripta erant. VII, Adulterii crimen, incestus, sodomia , Impudiadi a quibus natura abhorret , flagitia capitali eitia. Poena puniebantur b . Meretrices, & scori

tores interdicuntur, vetaturque, ne lucrum eΚProbrosae artis exercitio acquisitum in Tem

plum inseratur . Ex testimonio tum librorum sacrorum, tum Josephi ς & Philonis ,

Constat, meretrices maXimo semper numero.

fuisse in Israele, minusque sancte hac in re Moysi fuisse obtemperatum. Addit .Philo, meretricium profitentes feminas lapidibus ex lege damnari d ; quae tamen poena apud MODiem non invenitur. Plures sane Interpretes non smplex meretricium , aut scortationem inter' di tam a Moyse censent, .sed ea tantum Crumina , quae in cultum alicujus Gentium Ninminis exercerentur ,' quam quidem abomina: tionem eluvione quadam inundasse sub illis Prin

265쪽

Furtums

Principibus Juda , S Israelis, qui legis Dei

iugum excusserant ', narrante Scriptura discimus a . Sed esto mera . fornicatio apud Moysem prohibita non. sit ; ipsius tamen naturae lege prohibitam esse, inter certissima computamus , contrariam quorumdam Rabbinorum , atque nonnullorum haereticorum oeinionem Penitus rejicientes. Si quis feminae vitium intulisset , illam ducere tenebatur ; dissentiente tamen puellae patre, dos Vitiatae. tantum Persei venda . Imo & ad mulctam - 3 o. siclorum

patri puellae persolvendam, & ad nuptias procus adigebatur, si' re ad Judices delata , vis ab illo aliqua illata fuisse probaretur; quod quidem conjugium per repudium solvi nequi-hat b . Impudicitiae. monstra his fortasse verbis per aenigma prohibentur e Jumentum

ruum non facies coire cum alterius generis animantibus ς non indueris vestimento ,- quod ex lana , linoque contextum es ς non feres vinea

ruam altero semine; non arabis in bove smul , asino ; non induetur mulier isse virili, nec vir utetur veste femiuea O. Sunt tamen qui verba illa ad litteram accipiant. VIII. Furti crimen apud Hebraeos minime capitale . Furem tamen nocturnum necare fas erat; quippe qui non tam rebus, quam Virae insidias moliri censeretur. Liberum hominem in mancipium Vendere , mortis poena eXpiabatur . . . . Bos

266쪽

Bos sublatus quintuplo restituendus ; ovis quadruplo. Si tamen apud furem res furtiva existaret, dupli tantum poena infligebatur a . Si fur bona non habet, vendatur xb . Qui alieno agro damnum intulerit, de suo agro resaris Ciet. Depositum custodis fraude sublatum , duplo restituitor; si fraus abfuerit, custos absolvetur . Si cui pecus alterius creditum est , ejusque incuria perierit, ipsius dispendio peri-hit. Alia vero est ratio de commodato , &conducto; conductor enim, & commodatarius absolvitur , si eoram domino animal perierit; secus, ad restiturionem adigitur . Dolo , &fraude in commercio cavendis exacta mensura ac pondus adhibenda. Hinc matrix, & norma Ceterorum omnium in Templo servabatur ιγ a IX. Fenus a suis exigere Israelis vetitum ;cum externis toleratum d). Toleratum tantum, an etiam licitum P Qui posterius hoc renent , observant , . populos ex quibus usuras Israelitae quaerere potuissent, genus fuisse hominum anathematI devotum : quare, aiunt sex Dei dispositione bona illorum omnia in Hebraeorum jus jam transierant. Pignus si creditor a debitore exegerit, extra fores domus illius opperiatur quidquid ab altero producetur ; a molis tamen, quibus triticum teritur , N a viduae vestibus accipiendis, abstineat . Vestem, sive culcitram si quis a fratre acce

267쪽

234 ' Hys TORI A erit, ante noctis initium restituat, ut illeormiens foveri possit a I. Μercenariis diurnis ante noctem pretium persolvendum b) . Divites mutuum dare pauperibus recusantes , quod ex illis nihil sperent lucelli, damnantur e); mutuam enim opem sibi Israelitae praestare debent, ut nemo indigere, & mendicare cogatur. Alieni agri termini ne transserantur. In colligendis messibus, & uvis , non ita seduli sint operarii, ut spicas, & ra,eemos indigentibus qui pone illos consequuntur , nullas relinquant; eademque de causa si forte manipulus in agro per alivionem relictus suerit, deinde non requiratur. In conviviis religiosis, pauperum, viduarum, orphano rum, advenarum, & Levitarum ratio potissimum habenda ce . Neque in Datres tantum , & amicos, sed in adversarios quoque benevola esse animo Deus iubet , omnem ultionis exigendae curam sibi reservans f . Hine si adversarii jumentum sub sarcina fatiscat , manus illi relevando apponenda; si pecus errabundum offendatur, ad caulas reducendum g . Quae tamen de Chananaeis dicta non intelliguntur , ab Israelitis, ultionis divinae ministris, pror-

268쪽

UTRIUSQUE TEsTAMENTI . 2331us extirpat is a . Racemos, sive spicasso te occurrentes colligere ad vescendum fas est; ad asportandum nefas b .X. Penes Israelitas mancipiorum duplex erat Mancs genus, ex Hebraeis nempe, & alienigenis. Η hraei anno sabbatico manumittebantur; ceteris aeterna servitus e . Una cum conjuge ct filiis manumittendus, si captivitatem una cum illis subivit; si vero in captivitate conjugem ab hero accepit, solus ille manumittebatur . Si vir Israelita egestate cogente libertatem exinterno vendiderit, a propinquis redimendus; si vero illi tenues substantiae sint, quisque Israe , lita redimere possit; vel ipse tandem servus pretium pro se restituat. A quocunque tandem solvatur, integra pecunia hero danda . deductis tamen annis in servitute exactis, &supputato temporis spatio usque. ad annum sabbaticum , quo in libertatem asserendus erat . Si mancipium ab hero dure habitum in ditionem Israeliticam coniugerit , quamcumque tandem urbem elegerit, tuto ibidem agere permittatur d). Filiam si quis a patre emerit, vel ipse, vel filius ipsius in conjugem habebit secus , eamdem anno sabbatico libertati restituens, go. siclis juxta Rabbinorum doctrinam dotabit. Hanc vero filiam semel emptam

aliis Vendere nefas I neque eidem filiae ultra annum sabbaticum servitutem prorogare permiss

269쪽

1 ε HIs TORI Rimissum . Si emptor servam filio tuo nuptari tradidisset, integrum illi erat eidem filio no- . . Vam Conjugem adiungere, rato semper & fi ' . mo prioris feminae jure . Uxori semel emptae vir domum , victum , vestitum, & si quae alia conjugem deceant , praestabit . in quibus si plus nimio parcior fuerit, seminae servitutem solvere, ne expectato quidem anno sabbatico,

licet

Bruta ha XI. Humanitatis sensusi lex vel in ipsa brumanitur in exigit. Hinc die sabbati quies non homi- habenda. nibus tantum , sed & jumentis indicta. Pascua toto anno sabbatico omnibus pervia , ipsis , ut videtur, etiam belluis agrestibus a . Plura etiam inducuntur de non coquendo haedo in lacte matris suae, de non capiendis in nido pullis , sive ovis una cum matre, de non mutilandis brutis . de non alligando ore bovis tri. surantis b ). Eosdem humanitatis sensus re-lpiciunt leges, quibus de . surdo interdicitur oblocutio, neve coram caeco offendiculum pona

Gm-N XII. Exteri, quibus circumcisionis nulla esicium eum set ratio , ab Iiraelitis impuri habiti sunt ,

reteris in- adeout rem inquinatam innuere volentes, terdictum. circumcisam dicerent. Chananaei, & Amalecitae anathemati devoti d . Eunuchi, nothi, atque prostitutae filii, ab Ecclesia Dei usquei ad decimam generationem , nempe a conio tio

270쪽

UTRIUSQUE TESTAMENTI. 237tio privilegiorum Israelis exclusi sunt; idem de Ammonitis, & Μo bitis cautum est a ) ; cum quibus etiam populis foedus, & amicitiam inire, vetitum. Idumaei, & iEgyptii, illi quod Esau Iacobi germanum in patrem habuissent ;hi quod Israelitas tandiu jure hospitii apud se

habuissent, post tertiam generationem recipie- bantur.

Seditio Core , Dathan , o Abiran . Aaronis vim ga foret . Mors Mariae. Aquae contradictionis . Rex Idumaeae Israelitis transitum negat. Obitus Aaronis. Regnum Arad anathemati δευο-

C A P. IX.

I. tempore & loco Core, sociorum- Core m seque seditio acciderit, ignoratur. Sunt sociorum qui componant cum statione ad Sinai paulo seritis. 1 post erectum Tabernaculum ; alii ad Ieteb ta ; ceteri ad Cade Barne . Porro defectionis hujus duces se praebuerunt viri quidam Princ, Pes e Tribubus Levi, & Ruben b . Core , non secus ac Μoyses & Aaron , vir erat e Tribu Levi, & ex eadem satus familia ; mtriusque enim parentes Amran Aaronis , di Isaar Core, gemini erant liberi eiusdem Caath , filii Levi. Dathan, Abiron, & Hoc nepotes erant ex filio Ruben, filii natu majoris Iaco- hi. Contendebat igitur Core, cum ius Sace dotii privilegium esset Tribus Levi, ad se non ,

SEARCH

MENU NAVIGATION