Historia utriusque Testamenti auctore Carolo Antonio Erra Mediolanensi congregationis clericorum regularium Matris Dei. Tomus primus octavus .. A mota in Hebræos ÿgyptiorum persecutione usque ad Moysis obitum

발행: 1760년

분량: 360페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

251쪽

ravit .

138 HISTORIAtur . In Reges ipsos, in summum Sacerdotem,& in Prophetas poterat. VIII. Iam inae vero Synedrium incepisse dicunt Iudaei, ex quo Μοyses muneris sui vicem 7ω viris commisit, perseverasse autem etiam post eversum a Romanis Templum , Iamniae, tum Ierichunte, atque ordine Usam, Sepharvaim, Bethsanim, Sephorim, an tandem Tiberiade. Quoad initium spectat, Grotius illis sere consentit; sed exitum ad initum Μagni Herodis Regnum consignat, quando nimirum caede Iudicum primordia sui Principatus funestavit, ut resert Iosephus. Alii Syne. drium repetunt a Gabinio Praeside Iudaeae , qui in quinque urbibus constituit Tribunalia , nempe Hierosolyma, Gadara , Amathunte ,

Iericinthe, & Sephorim. Uisium est aliis id tribuere Iudae Μachabaeo, vel illius fratri Io

nathae. Porro certum est, Μoysem consessum O. Seniorum constituisse. An autem eadem

hujus Senatus forma ac Synedrii fuerit, igno ramus. Sub Iosue, Iudicibus, ac Regibus eosdem Iudices mansisse, nullibi legimus . Nihil

etiam de illis usque ad Ionathae aetatem . Sub Machabaeo illo Senatum una cum summo Sacerdote legationem ad Romanos misisse , certi sumus a . Quae Gabinius constituerat Tribunalia , diversa profecto erant a Synedrio unico illo, atque Hierosolymae constituto. Tandem quo tempore Christus in vivis agebar , aliquem senatum viguisse, iure tamen sanguinis privatum, Ioannes ceteris Evangelistis con

. i. Machab. XII. 6.

252쪽

UTRIUSQUE TESTAMENTI. 239sentientibus , testatur a . Quod spectat adnumerum: trium Tribunalium , nihil de ea re habet Iosephus , qui unum tantum , non . ea 23. Iudicibus , sed ex ar. constans , describit. - . Iesus tamen in Evangelio tria distinguere vis detur b . r IX. Scriptura nomen Porta adscribit loc0 3 rii dis ubi coetus Iudicum assidebat. Cum enim Iu' di eonsus. dari vulgo in agris exercerentur, locum Tr,tur. bunalibus prae urbium portis constituere visum ' 'est, quo liter commodius expedirentur. Hujus Iudicii locus saepius se se offert, praecipue verro in nuptiis Ruth, & in emptione agri pro .arae sepulcro se . Regia Imperatoris Turcarum, Porta etiam nunc appellatur.

Leges bellicae.

. . .

I. TQ Legibus bellicis omnium prima ozcur Pax ante rit, ut quibus bellum indicendum erat, aequis antea conditionibus pax offerretur , erenda. nuentibus bellum indiceretur d . Duo tamen bellorum genera apud Hebraeos erant. Quaedam Dei praecepto necessaria, ut in Amalecuetas, & Chananaeos, anathemati devotas gentes . Quae quidem bella, lex pacis, quantum ridetur, non tangebat. Quaedam vero duces

253쪽

centia rein

m nendi permisi

Hebraeorum sponte suscipiebant in ultionem fl- latae injuriae, seu in vindictam criminis, vel alia iusta de causa. Huc lex pacis spectat.

II. Ante praelium Sacerdos Dei opem adsuturam pollicitus , milites ad certamen incitabat a . Deinde Duces suae singuli turmae, elata voce regressum indicebant iis , qui si venovam domum aedificassent , sive vineam n vam plantassent, sive tandEm novam uxorem duxissent. Durum enim nimis videbatur futurum , si fortasse in bello decedentes, partas suis laboribus possessiones , ne tantillo quidem obtentas, ad alienos transmittere cogerentur . Post haec coram universo exercitu , formidol sis omnibus, ut se a periculo subducerent potestas concedebatur , ne suo exemplo in alios terrorem inducerent. Hisce omnibus peractis , qui reliqui fuerant, ordinabantur in praelium. Mirum autem est in tanta remanendi licentia , Abiam Regem Iuda duxisse exercitum 4ooooo. in Ieroboamum Regem Israel, qui occurrebat cum 8ooooo. Iosaphato vero Regi Iuda, II 6oooo. absque dipositis per arces C

stodibus, praesto fume milites b . Hujusce tamen rei minuit difficultatem, quod olim militiae ad vitae professionem non redigebatur , quodve milites publica impensa non detineba tur . Milites simul erant, & cives , & agri Cultores, commeatumque sibi, & arma quisque providebat. David omnium primus Perpetuo

254쪽

UTRI UsQUE TESTAMENTI . 24 I

blicisque impensis sub signis milites habui dia) . Sed huiusmdodi beneficio non omnes, qui postea ad lecti sunt milites , fruitos fuisse , saltem usque ad Simonem Μachabarum b , pronum est ut credamus. Eo etiam fa- .cit, quod expeditiones de . quibus agit Scriptura , plerumque paucorum dierum spatio absol

verentur.

III. Signum certandi tubarum s no a Sa- Vu/uam cerdotibus dabatur e . Sedulo tamen distina bellori. guenda sunt duo buccinarum genera : alterum, de quibus modo, solis Sacerdotibus permissum: μ ' 'alterum, quod ipsissima erant cornua in usum ducum cogendis militibus, & canendo receptui destinata s d) .

. IV. Si oppugnanda urbs, atque longior im- is obsit mineret obsidio ., contra quam propterea tur- dione arres , & aggeres , pro more illorum tempo- bores βα-rum , struendi essent, cautum erat, ne ullae giferae arbores frugiferae, sive arva caederentur , quod ustra cα- alendis exercitibus cibum suppeditarent e . desso e V. Ut urbe expugnata, contra viros quidem J'vidiorum iram exercere fas erat; feminae vero , pueri, & bruta in victorum potestatem 'viva veniebant. In urbibus tamen Amalecitarum , & Chananaeorum omnes viri, feminae,

Pueri, bruta, una clade involvebantur . Malunt tamen plures haec de illis intelligere, Q. qui

255쪽

2 2 HISTORIA qui imperata facere , idola deserere, atque in Proselytos transire recusassent. Quidquid sit de hac opinione, insuetae illius crudelitatis exempla divinae justitiae rigor, supremumque Nu- . minis in vitam necemque imperium, ab omni eriminis suspicione .excusat . Communes tandem belli leges sanciunt, ne serrum adhibeatur , nisi in eos qui ad resistendum, arm

que ferenda sunt apti.

Pjodo di. VI. Ex praeda opimior portio duci cedebat. oi . Quo Si quid fuisset ditissimum , . illud munus D

ritu femi- mino in Templo consecrandum reservabatur . na cautiva Quidquid reliquum erat , aequis portionibus tu ux'rem inter milites, tam eos qui manus conseruisu scis ' sent , quam qui ad sarcinas remansissent, di- - videbatur a) . Antequam spolia in castra re: ducerentur, praevia purificatione expiabantur ;metalla quidem , & si quae alia ignem paterentur, flamma, cetera vero aqua. Ex seminis captivis si quam herus, cui cesserat, uxo rem ducere voluisset, post abrasos eius crines, amputatas ungues , detractasque vestes , cum quibus capta fuisset, concessumque integri mensis luctum deflendis amissis parentibus, statim sibi copulabat . Si vero succedente tempore

eam tandem fastidiisset, illam libere dimittebat b . UII. Disciplinae militaris in castris Israeli-

U0cipi ' tarum non segniter natio habebatur. Quem l F cum Tribus circa Arcam tenerent in deserto, quove ordine disponerentur in prosectionibus , premi m Fecunda- Ο Num. xxx I. 27. I. b Deut. xx I. II.

256쪽

UTRIUSQUE TESTAMENTI . a R

alibi. descriptum est a ) . Si quando Arcam

in castra post illud tempus transferri contigisisset, in medio uti prius collocatam suisse , ne ambigimus quidem . Facile Tentorium Imperatoris eundem locum , quem Domini Arca ,sive Tabernaculum, postquam illi certa data fuit sedes , tenebat. Toti exercitui praeerat Imperator Singulis Tribubus suus erat Dux; potissimae autem Tribus princeps imperium ingeminas alias Tribus, earumque duces exercebat. Singulae itidem Tribus in plura agmina, quae mille constarent militibus, distinguebam tur. Porro mille illi distribuebantur in cohortes , sive centurias; hae in duas quinquagenas militum; ac tandem quinquagenae illae adhuc colligebantur ex manipulis decem militum, &decem ex trium , ut duo milites tertio alteri Parerent. Hinc Tribuni, Chiliarchar, Centuriones, Quinquagenarii, Decuriones, Triarii.

Nihil tamen certi definiri potest, an sub Moyse, & Josue singulae Tribus modo, quo diximus , distributae essent ; & forte unicum tunc omnes tantum corpus for bant . Qui genti praeerat, sive uni urso populo, arma capere iubebat, si res ita posceret, vel selectissimos quosque mittebat in expeditionem , si minori molitione res agenda fuisset VIII. Hebraeos non incondite, & confuse praeliatos fuisse, sed & belli ordinem tenuisse egregium, & instructo agmine certasse , exploratum tenemus. Quin D. Eques Folard attento oculo inspexit omnes textus, in quibus de prae-

.i Vide hanc histor. L 3. c. I a. n. 4.

iis a

257쪽

244 HISTORIA praeliis, obsidionibus, & expeditionibus milit xibux sacra loquitur Historia. Omnia vero quae ad illa pertinent, ita clare, & distincte refert,

pingitque, ut non melius testis oculatus ; qui etiam contendit , Graecos , Romanosque non nisi imitatione ad sese adscivisse, quae diu antea obtinuerant apud orientales, nempe apud

AEgyptios , Hebraeos , Chaldaeos . Assyrios,

Persas. An autem nonnulla divinando dixeriti auctor, alii judicabunt. Hobroo IX; Olim ab exordio soli erant in exerciturum exer- Hebraeorum pedites. Imperatores ipsi de pede citur pe- certabant . An Saul, & David eqoeribus, si- ditibus ve curribus uterentur, nulli, parei bsalom plerumqMe fugiebat mulae insidens. Sequioribus vero an- ς' si ' nis Reges Iuda & Israel curru devecti pugna--μ' s' bant . Peditum tamen robur nunquam declin ' vit a lHoyse adusque. excidium Jerusalem. A hibitus est quidem a Regibus aliquando equi- tatus; verum imbecillis erat adeo, ut vix dignum aliquod militare facinus gesserit : Arma ad defensionem erant galea , lorica, Clypem , ocreae: ad injuriam autem inferendam , gladius , raculum, lancea, livia , arcus, sagitta, funda . Nullae veteribus machinae bellicae; hinc urbium obsidiones ad longum tempus protractae . Osias tamen armentaria comparavit, in quibus , praeter alia, machinae jaciendis magnis lapidibus aptae visebantur o . Porro Rex ille cepit .Juda Principatum anno mundi. 3194. Post 7o. circiter annos arietum usux

258쪽

UTRIUsQUE TESTAMENTI. 24 contra Ierusalem in Egechiele describitur b) .. X. Sordibus ablegandis plura constituta erant. Mulistibus aditus in castra interdictus . Si quis licet imprudens inter dormiendum pollutionis aliquid contraxisset, ille extra castra usisque ad vesperam se continebat; nec nisi pura toto corpore, & vestibus lotus regredi permittebatur th). Singuli milites paxillum cingulo appensum deferebant, ut scrobem excavarent, cum e Castris egrederentur, ut naturae necessitatibus succurrerent. Post caedem tota hebd mada milites, utpote contactu cadaverum polluti, a castris abstinebant sc) ; ante regressum vero solitae lustrationes , iis qui funeribus adfuissent, praescriptae, peragebantur. Verum si ab universo populo praelium commissum fuisset, tunc contracta ab omnibus legali impuritate , alter alterius consortium vitare non tenebatur d .

259쪽

Aliis re bus redem. Itio non semper concessa.

ritum , Nadareatus , Iudicium , μηνicidium . Impudicitia , Furtum , Fenus , Mancipium , bruta humanitas , commercium cum 2 ibusdam interdictum .

C A P. VIII. I. I quis se ipsum Domino devovisset, vel D ipsi iuxta sui voti conditiones famulari ,

vel redimi debebat. Viris ab anno aetatis eto. usque ad 6o. mulcta quinquaginta siclorum argenteorum , seminis triginta indicta . Ab anno quinto ad vigesimum viri ao. siclos, seminae io. pendebant. Pro puero usque ad quintum quinque sicli , pro puella tres solvebantur. Sexagenarii & his majores viri I 3. siclis, seminae decem liberabantur. Pauperes pro facultatum modulo, ad Sacerdotum arbitrium . Ceterum vel vota nulla fiant, vel statim impleantur a . II. Animal Sacrificio aptum, si voto obnoxium fuisset, redimi non poterat ; sacrifici vero impar, . a Domino tantidem redimebatur, quanti illud Sacerdos aestimabat cui quinta ejusdem pretii pars addebatur. Idem cum domibus , agrisque devotis, ac decimis Dei Ministris debitis, servabatur . Anathemati subjecta, nunquam quaecumque ea serent , redimi poterant ; sed animalibus interfectis , cetera Deo, & Sacerdotibus aquirebantur . Filiorum vota irrita erant, nisi parentum consensu fir

260쪽

UTRlUSQUE TESTAMENTI . 24

marentur. Eadem dicito de uxoribus. Viduae tamen, & repudiatae voto tenebantur b . III. Nazaraei genus erat virorum Deo. de- Nazare Votum, abstinentiam a vino, meracisque mmm risui. quoribus profitentium , quibus intonsa erat coma, totoque NaZaraeatus tempore ad funera accessus interdictus . Si forte quispiam coram ipsis occubuisset, ab initio caeremoniae suae consecrationis repetendae erant, atque insuper duae turtures vel columbae , altera in holocaustum. altera pro peccato, offerendae. Hae autem Caeremoniae ut plurimum, ad dies octo, aliquam do ad mensem, interdum ad totius vitae tem-Pus , ut in Samsone , Samuele , & S. Ioanne Baptista videre est , protrahebantur . . Elapso voti tempore ante fores Templi a Sacerdotibus sistebantur, statimque agnus in holocamstum , ovis pro peccato, aries in hostiam pacificam , offerebantur ; additis panis , lagani,& vini libationibus . Victimis immolatis, Nazaraei coma abradebatur, igne Altari absumenda . Dein traditum sibi a Sacerdote armum' arietis , & panis , & lagani oblationem N etamus iterum Sacerdoti restituebat, coram Domino elevanda . His peractis, poterat Vinum bibere , absoluto sui Nazaraeatus voto a . Qui extra Palaestinam Nazamatum profitebantur , nec sub dierum sui voti finem ad Tem-Plum accedere poterant, iis satis frat, ut ubi morabantur, comam sibi praeciderent , cetera reservante' , cum Jerosolymam pervenissent ; quia . .

SEARCH

MENU NAVIGATION