De summi pontificis auctoritate, de episcoporum residentia, et beneficiorum pluralitate, grauissimorum auctorum complurium opuscola ad Apostolicae Sedis dignitatem maiestatemque tuendam spectantia. Omnia nunc primum in vnum collecta, congrueque diges

발행: 1562년

분량: 306페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

commendauit, limisit cos, reuersum uero fuisse cum presbyteris istis ipsorum episcopum Timotheum . neque perrexisse Hierosolymam cum Paulo, non puto esse dubitandum primum, quia Ι .ucas testatur Sosipatrum Aristarchum, Sectriadum,Gaium, ac Timotheum comitatos fuisse Patilum usque ad A siam,ex Asia uero Asianos Tytichum,&Trophmuim, deinde quia nullius horum comitum amplius meminit Lucas in tota illa peregrinatione a Mileto us lite Hierusalem, neque postea in reditu Romam,prqter qua Trophimi Ephesi j, qui cum Paulo peruenit Hierosolymam, ut est in actis. c. ' i. N Aristarchi, de quo Lucas describens naubgationem Pauli in Italiam , cum Romam uinctus adducebatur, ascendentes inqiiit nauem Adrumentinam, nauigaturi circa Α sue loca soluimus, existente nobiscum Aristarcho Macedone Thessalonices,quasi alij non adessent, is autem Aristarchus cum prius comitatus esset apostolum usque ad Asiam, postea tamen

ad eundem reuersus est,uerisimilius itaque est Timotheum a Mileto redijsse Ephesum cum presbyteris, ibique non paruo tempore resedisse, quousque audiuit Paulum perductum e se Romani

uinctum, tunc autem accurrisse continuo Romam, ut eum viseret eidemque in vinculis ministraret, quod exemplum pietatis Timothei in doctorem,& magistrum ecclesiaru paulum primum valebat ad aedificandum in charitate cum caeteros onmes,tum iPsos Ephesios, quorum erat episcopus Timotheus. Romae vero fuit Timotheus paucis diebus,quantum ex epistola ad Philippenses, quam apostolus eo tempore scripsit coniectare licet. Spero cinquio in Domino Iesu Timotheum me cito mittere ad vos,& Paulo post iterum, hunc igitur spero rare mittere ad uos mox,

ut videro, ae circa me sun t ex ipsa, scilicet, hora. Metuerat enim statim ut perductus est Romam,ne secum peius ageretur, verum cum non ita eueniret,quin potius cum omni fiducia, di sine prohibitione, ut Lucas narrat docere illi liceret,uideretque omnia sibi quieta, & pacata, Verisimile est satim Timothcum remisisse Ephesum,cui etiam illud iussit, ut transiret in Macedoniam Philippos gratia visitandi fratres. Quibus breiii visitatis, reuersus Ephesum diu fortasse ibi resedit,quo usq; instante martyrio Pa li ab eodem est iterum Romam accersitus, ut perspici potest ex ep stola. i. ad Timotbeum,ego inquit iam dc libor, di tempus mea resolutionis instat, di parito post. sestina ad me uenire cito, di rursus paulo infra,sestina ante hiemem venire,. ut iam satis v

- - risimile

62쪽

EPI SC OP. et risimilest isse eam hiemem extremam, quam consecuta fuerit caedes Pauli proxima aestate, scilicet. ni. Calen. Iulii, pertuli se etiam epistolam Pauli ad Hebraeos Hierosolymam, iussumque esse celeriter redire ex eadem epistola cognouimus, utrum Verorursu S Paulus eo comite Gebretos inuiserit, ut propositum sibi esse in ea epistola scribit, non est certum neque necesse,& ut ita factum sit, rursus non est necessse, ideo diu abluisse, potuit enim conmitari & deducere Paulum Iudaeam usque,& statim reuerti Ephesum Haec idcirco tam copiose,& prolixe attuli,ut ostendere non conuinci ab iitis exemplum absentia diuturn et in Timotheo, imo fortasse neq; mensium multotum, si quis his omnibus notatis,&animaduersis, attente tecum rationem ineat,deinde illius absentiam praesentiam fuisse potius,cum latata Pietate,& utilitate,atq; aedificatione in charitate plena esset, cum qua non video, quid habeat commune absentia nostrorum omnium episcoporum,ut cum illa comparari debeat. Veniamus iam ad euangelicam illam parabolam de bono pastore,cuius uocem oues audiunt, & ipse

Oves proprias vocat nominatim,& educit eas, & cum oueS pro

prias emiserit,ante eas vadit,& oues illum sequuntur,quia sciunt uoce eius,&c. HaAc parabolam aiunt isti pertinere ad Christum quo nihil verius, ille enim princeps pastorum lesias depingitur, atque exprimitur in ea,quod vero ijdem addunt, nostris pallori bus admonitionem tantum esse in hac parabola , non intelligo quid hic appellent admonitionem,nisi fortasse hoc volunt, scili cet consilium esse nostris,ut tales sint, ita ut si tales extiterint, benefaciant,imo Optime,sin autem non tales, no peccent in legem

diuinam,quq hoc non prscipiat,tametsi peccent aliquando,quia faciant,quod non expediat,esto,liceat,sicut scriptum est, omnia mihi licent,sed non omnia expediunt, quod magnus Baslius in iijs ait esse tenendum quae non sunt in sancta scriptura prohibita. Verum videamus utrum huiusmodi admonitio pastorum . sit in hac parabola,& in reliqua scriptura cancta,an magis prςceptum. Sane cum praeceptum sit Dei, ut cui pr.rcepit pascere, is bonus pastor sit,Siquidem omnibus praecepit, ut perfecti sint, dubitari non potest.quin in prεceptum incidant, quae bonum pastorem constituunt, qualia sunt,quae in hac parabola, & in caeteris locis scripturae sanctae de palloribus continentur, hoc autem multos fallere solet alioqui doctos, quod literatia ab spiritu non semper distinguat,quae tamen distinguenda sunt non solum in vetere I e

stamento,

63쪽

stamento, sed aliquanto etiam in nouo,ut docet multis exemplis magnus Athanasius Alexandrinus in libro de Comuni energia, siue operatione Trinitatis,tametsi enim ad solum Christum perfecte & absolute pertineat haec parabola de bono pastore,qui . st verus mediator Dei,& hominum homo Christus lesus nostrae salutis auctor,ipse enim vere cognoscit oves suas,& vere vocat eas nominatim,qui solus omnia nouit, antequam sint, & uocat ea,

qui non sunt,t aquam ea quq sunt, ipse solus vere posuit animam suam pro ovibus suis,qui morte sua alioqui morti no obnoxius, suos a morte liberauit aeterna. Caeterum haec, aliaque huiusmodi, quae vere Perfecte,& proprie in Christum copetunt non faciunt, quin haec eadem parabola ad alios quoq; bonos pastores perti. neat inchoate N imperfecte, quantum scilicet serre potest in fismitas hominis,atque ita prsceptum continere possit, ut quidem continet. sicuti etiam inuerere Testamento, quod quidem frequentis stinum est. perseetiissensus non tollit imperscctum, verbi gratia , quod secundum sensum persectum accipiendum sit de Christi resurrectione, quod Dauid dixit,Non dabis sanctum tuum videre corruptionem ut beatus Petrus nobis interpretatus est, hoc non tollit, quin idem secundum sensum imperfectum hyperbolice, verbis rem ipsiam superantibus accipiendum quoque sit de populo Hebraeo,ex captiuitate, cu ex quodam sepulchro, ac morte cum mirabili sopitate,ac laetitia reuocato, & liberato, ut cum ex consequentia ipsius Psal. perspici potest, tum ex simili fi. gura, qua Ezech. usus est,eandem liberationem praedicens , ecce ego,inquit aperiam tumulos vestros, S educa uos de sepulchris vestris,& inducam uos in terram Irael. Similiter illud Zachariae, Ecce rex tuus venit tibi mansuetus,& sedens super asinum,& pullum silium subiugalis, quod secundum sensum persectum intellia gendum sit,ut euangelista interpretatus est de Christo, ita ut res ipsa non sit minor verbis led potitis maior,non tollit,quin secundum sensum imperfectum , & extrinsecus apparentem verum quoque sit de Zorobabel e rege ex semine Dauid , cuius humilis& abiectus reditus superlate,& hyperbolice a propheta designatus est. Simile est illud oses ex Aegypto vocavi filium me ii, quod primo & perfecte accipiendum est, ut euangelista interpretatus est de pucro Iesu deinde vero secundo loco secundu consequentiam historis extrinsecus descriptae, te populo lsi ae lex Aegypto reducto, quem sipe vocat scriptura filium,& filios, uti o. verte

runt.

64쪽

limus, necesse est dicamus, repente mutari propositum in pro phetin, & reliqua scriptura sancta sine ulla consequentiae ratio ne, quod valde absurdum nonnullis veterum uisum est, ex quibus , Theodorus Antiochenus, in Commentarijs Prophetarum minorum cum alias, tum copiosius in Zacharia, Lex cinquit umbram quandam continebat eorum omnium, quae ad Christupertinebant, multa igitur eorum, quae admirabiliter, & p taeter omnium opinionem siue in viris ad res aliquas gerendas electis facta sunt, scriptura narrat hyperbolice, uerbis ipsis primo aspectu,& ut in promptu sunt,ueritate carentibus in ipsis illis rebus, in quibus exponendis posita sunt, at tunc deprehendunt esse ueara cum comparantur cum ipso Christo ad eum q. referutur, qui cum in omnibus umbram legis cessare fecerit, veritatemq; introduxerit, merito etiam huiusmodi veritatem demonstrauit, bactenus ille , & plura quae sequuntur ad hanc rem pertinentia, uae alias commodiore loco pertractabimus, ergo ut ad rem re eam. ad hunc modum secundum consuetudinem veteris scripturae, haec parabola boni pastoris perfecte competit in Christum. tametsi nihil obstat,quominus in alios pastores competat imperfecte, ut facile perspici potest ex ipsa euangelicae parabo

lae consequella,cum .ia. dixisset,pastor bonus animam suam dat pro ovibus, statim subiunxit, mercenarius aut, & qui non est pastor, cuius non sunt oues propriae, uidet lupum venientem, & dimittit oues,& fugit,quod quidem cum de malis pastoribus dicatur, sicut illud quod dixit ibide alienum non sequunt, quis dubitare pol, quin hos opposuerit bonis pastoribus,de quibus dixis set illud, bonus pastor,&c. tametsi id vere, & perfecte non nisi

Christo Domino nostro conueniat. Quemadmodum quaeso doceret Dominus, quales essent mali pastores, quales uero boni, preterire te Praeterea pertinere quoq; ad nostros pastores hanc parabolam,contineriq; in ea praeceptum, videtur mi hi declarasse Beatus Petrus prima sua epist. quod . n. Dominus dixit de bono pastore, quod proprias oves uocet nominatim, & educat

eas,& cum proprias oves emiserit, ante eas vadat, & oues illum sequantur, quia sciant voce eius.&c. Petrus hunc locum imitatus scripsit ad pastores oes, pascite,qui in uobis est, gregem Dei forma gregis facti,hoc. n. est vadere ante oves, & oues illum se. qui. s. scri exemplum, ac formam fidei, & operum ovibus, ut sic

H credant,

65쪽

eredant, & uiuant, quomodo doceat,& uiuat eorum pastor bonus. ex Apostolo etiam intelligi potest pertinere hanc parabolam non solum ad Christum sed ad alios quoq; pastores bonos, hortans enim presbyteros pastores, siue parochos Ephesios ad boni pastoris, qui in hac parabola descriptus est, imitatione, ic

exemplum,uidetur mihi ex ea parabola sententias sumpsisse,niutuatusq; esse, itaque quod est in parabola proprias oves vocare

nomii latraa, & educere eas,& ante eas vadere, tanqua ea omnia

uigilantiam ,& praesentiam spiritus, summanaque attentionem in pascendo grege verbo Dei,& exemplo uitae designarent, sic dixit Apostolus .attendite uobis,& uniuerso gregi. N paulo post,

haec omnia uno uerbo coplexus,qua ob rem inquit uigilate,&c.

quia uero palloribus est attendendum,& uigilandum gregi exeplo eius,qui anima suam posuit pro ovibus suis, ita ut sicut idem apostolus dixit de se, nihil subterfugiant, quominus annuncient De consilium dei, neq; faciant animas sibi pretiosas, dummodo consument mini flerium, quod acceperunt a domino Iesu, idcirco pastores dixit esse positos ab spiritu sancto, ut regerent ecclesiam Dei,quam acquisiuit sanguine suo, perinde atque diceret, ut pascerent oves, pro quibus dominus posuit anima suam, hoc

enim est posuisse animam pro ovibus iis , quod est acquisiuisse

ecclesiam sanguine suo, de hoc est scire, siue cCgnoscere uocem Palloris, audire. cannunciari ab eo omne consilium Dei, ut dixit Apostolus . Quod antem sequit, alienum autem non sequuntur, sed fugiunt ab eo,quia non nouerunt uocem alienoru, Paulus quoq; in eodem ad Ephesios sermone interpretatus esse vr , exponens. n. cur bonis pastoribus esset uigilandum, qui inquit intrabunt post discesssionem meam Iupi graues in uos, non paracentes gregi, quod amplius adhuc declarans subiungit,& ex uobis ipsis exurgent uiri loquentes peruersa, ut abducant discipulos post se, iam hic uerbis etiam parabolae usus est Apostolus, intrabunt cinquit scilicet non per ostium, sed aliunde, tanqua fures, & latrones, per ollium intrent ad oves ij pastores, qui doctrinam Chrilli ceu pastum spiritualem tradunt, & omne consilium dei annunciant, qui autem hoc non faciunt, sed potius petuersa loquuntur,ut Paulus dixit,hi sunt alieni,& uocem eorumae a nouerunt.& ab eis fugiunt,aut certe fugere debet, & nullo

modo sequi,quamuis illi magnopere studeant, ut alij sequantur,

quod apostolus dixit, intrabunt, ut abducat discipulo s post se. ia ostium

66쪽

ostium Itaque , oeau it hoc scriptura Christum, &etiri euange

lium sicuti etiam annotauit Photius in scholi s euangeli; IoanssErgo sicut Petrus apud Lucam Dominum rogauit,inquiens, ad nos dicis hanc parabolam, an ad omnesq Sic nos rogemus dominum dicentes, ad te dicis hanc parabola,an ad omnes pastores profecto si scripturas strusemur,& conferamus, intelligemus respoderi nobis,parabolam dici ad omnes pastores, etenim si non

ad alium quam ad Christum, haec, parabola pertineat, ut isti volunt,neque illud quidem,quod postea sequitur in eadem parabola, scilicet,erit unum ouile, Sc unus pastor,de alio, quam de Chriasto licebit accipere. At de ecclesia etiam catholica, & uno pontifice accipiunt cum alij veteres patres tum Cyprianus in libro de simplicitate praelatorum.& in concilios non paucis sic accipitur. Sed videamus quale sit quod isti fatentur,actus quidem illos vocandi oues nominatim,& eundi ante eas prisentiam pastoris desiderare, sed quid hoc aiunt, ut intelligatur,praeceptum faetu episcopis adeo immediate, & ad probandum, quod illa munia per alium fieri nequeant e profecto ne intelligere possent , in causa fuit,quod secundum literam extrinsecus apparentem de ptae se n. tia corporis omnino accipiendum esse putarunt. nos vero aliter obseruauimus,& didicimus tum ex sanctis scripturis, tum ex ea .rum magnis interpretibus. Docet enim Athanasius multis exemplis,ut iterum dixi, in libro de communi operatione trinitatis inlud apostoli literam occidere, spiritum autem viviscare,non solum in vetere testamento verum es e,locumque habere, sed interdum in nouo,ut illud inquit Athano qui dixerit verbum aduersus filium hominis,remittetur ei, si secundum litteram intelligamus,& ut ille loquitur videbitur secum pugnare, qui alio in toto dixit,qui me negauerit coram hominibus, negabo ego cum &c. Sc si illud omne peccatum,&blasphemia remittitur hominibus similiter intelligatur, quemadmodum cohaerebit illud, qui dixerit fratri suo,fatue,reus erit gehennet ignis, & illud, contumeliosi non possidebunt regnum, multa alia huiusmodi exempla assuri,quae praetereo,ne longior sim, quibus ut dixi,docet, diastinguendam esse interdum in nouo testamento literam ab spiritu ad percipiendum sensum scripturae. quod quidem qui non fe-eerunt, hisem,quae sui it alioqui euangelica pret cepta,consilia, siue admonitiones esse dixerunt,ut illud,si quis te percusserit in de teram maxillam tuam,pribe ei & alteram,quod quidem quomo'

67쪽

do,& quatenus accipiendum est,sic,& eatenus praeceptum est ad vitam communem Christianorum pertinens , quodque seruare necesse est,no minus quam superiora euangelse praecepta de non irascendo,de reconciliatione gratiae facienda,de non concupiscenda uxore aliena,de non soluendo coniugio &c. Non enim secundum sensum primo aspectu,&extrinsecus apparentem, sed secundum sensium latentem,id est, secundum spiritum, no secudum literam accipiendum est perinde atque diceretur, si quis te percusserit &c. tantum absit,ut vicem tuam ulciscaris,ut alteram Zotius maxillam praebeas seriendam, denique praecipitur, quiduis Potius perpeti,quam ulcisci,dantes locum irae, scriptum est enim mihi vindicta,& ego retribuam. prsceptum vero esse hoc, sensit quoque Epiphanius Cyprius . scribens aduersus Ptolemaeum het reticum,quod ex eo tempore ait praeceptum esse seruari, ex quo iussit lex Dei,oculum pro oculo, eandem enim vim este utriusq; mandati,& eodem utrumque spectare. Simile est illud,qui vult tecum in iudicio contendere, N: tunicam tuam tollere, dimitte ei di Pallium, ara enim,id est,secundu spiritum precipit omnia contemnere,& relinquere pret charitate seruanda, quod quidem ad vitam communem Christianorum pertinere, non tantum ad perfectionem apostolicam, sicuti nonnulli falso dicunt, negabit nemo,qui recte quae dico,cons deret,pret sertim cum sine charitate, neque caeterae virtutes quicquam valeant. huiusmodi ergo est, quod nunc preceptuin esse dicimus episcopis,imo pastoribus spiritualibus,vocare oves proprias nominatim, & educere eas, &eum emiserit,ire ante eas. Haec enim sunt propria bonorum p storum,quales vult praecipit esse pastores omnes Dominus,perinde atque praeciperet, nihil pretermittere, quod necessariu sit ad cognoscendum id est,euidenter,& ut ita dicam notorie animas sui gregis ut Salomo cognoscere precepit, hoc enim credo significat,vocare no minatim o ucs suas,& perinde atque praeciperet,ut Petrus pastoribus precepit,formam,& exemplum gregis fieri in doctrina scilicet & vita, ad quod tametsi praesentia pastoris pernecessaria esse videatur, tamen cum huiusmodi praesentia ad utilitatem gregis dirigatur,cum magnopere interest ecclesiae ad tempus breue, aut non ita multum abesse, non quidem dicendum est clatum esse tunc episcopum, aut pastorem lege diuina de praesentia eius in dioecese,aut ouili suo,sed potius non esse interpre tandam,atque ceusendam absentiam huiusmodi sed presentia

68쪽

sentiam, neque enim accipiendum est secundum literam, sed se acundum spiritum hoc praeceptum de relidentia perpetua , sicuti neque praeceptum de semper orando. 'Sicut Timotheus Ephesi episcopus dum ad tempus breue abfuit a dioece se sua paucis quidem mensibus,quantum ex scriptura coniectare licet, in Macedonia,Graecia, Iudaea S: Italia, non est inquam interpretandus abfuisle,cuius absentiata utilis erat & necessaria ad aedificationem suae,& aliarum ecclesiarum,sed praesens suisse,neque violasse praeceptum Dei de assidua, atque adeo perpetua pastoris residentia, sed seruasse potius, ubicunque enim ab episcopo per absentiam suam ecclesiae suae utilitas agitur, ibi quodammodo ecclesia eius adest. Idem dico, cum necesse est ad aliarum ecclesiarum utilita tem non ita diu abesse, ea enim absentia utilis quoque est ecclesiae propriar,dum sic etiam sorma gregis sui factus episcopus, iacharitate eum aedificat, docens iuvandos esse omnes fratres in Christo,& omnes ecclesias in unum uno spiritu copulari Si vero absentia ad tempus non aedificat ecclesia, aut ecclesias, nam per petua nulla potest non esse ecclesiae propriae incommoda, & pestifera,tunc omnino abesse censendus est. Quae quidem absentia scelerata est,& perfidis plena,atq; inaritatis inimica. Cum enim pastor no iam suus sit,ut Athanasius ad Dracontium monachum recusantem episcopatuin,ad quem fuerat electus,scripsit,sed ecclesiae suae, cui electus,& praepositus est,non sibi iam, neque com modis,rationibusque suis,neque voluptati, atque gratiae homi enum vivendum, seruiendumque est. nemo autem qui non velit sibi viuere,& sua quaerere,& non quae Iesu Christi,aut hominibus placere,perpetuo,uel diu aberit,neque enim licet, nisi quantum requirere videatur ecclesiae, aut ecclesiarum aedificatio in charitate,quod non potest esse longum, & diuturnum. Quamobrem quod statim ut episcopi in collegium Cardinalium cooptantur, eorum episcopatus vacent,clarissimum est,ut milii quidem uidetur,ecclesiet Romanae pri iudicium, ut munus, partusque eorum esse omni tempore praesto adesse pontifici tanquamson similia rios adiutoresque eius in onere lustinendo, ita non posse con missas este eis alias ecclesias,neque posse eos solui lege residendi,

quia diuina sit, quare eligendos esse alios episcopos, qui ecclesijs illis N populis praesint,sintque ipsis populi commissi, interim v ro commendari istis cardinalibus ecclesias huiusmodi, dum pro Prius cuiusque episcopus eligitur. uerum itaque est, aut non tet

ner . '

69쪽

neri residere Cardinales si non amplius habeant dicereses eorrv-'missas sibi tanquam episcopis earum, sed si ita est, rursus uerum

est, neque ipsos intrare ad ovilia,neque sinere alios intrare,dum ista sua commendatione occupatos tenent episcopatus, tuto resq: potius ecclesiartimin populorum tanquam viduarum, uel

pupillorum,quam pastores, sponsos, atque patres. aut si sibi ut episcopis adlinc commissas habent dioecesses, & ecclesias, quod

magis credo, siquidem nullam renunciationem fecerunt, illa.n. commendatione hoc illis cauetur solum,quod ipsi etiam Cardinales confitentur,ne propter absentiam Cardinalis uacet episcopatus,cum ad tempus canonibus praescriptum, ac definitum no adfuerit in ecclesia,sive dioece se sua si inquam commissas habent ecclesias tanquam earum episcopi, profecto residere tenentur, aut certe facere meo iudicio , quod in Lateranensi concilio Innocentio tertio Pont. decretum est de dignitate, cui est annexalaparochia, ut scilicet seruiat in maiore ecclesia, & in parochia uicariu ponat perpetuir,& canonicc institutu,quod nihil aliud est. quam conferre parochiam, perpetuitas enim & canonica institutio non tam subiti tuti,ut loquuntur, quam proprij parochi conditiones sunt, idem arbitror Cardinales facere debere, seruire inquam semper in ecclesia catholica Romana, & renunciatione facta, atque asentiente populo substituere pastores perpetuos, auctoritate pontificis canonice electos di institutos, id est, proprios episcopos,non autem ponere istos, quos appellant suflr ganeos, quibus ad actus quosdam episcopales, ut ordinandi, &confirmandi tantum utuntur,sid proprios inquam,quos populi sciant, ministerium a Christo per pontificem suum accepisse,positos 1: esse ab spiritu sancto episcopos in ipsis ecclesjs, quas regunt ut sic populi magis sint obedientes eorum episcopus utigilantior,& attentior,tanquam rationem redditurus de suscepta sibi a Deo cura animarum. Ergo ut ad parabolam, euangelicam boni pastoris redeam, fatis me demon lirasse arbitror, in ea non

admonitionem solum, ut illi uolunt, sed praeceptum nostris pastoribus contineri. id quod Rugustinus etiam sensit in libro de

Pastoribus, quae sunt cin qui Ooues meae,audiunt uocem meam,& sequuntur me, hic inuenio omnes pastores bonos in uno, non

enim boni pastores desunt, sed in uno sunt, multi sunt qui diuisi

fiant, hic unus praedicatur, quia unitas commendatur. Neque . n.

ideo uere tacentur pastotcs,& dicitur pallor, quia non inuenit

70쪽

Dominus cui commendaret oves sitas, tunc' autem ideo commendauit,quia Petrum inuenit. Imo uero & in ipso Petro unitatem commendauit &c. An non significat plane pertinere hac parabolam ad omnes bonos pastore se Commendariq; in ea illis oues, sicuti commendatet sunt Petro ἰ Petro autem quomodo comendatae sunt, nisi praecepto pascendi illas in charitate λ amas me, inquit,pasce oves meas. Non dissimile est,quod ijdem aiunt, Pascite, qui in uobis est,gregem, hoc uel monitum, vel praecepta esse, non quidem Dei,sed Petri apostoli, verum hoc quod Petrus praecepit, praeceptum Dei esse, ut uel ex ijs, que sepra dixi, perspici potest,omnino debet concedere, qui cocedat, Praeceptum Dei esse, quod eidem Petro dictu est, pasce oves meas. His enim

verbis,ut unum uniuersae ecclesiae pasto rem constituit, ita uis illorum uerborum ad caeteros omnes manavit, quibus idem Dominus de hac Petri gratia, id est,de hac pastorali potestate dedit.

ic docent sentire &loqui sancta scriptura uetus,&noua . Sic lecclesia sancta Dei, & eius formulae rituales, sic sancti doctores cum alij, tum Athanasius, Basilius, Ambrosius,HieronymuS,Damasus, Augustinus, Leo magnus, ipse enim Pominus est,qui,ut

est in pretiatione consecrationis episcopi, constituit episcopum super familiam suam. ipse tribuit cathedram episcopale, ipse est, qui auctoritatem pascendi dat, ipse inquam est, qui praecipit pascere,& attendere gregi. Quare cum ait Paulus praecipienS,attendite uobis, & uniuerso gregi, profecto dicere potuisset, ut alias loqui solet,praecipio non ego,sed Dominus,attendite gregi,siuet pascite. imo ut hoc significaret, statim subiunxit, in quo uos posuit spiritus sanctus episcopos regere ecclesiam Dei,perinde atq; diceret,non hoc meum praeceptum est, quod attendere,& pascere praecipio, sed eius, qui fecit uos episcopos, & pastores, id est spiritus sancti. Quare desinant obsecro, imo obtestor nouitates verborum, qui aiunt prscepta Pauli non esse prscepta Christi, desinant scandalum fratribus, pro quibus Christus mortuus est, creare. Qui enim audit,non esse praeceptum Dei, quod Petrus, di Paulus pastoribus praeceperunt, pascere scilicet, & attendere gregi, facilius ministersi sui opus negliget tametsi cum magno suo,& ovium suarum malo. Quod quidem ut persuaderent, non

esse scilicet hoc Dei praeceptum, falsa inductione simi Itu usi sunt. idem in omnibus peccantes,id estialso ponentes Pret cepta Pauli non esse Christi precepta,verum hoc dicunt, ne secum discre pa

rent

SEARCH

MENU NAVIGATION