De summi pontificis auctoritate, de episcoporum residentia, et beneficiorum pluralitate, grauissimorum auctorum complurium opuscola ad Apostolicae Sedis dignitatem maiestatemque tuendam spectantia. Omnia nunc primum in vnum collecta, congrueque diges

발행: 1562년

분량: 306페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

iij eius, ut Πῖcut scriptum est sacerdotio fungeretur Domino

an non per eundem potestatem sacerdotalem acceperunt a Domino e Praeterea electio siue in pontifice, siue in episcopis caeteris , quid est, nisi separatio quaedam , & applicatio ad guberna-.tionem spiritualem ' Huius odi vero applicatio quid, nisi gratia , quam solus Dominus diuidit λ Homo autem gratiar diuiden is minister est tantum, & dispensator, qui de potestate propria non promisit, sed quod alterius est, ministrat, neq; quod minis ratur, ac dispensatur fit ab eo, qui minister est tantum, & di spensator, sed ab eo qui auctor est,& causa prima atq: immediata. Hinc Paulus Corinthijs scribens , Quosdam cinquit posuit in ecclesia, primum Apostolos, secundo prophetas , tertio donctores,deinde virtutes, exinde gratias curiationum, opitulatio

nes , gubernationes,&c. Quid quaeso est, posuisse quosdam in ecclesia apostolos, nisi quosdam ad apostolatum applicasse Quid similiter posuisse in ecclesia gubernationes, nisi quosdam item ad gubernationes applicasse, alios ad alias c Esse autem gubernationes spirituales inter charismata, idem Apostolus docuit , Subiunxit enim, aemulamini autem charismata meliora.

Quid ergo est, quod isti dicunt applicationem quidem pontificatus a Deo fieri immediate, applicationem uero episcopatus

immediate ab homine λ Ferri quidem poterat simplicitas sermonis, & huius verbi immediate adlaphoria, nisi de dogmate ageretur , sicuti Leontius Cyprius scribes aduersus Acephalos, quado inquit, simpliciter, di libere utimur sermone, ac nominibus, nihil prohibet id est, indifferenter eis uti, solere. enim

scripturam, & patres accommodare nomina, quibus non conueniant eorum diffinitiones. ut Paulus partes hominis appellat homines interiorem, & exteriorem, quibus non conuenit diffinitio hominis,& patres unamquaquam naturam appellabant hypostasim, ita ut homo diceretur compositus ex duabus hypo nasibus quibus tamen non conuenirent diffinitio hypostaseos, at quando inquit, dogma tractatur, & de eo quaeritur, tunc praetermissis homonymis, cogimur proprias significationes ex ipsis distinitionibus sumere, ut rerum id est persecta, & limata ratio nominum indifferentia non laedatur, sic nunc quia docentisti, & tanquam dogma tradunt, episcopos a pontifice fieri immediate, a deo autem mediate, ac proinde ius totum residendia pontifice nasci, quod omnino volunx concludere, idcirco non

est hic

42쪽

est hic utenda homonyme,neq; indifferenter haec vox immediate, sed uno modo, & proprie .proprie aute immediatii est, quod non habet causam priorem,ut philosophi tradunt, quare hac ratioe immediate fiunt a Deo episcopi. ii ut quoq; primum a Deo, tum hac ratione, quia immediate fiunt ab eo,sunt autem immediata prima, tum quia cum primu multipliciter dicatur,ut ijdem quoque philosophi tradunt, primum secundum potentiam dicitur,quod ualentius est,ut causa, qua secundum uoluntatem mouente,alterum mouetur,& qua rursuS non mouente, non mouetur,qua item ratione primum a Deo fiunt episcopi, fiunt igitur immediate & primum ab eo. Scd age ostendamus adhuc planius a Deo fieri episcopos,& quomodo .Quod ut melius intelligatur, repetam quod magnus Athanasius tradit scribens aduersus haereticos illos,qui aiebant, datum esse secundum gratiam spiritui sancto sanctificare,ex quo inquit sequitur,ut officio sacerdotis, atque ministri spiritus sanctus fungatur. Neque enim potest Do minus pariter, ac minister esse. Quod si minister sit, frustra ia baptiramur in nomine ministri. Etenim minister, ac sacerdos no sanctificat aquam,sed ministerium, quod deest, secundum gratiam' acceptam implet. Qii d si idem faceret spiritus,quod facit minister,ac sacerdos,datumque esset spiritui sancto sanctificare,sicuti datum est ministro,ad quid Pater sanctificaret Rex enim imperans aliquid ministro, scilicet ualenti,non iam ipse illud facit, sed relinquit ministro,cui iussit faciendum .Hactenus ille, Ex quo Ioco intelligi potest, quod ait Apostolus, Nunquid in nomine Pauli baptirati estis3 Gratias ago Deo quod neminem uestrum baptizaui,ne quis dicat,id est, ne quis habeat occasionem dicendi, quod in nomine meo baptizati est is,id est,uirtute mea,tanquam ego essem auctor & Dominus gratiae huius, ac non potius minister, ac dispensator huius mysterij,ministrans scilicet aqua, & uerba,ex quibus secramentum baptismi constat. Et rursus in eadem epistola,cum enim quis dicat, ego quidem suin Pauli, ego autem Apollo,nonne carnales estisῖQuid igitur est Appollo3Quid uero Paulus Nonne ministri eius, cui credidistis Itaque neq; qui plantat neq; qui rigat est aliquid. Nihil inquam est minister, pr terquam minister ministrans sicut ait Petrus tanquam ex uirtute. quam Deus suppeditat. Quod perinde mihi esse ui detur, ac si diceret, qui ministcr est,semper meminisse debet,ministrum se esse, tantum ministerio suo uirtutem Dei administrantem, ita ut quic . Ea quid

43쪽

quid perficiatur spiritualiter per uirtutem Dei prisciatur, cui ipse minister sol uni subsietuir te ministrat. Ergo ut sacerdos non dicitur potestate sua propria baptitare , quia minister tantum est,

mimst rium acceptum secundum gratiam datam implens, sed Deus ipse,qui non par gratiam,ta quam minister, sed per sub si ntiq ac naturq su e uim N energiam tanquam Dominus, & auctor baptiZat, de rege uerat, sic pontifex, quia etiam minister est, &se. cundum gratiam acceptam ministerium uniuersalis pastoris implet, non dicitur potestate sua propria, Si principali siue prisna,& imine diata sed accepta a Deo facere episcopos, id est, neque

eligere, ia que consecrare, neque benedicere, neque plus agit, quantum ad esticientiam gratia ,& doni spiritualis, cum episco puris creat,qualia cum baptizat,utrobique enim lolum subseruit uirtuti diuinae ministerio suo,quo illam administrat, atq; dispensat,ut iam si ideo episcopum pontifex mutare, aut etiam priuare potest,quia ipse illum fecerit episcopum, cum tantundem agat lyse,aut sacerdos,cum baptiZat, aut consecrat sequitur posse similiter baptismum,aut cousecrationem tollere. idcirco Paulus presbyteros, ac pastores Ephesios ad studium, ac diligentiam offici, comendanda, necessariu esse duxit, admonere illos, a quo esset illis cura attendedi gregis imposita, ne si suspicarentur ab homine impositam,& iniunctam, ut quidam nunc sentiunto remissius agerent. Attendite inquito gregi, in quo uos posuit spiritus sanctus episcopos regere ecclesiam Dei. Quod si minister ponit potestate sua, immediata & prima pastores, concludam, ut Athanausus in baptismo concludit,ergo non posuit spiritus sanctus. Frustra. n. ponat Dominus, quod iam ministro iusserit ponere. Rex enim imperans aliquid ministro, non iam ipse illud facit,sed ministro,cui iussit,relinquit faciendum. Deus ergo tanquam auctor,& Dominus eligit benedicit,& consecrat episcopum in opus ministerij,id est a Deo,tanquam ab auctore,& Domino accipit episcopus plate, siue ministeriit,sive gratia siue charisma,primu quidem gubernationis, quae dicitur potestas iurisdictionis, Deinde uero si init iter accipit ab eodem potestatem,siue ministerium, siue gratiam,sive charisma ordinandi presbyteros, & confirmandi, quae dicitur potestas secramentalis, ut uel ex ipsis formulis in

pontificali digestis perspici potest . Sed uideamus quomodolis c fiant, id est, quomodo Deus eligat, & quomodo consecret episcopos, & cur sic , id est, per ministerium hominum. Late

44쪽

rer enim hoc tum eum, qui eligitur,&consecratur, tum eccle sana , qui clectum . Se coniecratum recipit, nisi aliquod ministeri uinitio iiiiiium corporale, id est sub sensiana cadens interueniret, sicuti Hieri in Comm. Esaiae, ardinatio inquit non tantinpracibus, sed manus impositione perficitur, ne sicut in quibundam risimus,uocis tacita imprecatio clericos ordinet nescietes.

Ergo potestate in gubernationis, quae est in despontatione canonica episcopi, d ecclesiet , fecit ipse consensus eligentis, & ele-eti,quem bullae ut uocandexpeditae testatur. Sed quomodo hoc fieri potest,ut consensus hominis charisina gubernationis,sive iurisdictionis spiritualis, quod diuinum est, esticiat e Dicam, quod euangelium de conceptu uirginali,& Leo magnus de aqua regenerantea peruenit spiritus sanctus,& uirtus altissimi obumbrat, id est,non ex natura sua ho c facit consensus, sed uirtute Dei superueniente, sicuti consensus uiri,& mulieris, non ex natura su , sed per uirtutem Dei efficit matrimonium, id est coniunctionem

legitimam,ut iam neuter coniugu peccet in corpus suum,quamuis unum corpus efficiatur cum altero propter communionem

procreationis. quae ex utro que perscienda est, sed potius sit torus immaculatus, de honorabile coniugium. Non itaque cum episcopus eligitur in nomine, id est, in uirtute ministri eligitur, sed Dei. Qua enim ministrat, tanquam ex uirtute, quam Deus dat, id est,uirtuti Dei superuenienti sub seruit tanquam minister. Similiter dicatur in consecratione Alla enim, quae adhibentur iis

canonica, atque ecclesiastica consecratione, tum res, tum uer

a ut unctio cum formula ungendi,baculi,annuit,libri euangeliorum cum certis uerborum formulis traditio,mitrae item imposiatio, & chirothecarum inductio, H aec cinquam omnia, superueniente spiritu sancto, id est , non uirtute propria, sed uirtute Dei mysteria fiunt consecrationem perlicientia , quorum mineriorum ministri tantum sunt ij, qui consecrant , quorum est princeps pontifex, a quo manat omnis auctoritas,

non quidem principalis N immediata , sed ministerialis , canonicae elcctionis,&consecrationis. Iple enim tanquam caput accepit a Deo secundum gratiam omne ministerium , ac dispensationem , omnis potestatis spiritualis , ita ut quicquid Dominus aliis tribuat, non nisi per pontificem tan- quana suminum ministrum suum tribuat , accipiantque de eius potestate caeteri partem , non quidem ab eo , tanquam L . primo

45쪽

primo auctore, & datore, sed a Deo , per eum, qui quidem si ita loqui libet in dicaturi mediate facere episcopos , tanquam minister,ac sic quidem, ut pontifex facit episeopos,similia

ter electores faciunt pontificem,tanquam miniisti inquam, electionis,dc gratiae pontificalis, quae a Deo immediate, & primum tribuitur. Hoc vero interest,quod pontifex,qui episcopos facit, episcopus est ipse, de quidem superior mo summus,clectore S uero,qui pontificem eligunt,etsi pontificali actu utantur,tamen nosunt sic pontifices nedum superiores pontifice. Verum hoc nota tollit, quin omnes ministri sint. Deus autem auctor,ac dator po testatis episcopalis,& ponti scalis,nihil enim reseri,utru det alijs Deus per ministrum de eo,quod prius ministro dederit ad utendum,& habendum,an det aliquid per ministrum, quod non Om-Mino dc derit ei. Neq; refert,virum minister dispenset alijs de eo,

quod accepit sibi,ut quidem pontifex dispensat de potestate spirituali, an dispenset, quod non omnino accepit sibi, ut electorespontificis. Sic Moises o. viros elegit iussu Dei, ut sustinerent 2-

cum Onus populi. ne autem existimaretur daturus eis potestate aliter quam ut minister,dei vero esse intelligeretur,diuidere ministrationes,ut Paulus loquitur,& ponere gubernationes,sequit,&auferam de spiritu tuo, id est de tua potestate, di tradam eis,ut sustentent tecum onus populi. Non inquit, spiritum tuum auferae,

sed de tuo,ut significaret, sicut Theodoretus ait, tum dedit se illi, quantum gratiae fatis esset ad gubernandum , si quidem non nisi

de spiritu eius illis. o. daret,ium gratiam Moisis non esse exhavistam, aut imminutam, quod esset cum illis: τοι communicata.

Pret terea neque est dictum. Tradet Moises de spiritu suo, sed Dominus inquid, Auferam ipse de spiritu tuo, ut docerct sicut ante dixi 9 neminem praeter Deum spiritum sanctum, eiusq; cba' rismatadare. Similiter dicat in episeopis,ac presbyteris reliquis que potestatibus, spiritualibus sei licet charismate pontificatus, id eli,de potestate uniuersali pontificis datum esse illis,quod quidem non exhaurit,neque minuit eam, licet de ea caeteri accipiat,

non quidem immediate, & principaliter a pontifice, sed a Deo per pontificem. Cum vero fit pontifex, non sic aufert Dominus de spiritu eligentium, id est te charismate eorum, Si quide charisma, seu potestatem sum nai pontificatus minime habeant illi. scd tantii gratiam eligendi,& applicandi ministerio suo,quod a Deo similiter per pontificem acceperunt,minicterium inqua applica'

di ad

46쪽

di ad eam potestatem,&gubernationem, qtra ipsi carent . Recte ergo,qui dixerat Papam immediate ueri a Deo,cum sat per mi anisterium eligentium, quod ipsi eligentes rursus a Deo acceperunt per ministerium pontificis, qui eos ad hoc elegit. Minister. uero et dixi siue ministret, ac dispenset de eo, quod ipse sibi accepit a Deo, siue etiam ministret aliquid, quod non sic accepit, non est aliud quam minister ex uirtute, quam Deus dat, Ministrans, neque plus agit ministrando cum habet quod ministrat, quam cum non habet sicut qui ministrat gratiam, alienus ipse a gratia. Idem uero Dominus est dator charismatis,& eflector muneris, quicunque sit minister legitimus. Vale itaque,qui dixit, iuri lictionem pontificalem in hoc aut illo. immediate esse ab homine. Velius uero,qui dixit , potestatem spiritualem iurisdictionalem ita enim uocant ex iniunctione hominis esse, si tamen sic accipia statis,ex iniunctione hominis non quidem immediata,&prima,sed ministeriali. quare qui anini Papam immediate feri a Deo,uel necesse est, tollant ministerium medium, quod interceditiquodque nudam electionem appellant, si ita ut uolunt, uer-bti ni immediate accipiant,uel si si idest proprie di ut dcbent, aceipiant immediate fieri a Deo, scilicet tanquam ab auctore, ScDomino,ita ut inter Deum,& eum qui fit pontifex, nemo alius intercedat potestatis pontificalis auctor,& dator, profecto cum addunt statim,uelut comparantes, episcoposuero non fieri ina. mediate a Deo. sed a pontifice,eumque esse collatorem potestatis episcopalis,non iam ministrum faciunt pontificem , sed proprie datorem episcopatus,id est,huius gubernationis spiritualis, quae charisma est di quam Deus ponit in ecclesia, non intelligentes,cum dicitur episcopo,Accipe euangelium , & uade, praedica populo tibi comisso, hoc quod auditur,dici quidem a ministro,& dispensatore mysteriorum, idem uero immediate, & primum interius,ac spiritualiter a Domino dici, qui tu alijs mysterijs consecrationis, tum huic, quod constat ex libri euang cliorum datione,&hac uerborum formula uirtutem diuinam dat,quae quidem in hoc mysterio potestatem spiritualem eundi,& praedicandi operatur.& quidem adiuncta ui praecepti diuini. Cum enim minister

pronuntiat. Vade, Dominus est,qui tanquam auctor,& Dominus

ire praecipit. Quo autem ire prs cipit, scilicet ad dioecesiem commissam, ibi haud dubio manere praecipit. Ex quo iam perspicitur prsceptuin de residentia non ecclesi. isticum,ut isti dicunt,sed diuiuum

47쪽

uinum esse, at pol ca magis perspicictur, preceptumq; Dei intus

loquentisviolare, laicunque non eunt,cum ire possunt. Sed pergamus magis adhuc ostedere,a Deo fieri episcopos. Potestas spiritualis, qualis est omnis potestas ecclesiastica, ut antistitis, aut praepoliti ordinis, a Deo,& legibus diurnis origine habet,ut tra- .dit Magnus Baiilius in Constitutionibus monasticis, scilicet alege illa, qua iussit Dominus Petro pascerc Oves, per quem ad reliquos omnis potestas, & auctoritas pascendi maOet a Deo, tanquam a principe.& Domino pastorum & ab illa,ut ego interpretor,qua eidem iussit,ut conuersus firmarct fratrus, per quem omius potestas. & auctoritas spiritualis firmandi, & regendi derivaetur. Deniquc ab illa lege,qua constitutum est a Christo. ut Petrus esset fundamentum ecclesiae catholicae,& qua conliitutum, ut haheret claues.regni coelorum, per quem proficiscitur a Deo omnis spiritualis potestas, di auctoritas aedificationis ecclesiasticae, omnisq; auctoritas, de potestas claudendi, & aperiendi in ecclesia regnum coelorum . Per Petrum enim dedit, quicquid potestatis alis s in ecclesia non negauit. Ergo cum potestas Omnis eccle.

siasticae iurii dictionis spiritualis sit ea autem a Deo, & legibus di uinis originem habcat, Sequitur iurisdictionem huius episcopi, aut illius, cum spiritualis potestas sit non ab homili sed a Deocse. Ncque enim uoluntas hominis,neque ministerium eius sed, ut Leo magnus ait in sermone de assumptione sua, lignatio coelestis gratiae gignit antistiten, Et Ambrosius in pastorali suo scribens aduersus eos,qui pretio ordinant. Quis inquit dat frater, gratiam episcopalem, Deus, an homo ' Respondes, i ne dubio, Deus. Sed ramcn per hominem dat Deus. Homo imponit manus, Deus largitur gratiam. Sacerdos imponit supplicem dexteraria, Ni Dcus bene vicit potenti dextera. Episcopus initiat ordinem, de Deps tribuit ci 'mitatam. O iustitia, o aequitas, si homini

pecunia datur, qui nil li in ordine amplius operatur, nisi solii seruitium, quod ei cicilitur. Cur nec totum Dcgatur,qui ipsum ordinein tibilargitur Quid clismus t Ergo quod est inelccisone, di cosccratio ne epi i. corpor ple, ac ministeriale, oc dicit Anab & ntis cuco immediate cise ab ho te, otii vero spuale. inala est e patus. q. est cbarisma in opus ministeril,siue grammiserationis , ut Aprias loquitur, hoc nodi sin mediate ab homine sed a D. o pcr hominis inmiserium, ita ut clectio cporii, dissilio ovilia, circustris tio cui utq; dioecescos, imuinctio curaestoralis.

48쪽

storalis, uox illa, Vade, & praedica populo tibi commisso, hae ein quam G. ωουρ, αιοῦν, id est, corporaliter , & ministerialeter, & ut cerni possimi, ab homine sunt immediate, Spiritualiter uero, , id est, ut proprie , ac principaliter fiunt, non immediate quidem,& primum ab homine, sed a Deo per hominem . Deus enim est, qui diuidit charismata spiritus, qui committit curam animarum, denique qui potestatem pastoralem tribuit, quam legibus diuinis, & euangelicis sanxit. Sed uideamus, quemadmodum sanxerit, & quomodo a legibus diuinis potestas spiritualis gubernationis originem habeat. Scribit Basilius in eodem capite , cum dixit Christus Petro , Pasco oues meas, Petrum constituisse pastorem ecclesiae, & consequenter dedisse omnibus pastoribus, & magistris potestatem spriri, tu alem, Quod perinde mihi esse videtur, ac si diceret , dixisse quidem Christum sol i Petro , pasce oves meas, eumque solimi pastorem ecclesiae catholicae his uerbis per uirtutem diuinam stituisse. Citerum transisse uim huiusmodi potestatis pascendi

in caeteros omnes pastores, rectores, atque ministros ecclesia.

rum , similiter atque dixit sanctus Deo sermone a. de dre anni. uersario assumptionis sus, cum dixit Petro, tibi dabo claues re .gni coelorum , &quaecunq; ligaueris seper terram,&c. Transiuit inquit in alios apostolos vis potestatis huius ,& ad omnes ecclesiae principes decreti huius constitutio commeauit. Sed non frustra uni commendatur, quod omnibus intimatur. Petro enim ideo hoc singulariter creditur, qui cunctis ecclesiae rectoribu Petri forma proponitur. Haec ille. Et Ambro. in pastorali, Idcirco cinquit nos,quibus in uerbis diuinis credita est dispensatio , di qui gregem Christi alendum suscepimus, & quae sequuntur. Et

paulo post. Vae iam nihil est,sic claues illas regni coelorum, quas in beato Petro Apostolo cuncti suscepimus sacerdotes, minime reseruauero. Idem paulo infra, Repetitum est a Domino tertio Pasce oves meas . Quas Oves ,& quem gregem non solum tune beatus suscepit Petrus,sed nobiscum eas suscepit, & cu illo nos siti scepimus omnes. Vnde regende sacerdotibus contraduntur &merito rectoribus iis subdi dicuntur. Idem sinsit Augus in lib. de Pastoribus, scilicet cum Dominus dixit Petro , pasee oues meas , per Petrum, & in Petro cunctis pastoribus dixisse.loques

enim de parabola boni pastoris, Non ideo inquit modo tacentur pastore sis dicitur pastor, quia non inuenit Dominus, cui

49쪽

commendaret oves suas , tunc autem ideo commendauit, quia Petrum inuenit, lino vero, &in ipso Petro unitatem commen 'dauit. Multi erant Apostoli,&uni dicitur, Pasce oves meas. Omnes pastores in uno sunt, & unum sunt. Transisse ergo diui nam uim horum uerborum, Pasce oves meas, ad caeteros alios spirituales rectores, testantur etiam ecclesiasticae formulae,& ri

tusconstituendi rectores spirituales, ut episcopos, Abbates, aliosque huiusiri odi. Episcopo enim dicitur, Accipe euangchu&uade, praedica populo tibi commisso . Quod perinde est, a que diceretur illi, Vade, pasce oves tibi creditas. Abbati dicitur, Accipe plenam,& liberam potestatem regendi hoc mo nasterium. Nihil autem aliud est pascere, quam regere. Clari autem dicitur Abbatissae, Accipe regulam, ad custodiendum, S regendum gregem tibi commissum. Perinde atque diceretur illi, Pasce oves tibi commissas secundum hanc regulam . Non enim mulieri simpliciter ,& omnino committi potest cura animarum tanqua pastori ut cum alij tum Chryso tradit lib. de Sacerdotio. a. idcirco non es illi, ut Abbati, accipe piatem pascedi, siue regendi, sed accipe regula,&c. Per hanc itaq; lege diuina, di euangelica de pascedis ovibus costituit Christus ecclesiae catholicae pastorem uniuersalem Petrum, & per eandem lcgem dedit de potestate ista uniuersali, & spirituali Petri potestatem singularem, eandemque spiritualem ijs omnibus , quicunque fiunt pastores, siue rectores in interioribus, id est, animarum, mediatoresque Dei , 5 hominum . Non autem per hanc legem, neque per aliam huiusmodi in euangelio scripta, aut Christo,uel apo assolis praedicatam , sed per legem humanam dat potestatem secularem ijs, qui sunt pastores, siue rectores in exterioribus, clari scilicet,ac plebis mediatores, id est, ut sint ecclesiae contra populum defcnsores, quales sunt potestates seculares, scut est in coronatione regis, de cuius potestate generali , ac regali cae tera omnis potestas secularis ipsius regni derivatur, sicuti de pontificali omnis spiritualis potestas regni ecclesiastici.

Ita enim precatur Metropolitanus , cum regem coronat, sicutinos in interioribus pastores, rectoresq; animarum intelligimur, ita & tu contra omnes aduersitates eccleset Christi defensor existas. Et illud in eadem coronatione, Quatenus mediator Dei, &hominum te mediatore cleri, di plebis in hoc' regni solio confir.

anet,&c.sic ergo intelligendum Puto insilio interPrete, quod si rra

50쪽

pra dixi seriptum esse ab eodem, potestatem spiritualem a Deo

legibus diuinis constitui,secularem vero legibus humanis, id est, a Deo perleges humanas, siue mediatibus legibus humanis. ad uero idem ait, id, quod nonnullis dubitationem aliquam efferre posset, constituere Christum post se Petrum ecclesiae pastorem,

cum dicit. Petre,amas me. Pasce oves meas,omnibusq; deinceps

pastoribus,& magistris aequalem tribuere potestatem, cuius rei cinquit signum est,quod omnes sila, atque ille,ligent,& soluant, Loquebatur autem de obedientia a monachisi praelianda rectoribus suis .siue pro positis. Hoc inquam sic exiit imo accipienduesse,ut intelligamus, hac una lege de ovibus pascendis, qua solus Petrus constitutus est summus pastor eccla catholicae,ad oes pastores, siue rectores ecclesiarum aequaliter pertinente, aequale pascendi potestatem omnibus illis tribui, seruata tamen gradu si distinctione, ita ut non sit magis pastor, qui maior est, di excellentior, quam qui minor,& vilior, cum una, eademq; sit palloris, ac rectoris spiritualis ratio,quicunque ille sit, quatenus pallor, re ctorque est, scilicet personam Christi gerere, esse mediatorem inter Deum, & homines, & operari Deo salutem subditorum.

Nihil enim aliud est, ut idem Basilius paulo supra dixerat, pallorem, siue rectorem esse, quam haec tria facere, ad quae facienda omnes aequaliter positi, constitutique sunt ab spiritu sancto,quae uno verbo Apostolus de spiritualibus pr positis loquens, complexus esse uidetur. Ipsi inquit peruigilat pro animabus ueliris, scilicet operantes salutem uestram, S exercente 3 ossicium mediatorum inter Deum, di homines, denique personam Christi veri mediatoris Dei, & hominum gerentes, qui de coelo descendit, ut haec uere in nobis perficeret, & operaretur. Verum haec aequalitas,&haec una eademque ratio omnium pastorum spiritualium, quatenus pastores sunt, non tollit gradus pastorum, atque rectorum, quin alius sit presbyter, alius episcopus Nam eundem dicere utruq:,hqress Aerij esto item alius sit olin ovium

princeps pastor,& rector uniuersalis,alius paucioria, alius in hoc loco pascat,alius in illo,alius in cuncto orbe,ut pontifex. H c. n. accidunt pastori. Sicuti eadem est ratio & equalitas omnium hominum, quatenus homines sunt, esto non idem ordo, & gradus

hominum sit. Hec itaque est uerissima Basilij sententia, scilicet

his uerbis. Petre, amas me, Pasce oves meas, consti rutum eise

Petrum, omnium ovium, id est,catholicae ecclesiae pastorem, ei G

SEARCH

MENU NAVIGATION