장음표시 사용
151쪽
genera sacrorum scriptorum; sic enim scripserunt, ut alioqui loqui inter sese de rebus di vinis solii erant, neque enim alia mens aut scientia aut spiritus erat scribentium quam loquentium, nec aliud sunt ipsorum scripta, quam ipsorum cum absentibus aut posteris
colloquia. Id quod planum facere facile esset. Nam patefactionis exemplum est in Paulo, qui se evangelium non ab ullo homine, sed Jesu Christo patefaciente didicisse dicit, Galat. I. Vaticinationis in Agabo in Actis; sed ea
quidem, quatenus mentis habet agitationem, ad institutum nostrum non pertinet, siquidem illa mentis agitatio, et, ut vocatur, Vatum bacchatio, non literarum, sed actionis et gestus est, qui in scriptis cerni non possunt. Cognitionis exemplum est in Lucae et Joannis historiis, qui narrant, hic quae ipse vidit et nonnulla ex parte gessit, ille quae ex vitis fide dignis cognovit. Doctrinae Xemplum est in Pauli ad Galatas disputatione delegis
152쪽
m te concerning divine thius, exacti in the fame aras thel mere,on to talia about ilemisit, ne nother; and hether the , te or
153쪽
IIo To the riui os uelegis operibus et fidei justificatione, in qua
sacrarum literarum auctoritate rationibusque nititur. Quae cum ita sint, nobis ita versandum est in sacris auctoribus, ut haec tria, videlicet patefactionem, cognitionem et doctrinam non confundamus; sed quae patefactione tradita sunt, ea pro oraculis quae cognitione, pro testimoniis quae doctrina, pro hominum sententiis habeamus. Ita fiet ut tantum cuique rei, quantum ipsius natura postulat, trisbuentes, eas perturbationes evitemus, quae ex hubusce distinctionis ignoratione nascentes, non nisi eadem cognita et admissa tolli pos
Igitur fi quae occurrunt in sacris literis vel discrepantiae vel repugnantiae, diIigenter considerandum erit, utrum eae sunt in oraculis, an in testimoniis, an in hontinum sententiis : nam si erunt in oraculis, Opo
154쪽
Mos eone in the work of the iam, and
155쪽
tebit circumstantias omnes et locorum, et temporum, et personarum, et occasionum
atque causarum sedulo perpendere, ut in ea, quae Videbatur, discordia, concordiam inveniamus: quod si ne sic quidem invenerimus, tribuendum id erit ignorantiae nostrae, et credendum aliquid ibi esse nobis ignotum, quod si perciperemus summam ibi concordiam esse sideremus: nam spiritus veritatis, qui oraculorum istorum author est, non pugnat ipse secum nec in eum vel oblivio, vel error, vel ignorantia ulla cadit. Sin erunt in testimoniis, non oportebit nos nimis esse superstitiosos neque singula verba curiosius observare atque inter sese componere. sed ea Concordia, quae est in summa rei, Contentos esse; iam sciuorum aut trium testimonio credi leges tum profanae tum sacrae recte jubent, Cum tamen ejusmodi testimonia raro praesertim si de re sunt paulo vel prolixiore vel implicatiore in singulis verbis concordent, etiamsi testes sunt alioqui viri probi et veraces: debemus in sacrorum authorum testimoniis illam legem vel prudentiam vel aequitatem sine morositate
156쪽
nesses, although fure mimesses, thermis verrupright an honest men, suom agre in me vord, essetaris is it be in a matrer of av
157쪽
tate initari, alioquin nostra morositate nihil aliud consequemur, quam quod aut nulli auctores, sive sacri, sive profani, n bis satisfacient, aut eas minutia conciliare conantes quae conciliari nequeunt, ineptos nos ne dicam ridiculos praebeamus.
Ac quod dixi de testimoniis, idem dico de
hominum sententiis, videlicet tantum eis tribuendum esse, quantum sanctorum hominum dictis tribui debet, vel quantum ipsimet sibi tribuunt; non tamen ut eodem Cum oraculis loco habeamus, cum ne ipsi quidem hoc a nobis postulent.
NON dubito quin hoc loco nonnulli offen-λntur Clamabunt esse blasphemiam sacrasenin i literas esse divino amatu conscriptas, neque hominum, sed de arbitrio editas et quarum, si vel unum verbum in dubium vocetur, periculum
159쪽
periculum sit ne cadat earum auctoritas. quibus ego postulo, ne ante de dictis meisJudicent, quam ea rite et diligenter perpenderint. Ego sacris literis non minus tribuo, quam quisquam alius, et secundum earum doctrinam et vivo hactenus, et, ut spero ad finem usque vivama ac deum precor, ut potius me ex hac vita tonat, quam ut a tam sancta et divina doctrina vivum deflectere patiatur; sed quorundam superstitioni, hominum alioquin, ut ego existimo, non improborum, obviam eundum puto,
qui dum sic singula verba, ubi nihil necessieost mordicus urgent, perturbant imprudenter ecclesiam opinionum dissensionibus, quae qua alia via componi possint, nondum videre quivi et tentata sunt, idque jam diu, et a multis, multae viae: ego vero sententiam meam, et rationibus, et ipsarum, de quibus agimus, sacrarum literarum auctoritate, planam, ut spero, faciam. Deinde si quid in ea est incommodi, conseram, cum dissentientis sententiae incommodis, quae si majora Mevicero.