Lucta D. Thomae, contra praemotiones physicas imo etiam S. Augustini contra gratiam physicè efficacem. Sub earum media inter extremas expositione. F. C

발행: 1651년

분량: 143페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

ostendimus in Logica, species ab indiuiduis non distinguantur,nisi penes conceptum confusum &distinctum, quo indiuidua concipiuntur: sed de his alibi ex professo fusius, ut dixi. - LIV. Probatur coiisequentia assumpti f. si Deus prεmoueat premotione physica, sensu sepra dato, ad Absalonis incestum, ad Pharaonis indu rationem, ad Iudaeorum Christicidium & alia id genus crimina ; praeterquam quod id consonum non sit Trid. Sess 6. Cant 6. Si quis dixerit non esse in potestate hominis , vias siuia malas facere, sed

mala opera, ira Pt bona, Deum operari &c. nathema sit. Ratio reddi non poterit, cur istorum actuum sit permissor tantum, & non author η cur E contrae bonorum author, & non permisior tantum ' quia cum creatura nihil praemittere potuerit, nisi physice praemota, videtur Deus ad x vetrosque actus a seipse , & extrinsecus a nemine

inibitatus, aeque ossicaciter creaturam praemou

N ; ac proinde quod absit) aeque virorumque author esse r unde Caluinus lib. I. institui. cap. 18. & lib. a. cap. ' & etiam s. cap. 2 q. quod manulli Praemotores respondent Deum don nisi ista crimina perinittere, Friuolam, frigidum, subterfugium , nugas, delirium &c. dicit; & merito equidem,quia Deus ex se a nemine inuitatus proh et ac im malum; ut ille aetiis sit,physice pra

mouet ; & ut ille actus sit liber, etiam physicupta mouet; quid igitur superest, quod permixx x

42쪽

tantum, & quod abesse possit, prout permissa vi permissa abesse possunt i an forte malitia actus tcerte non video. fateor quomodo malitia abesse possit ab actu libero prohibito, ac proinde nec quid illa praemotioni superaddita permissio

prosit, ut Deus, non aeque, imo magis, dicatur minor peccati, quam creatura et reuera , nisinos diceremus Deum non determinare creaturam adsibstantiam actus mali, non Video clua ratione,

vel etiam in nostra sententia, Deus esset permissoractus quae mali, & non eiusdem qua mali author, quod tamen est haereticum, ergo ctc. LV. Dices, errauit quidem Caluinus,quia dixit Deum ita mouere ad malum,sicut ad bonum, eo quod non satis distinxerit inter peccatum qua actum, & inter peccatum qua malum et item quia concedere non voluit istam distinctionem de necessitate consequentis tollantis libertatem, & de necessitate consequentiae saluantis illam: sed non errauit , quia agnouit praemotionem physicam siue gratiam physice efficacem, ergo ctc. LiV I. Resp. Transeat assumptum, & rogo an nostri P motores sensu dato,idem reipsa non

dicant & proinde simili errore non errent, id

enim omnino conuincere videtur probatio p cedens : deinde distinguatur nobis, obsecro,prae-

mouere ad actum prohibitum liberum , &p mouere ad actum qua malum numquid ille qui libere ponit actum prohibitum, cui videt a C ' nexam

43쪽

nexa esse necessario malitiam,saltε interpretatiud ponit actum prohibitum liberum qua malum ' negari non potest : igitin similiter Deum prae mouere ad actum liberum prohibitum, cui videt annexa esse necessario malitiam, teste interpreta . tiue est Deum premouere ad actu liberum prolii bitum qua malum : imo scire velim, an creatura non sit author peccati, praecise quia se libere determinat ad actum liberum prohibitum ' magis autem ex dictis Chyfue L libere a Deo ad actum talem determinatur, quam ipsa seipsam ad illum determinet; igitur Deus haud minus,imo magis quod absit ese debet author peccati istius,quam creatura: denique iterti rogo ut mihi distinguant

necessitatem consequentis a neccssitate con quentiae ex antecedente necessario antecedentis

necessitate, uti est in proposito, id enim difficul

ter facient.

LVII. Probatur consequentia assumpti 6. si Deus ad malum primoueat premotione physica, sensu supra dato,non apparet primo cur peccat , res Dei voluntatem non faciant, sed suam, Cum peccanti contra illud Concilij Araus Can. 23. suam voluntatem homines faciunt, non Dei, quavia id sisnt, Dad Deo disylicer. Secundo cur aliquos ad malum non praedestinet ' contra illud eiusdem Can. 23. aliquos Pero ad malum diuina potestate prodestinatos esse ron fistum non credimus,sed etiamsi ης, qui tantum malam credere relint, cum em i ς-

44쪽

detestatione illis anathema dicimus. Tertio cur Deus bonos per suam gratiam, malos autem per hominum malitiam,tales futuro; praesciuiti contra illud Concilii Valentini Can. a. Fideliter te i , nemus is placet tenere Deum bonos prociis omni- no per gratiam sevum bonos futuros ct per eamdema gratiam aterna praemia accepturos: malos pracu per propriam malitiam malas futuros &c. Quarto is quomodo D. Thomas conciliari possit cum Aut gustino dicente I. nemini tribuas quod peccas, nisia tibi. lib. I . de Ciuiti cap. 7. Deus peccata homi- ., num potuit praesicire, non facere.. ist. 12o. Homo a es iniquus, duo dixi nomina, homo, iniquus, in istis a duobus nominibus unum est natura, alterum culpari unum tibι Deus facit , alterum tufecisti, ama quod

i Deus fecit, oderis quod tu fecisti. in Psalm. 4 . &i de peccati merit. lib. 2. cap. 19. extolli quippe insuperbiam, propria voluntatis est hominum, non opos ris Dei: neque enim ad hoc eos compellit aut adiuuath Deqs. Vnde .shpra cap. II. nullius culpa humana, in Deum referas causam. & cap. I 8. inatim volun-ρ authorem Deum , es reserendam nefas est; dicere, ergo θαι ν

, SOLUTIO OBICECTIONVM. o

a LVIII. Bijcies I. Motio qua Deus volum, tates nostras mouet , referri non, debet in id quod Deus cadem actione qua VO-

45쪽

luntas vult, agati sed in omnipotentissimam Dei potestatem, magis continentem Voluntates nostras, quam nos ipsi, siue quia in diuina voludi te magis latet voluntas creaturae,quam creatura ipsa, eigo probationes istius primae Reserationis nullae: probatur assumptum I. ex Augustino de Correp. & gratia cap. I a. tantum quippe Spiritu sancto accenditur volantia eorum , ut ideo possint, quia sic νolunt: ideo sic velint,quia Devi veratur Pinunt.& cap. iq. sic enim velle o nolle est in ratentis aut nolentis potestate,ut diuinam voluntatem non impediat, nec sup rei potestarem. & infra Deus sine dubio habet humanorum cordium, quo placet inclinandorum omnipotentissimam potestatem': 2. Ex S. Thoma I.p. quaest. I9.art.8. cum igitur voluntas diuina fit efficacissima, non bolam sequitur quod fant ea qua Dein vult fieri, sed quod eo modo fant,

qua Dein ea fieri vult. & quaest. 6. de malo. an. I. ad 3. Dein mouet voluntatem immutabiliter propteres actam virtutis Uouentis, erg3 O c. . . :LIX. Confirmatur, vel voluntas nostra sic seipsam motici,Vt non egeat determinari ab alio,vcl a Deo praemouetur physice ' sed primum in

contra Diuum Thomam I .p.quaest. I9. art. l. ad

s. quod erat, quod est ad pirumlibet , non sequitur aliqua actio, nisi ab aliquo alia inclinetur ad buum, ut dicit Commentatisr in a. Phys. Textu q8.&c. Respondet , dicendum quod causaqua est ex se contingens, oportet quod determinetur ab aliquo ex-

46쪽

teriori ad essectum, sed volunt diuina, qua ex benecessitatem habet, determinat seipsam ad volitum, ad quod habet habitudin non necessariam , eirar x. Resp. Negando assumptum pro I. parte, dum enim motio illa in omnipotentissimam Dei

potestitem resertur magis continentem voluntates nostras,quam nos ipsi eas contineamus, non

significatur Deum posse sua omnipotentissima potestate facere,ut effectus liberi aut necessarii i differenter sint a causa libera aut necessaria, ciuia

ut doctissime loquitur Thomas V Valdensis lib.

I. Doctrinalis fidei cap. 23. necessitaέ ergo prace dens non compatitur ar bitraj libertatem, ct ideo ipso non conuenit humatus essessibus. periculote ergo, ut mihi videtur, quidam magni piri necessitatem istam praecedentem ponunt in humanis operibus, etiam ct quod fluat a volantate Dei, maximo cum antiqui Eccis Patr:bus nihil consonans reperire possunt, cum conantur &c. cuius ratio esse potest, quod sicut Deus in omnipotentissima sua potestate non

habet voluntatem ut voluntatem facere nat ram, & e contra naturam ut naturam facere voluntatem , magis quam hominem ut hominem facere brutum, vel e contrit: ita nec in illa ha tper naturam non subiectam voluntati siue peragens per modum naturae, quale est praemotio physica, Moere actus voluntatis liberos & contingentes , iste contra per voluntatem non subiectam

47쪽

ierum natu fue per agens per modum Volun- tatis emccre naturae effectus necessarios non liberos &c. sed innificatur Deum in omnipotentis sima sua potestate, sic continere voluntates nostras, ut ad effectus, quos libere & contingenter fieri vult, applicet causas liberas & contingentes,& ad essectus quos e contra necessario fieri vult, in causas necessarias applicet, quod Diuus Thomas clarissime docet I. p. quaes. I9.art.8.in corpore: cum igitur voluntas distina sit efficacisiima , non solam sequitur quod flant ea, qua Devi νουθ feri, sed qhod eo modo fant,quo Deus ea fieri vult. vult alitem Param fleri Devi necesarib, quadam contingenter, τι fit ordo in rebus ad complemetum uniuersit. Cr ide.

qvibusdam essectibus aptauit nota) cavsas necessarias, qua deficere non possunt. puta per activam suam indifferentiam ex quibis essectus de nece sinuare prouenirent. quibusdam autem aptavit citerum

pota causas contingentes defectibiles puta peractivam suam indifferentiam ) ex quibuι essectus

contingenter eveniant. non igitur propterea lectus votiti a Deo eueniunt contingenter, quia causa proxima sunt contingentes e sed propterea, quia Deus voluit eos contingenter euenire contingentes causas

ad eos praeparavit. Vide quartam probationem minoris supra Chys et .)26. quia autem: ista causarum aptatio, applicatio & praeparatio, non ita uniuersaliter nobis conuenit,uti Deo, dicitur Deus voluntares nostras magis continere, quam

48쪽

nos ipsi eas contineamus: Unde nego consequentiam- Ad probatione autem assumpti ex Augusti T. X I. Resp.Illum impertinenter nobis obiici, quia tantum de operibus salutiferis locis citatis loquitur, non Vero de omni actu libero voluntatis , ad quem in Aduersariorum sententia praemotio physica requiritur : quod autem de istis operibus loquatur Augustinus, patet ex op. Iq. de correp. & grat. obiecto, ubi post haec verba:

etiam de ipsis hominum voluntatibus, quod vult, cum vult facit, ut opera non salutifera excludat, ait: tiis forte cur ex multis aliqua commemorem quando Deus voluit Satili regnum dare , sic erat in potestate I sraebitorum subdere se memorata piro, me non subdere, quod Ptique in eorum evat positum voluntate Nertam Deo valerent resistere: si tamen de operibus

salutiferis & non salutiferis indifferenter loqueretur Augustinus , expositio Diui Thomae per

causarum aptationem supra allata optime congrueret iuxta illud Fulgenti j eius discipuli lib. 1.

ad Monim. cap. 9q. hoc autem in Deo facimus, quod Deo in nobis faciente datur ηοbis ut faciamus. quod euidenter in Epist. ad Heb. ostenditur,' ubi cum de Dao dictum 6set: aptet caudis vos in omni bono, ut faciatis voluntatem eius. continuo sequitur faciens in vobis quod placeat coram se & L T II. Ad probationem vero assumpti ex

Diuo Thoma solutio patet ex responsione ad as

49쪽

L x III. Ad confirmationem denique, R spondeo voluntatem nostram seipsam lac mouere, ut egeat ab alio determinari determinatione propria primae causae siue primo principio, quae saluatur in simultanea actione,uti hucusque prObatum est. ad Textum vero Commentatoris

Respondeo vel ipsum loqui de eo quod est pas sue indifferens, & non de active indiffcrenti, de quo nos loquimur; vel si de voluntate seu de eo quod active indisserens est, loquatur, istud aliud quod requirit, quo hoc active indifferens ad unum inclinetur, aliud esse non potest, quam praeuia obiecti propostio , quae S praemotione

physica Thomistica tantum distat, quantum o tus ab occidente: unde S. Thomas ad Ommemtatorem recte respondet: diceηdum quod causa, qua est ex se cuηiingeηi, Oportet quod determinetur

ab aliquo exteriori , id est ab obiecto proposito, ad σιctum , id est ad actum; sed voluntas diuina, qua ex se necestatem habet: puta essendi secun dum se & actus suos cum illi identificentuc δε-rermiηar seipsam ad actum, quo Vult volitum, ad quod habet habitudinem non necessariam .r quamobrem, vcrum quidcm est quod Diuus Thomas hic soli diuinae voluntati tribuat seipsam deter minare ad actumqua actum, quo vult Volitum,& non ab obiecto proposito, quasi illo non proposito, & existente diuina voluntate, actus Ciuinae Voluntatis qua actus non seret,quia hic actus

50쪽

qua actus necessario est , imo alioqui desectu primi per se liberi siue a seipso & non ab aliunde

proposito obiecto, procedendum esset in infiniatum: Verumtamen id non impedit ne voluntas nostra determinet seipsam,& simul determinetur ab obiecto exteriori proposito , sicut illo non proposito actus Voluntatis nostrae qua actus non esset, quod sufficit ad distinctionem nostrae voluntatis a diuina & primo libero, nec aliud in tendit Diuus Thomas, ut etiam patet ex iis qua habet I. p. quaest. 83. art. I. ad 3. nec propterea Diuus Thomas nostrae voluntati finitae mirabilem tribuit perscctionem, quam, etiam respectu Dei, vix capiat intellectus noster; quia perfectio, quam intellectus noster non capit,non est activae, indifferentiae , sed identitatis actuum liberorum cum diuinitate, quam actibus voluntatis nostrae non tribuit, sed illam dumtaxat. L x IV. Instabis cotra Solutionem assumpti. ibi significatur Deum sua omnipotentissima potestate eminenter continere liberam nostrae v luntatis determinationem, & praemotione physicam voluntatem nostram determinare, quat n us exit ab omnipotentissima Dei, potestate , ut eminenter continente Voluntatem nostram, &liberam ipsus determinationem , sed talis P motio non laedit libertatem, quamuis ab initam si co sit efficax & infallibilis, ergo

SEARCH

MENU NAVIGATION