Reuerendissimi domini Thomae de Vio Caietani ... praeclarissima sexagintaquatour notabilium sententiarum noui testamenti literalis expositio, in duodecim capita distincta quae totidem ientacula noui testamenti, ratione operis initio reddita, inscribu

발행: 1538년

분량: 203페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

IENTACULI PRIMI

d Gnmalu locutus sum ed sima quia etia ille repria henderat ipsimi de modo loquendi,dicens,Sic respondeuec Vndio ergo docemur in hac do'inica ri onsisie:du dc

documenta interpretata,& milioritatem iustorii insinu

ia ab ipse tu sim capitehabemus. Et si quaeratur cur no respoderit diis aliquid ad intere ratione de discipulis,dici p5t vel responsio de doctrina, acquot resposio dediscipulis: Oniam ex qualitate doctrinae pedet qualitas distipulorum Nel Q percussio mas xillae interruperit resensione domini interrogatis,Quid

me inserrogascAD ADMIRATIONE 'de .erbis domini cora

Caipha, Amodo videbitis filium hominis &c.dicitur m mme necessaria tunc fueriit,& propter totu mundu, repropter ipses potifices ac seniores,ut inexcusesbiles se itos M possentis Ad cuius clariorem intelligentiam sciendum hummarie est,iuisse a prophetis de messia praedicta sex. Primit de vita sancta:propter quod miserui ad Ioanne baptistam,quaerendo si ipse erat Christi Secitdu de doctri diuinaepropter quod etia Sametiritana dicebat mes fas docturus esset omnia eniti demiraculoru multitudine de excellentia:propter quod Iudaei dicebant, Christus. quum venerit,nuquihlura signa seciet qua quae hicotc anum q, ipse esset red turus S saluaturus p ulis Israel propter quod vis hodie Iudaei expectant mesuam:

ut educat eos de captiuitate,& magnificet eos.Quintu is

ipsς essa rex potetissimus:imo rex rem,& dominus domi iluxndemagi quaesierunt, hi est qui natus est rex Iu daeoru c Nathanael & turba in die palmarii Cluim res gem appellarunx.Sextu ipse pauper humilis* conuersaturus ellet cum hominibus:& morte turpissima cum sceleratis puniendus.Vnde dominus discipulis Ioannis respindens de seipse, post enumerata potentiae suae miracula, oestimationem pauperum,& moriis suae ignominia,subs, iunxix dicens:Pauperes euingelizantur:& beatus qui non

32쪽

suerit scandalizatus in me:scilicet ob mortem meam.

SQuia igitur haec de Christo praedicta fueram&in ipso

domino conspiciebantur impleta tria prima:& sextu pro parte executum:& pro reliqua parte,scilicet passione dc morte tunc inceperat dc fiebatirmabat ut de alijs duobus, scilicet quarto 3c quinto,dominus manifestaret pontificishus quod in ipso erant implenda.Et quia erant implenda post resurreetionem suam,& non tunc:ideo dominus &naec implenda,& ordinem simul monstrare dignatus est dicens quod ipse venturus est iterum cum gloria & pote istare a dextris dei M.ubi se saluatorem dc regem omnium aperuit Et dices:Eκ hoc autem erit filius hominis &canos, auit qudd intercedente passione& morte exaltandus essset ad dexteram dei,& venturus cum gloria. Fuit igitur valde necessarium ut dominus mytterium duorum acu uentuti suorum aperte distingueret:& ad primum specta re vitae sanctae,pauperis,humilis. 8 c. couersationem tam hominibus, in diuinaedo.'rinse& miraculorum excesstentia,&passione ac morte ignominiosa.ad secundum vero, resurreetionem, saluationem manifestam non solum animarum ed corporum, regiam dignitatem, dominiuvniuerale &c.insinuaret.Tum propter omnes qui audituri erant saltem per euangelium: quia mysterium duorum aduetuum occultum valde erat in tantum ut etiam daemo. nes videatur latuisicinam si cognouissent,nunqua domi inum gloriae crucifixissent um propter ipset senes:quia tunc dominus conspiciebatur ita abieetiis Abdi tus,deres Ileriis,ut nec cogitabile videretur quod ipse esset laturus rex potetissimus saluaturus populum.Et ideo praemonuit tuc eos quod per hanc abiemonem ac subieetione trasiturus erat ad dexteram dei, dc iudicaturus orbem cum pol si te Scrut sic quantum in se erat instimeret pontifices &seniores,ut si vesten possent resipiscere nullamst excus

tionem ignorantiae praetenderent:quare non aperuitnos

bis mysterium duorum adventuum messi Gquum interro

QUAESTIO

33쪽

IENTACULI PRIM 1

gauerimus 3c adiurauerimus euinc Era tunc opporri muri tempus manis standi mysterium hoc,quando interorogatio dc adiuratio facta a pontificibus 8c optimatibus, responsionem non habuisset completam 8c claram, nisi duorum adventuum mysterium fuisset apertum: & quando opus quod tunc exercebatur, ut verbo manifestar tur exposcebat. Tunc enim quia causa Iesu quasi impii iudicabatur,meruit ut causam α iudicium uniuersi orbis

acciperet.

AD A OMIR AT ION E m coram Pilato quas

druplicem , iuxta quatuor domini verba , dicitur or odinate.

Et ad primam de illis verbis,A temet om hoc dicis αι

spondereir quod ratio verborum suit ut Pilatus gentilis cafieret responsionis dadae ad quaestionem propositam. Tu es rex Iudaeorumcoblata* Iesu nihilominus ration shilis est occasio interponendi haec verba ante in respondesint ad quaesitum.Occasio siquidem fuit:quia Iesu domino

introducto in praetorium,pontifices manserunt 'tra, ne contaminarentur ingrediendo domum viri gentilis durante Biennitate paschali:& Pilatus cerimoniis eorum descendens,exiuit ad eos, diturus qua accusatione arier, rent aduersus Iesuma ontifices autem accusauerunt eum in se Christum rigena secisset.Pilatus autem ingressus in praetorium sine Iudaeis,interrogauit Iesum,Tu es rexIuadaeorum: Quia igitur dominus Iesus absens fuerat quum fuerat accusatus a Iudaeis, occasionem rationabile habuit quaerendi a Pilato an ex Gan ex Iudaeorum ore interrogationem hanc faceret.

maiiovem verborum talium stlit,ne Pilatus fallereturastiliorum Iudaeorum callida accusatione usurpati ritushregii. Si enim Pilatus ex seipso de regio titulo inquis rere quum Pilatus esset gentilis,& nullum reputaret hos minis regnum nisi de hoc mundo interrogandu Tu es rex

34쪽

Iudaeorum plane interrogaret de regno mundano 3c ros quales sunt ath reges:&non oportuisset dominum rolpondendo loqui de regno quod non est de hoc mundo sed aliter respondere.Sed vh: Pilatus interrogat Maccusa. tione Iudaeonina,qui ipsum ideo regem dicebant se secisse, quia dicebat se Christum,& regnum messior non erat denoc mundo,ideo prudentissime dominus antequam rospondea interposuitan loqueretur ex se:an ex ore Iuda clarum:vt confitens Pilatus se loqui ex ore Iudaeorum,intela ligeretpropriam vocem,audiendo a domino aequivocastionem regni inter regnum messiae,de quo loquebatur Pilathis eae ore Iudaeorum,nesciens propriam vocem: 8c reurum mundanum,de quo putabat Pilatus accusationem fieret responsionis suturae: tanquam a

diiset: putas facere officium tuum inquirendo de usurspato titulo regio secundum regna huius mundi: scito quod regnum Messiae de quo accusant me Iudaei .non est tale. Ad secundam autem de verbis illis:Regnum meum noinde hoc mundo:dicitur quod aliud est iustificationi ca Desilae studere ut euadatur sententia,& aliud est iustificare eausam suam quantum si issicit ad tollendam apparentem Occasionem scandali. minus Iesus coram Pilato no stridebat iustificationi causae suae ut non damnaretur, qui ad hoc venerat ut morte turpissima afficeretur: sed quoniam

hocip qudd seipsum affirmauerat Christum,ac per

hoc re ,nonnulla occasio poterat apparere Pilato genMtili cogitandi quod dominus Iesiis aspiraret ad regnum Itia Dorum,&ideo praedicaret populo: ideo dominus Iesiis hanc quae apparere poterat scandali occasionem tollere curauit,distinguendo regnum Messiae seu sinimare no aliorum m penes causiam & effectum .Penes causam qui dem :quia regnum eius non est de hoc mundo. non dixit, non est in hoc mundo: sed novi de hoc mundo.Regnum etsi hora est de hoc mudo.Naestauta natura.Et hoc vel

35쪽

IENTACULI PRIMI

ut regnum patrisfamilias qui naturaliter inrcit in domo sua:vr in principio mundi erat. Vel vi r num eorum qiu nas mur reges haereditario iure:vt filii & heredes regum. Aut ab intelledita adiuto ane vel industria: visunt i qui vigentes ingenio,industria multa se ad regnum prou huc.

Am a poxentia: ut tyranni. Aut voluntate:insunt ii qui per Hemonem ad regnum perueniunt. Regnum omnium

forum est de hoc mundo: quia ab ijs quae huius mundi

sunt,causatur,s Sed regnum Christi no est exhoc mundo:Vtpote ex nuisi limoi causarum veniens. Sed vi apostulus promulguuit,factus est obediens in vad mortem crucis:propter qa , deus exaltavit illum,& dedit illi nomen quod est luper omne nomen; ut in nomine Iesia omne genu.flectatur coe testium,terrestrium,isc infernorum.Ex propterea dominus dixit Pil m,Regnum meu non est de noc mundo. Et masnisest uit hoc in affectu;quia si ex hoc mudo esset regnum . meum: ministxi v xi v mei deceriarent ut non traderer his daeis.Si quςrerem regnare, secissem ut ministri mei te. cremes decertusent-adhuc decertarent ut non traderis voluntati Iudaeorum.quod tam longe fuit, ut nullus unin

nec Ioseph b Arimathi nec Nicodem' nec Getarus nec Quispi m unico etiam verbo ceri ueri yro Iesu, pendeterius ςavse cor in Pilato.Irat ex hoc affectu percipere facilς potes Pil te quira regnum meum non est de hoc mun do,quod non quaero populum auertere ut regem me ha heanx.ft m h ς domini tentenxia intantum apparentia scidali in mente Pilati sublata est,ut exierit ad Iudaeos dicesse nullam causam mortis inuenire in eo. WAd tertiam admir tionem de subiunctis verbis :EM in hoc natus sum,S'ad hoc veni in mundumvi testimonium perhibeam veritati Scaespondetur in haec verba ordinantur ad propositam materiam de regno Christi:& ad idem tendunt quo priora verb .Et sunt conuenientissime indu

36쪽

sonae ad qu uri sermo diriginatur.Ex parte siquident materiaemam sermo erat de regno non ex hoc mundo,de Iessus erat rex non ex hoc mundo adaec autem figmentdepu ntur a sapientibus huius mundi: dc tanquam conficta ab

iis qui religionis cura gerunt propter populos &c., ideo

dominus veritatem proponit se adeo meri, ut venerit in mundum non ut adinventiones humanas praedicet,sed in .eritati testimonium perhibeat.Ex parte vero Pilati quia oportet eruditore ex communibus sibi S auditori 6c qua, tum potest ex gratis auditori procedere,ut sic capax fiat doctrinae.Christo autem δέ Pilato non erat communis ratio scripturarum,nec religionis cultus:sed solummodo naturalis mens ac per hoc veritatis amo nihil enim communius ac amabilius est hominibus secundum mentem quatitveritas.merito ergo a veritatis studio processit sciaturus viro gentili quod non erat figmentum id quod de regno sim non dehoc mundo dixerat.Duplicauit autem significationem ingressus sui in mundum,per natiuitatem & aduorum,dices,Ego natus sum 5e veni in mundum : propter duas in se naturas,ut homo enim natus estivi deus verovenit inmundum,deus homo factus. Et quotliam testim nium Christide veritate,non erati ab omnibus suscipienis dum fide debita ubiungit discernendo suscepturos a non suscepturis,ex diuersa habitudine ad veritatem,dicta,Onanis qui est ex veritate,audit vocem meam.hoc est,quscuo amator,inquisito susceptor,tuto est veritatis,non in hac vel illa materia,puta geometrica,physica dccised voritatis simpliciter,ita quod nulli vero repugnen audit vocem meam.omnis siquidem talis est ex veritate hoe est,me parte se tenet veritatis,dc ex veritate venit tanti exemplastum ab exemplari.Oportuit autem dominum apponere

haec verba de auditoribus suis,ut hincposset intelligere Pilatus duo:scilicet Sc qualitatem eorum qui audiebant ip sitis domini doctrinam,& sequaces illius erant,quod scilis

37쪽

IENTACULI PRIMI

cet erant homines non vana sectantes,sed veritatem am

res ac sedi antes,& qualitatem regni sui,scilicet quod est re nnii veritatistata vi dignatus sit dominus dicere de r notio non solum negatiuam,scilicet,Nori est ex hoc mundo sed insinuare affirmativam cilicet quod est regnum veristatis:& simul articulum alium a Iudaeis obieetiim ,scilicet quod subuet tebat ac seducebat populum,tacite elidere ea dem ratione qua articulum de usurpato regio titulo excluis sici&ad innocentiam discipulorum tuedam.Ex hoc enim quid ipse seli veritati operam dabat:& ex veritate eratqui ea audiebant:manifeste sequitur quod nulla erat Eluctio, nulla subuersio,nullus ad malum,nullus ad vana prouincabatur:sed tota Christi praedicatio,totum Christi r ni

ex veritate,&in veritate,& ad veritatem erat.Poterat ex

hac domini sententia Pilatus occasionem discendi a tantae famae magistro accipere:sed quum interrogasset, id est veritas non expectata res ontarie exiit Iudaeos:vrposte qui non curabat discere a Christo. v Ad admirationem demum 'uartam coram eodem Pilato de responsione illa,Non hineres aduerius me potestate vllam nisi tibi desuper datum essetidicitur quod haec vera ha domini non sunt verba generalia kd singularissima,ac valde novam,occultam,singulare* Christi innocentiam significantia.Inter Christit enim & reliquos homines hareerat differenti quod reliqui homines habebant superi rem iudicem ex duobus capitibus scilicet Sc ex parte superiore:quia sic adeo ordinatu est:iuxta illud apostoli: Omis nis potestas a deo est:quia quae a deo sunt,ordinata sunt.&α parteinferiore: hoc est ex proprio peccato,saltem originali,ex quo incidit homo ut ab homine punibilis esset Christus aute quia nullius omnino peccati particeps erat, nihil ex parte sita habebat unde potestas quaecun hum . na haberet aliquid contra eum:re propterea Pilatus existi parte superiore potestatem habebat aduersus eunti Siliis

38쪽

in larissimam ergo suam innocentiam dominus flanificauit per hanc responsionem,dicens quM nullam aduertis ipsum haberet Pilatus potestatem,nisi ei Pilato datum esset desuper.Dixit desuper,&non dixit ex Romano imporio aut Caesarea authoritatervi comprehenderetur prima causa,diuina scilicet dispositio, in secundaria,quae erat

potestas Romani imper 3.Ac si aperte diceret, Quod ha,

Deas contra me potestatem,non est ex demerito meo , sed quia es praeses.Et hinc optime cum nota cautilitatis insoruntur sequentia verba, Propterea qui tradidit me tibi, maius peccauim habet .propterea,quia scilicet innocens ego sum,qui me innocentem tradidit tibi tanquam m solactorem:maius peccatum habet. Tu quidem peccas scies quod per inuidiam tradiderunt me tibi sacerdotes,& non resipisces:sed illi qui causa principaliter sunt, maius peccatum habent. Et is iuxta hunc sensum intellexerit Pilatus domini verba,testatur euangelista dicens Q exinde Pilat' volebat dimittere Iesum.ex audita quippe Iesu innocentia cum proprio peccato mouebatur Pilati animus ad dimittendum Iesum.

AD ADMIRATIONEM coram Herode, quare

dominus non respoderit:dstitur quid euangelista nullam explicans specialem interrogationem ab Herode facta sed per verba generalia narrans Herodem interrogasse dominum in multis sermonibus, simul* narrans quod sperabat videre miraculum aliquod a domino Iesu fieri insinuauitinterrogationes Herodis non fuisse iudiciales, sed curios .eadem etenim curiositate qua mouebatur admiraculum aliquod videndum , inducebatur ad propo nendum domino quaestiones curiosas:&propterea domunus sicut noluit uti potentia sua ad facienda miracula, ita noluit uti scientia tua ad satisfaciendum curiositati Hos

rodis: instruens per hoc nos ut 6c potestate 5c scientia

39쪽

IENTACULI PRIMI

utamur a d aedificationem,& non ad curiositates aut quarcim* alias vanitates. Non suberat προ causa respondens di Herodi curioso,scut affuit causa re ondendi Pilato itis dicialiter inquirenti:qui nescius de vero regno messae,poterat scandalizari,ut die ima est.' acuit ergo dominus coram Herode,vthaberetur 5c nactaretur ab Herode ut fatuus: quod & subsecutum est.HOrodesquippe vir secundum mundum prudens, conserens audita de Iesii ex sama,&obieeta a pontificibus,praecipue quod faciebat se Messiam, cum tanto Iesu silentio coramis interrogante in multis sermonibus,quibus usus potuis, set ipsius Herodis beneuolentiam acquirere,& tueri se costra persecutores suos, ansam habuit cogitandi quod Iesiis esset vanus,utpote non loquens coram magnis viris sidcoram vulgaribus, 3c eo amplius quod viderat Ioannem baptistam prudenter secum loquentem, Iesum autem nee ad interrogata suarespondentem cernebat:censui in esset ut fatuus tractandus:& sic illusit vinealba. Sed saluator altissimo consilio se illudi voluit: ut mundus hinc videret quod non sapientibus huius mundi viis, non amittis,non industi is humanis traxit ad sitam fidem mundum: sed vis eius ad conuertendum ad suum remum mundum, fitearunt tales visit habitus seruus a principibus& sapienti. hus huius mundi . Propter quod ab omnibus iudiciis hus voluit reputati imo tractari ut fatuus, non verbo,

sed multiplici fiasto illusionis. nam a pontificibus &Horode 3c Pilato iudicatus 5c punitus est utlatuus. Sciebat enim quod sapientiae a amitiae maximae attribuitur facere se caput nouae legis populorum: R ideo hanc de se lanionem auferre studuit tot propriis derisioibus: ut vel ne crederemus diuinum opus esse Mem Christ. Haec de ter

ita quaestione.

Irin quartam quinionem de scripta domini Iesu

causa,Iesus Nazarenus Rex Iudaeoru: nonnullat dubitatio orit. quia imuItis, quatuor scilicet

40쪽

QVAESTIO QUARTA. ai

causis, fuerat dominus ac satus:scilicet de tributis nolidandis caesari,de seductione populi,de blasphemia scilicet Quod filium des se fecit,& de laesa maiestate,quod se incere curabat. m quia de nulla causa legitur dominum se iustificasse nisi de ilia cilicet de regno,ut patet in mans io: ac per hoc minus videtur quod ista debuisset scribi,uper crucem:utpote purgata. Et confirmaturiquia Pia latus qui scripsit causam: stquam disciissit hanc causam, pronunciauit Iesum non esse reum mortis:ac per hoc non esse reum laess maiestatis. mirum est igitur quod scripsit

hanc causam.

AD HAEC dicitur quod ex quatuor capitib'oportuis

causam hanc scribi. m ex parte pontificum,tum G parte causarum,tum ex parte Pilati,tum ex diuina dispositi,ne.Ex parte quidem pontificum alia fuit causa impellens eos ad mortem domin i Iesu,& alia fuit causa qua propo fuerunt Pilato ut dominum Iesum damnaret. Nam cauasa mouens pontificum animos ad domini Iesu morte, fuit amor propris dignitatis & authoritatis,ne Romani tolle. rent locum eorum. Quum enim temporibus illis multi

quasi propheis insurgerent,& populos ad se conuerterent cvt ActNGamaliel resert primo de Theodate,& deinde de Iuda Galilm:& de Ioanne baptista Iosephus dicit Herodem ipsum cepisse quia timebat concursum populi. quod

non selum potuit simul esse verum cum causa incstas re lata ab euangelio,sed consenar euangesto: tum quia dominus audito casu Ioannis secessit,quasi causa communis es& Ioanni fueritustilicet concursiis populorum ad eoru pridicationem: tum quia dominus Herodem inalpem appetolauit,quasi astute persialuentem Ioannem praedicatorem sub specie complacendi Herodiadi. Quia inqua tot cocursiis populorum erant,timebant pontinces ne tantus populorum concursus ad dominum Iesum pareret aliquam no uitatem ob qua simul cum tin aliis praecedentibus consis

SEARCH

MENU NAVIGATION