장음표시 사용
101쪽
dienda Missa diligentiam ad promitteret . Nec est quod opponas , me hoc modo non designare certam regulam , unde gravitas , vel levitas materiei deprehendi possit. Quin hae circumstantiae evidentius . quod stabilivi , evincunt. Quod si tibi haec ratio definiendi gravitatem , aut parvitatem materiae non sapit , nec mihi arridet communis Casu istarum plurium methodus , qua absolutas , & decretorias illas positiones, quae ex mero eorum arbitrio pendent, statuunt. Aliqua sunt apud omnes levia, ut consessio, aut introitus simul. Quaedam sunt gravia , ut medietas, vel tertia pars. Missae; & omnibus certo talia apparent. Quae ab his extremis recedunt, dubia statim evadunt i tibi levia, mihi gravia videntur. Cum ergo ex
intima rei natura rationes non Occurrant , quibus valeamus controversiam hanc transigere I non aliunde melius quam ex circumstantiis elicere possumus materiae
gravitatem sufficientem ad peccatum mortale , inspecta etiam simul ipsa materiae quantitate in se ipsa; uti fusius dicemus de quantitate materiae gravis, vel levis, dum de ieiunio disputabimus. Et revera adeo mihi verisimilis apparet opinio proposita, ut mihi persuadeam , neminem Theologorum repertum iri qui praefatumsdelem, quem modo descripsi , absolveret , si deliberato animo continuare vellet festis diebus desidiosissimum illud vivendi genus . Quare sicut improbabilis mihi est ista opinio, de qua supra, & quam docet La Croix Lib. III. parti I. tract. m. cap. I. dvb. II. num. his Verbis : Non est mortale singulis festis ad duos horas laborare, quamvis id velis facere, is re ipsa facias toto anno e quia dies , is Db
res illi non uniuntur in ordine ad constituendam materiam gravem pro inhonoratione
alicuius festi : ita improbabilem censeo hanc alteram : Non peccat mortaliter quivellat deliberato animo integrum annum festi diebus audire Missam pia recitatam Epistolam, cetera omnia quae praecedunt ii ue ab initio Missae. IV. Quamcumque Missae partem sine rationabili caussa omittere , est peccatum veniale; & de hoc nulla est dissensio. Partes componentes Missam aliae sunt principales, in quibus Sacriscium consistit ; aliae integrantes, & praeparatoriae . Consessio, introitus, Gloria in excelsis, & collectae sunt preces, quae partem non adeo notabilem Missae constituunt, ut qui illa omittat, nostra quidem sententia, peccet mortaliter . Pax Iordanus tamen , & alii non pauci sentiunt , eum qui praefata omittit, peccare mortaliter . Ex quo collige, me .si utroque extremo severitatis,& laxitatis, quoad fieri potest, declinare. Epistola, & Evangelium, quae verbum Dei sunt, legemque christianam continent, quaeque peculiari ritu, & solemnitate cani solent in Ecclesia, ut mea praesert opinio, non levem Missae partem efficiunt. canon , consecratio , oblatio seu offertoriam , si Te ante praefationem , sive post consecrationem , di assumptio partes potissimae sunt Missae. Quare qui omitteret assistere consecrationi, & astu in ptioni, peccaret Q cundum omnes mortaliter et quia
.n alterutra Sacrificium cQnsistit. Victima siquidem per consecrationem immolatur,
102쪽
dc per assumptionem consummatur. Immo, si quis soli consecrationi utriusque spe ciet interesse omitteret , peccaret graviter ; cum in consecratione essentia sita sit Saerificii. Id ipsum non pauci censent de communione, eo quod in hae Saerificium
consummetur , & sit nobilissima eiusdem Saerificii pars. Verum piget plures hac de re instituere quaestiones . Quis enim Christianorum , cui sua religio , & salus eordi est , voluntarie omittet, dum interest Missae , aliquam praecipuam illius
V. Quaest. II. An satisfaciat praecepto audiendi Missam qui duas medietates Missae
uI eodem tempore audiat , puta medietatem unius Sacerdotis usque ad conser tionem , is alteram medietatem insterius Sacerdotis celebrantis a eonsecratione usque ad finem ' Resp. Adfirmant Diana Part. V. tract. x Iv. res so. & alibi, Bonacina disp. Iv. quaest. ustim. punct. o. num. II. Dicastillus disp. v. dub. 3. num. o. Gesualdus
Leander tractx I. diis. I. quaest. lvis. Bauny, Bartholomaeus a S. Fausto , & alii. Opinionem hanc damnavit facultas Lovaniensis anno I 637. Eamdem anno I 679. diris devovit Innocentius XI. in hac, quae est 33. ex damnatis ab ipso propositionibus : Satisfacit praeeepto Ecclesiae de audiendo Sacro qui duas eius partes , immo quatuor fimu/ a diversis celebrantibus audit . Falsitas 'propositionis damnatae per se patet. Missa pluribus partibus constat , quae sibi invicem succedunt . Simultanea partium existentia repugnat naturae talis Sacrificii, quod motu labiorum peragitur. Ergo repugnat partes istas simul audiri. Caram uel in sua Theologia Fundamentali fund. 3I. numeri 778. pluribus consutat hanc opinionem. Inter alia haec promit num. 78r. Ergo, fi essent multa altaria, quibus fimuI esse praesens Petrus posset, is in uno Musa inciperetur, in altero Epistola, in altero Evangelium, in altero oblatio, in altero eanon, in altero consecratio, in altero piacommunio, is in altero ultimum Evaalesium , posset Petrus uno quo momento temporis integram Musam avdire.
Respondet Leander Ioco laudato simili argumento , sibi a Lugo opposito, his verbis . Dato per impossibile quod moraliter tale iudico ut quis possit assistere, e i teresse praeassignans decem partibus Musarum diversorum Sacerdotum , in debita distantia, humano modo, debita attentione , devotione , atque eum cognitione clara partium dictarum Missarum, is earum connexionis sufficientis ad integrandam unam Missam; tunc vere adimpleret etiam praeceptum audiendi Sacrum , quia in utroque casu eadem militaret ratio Haec referre volui , non ut tempus prodigerem in iis
resutandis sua enim levitate corruunt, di laxitate nauseam ingerunt sed ut hiae colligat lector, quid istorum , & similium Auctorum arbitrio in controversiis in rum transigendis deserre debeat. Adhuc in istius nostrae propositionis confirmationem placet pauca alia verba exscribere quae ibidem habet Leander. Inquit enim: er existimes, o Theologe, hanc nostram sententiam esse nimis laxam , aut contra
103쪽
bonos mores . Quia , cum omnino moraliter loquendo non fit practicabilis, nee laxa alicui, nec contra bonos mores videri potest . Ση igitur speculatiis , ibi metaphoce ex principiis intrinsecis probabilis; practiso vero , moraster loquendo, minime : quia illud quod speeutando asserimus, nequis ad praxim moraliter reduci. Unde ad praximnee obest, nec prodes haec sententia , Beet profit ad cognoscendam Deeulativam veri tatem. Si haec non sunt nimis laxa, quaenam erunt Immo sunt adeo relaxata, ut homines ipsi nequeant ea executioni mandare. Ait enim, speculative opinionem suam tantum esse probabilem : quia Haud quod speculando asserimus, nequit ad pra-xim moraliter reduci. Vix enim contingere potest quod decem , aut viginti Sacerdotes eo ordine simul Missiam celebrent, ut unus. introitum, alter Gloriam in excelsis, . alter Epistolam, alter Evangelium &c. recitent. Ceterum, si casu haec aeciderent , opinio esset probabilis. Et quia reipsa occurrit frequenter, quod duo, vel quatuor simul celebrent ; idcirco possunt fideles implere praeceptum , audiendo simul eodem tempore duas , vel quatuor partes Missae r & sic in praxi poterunt fideles duobus , aut tribus minutis praecepto satisfacere e quia plurimi sunt sacerdotes utinam non essent qui octo, vel decem minutis Missas celebrant . Ex his ipse audivi aliquos, pluresque huiusmodi reperiri, testati sunt mihi viri fide digni.
Quod vero unico minuto non satisfaciant practice praecepto, inde evenit quod moraliter loquendo numquam reperiantur tot Sacerdotes simul , necessario ad id ordine, gelebrantes. Unde concludit Leander, quod, si sua opinio non favet praeticae hxecutioni unius minuti, prodest tamen ad cognoscendam Deculativam veriatatem. Nae egregius speculator
VI. Quaest. III. An satisfaciat praecepto audiendi Missam integram , qui dimidiam partem ab uno Sacerdote , ἐν postmodum dimidiam partem ab altero avdit Deces est Resp. Duobus modis evenire potest quod quis successive a duobus Sacerdotiabus duas dimidias partes Missae audiat . Primo, servato debito ordine, nempe, squis audiat Missam unam ab uno Sacerdote usque ad consecrationem , & alteram ab alio usque ad finem. Secundo, inverso ordine, si quis veniat in templum tempore elevationis unius Missae, eique assistat usque ad finem; deinde alteram audiatusque ad elevationem. Sunt qui detendunt primam, minime secundam opinionem. Prima vix in praxi contingere potest, nisi Sacerdos decedat in ipsa celebratione pvel nisi quis pro libito velit absque ratione Missae partem ab uno, partem ab altero Sacerdote audire. Secunda, quae ordine inverso duas partes Miffae licite audiri posse contendit, frequentios in praxi occurrit; eamque recentiores magis communiter defendunt, alii tamquam probabilem, alii tamquam probabiliorem . Giribal
dus tractat. v m. cap. II. dub. 4. numer. I 6. La Croi X Lib. III. pari. I. cap. I. dub. 3. num. 6 II. Salmanticenses tract. v. eap. VI. punct. I. num. 7. V Vigandi tradi. κ. exam.U.
num. ioci. Mirum est, Auctorem istum, qui profitetur sanisrem , & probabiliorem
104쪽
DISS. III. DE AUDIENDA MISSA O . πρ
domitiam se amplecti, non infrequenter opiniones reipsa minus probabiles edoce re. Haec sane, de qua agimus , tu i graviores Theologos est minus saltem pro babilis ; quin Francilco Suarer , quem graVissimum, & doctissimum inter omnes recentiores reputo, est opinio isthaec suspecta. Inquit enim Tom. III. in iii. parti disp. lxxxv m. shct. I. Propter haec suspecta mibi semper fuit ilia doctrina, quam nonnullis etiam Theologis , im Iuri peritis dioiscere video : quia revera est parum eonsentanea intentioni eccisminci princepti , is religioni , ac reverantiae debitae bule Saeri io. Azorius de hac eadem Opinione loquen4 Lib. VII. cap. rar. haec scribit: Neque enim video, quo pacto rem diviΠam totam, is integram audiat qui eam peν. fragmenta, is partes audit, qui interrumpit, is dividit, qui ab uno Saero iseepto. recedit, postea ad aliud accedit ex parte. Deinde , fi vera est fecunda sententia, ficeret euique fine iusta causa rem divinam per partes audire . Sed audiamus ipsum Cardenas, qui, quamvis contendat, hanc de successiva duarum Missae partium auia. ditione propositionem nullo modo proscribi in altera propositione damnata de simultanea duarum medietatum auditione; nihilominus tauren fatetur, haud esse practice probabilem, si ad principia intrinseca animum intendamus . Sic enim ait dissert. xxx II. in prop. 33. Et quidem , si attenderemus folum ad prineipia intrinseca , recte diei posseti hanc opinionem de auditione Deeessima duarum medietatum, esse tenuiter probabilem propter dicta. Quod autem est tenuiter probabile, ipso Cardena iudice, non est congrua regula oper tionis moralis. Itaque, saltem ex principiis intrinsecis, haec opinio erit practice improbabilis. Ad extrinseca principia quod attinet, nempe Theologorum qui eam defendunt, auctoritatem, dico laudatam opinionem haud fieri probabilem. Siquidem iidem Theologi , sin omnes, saltem plures , qui hanc propugnant opinionem , docebant etiam alteram damnatam de simultanea duarum medietatum auditione . Errarunt in illa , cur non in hac
Quid quod principia intrinseca evincunt , fatentibus ipsis Probabilistis, illos erras. se Quid quod istae duae opiniones adeo propinquae sunt , dc assines , ut ex una
alteram profluere testetur ipse Tamburinus Lib. IV, cap. o, numer. IO. his verbis. In rigore Seram autumo contrariam sententiam e quia ex illis duabus partibus nequaquam conflatur unum Sacrificium , cui interesse iubet Ecclesia. Adde is absurdum quod ex priore opinione consequitur : nam se posset quis simuI ab uno Sacerdote diamidiam Missam audire, is ab alio eelebrante eadem hora in vicino altari, aliam diamidiam, ἐν hoc pacto satisfacere ; eum ad utrumque Sacerdotem moralis praesentia haberi possit; quod certe Suarei merito reputat absurdum. VI. Ratione autem evincitur , non satisfacere praecepto eum qui a duobus Sacerdotibus duas dimidias partes Missae successive audit. Siquidem Ecclesia praecipit audire unum, & integrum Sacrificium Missae. Praefatae dimidiae partes non constituunt unum, & integrum Sacrificium . Ergo praecepto non satisfaxit qui has duas
105쪽
successivavi partes audit. Mirum vero est quod ex Castropalao respondent Salmanisticenses tract. U. cap. v I. punct. I. num. 7. Esto, ut ait Palaus , illae partes independentes sint, neque unum Sacrificium constituere possint I ideoque illis assistens , nequaquam integro Sacrificio proprie, is in rigore esistat ; attamen ex benigna interpretatione Eeelesiae communi Doctorum iudicio approbata , reputandaς sunt partes unum Sacrificium componentes quoad effectum audiendi Sacrum , is, satisfaciendi Eceis praecepto. Mirabile, inquam , est responsum hoc. Atque, ut eius mirabilitas fiat manifestior, observaiadum est, sermonem nunc minime esse de Christiano qui, iusta cogente caussa, duas dimidias Missae partes audit ; sed de eo qui ex arbitrio absque ulla causis partem Missae ab uno Sacerdote , & partem ab altero Sacerdote audit. Qua consideratione facta , quaenam occurrit ratio interpretandi , Ecclesiam velle suam Iaxare, absque ulla necessitate, legem In hoc ergo posita est Ecclesiae benignitas, ut praecepta sua ad hominum libitum , & voluntatem accommodet γMissa est actio illa omnium egeellentissima , Sacrificium omnium sanctissimum, quod terrorem Angelis incutit, quod ab iisdem colitur, quod Sacerdotes semel in
ceptum continuare usque ad finem, atque consumere, etiam cum dispendio vitae, tenentur. Fideles vero qui una cum Sacerdote hocce incruentum Sacrificium im
molant, pro libito poterunt illud abrumpere , atque ordine inverso audire Semia per ne ergo, nulla necessitate impellente, leges, & praecepta hominum appetitio. nibus , & voluntati attemperanda erunt Quod de Sacerdote , in medio Missae occumbente, de alio ad finem perducente Sacrificium , opponunt, in ipsos oppositores regeritur . Quandoquidem , si absque hac necessitate Saeerdos aliquis interrumperet Sacrificium, gravissimum certe, maκimumque sacrilegi in perpetraret. Non est ergo quod eiusmodi extraordinarios casus obtrudant , ut ostendant, posse ad libitum fideles qui tantum Sacrificium audiunt, ipsum dividere in partes. No-que multitudo Auctorum, quos allegat Leander tract. II. dio. I. quaesit M. in sua opinionis praesidium , aliquantisper istius nostrae sententiae firmitatem elevat. Qito. niam Doctores illi, saltem pro maiori parte , alteram cum hac connexam , damnatam ab Ecclesia sententiam, ut indicavimus, propugnarunt. VII. Integram ergo Missam, ab eodem uulco celebratam Sacerdote , audire eκ praecepto Ecclesiae debent fideles. Neque ad Plures quam ad unam obstringuntur.
Quaproder, licet in die sanctissimae Nativitatis Domini tres Missae celebrentur;
nihilominus satisfaciunt praecepto, si unam tantum audiant. Pectant autem , non modo cum reipsa Missam audire negligunt ἱ verum etiam quando periculo gravi illam omittendi voluntarie se se exponunt ἱ tametsi casu postea eveniret ut illam audirent. Quare Consessarii poenitentes suos, non perfunctorie, sed diligenter examinare debent, . an periculo non audiendi Sacrum se libere exposuerint; vel, si eam omiserint, pro Viribus curaverint illud audire.
106쪽
DISS. In DE AUDIENDA MISSA O e. 8t
CAPUT III. De praesentia, loco, ct tempore audiendi
I. IV oralis praesentia in audienda Missa , neeessiaria est pro praecepti huius
J V A executione. Tunc moraliter praesens quis dicitur, cum est vel intra Ecclesiam, vel in loco ita contiguo , ut censeatur facere unam societatem cum iis qui sunt intra Ecclesiam. Physica praesentia non est necessaria . Quapropter satissaeis praecepto, licet sacrificantem Sacerdotem non videas, nec audias ; si tamen ex signis saltem colligere aliquo modo possis quid in Sacrificii celebratione peragatur. MOraIiter praesentes reputantur etiam existentes extra Ecclesiam, in platea, in campo; quando templum non omnes capiat i dummodo tamen eum aliis associentur, & cum multitudine assistente unum constituere in morali eκistimatione videantur . Potiori iure censentur moraliter praesentes qui in atrio exteriori Ecclesiae , in cancellis, cubiculis , & oratoriis Ecclesias adnexis Missam audiunt. Qui tamen in alicuius magni templi, puta, Romae in Ecclesia D. Petri, sacello, sacristia, aliove angulo omnino separato subsisteret; non censeretur moraliter praesens Sacerdoti celebranti in alio loco distanti, dc separato : quia nihil esset vi euius posset colligi moralis eius praesentia ui e senestra propriae domus, via aliqua media, licet angusta, ab Ecclesia separatae, assisteret Missae, non satisfaceret, mea quidem sententia, praecepto; tametsi videret Sacerdotem : quia non esset mo
raliter praesens; nec censeretur constituere unum corpus cum Sacerdote celebran
te, di ceteris assistentibus. Et haec opinio, quam defendit Tamburinus Lib. IIL deSaer. Mis communior , ac probabilior est . Qui vero Sacerdoti celebranti inferoviunt, quamquam, ut librum, vinum, thus, vel alia necessaria ad sacrificandum deserant, a Sacrificio paullulum recedant, censentur moraliter praesentes , & prae cepto satisfaciunt; dummodo tamen absentia non sit notabilis. Ut omnes casus in hac materia occurrentes iacile resolvere possis, animadvertas oportet popuIum aD sistentem una cum Sacerdote Sacrificium incruentum immolare. Debent ergo conis grua ratione moraliter, sin minus physice, uniri. inii, necessitate cogente, vel
ob angustiam templi, vel ob multitudinem populi, a celebrante distant, sed antamo, & corpore cum aliis vicinioribuS uniuntur, simul genua flectunt, pectorat unlunt, surgunt, capita inclinant I iuxta communem eXistimationem unum corispus constituunt, simulque Sacrificium offerunt & praeceptum implent. Contra qui, nulla necessitate urgente, vel e senestra suae domus seiunctae ab Ecclesia , vel ex aliquo alio loco separato Missam audit, nec unum corpus creditur constituere, nec Tom. V. F prae-
107쪽
praecepto satisfacere . Rei enim summi, & maximi momenti, ut est Sacrificium , ea qua par est reverentia, ac meliore modo quo Possumus , interesse debemus . Physicam praesentiam haud requirimus ἱ moralem vero talem suademus, quae satis sit ad percipiendum , dc observandum quid in Sacrificio peragatur . Quod si hanc impediat multitudo adstantium ἱ tunc, quam maxime potes , accede . Hoc
enim modo dubia omnia evanescunt.
II. Locus, in quo Missa audiri debet, est Ecclesia publica quaecumque . Et licet congruum sit fideles in propriis parochiis Missam audire ; satisfaciunt tamen praecepto , etiam dum Missam audiunt sive in aliena parochia , sive in Ecclesiis Regularium i ut patet ex communi consuetudine ubique recepta , & a summis Pontificibus approbata . Neque de hoc dissicultas est . In eo potius vertitur controversia , num scilicet qui in loco privato , vel prosano Missam audit , praeceptum impleat Nomine loci privati non intelligimus oratoria sive sacella erecta in palatiis Episcoporum , aut in conventibus Regularium , vel parvulas illas Ecelesias, quae ianuam habent publico ingressui, & communi viae expositam , aut a Missionariis privilegiatis certo loco erectas capellas . Qui enim in his oratoriis MitIam audiunt , dubio procul praecepto iaciunt satis. De oratoriis ergo privatis , in domibus sive Clericorum saecularium , sive laicorum extantibus , sermo est .
III. Omnes illi qui sunt de familia , in qua est oratorium privilegia tum , ut
sunt pater , mater , nurus , dc gener , . uxor , filii, nepotes , & ceteri per lineam rectam descendenteS , ac constituentes unicam familiam , item servi, & sa- mulae , satisfaciunt praecepto , cum diebus sestis in praefato oratorio Missam auadiunt . Aliquando comprehenduntur etiam hospites , istorumque famuli . Sed de hoc consulendum est Breve apostolicum , in quo recensentur personae privilegia
IV. Plures Theologi , ut AEorius Tom. I. Lib. VII. cap. v I. Busem bau , Castr palaus , Marchantius , aliique , sustinent , quoscumque , etiamsi non sint de familia , satisfacere praecepto , cum Missam audiunt in quibusvis privatis sacellis et quia communi iure id solum praecipitur ut Missa audiatur . De loco autem nulla fit mentio. At communior, & vera sententia docet, eos omnes qui non sunt de familia, teneri Missam audire in publica Ecclesia , nec satisfacere praecepto in privatis saecularium oratoriis Missam audientes. Ratio est evidens : quandoquidem Pontifex in suis Brevibus conceptis Verbis excipit omnes qui de familia non sunt. En clausulam quae praefatis Brevibus inseri solet : Volumus autem ut aZii , qui non sunt de familia , non censeantur liberi ab obligatione audiendi Missam in Ecelesia . Respondent . verba haec addita esse ex suppositione quod sit ius aliquod praecipiens Missae auditionem in propria parochia i ut olim tale ius extitisse a se
108쪽
DISS. III DE AVDIE A MISSA O e. 83
serunt : eui iuri, si etiamnum larer, nollet Pontifex per suum privilegium , privato concessum , quidquam damni inserri. At, cum antiquatum nunc sit elusino. di ius, restrictio addita in Brevi nihil operatur; sed ponitur, ut stilus servetur secundum antiquas scribendi sermulas. Responsio isthaec nullo nititur fundamen-
to. Lex enim communis est, ut Missa audiatur in Ecclesia. Ab hac lege peculiari privilegio excipiuntur Religiosi . Cum itaque Pontifex non modo non eximat Beeulares qui non sunt de familia privilegio donata , sed clare legis oneri subii-eiat; absque ullo sundamento praelati Theologi privilegium , uni privatae familiae impertitum , ad omnes indiscriminatim extendunt . Porro, si in aliqua Bulla pontificia haee limitatio omitteretur, de privilegium esset absolutum ; tune & nos concederemus , posse eos etiam qui de familia non serent , praecepto satisfacere . Heine probabile censemus , implere praeceptum audiendi Missam eos qui in castris cum militibus, & in littore cum navigantibus Sacro assistunt. Quoniam privilegiam tonceditur celebrandi, & audiendi Missam in eiusmodi Iocis absque ulla limitatione . Ergo , etiamsi lex foret de auditione Missae in publica Ecclesia , privilegium indesinitum de universale , praelatis locis concessum , omnes qui ibi Missam audirent , eximeret a tali lege . verum , ut quisque facile difficultates quae hac de re occurrere possunt, resolvere valeat, privilegia ipsa legenda attente sunt, & perpendenda . V. Ad tempus quod attinet, iam dictum est, vi praecepti obstringi fideles audire Missam omnibus diebus festis . Qua autem diei festi hora audiri debeat , nil
praescriptum habemus . Sacerdotibus prohibitum est celebrare vel ante auroram , vel post meridiem . Hanc eamdem prohibitionem comprehendere fideles audientes, Contendit Pasqualigus quaest. mcclx. aitque peecare eos, nisi audiant tempore quo. licitum est celebrare. Sed communior est, & probabilior contraria sententia , quae docet satisfieri praecepto , quacumque hora, a media usque ad alteram mediani noctem, Missa audiatur. Quia Ieκ Missam audire tantum praecipit illo die , nuIIa hora praefinita. Pectarent vero fideles, si post meridiem Missam audire di L ferrent, ob periculum cui se exponerent Missam non audiendi. VI. Qui Nativitatis sanctissimae Iesu Christi nocte audit Missam quae Romae , Venetiis, & alibi ex privilegio ante mediam noctem celebratur , satisfacit praecepto. Quoniam, omissis aliis rationibus quae afferri solent , privilegium , quod impertitur Sacerdoti anticipandi celebrationem , conceditur quoque fidelibus audiendi talem Missam . Quoties ergo Sacerdos celebrat Missam istius solemnitatis , toties fideles implent praeceptum sanctificandi talem diem, dum praelatam Missam audiunt. Si vero sini Nativitatis pervigilium die dominica recurreret, & Missa celebraretur hora secunda, aut tertia noctis; minime satisfaceret aliquis praecepto audiendm Missae pro die dominico . Siquidem Missa quae celebratur, est de Nati.
109쪽
vitate Domini, dc pro tali sesto computatur ; quemadmodum ex communi sensu fidelium manifestum est.
De intentione, oe attentione audiendi Missam diebus
I. π'Nter alia quae requiruntur ad implendum praeceptum audiendi Missam , ne-I cessaria est intentio , seu voluntas libera eamdem Missam audiendi. Non tamen est necessaria intentio satisfaciendi praecepto : quia Ecclesia praecipit VO-luntariam tantum Missae auditionem, minime vero reflexam intentionem imple di praeceptum . Suffcit ergo voluntas audiendi Mistam , tamquam sacrificium , seu tamquam rem lacram, qua Deus colitur . Quamobrem non impleret praeceptum qui Missae assisteret solius curiositatis gratia , aut solo animo irridendi . Neque satisfacerent praecepto qui coacti Missae interessent. Si vero coacti templum ingrederentur, & deinde voluntarie Missam audirent, praeceptum implerent. Atque , ut paucis plura complectar , quicumque Missam serio audit , nec constat contrariam eum habere intentionem , sussicientem praesumitur habere intentionem ad praeceptum implendum. II. Quaest. I. An satisfaciat praecepto qui ob finem pravam aspectandi impudice feminam pergit ad audiendam Missam e Resp. Assirmative respondent communiter recentiores : quia finis pravitas haud impedit quominus audiat rem sacram, dc actum praeceptum exequatur . Libidinosa illa intentio, de impudici aspectus tollunt quidem fructum auditionis Missae ; secus intentionem illam audiendi , hoc ipso quod exterius modeste se gerat , dc interius animum intendat ad rem saacram . Leges autem substantiam actuum praeeipiunt , non modum , qui sit operi praecepto eXtrinsecus . Haec recentiorum sententia, ut id quod sentio, candide fatear, mihi minime arridet. An aliquando per actum malum aliquod praeceptum impleri possit, alibi odisseram. In praesentia dumtaxat nego, praefatum hominem satisfacere praecepto audiendi Missam. Et hanc sententiam docet aperte S. Antoninus II. Part. tit. IX. cap. T. F. 2. Non enim debent accedere ad Missam, veI Eeelsam ut videant , NI videantur ab amatoribus suis . Nam tales non impsent praeceptum illud Eeelesiae; sicut nee illi qui flant ad foriandum dominos , afias non audituri . Sed debent accedere ad orandum ; tunc a se removere debent cogit tiones temporalium, Deo vacare . Ratione autem, ut ego quiden arbitror, satis emcaci probatur . Quae a Deo , vel ab Ecclesia praecipiuntur , alia sunt quae a sanctitate seiungi valent , ut est e. g. abstinentia a carnibus die veneris et cui
110쪽
DISS. III. DE AUDIENDA MISSA O e. 8s
praeeepto ut satisfiat, sufficit executio rei Praeceptae, quin necessaria sit bona operantis intentio . Alia vero sunt ita sacra, ita sanctitati, divinoque cultui coniuncta , ut separari reipsa vix possint. Istius generis est Missae auditio. Siquidem Ee clesia , iubens audire Missa in , Praecipit rem sacram , cultumque Deo exhibendum : re qui Missam audit , una eum sacerdote Deo incruentum Sacrificium OL fert. Haec porro ita sancta sunt, ut in morali acceptione commentitia sit distinctio substantiae actus a modo illius: qua distinctione utuntur adversarii, ut evinia eant per actum culpabilem impleri posse quodcumque Ecclesiae praeceptum. Quod principium quam sit salium , colligitur ex hac propositione ab Ecclesia proscripta. Praecepto communionis annus satisfit per sacrilegam corporis Domini mandueationem . Heinc sic instauro argumentationem meam . Iidem Theologi qui do cent impleri praeceptum audiendi Missam per actum pravum , docebant quoque impleri praeceptum annuae communionis per sacrilegam assumptionem corporis Christi. Hoc ultimum est proscriptum . Ergo & primum . Consequentiam evin- eo auctoritate Francisci Suareκ, qui utrasque propositiones defendit, aitque ita eL se connexas, ut eadem sit utriusque ratio . En illius verba ex Tom. III. in III. Par. disp. lxx. sest 3. Dicendum est , eum qui voluntarie fuscipit sacramentum Eucharistiae , etiamsi indigne fumat , i sere praeceptum communicandi ; etiamsi alias peccet mortaliter per sacrilegium divinae sumptionis . . . . Et probatur et nam alia praecepta, tum in Doramentis, tum in aliis materiis impleri possunt per actum pee caminosum, ut patet, si quis Missam audiat prava intentione . Sed, ut fiat mani festius eamdem omnino esse rationem utriusque praecepti, scilicet & annuae communionis ,& Sacri audiendi, transcribamus huc quoque oportet ea quae docet
idem Suareκ loco laudato diis. lxxxv I II. fedl. 3. de praecepto audiendi Missam . Inquit enim : Quamvis quis eat ad Ecclesiam ex libidinosa intentione videndi se minam , teI etiam si Officio Missae cum eadem intentione Quat ; tamen si non exeludat voluntatem implendi hoc , ineptum ecclesiasticum , sufficienter sit attentus, Hlud implet . . . . Ut in simissi superius dictum est i ractando de praecepto communionis r est enim bis eadem ratio , scilicet quia ille implet sub Otiam actus
III. Ex his planum est, Sua eg a nobis stare ἔ cum aper te asserat, eamdem esse utriusque praecepti rationem . Siquidem, si in vivis post Innocentium XI. suis. set Suareκ, dubio procul suam sententiam primam , qua docuit , actione sacrilega impleri praeceptum annuae communionis , improbasset . Ergo reiecisset itidem di secundam, qua asseruit, observari praeceptum audiendae Missae per assistentiam culpabilem . Ubique enim clare prodit , haec duo praecepta , ad hoc quod attinet, ita esse connexa, ut eadem pro ambobus stet ratio. Ad haec si animum i tendisset P. La-Croix , haud scripsisset Lib. III. pari. I. dub. 3. num. 636. EccI
