Theologia christiana dogmaticomoralis auctore f. Daniele Concina ... Tomus primus decimus De præceptis ecclesiæ

발행: 1749년

분량: 503페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

111쪽

81 LIB. I. DE ECCL. PRAE C.

siam declarasse, se praecipere communionem fructuosam ; id vero non declarasse de praecepto vel auditione Missae . Ergo, concludit, prudenter famus auctoritate , ratione adducta pro sententia nostra, quamdiu Ecclesia aliud non declarat. Heu quaenam prudentia est haec Duae opiniones similes sunt , eodemque prorsus reguntur principio . Unam expreta proscribit Ecclesia . Ergo prudenter amplectimur alteram , quod Ecclesia eam aperte non damnaverit 3 Immo prudenter in prima praesumendum est damnatam fulta secundam . Ergo imprudentissime defendimus secundam ; cum eadem sit ratio reprobandi tum primam ἰ tam secumdam. Si enim duae conclusiones ex eodem proficiscantur principio, & una ab Ecclesia damnetur ; quis indemnem alteram reputabit Nemo sane eam propugnabit ob id solum quod Ecclesia conceptis verbis illam non declaraverit proscriptam. Sed qui unam prae altera defendere voluerit , illius erit ottendere , Vel ex diverso profluere sententias illas principio , aut peculiarem rationem uni prae altera favere . Praeterquam quod contraria sententia seipsam destruit . Ponit enim

satisfacere praecepto eum qui ad Ecclesiam pergit ob finem aspectandi impudice mulierem λ immo etiam si cum hac prava intentione Misi e sacrificio assistat . Quis porro in animum prudenter inducere sibi poterit, hominem hunc, tali impudica intentione , & pravo affectu aestuantem , pota attentione necessaria Sacrum audire Quis extrema adeo opposita uno morali , ut sic loquar , laedere consociabit Nemo sane eorum qui ad evangelicae prudentiae leges morum quae stiones exigunt. IV. Quaest. II. Quid dieendum de eo qui templum ingreditur ad audiendam M sam , quam post quadrantem inchoandam putat ἰ interim , eo non advertente , Mi sa in aliquo altari legitur usque ad Sanctus ; is tum ex campanune sonitu Missam recitari cognoscit Resp, Gobat tract. v. num. III. dicit , si habuerit' hanc intentionem , volo me eta unum de numero audientium Missam , quandocumque i choabitur , eum audivita etiam primam partem , quam reipsa non audivit; secus, si praesiatam intentionem non habuerit. Haec retuli, non ut refutem quo

niam nullo impugnante corruunt sed ut identidem palam fiat, quousque proingrediatur benign4 quorumdam Theologia . Relatam enim opinionem prorsus imis probabilem reputo : quia , si sista intentio assistendi Missae moraliter praesentem constitueret volentem audire Missam i post hac ratione quis domi suae sedens Missae praeceptum implere. U. Qui audit Mitam, ignorans eta diem sestum, debet aliam, si possit, audire, ut praecepto satisfaciat . . Si tamen prudenter praesumi potat adsuisse in tali homine virtualem voluntatem satisfaciendi praecepto Missae I posset sortassis solvi ab onere audiendi alteram. At in re dubia securior pars eligenda est. Eo vel

m. xime quod sine gravi incommodo id praestari potest, ut supponitur . , Qui Mis-

. . fana

112쪽

DISS. III DE AUDIENDA MISSA cte. 8ν

lam audit animo expresso, dc deliberato non satisfaciendi praecepto , debet aliam audire ; nisi eiusmodi deliberationes partus sint animi scrupulis exagitati : tunc enim nec ipse ad aliam audiendam illum urgerem. Sic, cum viri scrupulosi Mis iam audientes, vel horas canonicas recitantes, statuunt aliam audire Missam, de iterum easdem horas recitare, non debet eisdem permitti ut aliam Missam au 'diant , vel ut horas repetant. Secus Vero dicendum arbitror de homine a scru pulis alieno , qui interdum affectuum varietate , & negotiorum multitudine dis tractus , dum Missam die festo audit , decernit se aliam audire velle , ut praecepto satisfaciat, menteque distractionibus vacua kl peragere valeat. Iste debet a I teram Missam audire. Ut ergo similes casus optime resolvantur , Consessarii prudentia opus est. VI. Quaest. III. suam attentio requiratur , ut satisfiat praecepto audiendi Mi fam Z I esp. Omnes adfirmant necessariam esse aliquam attentionem ; sed in eo dissicustas vertitur , qualis nimirum debeat esse eiusmodi attentio . Duplicem dis inguunt attentionem. Altera est externa, quae excludit Occupationem exteriorem,

impedientem attentionem mentis I interna altera, quae est animi applicatio od ea qua in Missa peraguntur a Sacerdote . Requiri attentionem externam certum est . Quare qui pingit, ludit, disputat, dc id genus similia exterius agit, praeceptum non implet . De attentione interna duplex est sententia . Prima negat esse necessariam attentionem internam, eo quod Ecclesia non praecipiat actus internos . Plures a Cardinali de Lugo dissul. xx Ir. fct. 2. num. 27. laudantur pro hac opinione. Secunda communior, dc vera necessariam esse propugnat attentionem internam : quoniam, tametsi Ecclesia non praecipiat actus internos directe, dc absolute; eos tamen imperat, ut sunt actuum exteriorum rationes, dc veluti formae . Sed de hoc plura alibi . Haec attentio interna tripleκ esse potest . Prima , qua homo animum applicat ad acta , dc verba celebrantis; & hoc pacto Deum colere studet . Secunda est attentio ad tensa, dc mysteria per verba significata dc repraesentata , maxime passionis, dc mortis Iesu Christi, in cuius commemorationem Sacrificium immolatur: dc haec est persectissima attentio, quam ut sequantur, fideles a Confessariis, dc Parochis instruendi sunt . Tertia est attentio generalis, qua, diarante Missa , Deus colitur , dc laudatur . Attentio ad Missam non excludit preces voluntarias, neque ex aliqua obligatione debitas . Potes ergo recitare siub Missa horas canonicas, poenitentiam iniunctam a Consessario, aut orationem ex voto debitam. Hae siquidem obligationes non modo non sunt sibi oppositae ; sed potios mutuo se se adiuvant . Item servitus quae praestatur a ministris in Mis, celebratione , haud impedit attentionem necessariam . Sic munes , tympanistae , tubicines , chelystae satisfaciunt praecepto, si audientes Missam simula tendant ad id quod in Ara geritur . Idem asserunt de collectoribus eleemosyna-

113쪽

38 LIB. I. DE ECCL. PRAE C.

rum. Quia istorum actiones in Dei cultum reseruntur. Ego tamen omnibus isti, suaderem, ut Missam privatam audirent . Quia nihil facilius dictu quam eos im-Plere praeceptum, si simul attentum animum ad Missam conservent; at hoc in pus, hic labor est. Si hoc intervenit , nec ego alterius Missae auditionem impruno. Sed quia non adeo facile hoc evenire censeo , idcirco in re tanti momenti Privatam Missam audire consulo. Qui sub Missa per notabile tempus invicem Confabulantur , qui libros prosanos legunt, non implent praeceptum i quemadmodum nec illi qui sub ipsa Missa peccata confitentur Sacerdoti : quia haec confessio omnino impedit attentionem necessariam . Satisfacit vero qui contritionem de peccatis odit . Consessarius, dum consessiones audit , non potest satisfacere prae cepto audiendi Missam, quando ipse non celebrat. Neque Sacerdos Celebrans va- Iet simul audire Missam, debitam vi voti, aut alterius obligationis r quemadmodum non potest quis eodem tempore simul audire tres Missas , unam vi praecepti sanctificandi festa , unam vi voti, & unam ex debito poenitentiae sibi iniunctis a Consessario . Similiter , quando Conseuarius duas , aut tres , vel quatuor Missas audire iubet , idque imponit tamquam satisfactionem , quae pars est sacramenti poenitentiae , non satisfacit suo debito poenitens, si simul eas audiat : quia id est contra intentionem Consessarii : prudenter enim praesumitur Velle unam post aliam audiri : siquidem numerum augens Milsarum intendit augere onus poenitentiae , ut per se patet I quidquid in contrarium dicat Leander absque ullo fundamento . Non requiritur quod attentio , sicuti nec intentio, sit actu continua, & formalis; sed lassicit virtualis , nimirum quod non sit re voeata, quod excludat voluntarias distractiones et eo ipso enim quod dum quis advertit se mentem habere distractam, curat expellere distractiones , intelligitur habere continuatam vi praecedentis actus attentionem. Consessarius moneat fideles, externam alia tentionem iuvare internam . Qui oculis , ceterisque externis membris ad modestiam bene compositis Missam audiunt , facillime attentum animum conservant .

Qui vero , dum Missam audiunt , huc di illuc profane respiciunt , & notabili Missae parte modo in unam , modo in aliam mulierem Oculos coniiciunt , praeceptum audiendi Missam non implent . C A-

114쪽

DIS S. III. DE AVDIE A MISSA oec. 8m

CAPUT V.

uuae aηimi puritas requiratur ad audiendam A gissum ;ω au peccet qui cum assectu peccati mortalis

Missam audit.

I πN Sacerdote , qui Missam celebrat , summa requiritur animi puritas. Is, si x cuiusquam peccati mortalis macula inquinatus sacrosanctum Missae sacrificium immolaturus accedat, horrendum dubio procul perpetrat sacrilegium, eo quod lancta, non sancte, sed immundo corde tractet. An haec animi puritas, & sanctitas etiam in fidelibus Missam audientibus necessariae sint, inquiritur. Ut viae insista-

mus quae tum a laxitate , tum a severitate declinet , ea quae penes Omnes cerinta sunt, patefaciamus oportet . Extra disputationem in primis versatur, maiorem in Sacerdote celebrante, qua in in laico astillente , exigi animi devotionem , cordisque sanctitatem . Propius enim Sacerdos victimam immaculatam tractat , atque ex ossicio Sacrificium offert , secus vero christianus populus . Ceterum , quia Omnes fideles unum corpus mysticum cum Sacerdote offerente constituunt , &ipsi, remotius quidem , una cum Sacerdote sacrificium immolant . Hoc in sensu Apostolus Petrus populum christianum vocat regale sacerdotium I immo & spirituales hostias , co quod etiam offerantur, nedum offerant . iasibus positis, te. quentem resolutionem sapien iam iudicio suppono. II. Dico, Christianos qui sellis diebus Miffam audiunt, peccati mortalis labe polluti, quique actuali assectu peccatum amant , profanationem committere , n Uamque aliquam maculam eontrahere, non quod Missam audiant; sed quod non, sicut oportet , audiant . An haec profanatio , novaque macula venialis sit , vel mortalis, non decerno. In id potius propendo , non esse mortalem , Ob rationem infra adducendam . Satis nunc mihi sit demonstrare , fideles qui eo tempore quo Missam audiunt, cordis amore erga illicitas oblectationes, & gravia crimina rapiuntur , aliquo modo peccare ob hoc solum quod sordido corde, & maculata anima Missae intersunt . Nec severa haec tibi erit sententia, si animo serio reputabis, Christianos Missam audientes duplicem habere ad Sacrificium respectum , duplicique munere defungi , offerentium nimirum, & victamarum. Sacrificium onserunt, non quidem ut publici, & consecrati ministri , sed ut publico ministro cooperantes , illique uniti , propriamque intentionem illius intentioni coniungen tes . Quapropter unum est & populi adstantis, & Sacerdotis offerentis Sacrificium iscuti in ipsa Missa Ustatur ipse Sacerdos, qui post oblationem, quae praefationem antecedit , ad populum conversus , illum adhortatur his verbis: Orate fratres, ut

meum

115쪽

dio LIB. I. DE ECCL. PIRAE C.

meum pariter, ac vestrum in conspectu Domini fiat acceptum Sacrificium . In canone quoque Missae bis asseritur , & declaratur, fideles adstantes una cum Sacerdote Sacrificium offerre. Primum ante consecrationem. Memento, Domine, famulorum , famularumque tuarum V. is omnium circumstantium , quorum tibi fides cognita

est, is nota devotio, pro quibus tibi offerimus , vel qui tibi offerunt boc Sacrificium

laudis . Secundo post consecrationem. Unde is memores, Domine, nos servi tui , sed is plebs tua sancta . . . . offerimus praeclarae maiestati tuae &c. Quapropter hanc elicit consequentiam D. Petrus Damianus opusculo XI. Quibus verbis lace clarius constat quia Sacrificium, quod a Sacerdot e sacris altaribus superponitur , a cuncta Dei familia generaliter offeratur. III. Non modo fideles Missae assistentes Deo offerunt cum Sacerdote sacrificium, verum etiam una offeruntur, tamquam spirituales hostiae. Quod ut percipiatur ,

caelestis Augusti m Theologia recogitanda est. Christus, inquit ille, caput est Ecclesiae, idest fidelium ; & fideles corpus mythicum e ficiunt suo capiti unitum WChristus itaque, & Ecclesia unum corpus constituunt : ille capitis , haec corporis

Vices gerit. Quae cum sta sint, quoties offertur caput, offeratur dc corpuS necesse est z nec enim caput separatum a corpore, nec corpus separatum a Capize OG

serri potest. Audiamus i Mustini verba Lib. X. de Ciri Dei. Cum autem Grissuasit Ecclesie caput , Θ Ecelesia Chri ii corpus , tuis ipsa per ipsum , quam ips pcripsim debet offerri. Item eodem Libro cap. vi. Tota ipsa redempta civitas , hoc sco gregatio, ocietasque Sanctorum, univeroo Sacrificium per Sacerdotem magnum offfertur Deo . . . . Hoc est Sacrificium Christianorum, multi unum corpus in Christo et quod etiam sacramento altaris , fidelibus noto, frequentat Ecclesia , ubi ei demous, a-tur quod in eia re quam offert, ipsa offerat . Sive igitur spectentur Christiant , ut ministri offerentes, sive ut victimae oblatae, intaminati sint necesse est. Deus enim semper tum ministros scelestos, tum victimas immundas detestatus est . a s veritate non redarguit Iudaeos, qui criminibus inquinati taurorum, & arietum sacrificia illi offerebant 3 Ila toe I. Osseratis ultra facrificium frusra : incensum abominatio es mihi. Neomeniam, is sabbatum is sesivitates alias non feram : iniqui

sunt coetus vestri . . . Lavamini, mundi. estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab Ostulis meis, quiescite agere perverse, disite bene facere . Peccabaeut itaque Iudaei, dum vitiorum ardore flagrantes Deo hostias, & incensum offerebant iaQuid porro dicendum de Christianis, si oculos habentes plenos adulteriis, mentenque impudicarum cogitationum multitudine oppletas, si vindicta in anhelantes, si invidiae livore perciti, Sacerdoti celebranti uniti tremendum Sacrificium Deo im

molent ; si seipsos, tamquam hostias mystice cum sacrosancta illa victima Christi. Iesu coniunctas, Deificae Trinitati offerant Z Ubi isthic. ministri, cuius munus ge- .runt, dignitas 3 Ubi victimaru:a sanctitast Quis, quaeso, a cuiusque profanationi s

116쪽

DISS. III. DE AUDIENDA MISSA ωe. ρε

specie purgare valeat oblationem cuius victima omni ex parte criminum sordibus maeulata est; cuiusve ministri, non modo vitiis polluti sunt , sed , dum offerunt Deo, simul daemoni pravo cordis affectu sacrificant 3 His sane Christi Domini ..competit redargutio Matth. XV. Populus bic labiis me bonorat ; cor autem eorum Ion te est a me. Sacerdotes, si letalis culpae rei sacrificant, horrendum perpetrant sata erilegium. Ergo, quia fideles ex una parte cum ipso Sacerdote offerunt, si in peceato existentes id praestent, peccant & ipsi quidem. Sed, quia ex altera parte remotius tale munus exercent, & non tamquam speciali charactere deputati, e rum peccatum inserius longe erit peccato Sacerdotum , eorumque profanatio le

viora

IV. Vel ergo dieamus necesse est , christianum populum una cum Sacerdote non offerre Sacrificium ; vel, si hoc concedimus, concedamus oportet & alterum , nempe quamdam novam profanationis noxam fideles contrahere, si, dum regalis Sacerdotii munia obeunt, scelerunt amore flagrent . Si eodem quo Sacerdotes imis

probi modo sacris operarentur ; eodem quoque sacrilegio inficerentur. Ergo quia reipsa sacra peragunt , cum Sacrum audiunt, sed ratione quadam mystica, & inseriori; culpam perpetrant, sed leviorem. Quod severa haec appareant, inde profecto evenit quod mysteriorum maiestatem, Sacrificii excellentiam , dc Christianorum dignitatem ignoremus : inde evenit quod animo nostro non insideat lex illa a natura praescripta : Sancta sancte tractanda sunt r inde tandem evenit quod Christianos fugiat quam sublimem actionem exerceant , dum Mista assistunt. Si enim recogitarent se quoque tanti Sacrificii ministros esse, victis as, & testes; fieri haud posset quin peccata sua detestarentur. An terrenas illecebras, & sordes concupiscerent, si animum intenderent ad Sacerdotem , hortantem modo his ver- his, Orate fratres, modo istis, Sumum corda j An auderent respondere , Habemacad Dominum 3 Quam in rem peroptime quadrant verba Chrysostomi Tom. V. ser. xxxv III. uuid facis, homo' Non promisisti Sacerdoti, qui dixit, Sursum mentem,& corda; dixisti, Habemus ad Dominum e Plon revereris, On erubescis, ilia ipsa hora mendaκ inveniris j Mensa mysteriis structa est, is Munus Dei pro te imm latur, Sacerdo pro re angitur , ignis Diritualis ex sacra Mensa refluit , Cherubim a-sant, Serapbim advolant, Or Spiritus sex alas habentes faciem tegunt , omnes incorporeae virtutes pro te cum Sacerdote intercedunt, ignis Diritualis a ciristo descendit , sanguis in eratere ad tuam purificationem ex immaculato latere haustus es : is non ea rubescis, revereris, is confunderis, neque Deum tibi propitium facis re

V. Cum itaque victimae, impiorum sint abominabiles Deo, & multo magis impii ipsi; reliquum est ut Christiani Missam audituri peccata sua detestentur , &quoad fieri potest, sursum corda sua elevent, ut, abolito peccati affectit per conis tritionem, victimae, & ministri Deo grati evadant, cui sacrificium est spiritus

117쪽

ρΣ LIB. I. DE ECCL. PRAE C.

contribulatus, quique cor contritum, & humiliatum non despicit. Sanctus Antoninus II. P. tit. IX. cap. X. g. 2. ex auctoritate Alberti Magni Christianos qui peccatorum sarcina pressi Missae intersunt, consulit , hortaturque ut Publicanum imitentur , qui nec audebat oculos ad caelum levare , sed percutiebat pectus suum. Unde Θ bertus dieit, qu od in mortali existens non debet multo intuitu respicere corpus Domini, sed indignum se reputare vel in transitu videre. VI. Sententiam quam hic docemus, recensuimus di . I. cv. II. inter propositiones quae aliquibus nimium severae Videntur. Verum , prout a nobis explicataeit, cuiusque severitatis specie caret. Quandoquidem non dicimus, mortale sacrilegium perpetrare Christianum qui peccato letali inquinatus Missae assistit; sicuti gravissime peccat Sacerdos qui gravis delicti conscius Missam celebrat ; sed diei

-mus, Christianum hunc praeceptum audiendi Missam exterius quidem , dc secundum litteram implere; secus vero secundum spiritum, & intentionem praecipientis, & ut oportet. Dicimus, cum qui cum actuali affectu peccati mortalis Missam audit, non levem profanationem committere , infra tamen mortalem culis pam : idque ex eo evincimus, quod cum dispositione adeo prava universae religionis christianae excellentissimam, sanctissimamque actionem exerceat VII. Obiiciunt, heinc consequens esse arcendos fore Christianos qui in peccato mortali existunt, diebus sestis ab audienda Missa, ne peccata multiplicent. At praepostera omnino consecutio haec, quemadmodum & ista et qui paschali tempore

praeceptum annuae communionis implere gestiunt, si abstinere a peccatis nolint , horrendum committunt sacrilegium I ergo a communione prohibendi sunt. Nemo

certe hoc dixerit. Haec autem est legitima illatio in ergo pro virili parte hortandi sunt fideles, ut scelera sua serventi contritione deleant, ut animum a terrenis illecebris avocent, ut suorum cordium sacrificia Deo immolent , ut divinam misericordiam maxima demissione implorent, ut altius reputent quid acturi sint ,

cum Missae assistunt, sciantque se testes esse illius Sacrificii cruenti quo Christu in cruce se se Patri obtulit, atque incruenti huius holocausti ministros , & hostias, cum ipso Christo offerendas Deo. Meminerint ergo, ne sancta , immo sanctissima, indigne tractent, profanentque i ne dum exterius maximum suae religi nis actum exercent , Deoque cultum exhibent , interius pravis machinationibus Deum sacrilega iniquitate offendant, eiusque vindictam provocent. VIII. Obiiciunt, aliud absurdum ex hoc sequi, nempe, tot peccatorum homines sontes effici, qui in assectu mortalis criminis perseverant, quot Missae in universo terrarum orbe celebrantur e quoniam , sive dormiant , sive vigilent, sive etiam scelera perpetrent, relationem semper habent ad omnes quae celebrantur

Missas, & ad ipsos ministros sacrificantes. Sed ineptissimum est commentum istud. Falsum siquidem, quin dc erroneum est, Christianos omnes sacrificii Missae parti

118쪽

DISS. III. DE AUDIENDA MISSA O c.. 93

cipes esse, illudque offerre, quocumque in statu reperiantur, sive Deum laudent, sive Deum offendant; sive dormiant, sive vigilent; sive cum meretricibus luxurientur, sive crapulis indulgeant. Figmentum hocce refellit Tridentina Synodus fess. xxo. cap. II. inquit enim : Sacrificium istud vere propitiatorium esse, per ipsumque fieri ut, si cum vero corde, is recta fide, cum metu i i reverentia, contriti ac

paenitentes ad Deum accedamus, misericordiam consequamur, is gratiam inveniamus in auxilio opportuno. Huius enim oblatione placatus Dominus, gratiam , On donum paenitentiae concedens, crimina , is peccata, etiam ingentia, dimittit.

IX. Obiiciunt denique, ex doctrina qua sententiam nostram defendimus, inserri, aeque peccare eos qui profestis ac illos qui festis diebus assistunt Misse eum actuali affectu peceati mortalis : siquidem tam in illis quam in istis diebus offerunt, & offeruntur. Obvia est responsio, nempe tum sestis, tum profestis diebus peccare illos qui peccatis inhiant eo ipso tempore quo Missae assistunt . Id tamen discriminis intercedit, quod magis peccant festis diebus ob praeceptum , vi cuius

tenentur cultum specialem Deo reddere, divinis vacare, Missam audire , a servialibus cessare. Qui libere distractus orat, peccat; at gravius peccat certe qui ex praecepto obstrictus preces suas recitat sine attentione. Neque, dum dicimus gravius delinquere, mortaliter eum peccare intelligimus; sed gravius in linea peccati venialis dumtaxat. Etenim in hoc etiam genere plus minusque reperitur. X. Tandem sententiam hanc novitatis arguunt, & severitatis. Si novitatis notam ipsi inurant, quod a Casuistis non sit ventilata; verum habet . At quomodo absolute novitatis, & severitatis notam impingere audent opinioni quae a Patribus hausta est, & a gravissimis Theologis propugnata, veluti doctrinae evangeliacae mirum in modum consentanea Nonne Christus Dominus praecipit Matth.v. Si offers munus tuum ad altare, is ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid a zersum te, relinque ibi munus tuum, ἐν vade prius reconciliari fratri tuo; O' tune

et eniens offeres munus tuum 3 Si laesam erga proximum caritatem reparare debemus, ut quamcumque oblationem Deo digne offerre valeamus ; quanto magis Oportet

Deum ipsum nostris culpis offensum placare , priusquam Christum Iesum simul cum Sacerdote celebrante illi offeramus Quid plura Non modo Patres, quos dedimus, sed gravissimi quoque Theologi hanc nostram defendunt sententiam .

Auctor Moralis christianae in orationem dominicam , Lib. III. art. . . sec. I. Ecclesia

Rupellensis in suis collationibus dioeces an is, Natalis Alexander in Theolo. De. ἐγ-r. Lib. IV. de Decan ret. 9. pluresque alii tum Episcopi, tum Cardinales ; ae praesertim doctissimus Bellarminus principia ponit, e quibus sponte profluit haec quam docemus sententia. Siquidem Lib. I. eap. v I. de bonis operibus statuit , novi criminis reum fieri eum qui dominicam orationem recitat, simulque peccandi ardore sagrat . Inquit enim An egi ex animo remittit iniurias , is tamen in aliquo alio

119쪽

9 LIB. I. DE ECCL. PRAE C.

alio peccato vo untarie perseverat, possit hae oratione aliquid impetrare e Respondet Si non evit gratiam eonversionis, nec ex animo itum petit ; sed veI orat Iolis labiis , is consuetudine, ve . quod gravius est, ut videatur ab hominibus r non 'NIum nihil impetrat, sed etiam eius oratio fra in peccatum e eum in singulis fere petitionibus mentiatur . auomodo enim potes dicere , Pater noster , qui non ouis esse filiuι e Et , Sanctificetur nomen tuum, per quem nomen Dei assidue Masphematur Et, Adveniati regnum tuum, qui ni I magis quam adventum Domini timet Et, Fiat voluntas tua, qui suam, non Dei votantatem semper facit j porro, si haec Bellarmini doctrina nec novitatis, nec severitatis incusata umquam suit; quo iure severitatis redaringuere quisquam poterit hanc nostram de dispostione ad Missiam recte audiendam sententiam Anne maior animi puritas requiritur ad recitandam orationem dominicam quam ad audiendum, re aliquo modo osserendum fanctissimum Missae Sacriseium ,

CAPUT VI.

Christiani diebus dominieis , praeter Miffse auditio

nem , teneantur vesperis Arteresse, conciones audire , aliaque pia opera exercere.

I. D Ecentiores Theologi eommuniter dorent, praeceptum sanctificandi festa iquatenus adfirmans est, solam auditionem Misis praecipere ς & , prouenegans est, cessationem ab operibus servilibus . Heine, si Christiani Missam audiant, & ab operibus servilibus abstineant, nullo modo peccant iuxta ipsos contra praeceptum sanctificandi sesta; etiamsi nee concionibus, nee vesperis, nec aliis divinis laudibus intersint, nee aliud quodpiam bonum opus exerceant. Quin, si , audita Missa, ludis, oblectamentis, confabulationibus toto die operam navarent ;neque hoe in easu quidquam agerent adversus praeceptum sanctificandi sabbati a sed ad summum possent peccare contra alias virtutes . Suareet suis calamo hane versat materiam Tom. I. de Relig. Lib. II. cap. xv r. atque descriptam opinionem deissendit. Ad examen vocat omnia pia opera externa, quae agere sdeles pomeni die ksto; ostenditque nullum opus sacrum , praeter Missae auditionem, ecclesiastico praecepto imponi fidelibus. Et huic sententiae, ut dixi, communiter accedant tum Theologi magis communiter , tum Casu istae omnes . Paludanus in Q diu. x in quaest. U.art. 1. concca.docet, fideles vi praecepti ecclesiastici teneri ad vesperas, de ser monem audiendum, quoties in Ecclesia festis diebus haec peragantur . In hane propendent sententiam Henricus a S. Ignatio Tom.II. pari. LII. cap. v. Pontas in suo Dict. Mori verb. Dies Dom. cos I. Ut ab utroque Iseveritatis, dc laxitatis oκ tremo

120쪽

DISS. IV DE AUDIENDA MISSA oee. 91

declinemas, distinguenda sunt ea quae vi praecepri eeclesiastici praecise imperantur, ab iis quae alio titulo debentur. Mihi itaque certum videtur, praeceptum ecclesia sticum sanctificandi dies sestos, prout adfirmativum est, non aliud praecipere praeter Missae auditionem : quod tum ex ipsius praecepti verbis , tum eκ communi Theologorum, ac fidelium sensu colligitur. Quare sententia quae defendit , peccaro mortaliter adversus praeceptum ecclesiasticum fideles qui vesperis, & concionibus non intersunt lastis diebus, ct nimium severa , & a veritate abludere mihi videtur. Secundam opinionem Scoti, & aliorum, qui docent , Christianos Mi istius

praecepti ad actus internos caritatis, dc contritionis teneri, alii reiiciunt . Tertia tandem opinio communis recentiorum , qui propugnant, Christianos nullo modo peceare adversus praeceptum istud, etiamsi, post auditam mane Missam, integrum diem insumant in ludis, confabulationibus, Oblectamentis , aliisque profanis huiusmodi occupationibus , nimis laxa , minusque consentanea Ecclesiae sensui nobis pariter videtur. Quibus libatis, nostram promimus sententiam, II. Peccant Christiani, atque in gravi aeternae saluti4 periculo sunt qui sestis diebus, audita Missa, nullum aliud pium opus exercent ό sed totum diem rebus profanis vacant. Ut hanc meam sententiam clare explicem , animadvertendum obiicio, duo esse praecepta colendi festa , divinum unum e Memento ut diem sabbati sanctifices. Hoc praeceptum, prout adfirmativum est , iubet cultum divinum. Iuxta hanc considerationem praeceptum morale est, & immutabile , durabitque usque ad finem mundi. Quoniam vero cultus, quem praecipit, nullo actu definitus est; sed indeterminatum illum Deus reliquit I hinc est praeceptum alterum ecclesiasticum : nam Ecclesia, ut ex una parte fidelium tranquillitati consuleret, indeterminatum cultum aliquo modo definire voluit ἱ &, ne ex altera pariste conscientias nimium gravaret, solam auditionem Missae ipsa ex debito imp suit. Non propterea tamen decrevit ad nullum prorsus alium actum fideles teneri; sed oppositum potius in plurimis Conciliis declaravit . Nullum itaque alium actum peculiarem, praeter Sacri auditionem, Ecclesia suo mandato praescribit . inare dc ego communi recentiorum sententiae, ad hoc quod attinet, accedo, scilicet adversus Ecclesiae praeceptum non peccare fideles qui nec concionibus , nec vesperis adsunt. Dico etenim vi praecepti ecclesiastici eos non teneri ad hunc vel ad illum actum peculiarem τ quia nullum actuin in particulari, Missa excepta , Ecelesia praecipit . Nihilominus subdo , peccare Christianos adversus praeceptum sanctifidandi sabbatum, quatenus divinum est, gravique suae salutis periculo obno xios esse, quoties nullum actum praeter Missae auditionem, exercent; sed toto integro die terrenis negotiis, profanisque oblectamentis indulgent. mandoquidem . licet Ecclesia , ut modo dixi , neque hunc, neque illum singularem actum , praeter Missam, praecipiat suo mandato , non idcirco tamen decrevit, vi Praecepti

SEARCH

MENU NAVIGATION