Theologia christiana dogmaticomoralis auctore f. Daniele Concina ... Tomus primus decimus De præceptis ecclesiæ

발행: 1749년

분량: 503페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

81쪽

1ς LIB. I. DE ECCL. PRAE C.

vere debet, aut saltem eidem non adversari. Verum, quia vix desiderare, nedum sperare licet, ut invecta auferatur consuetudo, ideo curandum dumtaxat pro Viribus est ne eiusmodi consuetudines, ubi non sunt, introducantur , aut ne latius amplificentur ubi sunt. Quae vero temporis diuturnitate, & superioris consensu introductae, ac firmatae sunt, excusantur communi Doctorum suffragio a culpa. Siquidem sestorum institutio, potissimum quantum ad numerum, tempus, & multitudinem, est iuris ecclesiastici r quod sane est mutationi obnoxium . Nec deest mutationis congrua ratio. Idcirco enim festis diebus nundinae saepius fiunt, tum quia solet illuc multitudo populi convenire ἱ tum ob rusticorum, & pauperum commodum , qui profestis diebus minime possent nundinas adire, nisi suarum operarum iacturam sacerent. Haec autem invecta consuetudo ab onere audiendi Missam non solvit, nec ulla umquam introduci potest contra tale debitum, Sacrum scilicet auis diendi. Quare corruere videntur rationes Panormitani. Possunt enim fideles inter ipsas nundinas divinis rebus vacare, & Missam audiendo, & alia in Dei cultiunexercendo, eleemosynas maxime largiendo pauperibus. III. Nihilominus consuetudo praefata minime favet mercatoribus, qui in dies merces vendunt. Quamobrem isti, si notabilem diei partem in emptionibus , dc venditionibus , apertis officinae ianuis , insumerent , peccarent mortaliter iurita communissimam Theologorum sententiam : quoniam haec sub mercatu , iure canonico Verito, comprehenduntur; nec contraria obtinet consuetudo. Excipe tamen venditionem, S emptionem panis, vini , carnium , fructuum , aliorumque id genus, quae ad victum quotidianum sunt necessaria . Quare excusantur tabernarii, falsamentarii, salarii, porcinarii, similesque, qui merces vendunt ad corpus vel sustentandum, vel curandum. Excusantur quoque venditiones quae fiunt in.

parvis oppidis : quia in profestis diebus nulli forent emptores, & Ob rusticorum ,

ae pauperum commodum communiter exercentur : quae, cum in publicam utilitatem cedant, consuetudine obtinente, licitae reputantur. Hac ratione excusantur sutores, qui calceos vendunt. An nomine mercatus intelligantur prohibitae aliae

negotiationes, ut locationes, conductiones, & similes contractus, alii adfirmantoc alii negant. Mihi sub nomine mercatus prohibita haec omnia videntur . At in praxi standum est consuetudini, quae, quoad fieri potest, restringenda, numqua dilatanda est.

IV. Quid dicendum de mercatoribus, seu tabernariis illis qui festis diebus debita eZigunt I oppida, & villas adeunt, ut vina, frumentum, aliasque merces a sticis aecipiant; eadem mensurantur, & do uno ad atrum locum transferunt Ut mea praesert opinio, non pauci Casu istae nimis laxe loquuntur, dum haec omnia absolute licere statuunt. uoniam in ptimis certum est, opus servile esse triticum i dc vinum admetiri, vel transferre; cum recensita omnia a culta divina

et a

82쪽

abstrahant. Igitur per se illicita sunt. Verum tamen est, necessitatem frequenter excusare : quia profestis diebus rustici, relictis domibus, colendis agris dant operam. Quare dissicile mercatores debita exigerent, nisi sestis diebus debitores sollieitarent. In id tamen incumbere Parochi, & Conse res debent, ut fideles, &maxime mercatores, admoneant, hortenturque, ne magnam diei sesti partem in eiusmodi negotiationibus, & exactionibus insumant; ne in iurgia, & altercationes erumpant; sed ut non solum Missam audiant, Verum etiam concionibus, aliisque divinis laudibus intersint. Quo enim isti maioribus distinentur curis . eo uberioribus Dei auxiliis opus habent. Caveant ne pro sua aviditate necessitatem sibi ensngant. Iisdem denique explicent sancti Pii V. Pontificis maximi constitutionem,

quae incipit, cum primum . . . . Dierum festorum observatio ad euitum Dei maxime pertineat, is in lege divina praecipiatur : cupientes abusus pravos, qui ex eorum imobservantia invaluerunt, omnino corrigere, , antiquorum canonum saluta reuovantes,

mandamus ut omnes dies dominici, is praecipue in bonorem Dei, B. Mariae Virginis , Θ sanctorum Apostolorum feriati , cum omni reverentia obfementur , is omnes in diebus praefatis Ecclesias . . . . frequentent, divinis officiis devote intendant , ab omni illicito , is servili opere abstineant, mercatus non fiant, profanae negetiationes, irisdieiorum strepitus conquiescant. sui vero in diebus praefatis opus aliquod illieitum fecisse deprehensus fuerit, praeter divinam ultionem, is amissionem animalium, quibus

ad vecturam utetur, etiam graves poenas incurret arbitrio nostro. .

V. Sanctissimi Pii V. constitutioni consonat declaratio sacrae Rit. Congregationis

quam refert Barbosa Tom. I. Collect. Doct. in Lib. II decretal. de Fer. tit. 9. eap.

mnes dies num. F. his verbis. Praeceptum de dominicis, is festivis diebus ire. pluribusque omissis, haec in eadem habentur . Ceterum bis diebus f prosequitur dicta

sacrae Rit. Congregationis declaratio J licere agasonibus, ac aliis iumentorum vectoribus, seu mercium conductoribus, baiulis, is aliis buiusmodi semientibus , ac miniafris sarcinas , , onera nundinarum caussa exonerare, is deponere, inceptamque iter ἰMissa tamen prius audita, transeundo prosequi, eontinuare . Non autem debere sarcinas componere, is iumenta onerare ad iter de novo incipiendum. I, eque meremtoribus , aut aliis civibus, is viatoribus bis diebus , etiam clausis apothecis , merces vendere, aut portaνe licere; nisi tantum ad victum necessaria, aut alia minuscula , , modici momenti opera iam conflata , is elaborata pro transeuntium hospitum , adis Cenarum , is exterorum urgenti, is praelent auea mcessitate, is opportunitate: in quo

partes erunt Episcopi, propositis edictis providere ut in primis bi festi dies debita Observatione colantu , fimulque populorum coouentium necessitatibus, quantum sine divia o offensone feri potest, confulaιur. Quoad laedicia autem , quae dominicis , is festis sisere debent, id observars poterit quod iure commvni peνmittitur in quibusdam umgentibus camus, qui moram, is dilationem non patiuntur. D quibus, is aliis iuri

83쪽

18 . LIB. I. DE ECCL. PRAE C.

dictionem confulum nundinis praepositorum coneernentibus constitutiones, ἐν summorum Pontificum si quae babent privilegia, tr algetatum Breve fella. recordat. S. Pii V. δε -

vanda esse statuit. Nihil frequentius offendes penes multos Calaistas quam haec omnia contraria consuetudine esse antiquata. Sed an consuetudo , quae adeo iamiliariter obtruditur, legitima sit, non satis ostendunt . Hamanas leges frequenter

opposita consuetudine auferri, & ipse fateor . Quin & ego in iis quae 'iuris humani sunt, facillime benigniori parti adhaereo, dum solida occurrunt momenta , dum vera, di non scha necessitas indulgentiam suadet. si omnes quae iactantur consuetudinea rationabiles, & validae iarent, actum iam esset de festorum observatione. Respectum ergo habeant Parochi, & Consessores ad populi indigentias , di necessitates ; sed oculis clausis praeceptum Ecclesiae non pr*tereant; immo perpendant, iure & naturali, & divino Deum stato tempore a nobis colendum eta; solamque temporis determinationem esse iuris humani. Quae duo si ob oculos ha-hebis, & populi indigentiis, verisque necessitatibus occurres, & simul legis dec

rem sartum tectum custodies.

VI. Placitum, quod secundo prohibetur. significat iudicium sive criminale, sive

civile, quod omnes actiones comprehendit, quae ad caussam tractandam proxime pertinent. Sunt vero citatio partis, sormatio processus, caussae cognitio, di prolatio sententiae. Haec omnia sub nomine placiti sestis diebus prohibentur, excepta aut necessitatis, aut pietatis cauta. Itaque citatio in die festo facta illicita est . & invalida ζ quoniam pertinet, ceu pars, ad strepitum forensem . Inhibitus est enim actus iurisdictionis tam in decreti sormatione quam in Ipsius intimatione . Idem dicendum, quando facta sit in prosesto pro die festo. Quare v. talis citationis, utpote invalidae, nec in die sesto, nec alio die tenetur reus eomparero . Cum citatio spatium plurium, puta octo dierum , claudit , quamvis aliquod se-stum recurrat, tenetur reus comparere intra degnitum termὶnum e quia non e

eitur a iudice ut die festo, sed ut tempore opportuno compareat, Daee comm nia sunt apud omnes. Secundus iudicii sorensis actus est formatio processus, iaquo examinandi sunt testes. Εκamen autem testium iuramentum includit nomine saeramenti in iure laudato expressum. Exameti ergo istud fieri nequit die festo , etiamsi iuramentum profesto die antecedenti emissum suisset . Est autem merum figmentum id quod asserunt aliqui, in hoc eventu iudicium retrotrahi r quand quidem examen reipsa die sesto peragitur , & iuramentum factum profesto die , festo die renovatur. Iuramentum vero factum pro caussis spiritualibus, puta matrimonialibus, & similibus, validum esse adfirmast Caietanus a. a. quaest. cκκM. art. 4. Solus de ius is iur. Lib. VIII quaeiti art. 1 o. eonet. 4. & alii plures: quam sententiam probabiliorem reputo, cum mihi videatur eam D. Thomam docere 2.

a. quaest. lxxx I x. art. IO. Pro aliqua necessitate, veI magna Misitate licitum es eis k-

84쪽

DISS. II DE OPER. PMOHIB. oec. 13

Vare, is praecipue pro spiritualibus πQωii i pro quibus etiam iurameηta competit praestare in sese MNs diebus, quibuet es spirit-ίibua rebus vacandam . Non autem sunt iuramenta praestanda pro rebus temporulisius , nisi forra ex magna necessuate . Quod etiam elare colligitur ea cap. Omnea, ubi iuramenta prohibentur cum limitatione his verbis, Nee fac menta s nisi pro pace, veI alia xecrisitate I praestentur . Sub nomine necessitatis caussas spirituales comprehendi, satis verosimile videtur . iuramentum quoque extra iudiciale die festo licitum esse, cum Caietano , aliisque pluribus iudieamus. Quia in iure prohibentur dumtaxat iuramenta iuridica , &solemnia, ut eκ teinu patet. Iuramenta enim privata nullo modo perturbant die festi solemnitatem, nec a cultu diVin RVoeant; quin, cum actus religionis sint, ea debitis cireu instantiis servatis emissa, divinum promovent cultum. VII. Ultimus actus ad marisum attinens est iudicis sententia , quae sive civilis sit, sive criminalis, die festo lata, invalida est secundum omnes; quemadmodum de eiusdem sententiae executio die sesto nulla est . Secus dicendum de sententia excommunicationis, sit spensionis, dc interdusti, Quandoquidem eiusmodi sententiae

sunt medicinales, quae anima: bonum inspiciunt , nec caussae cognitionem requirunt. Contra Vero communiter Doctores asserunt de sententia iudicis arbitri, qui servatis iuris formulis, sementiam dicit . Talem namque sententiam , ut invalidam, reiiciunt ex leg. 7. Omnes dies, cod. de fer. ubi haec habentur : Ut nee apud ipsos arbitror, veI a iudicibus fingitames, veI sponte elector , ulla es cognitio iurgiorum. Si vero sit iudex arbiter, qui rem transigat, misso iudiciali strepitn , tamquam a cabilis scederator, dc pacis mediator ,' tunc sententia quam profert , valida reputatur : quia haec inter opera caritatis, de pacis scedera recensetur .pe Ilationem factam die festo validam reputant plures Theologi, ep quod licitumst quolibet die se defendere ψ potviimum quia appellatio isthaec sine strepitu rensi communiter M. Verum, quod ad eiusmodi omnia spectat , legitimae locorum, & tribunalium consuetudini standum est. Hac enim consuetudine excusantur notarii, procuratores, dc advocati qui sestis diebus verbo, vel scripto iudicem instruunt de caussae tractandae veritate. Uerum hi omnea meminisse debent se artem periculis plenam enercree, dc ideo singularibus Dei gratiis indigere . Quae auxilia si diebus saltem sestis iugibus precibus non implorent, non, videntur altis simum propriae salutis negotium magni saςere. In id ergo incumbant, ut non modo Missam dimidiae, ne dicam quadrantis, horae audiant I sed etiam ut maiorem diei festi partem divinis laudibus, cultui divino, piisque operibus impendant. VIII. Quae sul, nomine placiti prohibentur, necessitatis, dc pietatis caussa, ut dictum est, licite exerceri possunt, nemine contradicente r quia lex sic statuit . Quid porro necessitatis, Ec pietatis gratia intelligendum sit, non adeo expIoratum est. Breviter dico, posse iudicium, seu placitum exerceri r primo, si res tempore'

85쪽

co LIB. I. DE ECCL. PRAE C.

peritura st : secundo, si periculum sit sugae debitoris, aut dilapidationis, aut notabilis damnificationis : tertio, si s rvritualibus rebus damnum immineret ζ quarto, si testis alio tempore haberi nequiret, vel rustici profestis diebus sine magno incommodo adesse tribunali non possent : qua de cauisse in parvis oppidis mos o tinet eiusmodi iudicia festis diebus exercendi . Sub titulo pietatis sacri canones excipiunt causias quae vel cultum Dei, vel mileticordiam in proximum spectant . Quare licitum est ius dicere pro caussis pauperum , pro detentis in carceribus , pro constituendis, Ec dandis curatoribus, ac tutoribus, pro caussis parentum, &patriae. Refert haec Omnia Glossa cap. Conquestus , verbo Pietas his versibus. Hae faciunt causas festis tractare diebus: Pax, scelus admissum, manumissio, res peritura, Terminus exspirans, mora testis abesse volentis, Cumque potesatis patriae ius filius exit.

CAPUT VIII. De causis excusantibus ab observatione praecepti probiabentis festis diebus opera fervilia.

D Lures sunt caussae excusantes a transgressione festorum eos qui Opera ser- A vilia exercent , nempe materiae parvitas , necessitas, pietas, dispensatio , religio : de quibus singulatim disseremus , excepta religione , de qua dictum est

supra a

II. Quaest. I. suae temporis parvitas in servili lastore excuset a gravi transtres sone praecepti vetantis opera servilia die festo δ Resp. Ea est hac de re apud Theologos, & Casu istas varietas opinionum , ut vi κ omnes recensere Valeamus . Ut ab iis quae penes omnes certa sunt , ducamus initium , certum primum est , dari in hoc, sicut & in ceteris humanae potestatis praeceptis , parvitatem materiae, quae a mortali excusat , non tamen a veniali : quia, si quis leviter praeceptum infringit , leviter semper peccat , caussa iusta sublata . Quod ergo in controversiam vocatur, est, quaenam temporis pars censeri debeat materiae parvitas . Pa squaligus dees ccc. num. 6. loco parvitatis materiae habet laborem tertiae partis diei festi; dummodo solae horae computentur quibus operarii laborare solent et puta, si duodecim diei horas operarii laborant , die festo quatuor horas laborare poterunt : quia, inquit Auctor iste , licet cum aliqua trepidatione , quatuor horae respectu duodecim horarum censendae sunt tempus breve , & modicum . Hanc opinionem recensuimus dissert. I. cap. II. g. a. num. T. inter sententias quae viris

86쪽

DISS. II. DE OPER. PROHIB. oec. 61

xissima est, dc tamquam omnino improbabilis abiicienda . Tertia siquidem pars cuiusque rei, non levis, sed gravis portio est, in communi omnium existimatione . At in re manifesta non est diutius immorandum . Diana I. Part. tract. XU. de alibi spatium duarum horarum parvam materiam statuit ; excusatque a pe eato mortali laborantes integris duabus horis . Huic opinioni subscribit Leander tract. r. diis. VI. qtues. VI. cum aliis Casu istis . Hanc etiam opinionem, ut nimis laxam, graviores Theologi habent, teste Castropalao tract. I κ. dio. unic. punc. 3. num. Φ, Alii horam unicam integram esse materiam gravem adfirmant : dc hanc opinionem nimis rigidam appellat Suarea Tom. I. de Retu. Lib. II. cap. xxx I. mer. a. Quare concludit, arbitrio prudontum hanc difficultatem relinquendam eia. se, ut, consideratis dc personarum, dc laborum qualitatibus , decernant quod magis consentaneum iudicaverint. Salmanticenses tract. xx m. de 3. Decal. praecep. cap. I. punc. I g. I. num. 322. hoc Suare sit consilium improbant, dc quod laxitaribus viam aperiat, dc quod difficultatis evasio , non res olutio sit. Nae difficultas isthaec Suarii ingenio superior i Mihi sane non displicet Suarii consilium ; sed

potius admiror facilitatem qua non pauci absque ullo fundamento, iuxta proprium arbitrium , limites legibus apponunt . In dubiis siquidem rebus , quae eventuum varietate mutantur , viri prudentis est iudicium decretorium suspendere. Dubia autem 'ses est, quodnam sit spatium temporis leve, vel magnum respectu violationis festorum . Certo enim dumtaxat asserere possumus , dari materiam levem , puta unum vel alterum horae quadrantem . An postea spatium infra duas horas, aut hora cum dimidio sit nec ne materia gravis inducens culpam Ietalem , fateor me nolle absolute decernere , sed cum Suario dico , id e Rcircumstantiis colligendum esse . Clarius aperiam mentem meam. Si Christianus ,

nulla prorsus mussa rationabili , sed sola aviditate lucrandi, dc augendi pabrim nium, per integram horam in sua ossicina in servili opere desudaret; si insuper

illum ex suae conscientiae manifestatione agnoscerem rerum terrenarum amore captum , divino cultui parum addictum , patrimonii augendi impotenti cupiditat: ardentem : eum ego de praeterito labore absolverem, tamquam de culpa soli Deo comperta, si inter cetera adpromitteret se imposterum cessaturum ab opere servili tempore sacro ; ligarem vero, si persistere vellet in prava consuetudine dicti laboris . Secus me haberem cum altero qui ob aliquam , licet non adeo gravem, caussam etiam supra horam laboraret . Igitur, ut ego sentio , melius expersonae statu, ex illius conscientiae ratione , dc ex consuetudine , aliisque circum stantiis, quam eκ uno vel altero plus minusve quadrante resolverem esse mortalem culpam, aut venialem . Labor tamen servilis per duas integras horas abs Iule, & quocumque circumstantiarum respectu praeciso , materia gravis est, ac peccatum mortale ; ut commanior sententia docet . Prudentum ergo arbitrio re

87쪽

6S LIB. I. DE ECCL. PI E C.

linquimus iudicandum de temporis spatio insta duas horas . Sic enim Iaxitatibus via occluditur, & benignae interpretationi aditus aperitur. Quare, ut improbabilem, reiicimus hanc opinionem Tamburini Lib. IV. in Decae cap. II i. g. a. amamem 2. is Notat hic Sanchea Lib. I. in Decaa cap. IV. num. I 2. Bona cina mox clinis tandus num. 3. non esse mortale singulis festis per duas operari horas , quam . si vis animo fixum teneas, id toto anno essicere velle de facto, essicias. Raais tio est, quia unus dies festus non adnectitur cum alio ad huius materiae gra-- vitatem efformandam. Sanchea nec verbum habet de duabus horis. Ceterum firmum illud propos tum laborandi per totum integrum annum singulis se stis duabus horis quis, praeter Tainburinum, similesque Theologos, a gravi culpa

purgare auserit

III. Quaest. II. An dominus qui praeeipit ut plures sui famuli per integrum diem serviliter laborent, ob lucrum percipiendum, sed finguli forum modico tempore, pec-ret mortaliter δ' Resp. Quod humana malitia plures excogitaverit ratiunculas ,

quibus eludere leges posset , stupere minime debemus ; sed mirari subit , Theolo.

gos nova. in dies dogmata excogitare, ut quae homines carnales pro suis explendis appetitionibus peragunt, licita constituant. Praedictum siquidem dominum talia suis famulis praecipientem non peccare mortaliter , docent Leander tract. Idisput. v I. quaest. x. Trullenchus Lib. III. in Decal. cap. i. dub. eto. Salmanticenses

Iractat. XXIII. east. I. pune. 14. s. I. num. 324. Tamburinus Lib. IV. in Decal. cap. III. F. 2. num. a. his verbis . ,, Non absimili modo advertit Bona cina . . . . do- is minum , iniungentem laborem duarum horarum viginti in g. famulis simul , si non peccaturum mortaliter : quia unius Opus nequaquam unitur eum opereri alterius. Idemque erit ex Portella, si singuli successive per modicam horam in eodem die Iaborent , etiamsi , uno post alteἔum laborante , totus dies occupaeis tur : quia pari modo unius opus cum alio non connectitur. Duo hie laxita. tem sapiunt. In primis spatium duarum horarum iuxta communiorem opinionem materia gravis est . Quapropter famuli ipsi peccarent mortaliter. Ad dominum praecipientem quod attinet , omnino improbabilis isthaec mihi videtur opinio ad illudendum legibus adinventa. Ratiunculae quibus nititur, vanae sunt. Licet enim . physica unione careant opera illa , respectu tamen praecipientis morali unione connexa sunt . Siquidem dominus praecipiens unicum commodum , unicum luerum intendit acquirere ; ubi sunt multa propter unum , Philolopho etiam suffragante, ibi est unum tantum. IV. Ut itaque istius opinionis salsitas evidenter pateat, a metapbysicis subtilitatibus praescindamus oportet e etenim in morum dissicultatibus resol vendis , m rati, ut se dicamus, modo disserendum est. Et primum, labor famulorum simultaneus esse potest , aut successivus : nempe viginti famuli una hora simul labora-

88쪽

re potant , aut singuli successi ve una hora. P. Claudius La-Croiκ de more pro utroque ea su patronos affert Lib. III. tradi. m. cap. I. num. 38o. In labore simul taneo dc ipse d et , secluso scandalo , solam esse culpam venialem , In labore successivo, inquit, Bonacina, Castropalaus, Oviedo , Trullenchus, Diana, Pasqua- ligus , Tam burinus, Illiung , aliique communius adhuc exe aut mandantem a moriatari. Oppositam tamen huic secundae ille defendit . Communior haec Casu istarum opinio horrorem piis Christianorum auribus ingerit . Praefatus igitur dominus , praecipiens viginti famulis laborem duarum horarum , inseri gravem iniuriam tempori sacro . . Quid, quaeso, in morali consideratione interest quod propria, vel aliena manu operetur Si propriis manibus totum opus illorum famulorum essi ceret, peccaret; at saltem laboris poenam subiret . Quod vero per famulos operetur, id etiam commodi habet, ut, dum ipse otio diffluit , servorum sudoribus luctum assequatur. D. Augustinus ferm. XIV. de Sanctis asserit , Saulum eorum Oamnium manibus divum Stephanum lapidasse , quorum Vestimenta custodiebat, ut expeditius Protomartyrem lapidibus Obruerent. An negare quis ausus fuerit, potiori ratione herum hunc serviliter integro die festo laborare , cuius iussu tot famuli, divisis inter se horis , toto die sesto laborant Paulus non iussit lapidationem Stephani, sed tantum vestes servavit : dc ob hanc vestium custodiam Augustinus testatur, illum cooperatum sui me martyrio Stephani. Quid ergo diceret Augustinus de hero nostro, iubente laborem famulis suis integro die festo, cum sola

successiva perlamarum quot horis, substitutione 3 V. Respondent Salinantieenses loco citato, ideo Saulum graviter peccata, quia, ut dicitur Act. vii. Saulus erat eonsentiens neci eius . Consensus ergo, dc conspiratio , inquiunt, in mortem Stephani fuit Sauli peccatum . Adduntque ex Cornealio, & Sylve ira ipsum invidia adversus Stephanum exarsisse. Sed ut, quam inanis sit responsio haec, ostendam, verba Augustini isthuc transcribenda sunt. Nam .is quando lapidatus es Stephaxus primus Martyr pro nomine Christi , evidentius aderat is Saulus r is sic aderat lapidantibus , ut non ei susceret, si tantum suis

manibus lapidaret. ID enim esset in omnium Lapidantium maribus , ipse omnium vestimenta servabat, magis saeviens omnes adiuvando, quam suis manibus Iapidando. Serm. XIV. de Sanct. edit. Lov. Isthic Augustinus sub examen inducit peccatum quod Saulus perpetravit custodiendo vestimenta lapidantium : dc decernit , ipsum omnium lapidantium manibus peccasse , quod omnium Vestimenta servaverit. Quod autem etiam invidiae livore , aliisque pravis affectionibus adversus Stephanum percitus esset , non impedit quominus eius cooperatio in mortem Stephani peccatum fuerit . Debui mene ostendere ex Augustino , Saulum non fuisse cooperatum morti Stephani , neque peccato lapidantium , dum eorumdem vestimenta custodivit. At oppositum apertissime docet Augustinus tum verbis recita-

. tis,

89쪽

LIB. I DE ECCL. PRAE C.

tis , tum verbis quae iidem Salmanticenses opponunt ex serm. r. de Sanct. Ab ipso omnium lapidantium vestimenta servabantur , ut tamquam in manibus omnium ipse lapidare videretur . Cum ergo herus noster non solum impedimenta ad laborem non removeat a servis , sed re ipsa suo imperio cogat eos diem festum pro sanare ; evidenter constat illum reum esse totius operis quod peragunt stomuli . VI. At, inquiunt iterum Salmanticenses , aliique , servi non peccant mortaliter : ergo nec herus praecipiens . Supponitur enim, singulos servos brevi tantum tempore laborare. An non poterit herus praecipere quod servi licite agere valent 3 In primis, si iuxta Leandrum, & Tamburinum servi duabus integris horis laborarent, nec ipsi Salmanticenses eos a culpa gravi eximerent. Deinde, etiamsi per integram tam horam laborent , sin mortaliter , venialiter tamen iuxta omnes , iusta caussa sublata , peecabunt . Porro nec peccatum veniale licitumast. Constat ergo. nec simulos licite operari. At, peccato famulorum omisso, dicimus herum , praecipientem laborem praefatis famulis, sive simul, sive successive acceptis, peccare mortaliter. Suo enim mandato iubet servilia opera omnium famulorum, quae, licet divisim accepta respectu servorum sistant intra limites materiae levis , simul tamen sumpta , ut stant sub unica illa domini iussione , gra- em, quin gravissimam, materiam constituunt, & consequenter culpam letalem . Et revera, si idem herus eodem die pluribus vicibus , licet singuIis modico tem pore , serviliter operaretur , fatentibus adversariis , peccaret certe mortaliter . At in hoc casu , inquiunt , esset eadem persona , & eadem dies : cum autem famuli plures laborant, dividuntur personae : & ideo, licet Opera uniantur ratione unius diei, interrumpuntur tamen ob multitudinem personarum . Mihi sane nugae sunt istae . Interrumpuntur utique physice , dc respectu servorum I at, ut cadunt sub

unico domini imperio , moraliter uniuntur : quia qui per alium facit , pεr se ipsum sacere videtur . Quod evidenter ita confirmari potest. Si herus iste iuberet famulis suis a pluribus templis parva furari , quae simul accepta graverri efficerent materiam ; dubio procul graviter peccaret , non modo in genere furti , Vmrum etiam in genere sacrilegii. Cur ergo non peccabit, dum iisdem famulis praecipit ut singuli modicam temporis Deo consecrati partem , operis servi Iis labore profanent 3 Sicut enim domus per spiritualem consecrationem divino cultui deputantur, & templa , seu Ecclesiae vocantur I sic temporis aliquod spatium per sestorum institutionem Deo consecratur . Reponunt Salmanticenses, idcirco peccaturum letaliter dominum praecipientem modica furta , quod inserat grave damnum legitimo possessori. Et in responsionis confirmationem afferunt propositio. nem ab Innocentio XI. damnatam , quae haec est . 2 on tenetur quis sub poena

peccati mortalis restituere quod ablatxm est per pauca furta , quantumcumque fit

90쪽

DISS. II. DE OPER. PROOHIB. O c. 61

magna summa totalis . Haec propositio, non de diversis, sed de eodem fure loquitur. Quare non est Omnino ad rem. In rem nostram potius confert altera propositio eiusdem Innocentii XI. Qui alium movet , aut inducit ad inferendum grave damnum tertio, non tenetur ad restitutionem istius damni illati . Peccat itaque qui inducit ad inserendum grave damnum alteri , sive per unum , sive per plures servos id praestet . Atqui herus noster inseri gravem iniuriam tempori sa- ero , dum iubet famulis pluribus integrum diem , singulis horis sibi succedentibus, opus servile continuare . Profanat ergo graviter tempus sacrum I quemadmodum per lares famulos profanaret sacrum locum. Et, sicuti iubendo furtum .

damnum domino , & Reipublieae civili inseri I ita praecipiendo praefatum labo rem, offensam Deo irrogat, & Reipublicae christianae, eo quod tempus surripit , Deo , & Christianorum spirituali prosectui consecratum . Distinctiunculae autem de partitione operum servilium , quae in qualibet persona terminantur, & paritas ieiunii, & obligatio personalis , aliaque similia inventa , frigidas & nimium abstractas redolent subtilitates, a morum christiana Theologia prorsus exterminaniadas. Quare hanc adversariorum opinionem inter propositiones quae viris piis, &gravibus laxae videntur, dissertatisne I cap. D. merito recensuimus I & nunc , tamquam nobis improbabilem , fidenter reiicimus . Eam quoque reiiciunt Sinnichius in suo Satio Ex rege Lib. I. cop. cura. Gonet Tom. III. dissert. de opis. prob.

VII. Quaest. III. Qua necessitas excusat laborantes die festo a transgressione praecepti H Resp. Necessitatem quandoque excusare ab observatione diei festi, ut certum , omnes statuunt . In eo vertitur dissicultas , quaenam necessitas satis sit ad eximendum ab eiusmodi praecepti observantia . Triplicem necessitatem distinguit Angeliciis Doctor a. a. quaest. cxx D. artic. q. ad 3. inquiens : Quilibet autem, tam fervus , quam liber , tenetur is necessariis providere non tantam sibi, sed etiam proximo et praecipue quidem in bis qua ad salutem corporis pertinent, secundum illud Prov. o I v. Erue eos qui ducuntur ad mortem : fecundario autem etiam in rerum damno vitando , secundum illud Deuter. xxi r. Non videbis bovem fratris tui. aut ovem errantem, & praeteribis, sed reduces fratri tuo . Et ideo opus corporale pertinens ad conservandam salutem propria corporis non violat fabbatum . Non enim es contra observantiam sabbati quod aliquis comedat, alia bui modi faciat, quibus Ialus corporis conservatur . Et propter hoc Machabaei non piatae

runt sabbatum pugnantes a d Di Ueηmnem die fabbati . . . Et propter hoc etiam excusat Dominus Matth. x II. discipulos suos, qui colligebant spleas die sabbati pr

Eter necessitatem quam patiebantur . . . Similiter etiam opus corporale quod ordia tur ad imminens damnum rei exterioris Titandum non violat sabbatum . Prima

itaque necessitas quae licita reddit servilia opera die sesto, est necessitas propriae. Tom. V. E sa-

SEARCH

MENU NAVIGATION