장음표시 사용
91쪽
salutis r qua de caussa excusantur milites die festo ad defensionem propriae vitae dimicantes, eaque omnia peragentes quae ad victoriam obtinendam necessaria, &eongrua iudicaverint. Excusantur quoque pauperes , qui , ut se , suamque familiam alant, die sello laborant ; dummodo Vera, evidens, & gravissima sit nece stas . Excusantur coqui cibos praeparantes , ut iam dictum est supra : ubi animadvertimus , artem culinariam extendendam haud esse ad eos cibos qui die praecedenti parari commode possunt , ut coquere panem , molere triticum ; aut qui ad communem victum minime sunt necessarii, sed solum ad gulam, & conmcupiscentiam fovendam , ut sunt bellaria , tragemata , idque genus similia , au ro argentoque exornata , quae Pistores dulciarii , seu cupedinarii efficiunt . Hare omnia diebus profestis parari debent . Excusantur quoque agricolae , qui tempore messis, & vindemiae segetes metunt, di triturant, vel fructus , aut uvas colligunt , senumque ventorum , grandinis, & pluviarum subducunt periculo . Hare omnia licita reputabant etiam Ethnici, teste Virgilio in Georgicis, in quibus, ut existimat Macrobius , ne latum quidem unguem a veteri Pontificum iure reces.st, dum inquit rQuippe etiam fesis quaedam exercere diebus Fas, is iura Dunt . Rivos deducere nulla . . Religio vetuit, segeti praetendere sepem prasidias avibus moliri, incendere vepres, Balatumque gregem fluvio mersare salubri. VIII. Altera necessitas quae serviliter operari die festo licitum efficit, est pro- 'ximi se Ius corporalis, iuxta illud Ioannis VII. Si circumcisionem accipit homo infabbato , ut non solvatur sex Mostfi ; mibi indignamini , quia totum hominem DLoum feci in sabbato st Quare excusantur chirurgi Venas incidentes , pharmacopo. lae medicamina parantes , iique omnes qui infirmis curandis auxilium, & opem
IX. Quaest. IV. An tonsio barbae licita fit sesis diebus 8 Resp. Inter ea quae ad corporis salutem vel decentia , vel necessaria sunt, recensetur tonsio barbae. Hinc Casu istae non pauci absolute licitum esse adfirmant barbam tondere festis diebus ;& pro unica ratione consuetudinem legitime invectam obtrudunt. Sed communis Theologorum sententia oppositum docet : quod probatur auctoritate Ioannis
XXII. Pontificis Maximi qui in litteris ad Philippum .V. Galliarum Regem datis
anno 13is. dc ab Odorico Raynaldo .relatis ad eumdem annum num. q. abusum tondendi barbam inhibuit his verbis. Illud sane quod inolevisse in inis partibus dicitur , ut videlicet passim in quamdam divinam irreTerentiam exerceantur iudicia die dominico, b radendis ac tondendis barbis , atque capitibus intendatur , te di simulare non decet ; eum dies illa diviso cultui specialiter dedicata talibus profa
92쪽
DISS. II. DE OPER. PROHIB. oec. c
nari non debeat. Idem confirmat Synodus Andegavensis celebrata anno Iaga. Cum diebus festivis, ob reverentiam Dei, is Sanctorum introductis , praecipue diebus dominicis , boori maiestatis altissimae consecratis, a Christifidelibus sit ab omni oper Lerviti abstinendum , ne eessandum , is divinis eultibus iugiter insistendum ; omnia hus , , fingulis Rectoribus , , Capelianis in virtute obedientiae praecipimus, is mandamus , quod ipsi parochianis suis inhibeant sub obtestatione divini iudieii , impaena excommunieationis , ne ipsi dictis diebus dominicis barbas radant , veI alia , barbiton forium inlatum exerceant . Quid quod barbitonsores Romani in libro irro istius artis regimine typis edito quem ego legi, sed nunc non teneo, inter cete ras regulas unam habent, ne diebus sestis artem exerceant . Ex quibus collige , artςm radendi barbam, mechanicam esse, & servilem s atque absolute die festo vetitam. Dixi absolute, quia casus occurrere possunt in quibus licitum sit eiusdem exercitium I ut cum agricolae , pastores , iter agentes profestis diebus nequeant sine gravi incommodo adire barbitonsores , istos radere festis diebus licitum arbitramur . Patuitas quoque materiae excusat barbitonsorem , unam vel alteram tondentem barbam . At numquid peccati mortalis damnabis illos barbi-
tonsores, qui, ni sestis diebus clientibus suis barbam radant, & ipsos amittunt , di lueri iacturam iaciunt Absoluta responsio vix dari potest ; sed ex multis circumstantiis, quid faciendum sit, pendet . Qui ob solam lucri aviditatem his diebus artem exercent, damnandi sunt. Qui alendae samiliae necessitate cogente laborant , tolerandi, & admonendi , ut maiori qua possint cautela id faciant , ut Missam audiaut, Vesperis, & divinis laudibus , quoad seri potest intersint. Verum maioris tulpae saepius rei sunt ipsi homines tondendi, qui, nulla necessitate
coacti, sed ob solam . vanitatεm, ut se magis comptulos, & ornatulos prodant so- Iemnioribus diebus, tempore dumtaxat sacro barbitonsores adeunt, dc profestis diebus perpetuo dis uunt otio, vel ludis, rebusque ineptis vacant. . Isti sane excusari nequeunt, reique sunt: tum quod ipsi peccent ; tum quod aliis peccandi occasionem praebeant, pravumque abusum, & scandalum foveant . Severior ratio 'cum sartoribus, & sutoribus habenda est . Nisi onim vera urgeat necessitas , excusa di non sunt. Rarius autem in hae quam in barbitonsoria arte necessitas O
X. Quaest. v. An famuli qui eutin ur a dominis suis die festo laborare, a culpa
excusentur , si obediant, ne grave damnum incurrant j Resp. Id in primis certum est, non posse excusari, si in contemptionem diei sesti cogerentur a dominis se viliter operari . Quin in hoc casu , etiam cum vitae dispendio , deberent ab operibus abstinere e quoniam bonum fidei, & religionis praeire debet cuique tempo-τali vitae damno. Si vero domini cogant eos laborare ob solum lucrum, dc commodum i ne grave damnum subeant, laborare licite quandoque possunt . Tertia
93쪽
siquidem necessitas, quae secundum D. Thomam excusat laborantes, est ratio evi tandi imminens damnum rei exterioris . Opera itaque servilia quae ad grave damnum vitandum , sive proprium , sive alienum , necessaria sunt , lieite festis diebus fieri valent . Illud solum recogitandum est, ne malum quod imminens dici tur, fictum sit, & imaginarium . Servi tamen qui absque iusta caussa saepius a dominis compelluntur laborare serviliter festis diebus , debent tales dominos deserere , ne deserantur a Domino Deo , quo protegente , alios invenient. Qua prodipter illud malum dumtaxat a labore servili malitiam removet quod evitari non potest , nili gravi incommodo. Hac ratione excusantur decolantes serrum, co-
quentes Vitrum , saponem , calcem , tegulas, ollas, dc similia, si eiusmodi opera iam inchoata festis diebus continuent ζ quia ex interruptione grave & inevitabule damnum sequeretur. Non tamen excusantur qui praefata opera inchoant sestis diebus , maxime coctionem calcis, laterum, & ollarum . Verum haec omnia ex prudentum arbitrio frequenter pendent.' XI. Quaest. VI. An oecam comparandi magnum lueram exe et ab obsertatione diei
festi Z Resp. Adfirmant non pauci recentiores: quia amissio magni lucri grave damnum reputatur; ad quod vitandum licitus est labor servilis . Quod confirmant auctoritate Alexandri III. Pontificis summi, qui super piscatione a lectum dispensavit, ut supra dictum est, exceptis tantum solemnioribus festis. Pro hac opinione citatur Caietanus; sed immerito : nam Caietanus in Summa verbo , Penorum violatio, loquitur de lucro quod in commune Reipublicae bonum cedit. Praefatam opinionem defendunt Tamburinus, Diana , Sporer tract. MI. in 3. praecep. DecaLcap. 1 F. sec. q. g. I. num. I. quam tamen nos, ut improbabilem , reiicimus . Atisque, ut congruam exhibeamus responsionem, duplex lucrum, seu commodum distinguimus, privatum, & publicum. Ob lucrum, commodum, & utilitatem Rei publicae licitum est festo die laborare; idque omnes fatentur. Et ob hoc commune, & publicum bonum , atque utilitatem dispensavit Pontifex summus piscaridie festo aleces; cum onere tamen succurrendi Pauperibus , atque munera offeretrdi vicinis Ecclesiis, ut alias dictum est, ex cap. illo Licet de fer. Unde hanc pro nostra sententia elicimus rationem. Pontisex privilegium piscandi aleces ob publicam utilitatem impertitus minime est absolute, sed cum dictis oneribus eleemosynarum. Et ad has eleemosynas tenentur omnes , quicumque praelatos , vel similes pisces, qui nonnisi stato tempore capi possunt, piscari sestis diebus volunt. Neque hoc dumtaxat consulit Ponti sex, ut contendit Sylvester , sed ut debitam ponit conditionem. Porro, si dispensatione opus fuit, ut talis piscatio , ob p blieam utilitatem lacta, Iicita esset; & nonnisi cum conditione & onere eleem synarum concessa fuit οῦ quo sundamento heinc inserre audent, licitum esse absque ulla dispensatione servilem laborem sacro tempore ob solam privatam utilitatemqNec
94쪽
DISS. II. DE OPER. PROOHIB. oee. 69
Nee alicuius momenti est argutatio illa qua eX lucri iactura grave Inserunt da mnum. Est enim purus, putusque Paralogismus . Nam lucrum, de quo est sermo non est debitum; neque ad illud assequendum ius aliquod habet homo ope rarius. Solum amissio illius lucri, dc eorum bonorum loco damni proprie habetur, in quae ius, & dominium, qui amittit, habet. Qui vero amittit lucrum contina gens in quod nullum habet ius, sed solam aptitudinem & habilitatem omnibus communem ad illud comparandum; minus Proprie damnum pati censetur . Et, si ob hoc damnum vitandum licitus esset festis diebus servilis labor, actum esset desertatis diebus. Nam omnes, ex quo non lucrarentur, se magnum pati damnum obtruderent. Nec voces illae magni, & extraordinarii lucri quidpiam aliud eSeiunt, nisi aures imperitorum implere , vacuisque mentibus errandi occasionem aperire, & ansam praebere quodlibet lucrum extraordinarium sibi reputandi. Abludit autem a vero quod postea subdit P. Sporer loco citato, existimandum scilicet haud esse, Ecclesiam piam matrem velle obligare fideles suos ad rem sane dissicillimam, qualis esset abstinentia servilium operum ., quae lucrum multorum aureorum, alias non ita facile obvium, amittere cogit; idque maxime fatendum. quando lucrum, alias ab aliis caperetur , v. g. in locis diversarum religionum . Hoe commento frequenter utitur Auctor iste, ut alias observavimus , quo tum Dei, tum Ecclesiae intentionem dimetiri contendit pro suo arbitrio. Nec alio spectant eiusmodi interpretamenta, quam eo ut. legem humanae accommodent cupiis ditati. Existimandum est, Ecclesiam velle fideles suos obligare ad colendum Deum uixta Evangelium Christi dicentis : uuaerite primum regnum Dei , is baeo omnia adiicientur vobis . Dissicilis ne res est amissio lucri plurium aureorum An non difficilius, nos aurum &. argentum possidere, tamquam non possidentes; animumque & affectum ab iisdem seiunistum continenter servare ' Et tamen haec omnia Christus praecipit, ut dissiciliora nunc praeteream, alibi relaturus, Occasione prOBigandi similia inventa. Sola itaque necessitas vitam ., dc familiam alendi, non cupiditas lucrandi, ab onere seriandi excusat. Sententiam nostram omnes antiqui Theologi docent. Sussiciat unum pro omnibus laudare D. Thomam, qui conceptis verbis docet, caussam acquirendi lucrum non exculare a ieiunio; Sc coiisequenter multo minus a sanctificatione diei sesti. Ex quo patet quod intentio maioris lucri non necessarii eos a peccato non excusat, si ieiuuiam frangant: in I, . dist. xv. quaest. m.
art. q. ad 3. Eadem docent Gabriel, Antoninus, Durandus , omneique graves , dc pii Theologiis XII. Ωιuest. VII. .an agitare siceat feriatis diebus 'fros molossorum missibus expositos, ut invicem cornibus, i i dentibus bellum peragani Z Rei p. Sunt qui id absolute Iicere asserunt, maxime ob publicam Reipublicae laetitiam ; quemadmodum ob hanc universalem caussam asserunt licitum esse artificibus theatra, tabulata , ar-T . U. E ii 1 cus
95쪽
cus triumphales, vestes, & similia artefacta construere , vel ob insignem partam victoriam, vel ob ortum, aut adventum Principis . Quid ex Principum imperio licitum sit, mea nunc non interest curiosius inquirere. Scio ob publicam utilitatem, commodum, & necessitatem licitum esse festis diebus serviliter laborare . Ceterum nego propositam taurorum agitationem diebus festis culpae expertem est se. Est actio suapte natura servilis; nullaque adest iusta caussa ipsam excusans :quin in ipsis profestis diebus licita vix est praefata agitatio. Nec est quod contrariam obtrudas consuetudinem et quoniam non consuetudo, quae rationabilis sit, sed abusus, & corruptela appellari merito debet. Siquidem haec ludicra bella, quae Ethnicorum sapiunt mores, dc crudelitatem, populum commovent , a cultu divino avocant, atque ad insanientis mundi Oblectamenta provocant . Quare non ob id solum quod servilia exercitia sunt, sestis diebus adversantur ; sed etiam ob scandala, quae inde profluunt, prohibita asserimus.
XIII. Quaest. VIII. VFomodo pietas, religio, is dispensatio sint iustae caussae, quae laborem servilem feriatis diebus licitum constituant Resp. De pietate , & religione
iam dictum sufficienter est supra cap. v I. Nec enim res adeo difficilis est, ut fusiorem requirat sermonem. Nam opera quae ex suo genere pia sunt erga proximum, ut sepelire mortuos, induere nudos, curare infirmos, planum est saepius vicaritatis debita esse, nedum licita. Quae vero per se pia non sunt, sed suapte natura servilia, solumque ex operantia intentione in opus pium diriguntur , nisi necessitas urgeat, minime licita sunt. De religione satis Ioco laudato explicatum est, quomodo excuset ab observatione festorum . Ultima ergo caussa quae laborantes serviliter sestis diebus excusat a culpa, est dispensatio. Haec est iuris alicuius relaxatio, ab habente legitimam potestatem facta. De istius olore , dc conditionibus suo loco fusius. In praesentia solum dicimus, potestatem dispensandi ab observatione festorum residere primum in summo Pontifice, qui Pastor est supremus universae Ecclesiae. Secundo hac potestate potiuntur Episcopi, qui non solum dispensare valent in festis a se, & sua Synodo praescriptis, sed etiam in festis quae
pro universa Ecclesia praecipiuntur, maxime in eventibus repentinis, qui frequenter occurrunt. Siquidem fidelibus omnibus facilis non est ad summum Pontificem accessus. Residet denique potestas isthaec in Parocho, & Curato , seu Ioci Pasto. re. Hic tamen in eventibus dumtaxat extraordinariis, & pro aliquo casu particulari, & ad tempus dispensare valet. XIV. Praeter omnes assignatas caussas, quae servilia opera de crimine purgant seriatis diebus exercita, alia est quae non tam excusat a legis observatione, quam legem ipsam abrogat I di consuetudo nuncupatur. De qua id solum nunc dicimus, quod, ut a culpa excuset, dc legem tollat, plures requirit conditiones, de quibus
suo proprio loco disseretur, Sub consuetudinis larva plures abusus, dc corruptelae
96쪽
occultantur. Quod communiter a multitudine peragitur, quamquam abusus maiani lastus sit, consuetudinis fuco obducitur. Parochorum , dc Consessarioruni est populum edocere abusus a consuetudine diversos, dc contra. Eorum est pro viribus consuetudines, legum robur. infringentes, coarctare, dc limitare. Eorum deniqua est explicare populo crita inis gravitatem in violatione festorum ; & mala etiam temporalia quae ex transgressione tanti praecepti obvenire solent transgressoribus . Divinae ultionis supplicia, festorum Violatoribus saepius inflicta , resere Concilium Parisiense V I. anni 829. can. FO. Multi nostrorum visu, multi etiam quorumdam re latu didicimus, quosdam artuum attractione multator , quosdam etiam vi Viri igne , eosoribus ossibusque simul sub momento obfumptis, in ciserem subito resolutos , poena-hter occubuisse. Et musta asia terribicta iudicia extiterunt, i, hactenus existunt , quibus declaratur quod Deus in tanti diei dehonoratione Usendasvr.
97쪽
Natura , oe obligatio istius pr.ecepti explicatur; oe
Raeceptum sanctificandi festa negans est, & adfirmans; ut alias fuit dictum. Prout negativum est, prohibet opera servilia , de quibus superiore dissertatione : prout adfrinativum , praecipit cultum divinum .. Quare divino iure Deo cultum festis potissimum diebus offerre debemus. Cultum hunc Ecclesia suo praecepto iubet exhiberi praecipue Missae auditione . Siquidem extra controversiam est, dari in Ecclesia praeceptum audiendi Missam . Perdoctus SuareΣ Tom. III. in D I. p. dis lxxxv III. fee. I. docet, de fide tenendum esse in Ecclesia praeceptum impositum fidelibus audiendi Missam : idque evincere multis decretis contendit, ex iure canonico petitis, ex communi Doctorum consensu, &ex usu, ac consi dine ecclesiastica . Verum id solum de fide tenendum est quod in Scripturis. revelatum Ecclesia proponit credendum . Nullibi autem revelatum est, ab Ecclesia hoc praeceptum emanasse . Praeceptum enim absolute ecclesiastiis cum est, ut fatetur & ipse Suarea ; quamvis iuri & naturali , & divino quam
II. Obligatio istius praecepti genere suo gravis est z quia materia ipsa gravis est, & summi momenti. Quapropter fideles, qui libere Missam omittunt audire festis diebus, peccant mortaliter, etiam sublato scandalo, & contemptu . Hocque certum est penes omnes. Obstringuntur quoque fideles audire Missam , non solii mdiebus dominicis, sed omnibus festis eX praecepto praescriptis. Et quamvis in cap. Missas de conser. dist. r. solius diei dominicae mentio fiat, non ob id tamen eκ- cluduntur alia festa ; sed diei dominicae expressa mentio fit e quia haec successit sabbato, & inter omnia festa eminet. Ceteris autem diebus', qui sacri ex praecepto non sunt nemo fidelium audire Missam tenetur, nec in triduo rogationum , nec in seriis Quadragesimae, nec in triduo hebdomadae sanctae, etiamsi seria sexta in Parasceve, aut sabbato sancto recurreret festum Annuntiationis B. Mariae Viriaginis. Secus vero dicendum, si seria quinta celebrari praefatum festum continge
98쪽
DISS. III. DE AUDIENDA MISSA O c. 3
rei r tunc enim adesset obligatio audiendi Sacrum, & observandi sustum. Quaereare hic solent, num ab hac obligatione Ponti sex summus dispensare valeat . Quae sane quaestio inutilis est . siquidem quandonam occurret iusta ratio dispensandi ab hoc oneres' Inanis quoque ex alio capite quaestio ost : nam per se constat, posse Pontificem ab omni lege ecclesiastica, prout ecclesiastica est , solvere fideles. III. Praeceptum istud comprehendit omnes fideles uni rationis praeditos; excludi e
vero omnes amentes, Parvulos, ebrios, & catechumenos e quoniam nec amen
tes, nec parvuli, nec ebrii capaces sunt assistendi Missae praesentia humana. Pue ri vero completo septennio, quamquam mysterium non assequantur , sintque ad huc nimium rudes, nihilominus praecepto hoc ligantur. Insuper qui simul .caecus i surdus, & mutus esset a nativitate, absolute loquendo teneretur audire Missam rpotiori autem iure obstringeretur qui talis non soret a nativitate , vel qui tantum caecus, aut surdus esset. Possimi enim hi Omnes modo 'uodam humano a Dsistere; quidquid dicat cum suo Gobat La Croiκ Lib. III. p. I. -m. 6I6. Catechu meni non tenentur, eo quod legibus Ecclesiae subiecti non sint 1 quare nee ad partem Missae ante ossertorium tenentur. Hac eadem ratione excluduntur in fide Ies omnes. Soli ergo fideles omnes post rationis usum adstringuntur Missam audi re, non modo saeculares, verum etiam Religiosi, Sacerdotes , & Episcopi . Quinisti potiosi iure obstricti sun , inquit Sanctus Antoninus II. Part. tit. I x. cap. x. g. r. Si enim tenentur ad hoc Diei; multo magis Clerici, is Religiosi, qui ad maiora te nentur , Ur qui totaliter sunt divino cultui destutati: x M. quaest. I. Duo sunt: is per makime eultus divinus in Missa exhibetur. 2 ec menti occurrit aliquod generale praeeo, stum ad galeos ad quod Cclerici non teneantur , cum debeant esse exemplum cetex
De Misa, qme se is diebus audiri debet . Missa amrienda integra 6se debet. sui plures partes stimui audit, veI duas juccesso e , non satisfacit pr.ecepto.
I. AC Issa alia solamnis, seu cum cantu, alia privata, seu quae tae cantu e LVA lebratur. Alia est caleehumenorum, alia sidelium . Alia votiva, alia propria, seu de die. Missa, quam vi praecepti fideles audire tenentur, integra es.se debet. Quod elarissime praecipitur in cap. Missas, ubi haec habentur. Musas ais dominieo Deularibus totas audire Deciali ordine praecipimπs . Et quamvis , ut animadvertit Suareκ, illa particula totas in aliquibus codicibus antiquis desideretur . in pluribus tamen reperitur; neque de hoc dissicultas est . Non requiritur quod st
99쪽
sit solemnis; sed cuiusque integrae Missae , sive propriae, sive de tempore, sive vc tivae; sive de Sanctis, auditio satis est ad implendum praece pium. Nec etiam exia igitur ut latine recitetur; sed quocumque idiomate , sive Latino , sive Graeco , sive Syriaco, sive Illyrico, quocumque denique ritu ab Ecclesia Romana approbato, Missam celebratam audiant fideles, praecepto satisfaciunt. Praeceptum siquidem est de audiendo Sacro absolute, non hoc, vel illo idiomate, aut ritu . Sufficit ergo ut Sacerdos celebrans sit catholicus, dummodo non sit excommunicatus iadegradatus, aut publicus Clerici percussor. Quare , si alius Sacerdos non esset , qui die sesto celebraret; omittenda potius. esset Missa quam cum tali Sacerdota excommunicato denuntiato communicandum in divinis Licet tamen audire Mi Llam Sacerdotis excommunicati tolerati, non denuntiati quiae post Concilium
Constantiense, dc constitutionem Martini V.. nemo. tenetur evitare excommunicaistos toleratos , non denuntiatOS , etiam in receptione sacramentorum Eiusmodi
tamen ad celebrandum inducere haud debes : &, si alii sim Sacerdotes, ab iis sa era audire, & sacramenta percipero adstringeris II. Quaest. I. An qui notabilem Misse partem audire neg figeret, letaliten peccaret e Resp. Iam dictum est, fideles. teneri integram audire Missam .. Sedes quia Missa enpluribus. partibus, constat, in controversiam VOcunt Theologi , ata aliqua. pars omitti possit absque gravi violatione praecepti. Et tanta est opinionum varietas, ut Leander circiter duodequadraginta quaestiorees, & non paucas prolixas,. instituat super hac integritate; dc quaedam docet iam ab Ecclesia proscripta. Haec quaestio
num , dc opinionum multitudo, ac Varietas. rem facilem, & perviam, impeditam obscuramque efficit. Paucis. tamen nos illam eXpediemus. Et primum ea quae penes omnes certa sunt, praemittimus .. mi levem partem, Putae introitum, omitteret, satisfaceret praecepto; secus qui. notabilem, idest mediam L vel tertiam par item. Sic rei pondet sanctus Antoninus II. Paria tit. IX. cap. X. F. I. Septimum dabiti ras de eo qui dimittit aliquam, partem Missae, puta introitum Misae .... . . Respondetur . quod modicum pro nihilo reputatur . ia . nec verba legis ita amare interpretanda sunt
ideo dicendum est,. quod talis iudicandus es servator prscepti. Sed, fi dimitteret partem notabilem , puta mediam, Vel tertiam partem, secus L Huic divi Antoniat opinioni subscribunt communiter Theologi. Sed in varias posteae distrahuntur opiniones, dum definiunt, quaenam sit pars. notabilis, dc tertiλ ipsi ux Missae, quaenam levis Aliquas hic delibaboc Aliqui dicunt peccaro nunc venialiter fideles qui , acceptae Sacerdotis benedictione, statim, nota audita divi Ioannis Evangelio, discedunt Quoniam ,. licet in iure caveatur ne quis: ante benedictionem Sacerdotis abeat , quia tunc praefatum Evangelium non legebatur in Missa nunc tamen paristem Missae constituit et quae opinio, mihi sane probatur .. Stephanus Bauny tract. vi de Sacrificio Musae quaest v m. tacet , nota peccare mortaliteL eum qui Missae inter-
100쪽
DISS. III. DE AUDIENDA MISSA cte. τ 1
est solum ab offertorio inclusive usque ad postcommunionem exclusive . Haec opinio laxissima est et quia quae Praecedunt offertorium ,& consequuntur assumptis nem, constituunt plusquam tertiam Partem Missae. Asserit quoque idem Auctor , satisfacere eum qui in quibusdam locis a principio Missae usque ad viamM Pater noster assistit; obtruditque consuetudinem excusantem, quae corruptela dicenda est. Leander docet, eum qui auditurus Missam accedit peracta consecratione, non debere audire alteram medietatem quae sequitur. Haec sane opinio improbanda est: quia salsum est non teneri ad partem qui totum implere non potest . Ioannes Sanctus in seleae disp. xv. num. . sustinet hanc propositionem et Et maxime proba bile iudico, aecedentem ad audiendum Sacrum rempore quo praefatio dicitur , ω non extet aliud celebrandum, minime generi reliquis illius Missae' interesse : perinde ac si
quae praefationem consequuntur, nempe canon, consecratio, oblatio, & communio , ad Sacrificium non pertinerent λ preces Vero , dc cetera quae praefationem antecedunt, sacrificium efficerent. Haec opinio, tamquam laxa , & omninb im
probabilis, reiicienda est. Alii dicunt, satisfacere praecepto fideles qui Missae assistere incipiunt poli Epistolam ; alii post Evangelium; alii laxiora docent, quae omnia missa facio. Quae delibavi, sufficiunt, mi quisque colligere valeat quam imis potens sit laxandarum legum libido. Praelati Auctores, cum praeceptum sanctificandi festa, ut adfirmans est, exponunt, non .alium omnino cultum praescribere illud decernunt praeter auditionem Missae, praescriptam ab Ecclesia . Cum porro de hoc Sacro audiendo sermonem habent, in tot partes illud tribuunt, totque partes a debito reddendo decerpunt , ut praeceptum icolendi Deum festis diebus in nihilum sere redigere videantur
III. Sententia quae mihi probabilior videtur, haec est. Fideles qui ab Epistola inclusive usque ad finem assistunt Missae, satisfaciunt praecepto; secus ii qui vel lecta integra Epistola , vel potiori iure lecto etiam Evangelio , Missam audire inciperent . Ratio est : quia consessio , introitus , collectae cum Epistola notabilem partem Missae constituunt ; di notabiliorem, si Evangelium etiam includatur . Ergo
qui vel post Epistolam , vel post Evangelium, Misis assistere incipiunt , non im
plent Praeceptum. Atque ut clarius haec mea sententia pateat , animadvertendum
obiicio , me in dimensione istius praecepti parvitatis, vel gravitatis materiae non tantum respicere materiae quantitatem ἰ sed & ex quantitate primum, deinde ex circumstantiis aliis, materiae gravitatem, Vel parvitatem is pius colligere. Exempli gratia,
fidelis die dominico, lecta Epistola, incipit audire Missam. Hac absoluta, posset absque gravi incommodo aliam audire. Deliberate refugit; sed, illa detruncata Missa
contentus, integrum diem ludis, oblectamentis, epulis, aut otio consecrat. Insuper
ex quodam torpore , desidia , & rerum divinarum fastidio solet Ecclesiam adire Missa iam incepta. Ego sane fidelem hunc non absolverem, nisi maiorem in au
