Theologia christiana dogmaticomoralis auctore f. Daniele Concina ... Tomus primus decimus De præceptis ecclesiæ

발행: 1749년

분량: 503페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

71쪽

46 LIB. I. DE ECCL. PRAE C. '

rum, nemo negare audebit, nisi qui manifestae experientiae contradicere velit . Hoc autem satis est ut absolute dicere possimus, choreas esse potissimum diebus sestis illicitas. Casu istae ex aliqua peculiari circumstantia, de eventu , puta quoaquandoque rusticis innocentes sint eiusmodi choreae, vel consanguineis nuptiarum, aut alterius publicae laetitiae tempore , eruunt universalem opinionem , nimirum choreas omnibus, dc omni tempore, etiam sacro, licitas esse, nulliusque peccati occasionem. Ut defendant peccata diebus festis commissa non contrahere letalem malitiam, hanc inter alias obtrudunt ratisnem, nimirum peccata, & scelera potissimum diebus sellis perpetrari. Quare iugum nimis grave soret, si haec scelera sacrilegiis temporis sacri inquinata multiplicarentur. Nunc autem omnia sestorum oblectamenta ut innocua propugnant. Opipara convivia, saltationesque, inquiunt, nihil nisi laetitiam, & innocentiam redolent . quoniam non sunt opera servilia . Feminarum exquisitos e ultus, hominum luxus, de splendida ornamenta quis letalis culpae damnabit Cedo. An negare ausus fueris , peccata quae festis communissima asseris, a Christianis potissimum perpetrari occasione saltationum, conviaviorum , chorearum, aliorumque id genus oblectamentorum Peccata stequentius infestis quam in profestis diebus serpete concedunt. At, cum de peccatorum Occa

sonibus, periculisque sermo recurrit, occasiones,& pericula honestas dicunt oblectationes. Quae, malum, est eiusmodi disserendi ratio 3 omissis itaque quaestiunculi3, an praefata oblectamenta sint opera servilia nee ne I vel peccata gener suo, aut in aliquo eventu, de circumstantia licita : his, inquam, omnibus missis,

sequentem statuo conclusionem.

IL choreae , ludi tbeatrales, idque genus similia, omnibus cireum antiis inspectis . sunt occasones peccandi, is plerumque ad peccara provocant , is perarabunt, atque animos a ditiuo cultu rei a abstrahunt idcirco diebus saeris potissimum sunt Chri ianis vetita. Id melius probari nequit quam patrum, & Concilior uiu auctoritate . Concilia siquidem, dc Patres, ipsa manifesta, dc diuturna experientia edocti , o mni sere tempore saluberrima ediderunt decreta, quibus saltationes agere diebus festis prohibuerunt. Sanctus Basilius aeri oratione invehitur adversus seminas quas dam, quae Paschatis die splendidis vestibus comptae choreas ducebant , iuvenum que lascivis oculis, oreque impudico libidinem provocabant. capita bonestis operta

velaminibus retegentes, Deum, is eius Angelos despicientes , ad marium Gisectus impuri tes diffusae, eomas, itinicarum luxum ostentantes, pedibus refrentes, ae oculo pet*ὰρ , risu Lisseiso, ad Disationem insanientes, iuventutis intemperantiam in se provocantes. Tom. I. hom. xiv. in ebriet. dc lux . Sanctus Augustinus conci t. in Psal. xxx ii. Observa diem sabbari, non carnaliter, non iudaicis deficiis, qui otio Mutuntur ad nequitiam. Melius enim tota die foderent quam tota die saltarent . Similia habet in Psalm. xei. Melius est enim arare quam saltare. Egi a bono opere vacant , ab ope

72쪽

DISS. II. DE OPER. PROHIB. O c. 4

νe nugatorio non vacant. Sanctus Ignatius Martyr epist. ad Magnesianos scribit , sabbatum ab eo spiritualiter celebrari qui in lege Domini meditatur, noη ad ρν eripta Distio ambaluas, is fastatioribus , si usque inseris gaudens. Sanctus Cyrillus Aleis xandrinus gravissimam, & vehementissimam orationem habuit in illos Christianos qui, cum tempIa frequentare, conciones audire, divinis ossiciis interesse , orati nibus insistere deberent festis diebus, tunc maxime ludis illiberalibus , eonviviis , di choreis vacabant . Inquit enim Lib. VIII. cap. V. in Ioan. xvra. Id ne esti, ochristiani , celebraνν diem festum , indurigere ventri, is inconcessis voluptatibus bab τas laxare Diebus ad exercenda servilia opera concessis , uno usque suo inieη- tus es operi, is abstinet a crapuia, ludis, is vanitatibus; diebus autem festis passimeoneaerritur ad cauponam, ad ludos, ad spectacula , is eboreas , in derisionem dioisi

Numinis, is diei Praevaricationem. III. Tempus me deficeret, si omnia Conciliorum decreta, quae saltationes , ceterosque Iudicros ludos sestis diebus prohibent, recensere Vellem. Ex pluribus pau- ea delibabo. Concilium Toletanum III. in canone relato dist. xxx r. de Consecr. Ρνeligiose consuetudo est quam vulus per Sanctorum solemnitates agere consuevit: populi qui deb/κt divina officia atteaedere, fastatioηibus, is turpibus invigilant eanticis, non solum sibi Meentes, sed , religiosorum Gisiis perstrepentes . Hoc etenim ut ab omni Hspania de Eatur, Facerdotum, rudicum a Coneino sancto eurae commit

titura

IV. Conciliam Mediolanense III. titi de sest. dier. cultu . Quoniam autem Uuaam hae in pνovincia rimis compertum est, depravatis bis te oribus, is moribus, ad ehoreas, tripudia, fastatioπes, id genus alia numquam fere eo veniri fine mutiis Θ iis quidem gravissimis Dei offensioribus : idque eum ob rarpes cogitationes , obscena dicta, reboaestas actiones, morum corrume as , is preniciosas ad omnia opera cinnisi Iecebras illi Perpetuo eoriunctas; tum propter eaedo, νixas, dissidia , flustra , adulte-

. Uia, aba κe mala murima, i e conseqκentia quam saepissime. His tot offensionum, is peceatorum seminariis Arum dare, iis praefretim diebus qui dies propitiationis sunt , m iis ipsis diebus fideles Μν que, nefariis istis Satanae blanditiis ilis ctos , a divinis fietis, religiosis supplieationibus, lectioribusque facris abduci, avertique rudes a per-eipiendis fidei rudimextis, aio ae ab aliis eb/istianae pietatis ossiciis, is quae eo tempore νeligiose incumbendam est, συrahi, amoveνi : hoe eerte gravissmum est in conspectu Dei, is, Eceis . Quare festis iis diebus, fallem boris ρ ibus divina celebran-mν oscia, inrerdicimus ne saltationes, tripudia, eboreae ducaὸδευ aut fiant. 2 e item comoedi M, tum feeriei, veI tbeatrales, hastiludia, b asia cuiusque teneris spectaculangantur. Ne eircumforanei circulatores, id generis nebulones praestigias suas, inaniaque spectaeula arant , neque stiri iam omniπo vendant , ne medicamenti quidem

praetextu.

73쪽

8 LIB. I. DE ECCL. PRAE C.

V. Concilium Turonense, anno I 83. celebratum, titulo de festorum cultu haredecernit, & prohibet . Diebus dominicis praesertim , ω aliis festis , comessationes, convivia publica, tripudia, saltationes, strepitus, is choreas feri, venatu, is aueu-patu tempus teri, in hospitiis, seu cauponis aliis, quam peregrinis , cibaria, is vianum ministrari, ludos palmarios, is alios maxime dum sacra conficiuntur, laudesque Deo decantantur aperiri, comoedias, ludos scenicos, vel tbeatrales, is alia eius generis irretigiosa spectacula agi, sub anathematis poena prohibet baee Srnodus . Conis cilium Bituricense anni Is q. can. v I. Probibetur populus profana Ddalitia , comes sationes, choreas, tripudia, larvas, , theatrales ludos iisdem diebus fesis exercere. Concilium Aquense anni 1 8s. tita de sest. dieri cultu : Comessationes vero, ebrietates , lusus improbos, turpes cantionaό. . . . atque omnem festorum profanationem damnamus, is reprobamus . Carolus magnus in suis Capitularibus e Piaetiit tit fide- es diem dominicum omnes venerabiliter colant , ne in ilia sancto die vanis fabis is,

aut locutionibxs , sive cantatioηibus , sive falisitio'ibus . . . . ut fieri solet , infer-

VI. Cardinalis Bellarminus dominica 3. Adventus cone. I. sermone, unctione caelesti delibuto, invehitur in sacrorum dierum profanationes : Nescis fortasse quantum sacrilegium fit dies Deo eonsecratos profanare suaero a vobis, si videremus aliquem incredibili audacia vestibus sacris uti pro vestibus profanis, templo pro taberna , altari pro mensa , quis nostrum non horreret 8 quis non exelamaret e Et nunc Φidemus dies festos , solemnissimos , saeratissimos, Deo dieatos . . . sacrilegis eboreis fallationibus, conviviis, ebrietatibus, impudicitiis, scurriritatibus profanari; is nemo

exhorret, nemo movetur, nemo miratur. Deus immortalis I Quae con*entio Christi ad

Beliale ouae est haee insania' suae furiae infernales nos exagitant βVII. Serio animo nunc tecum reputes velim, cuinam ex duabus sit opinionibus adhaerendum, Calaistarum nempe, vel Patrum, & Conciliorum. Casu istae absolute docent, choreas, saltationes, & similia diebus festis esse licita , propterea quod non sunt opera servilia , neque ex suo genere peccata mortalia. Contra, Patres, Episcopi, quos posuit Deus regere Ecclesiam suam, in Conciliis congregati, Pastores gregis evangelici, qui penitius animarum sibi commissarum statum agnoscunt, longa experientia edocti, atque ex ipsius populi consessionibus, testantur, saltationes, choreasque malorum seminaria, libidinum, rixarum, ebrietatum, & comessationum scaturigines esse; ac propterea praefata omnia diris devovent , diebus potissimum festis., ceu sacri illius temporis sacrilegas profanationes . Tametsi ergo saltationes , & choreae non sint , ut Casu istae volunt , opera servilia. nec suapte natura peccata mortalia I anne inde in serre auserint, diebus festis eadem licere Ut enim illicita, & vetita sint festis diebus , satis est ea animum a rebus divinis abstrahere, peccandi occasionem praebere, ad libidinem, rixas, aliaque crimina re-

ipsit,

74쪽

ipsa , & omnibus circumstantiis consideratis , provocare & inducere . Porro haec omnia ex dictis oblectamentis, ceu ex insectis seminibus vitiosas fruges, profluere testantur Patres, Concilia, gravissimi Theologi , & quotidiana experientia. Quod autem hic vel ille , vir aut mulier nil mali experiatur in choreis , saltationibusque; non idcirco iisdem permittenda imposterum sunt a pio, doctoque Consessario. Sed quod praeterita pericula evaserint, Deo gratias rependant; at, ne a Deo aliquando deserantur , deinceps abstineant ab iis oblectationibus quae plerumque, di respectu multitudinis flagiti'rum plurium caussae sunt . Aliter poenas dabunt, quod malorum originem sua praesentia laverint. Quod dictum est de saltationibus,& choreis, idem dicendum est dς torneamentis, & hastiludiis.

CAPUT V. An docere, scribere, transcribere, oe similia diebus festis vetita sint.

I. inere quascumque scientias, atque in easdem incumbere, sive ob lucrum, dia sive absque luero, licitum esse communiter docent Theologi cum D. Thoma laudato art. 4. ubi in responsione ad tertium haec habet . Similiter etiam nullius spiritualis actus exereitium est conιra Observantiam sabbati : puta j quis doceat verbo, vel seripto . Quare antiquata videtur contraria opinio Abulensis , & quorumdam Summistarum 2 patet enim ad artes liberales pertinere praelatos actus

studendi, docendi, dc scribendi. II. Quaest. I. Num transeribere licitum fit diebus festis e Resp. Absolute illicitum

esse adfirmant gravissimi A uctores . Caietanus 2. 2. quo. cxx II. art. q. Navarrus in Manuali cap. X m. num. I 4. AZorius Tom. II. Lib. I. cap. XXV M. quaest. U. Sanchea .Lib. V conm. cap. II. dub. 9. num. q. Sylvester Uerb. Dominica quaest. v. conel. 3. Cam

dinalis Bellar minus Tom. II. Lib. III. cap. v. de eult. Sanct. ubi haec habet : ' On tamen licet tranferibere fine necessitate fibros lueri gratia : & alii plures . Hanc sententiam validis evincunt rationibus . Quoniam transcribere opus mechanicum est, . nec egreditur, inquit Caietanus, extra limites oporis corporalis. Siquidem non plus

menti transcriptio attribui potest quam quodlibet aliud artesachum . Quid enim mentis plus emicat in transcriptione quam in pictura , vel in statua ui transcribit, depingit characteres, uti sunt in autographo; quemadmodum pictor adumbrat alicuius exemplaris imaginem Quod alia paritate propinquiori confirmatur . Impressio librorum dubio procul servile opus est. At transcribere genus quoddam impressionis est. Nec aliud discrimen assignari potest, nisi quod unus calamo , alter praelo characteres imprimit. Item ordinare characteres pro cudendis libris opus ser- Tom. V. D . vile

75쪽

so LIB I. DE ECCL. PRAE C.

vile est, ut diximus supra, ct communiter Auctores docent. Quidni ergo & characterum transcriptio fIII. Contrariam opinionem defendunt Suareae Tom. I. de Refig. Lib. II. cap. xxv. ubi ex professo dissicultatem versat. Laudat pro sua sententia Medinam in Instructione conses. Lib. I cap. x Iv. s. 8. Sed Auctor iste incidenter tantum hac de re scribit, ct multum probabilem vocat Caietani opinionem ἰ sed contrariam quoque opinionem probabilem asserit. Huic pariter opinioni accedunt communiter Calaistae re centiores, hac ratione, sane non contemnenda, fulti. Scribere non est opus me chanicum, neque servile. Ergo neque transcribere. Nec videtur assignari posse disi criminis ratio. Qui scribit ea quae magister dictar, quamquam nil prorsus intelliis gat, opus omnino liberale exercet. Qui Vero eadem transcribit, quia nihil eorum' quae transcribit , percipit , Operi mechanico Vacabit Scriptor non exercet opus servile dum conceptus adterius aure pereeptos scriptione exprimis. Alter vero eosdem conceptus transcrtutione reserens, servorum Opus peraget Quid, quaeso magis rationi adversum, quam si dicamuβ, eum qui ex libro impresso transcribit, non peccare ; peccare autem illum qui eκ eodice manuscripto transcribit i Patet autem , iuxta omnes non peccare illum qui die festo studio litterarum vacans, ex libro transcribit ea omnia quae & iuvandae memoriae, & intellectui imbuendo eonsentanea iudicaverit . Cur ergo peccabit qui ad aliorum prosectum eadem , vel similia transcribat Plura alia promunt, quae in idem recidunt.

IV. Fateor mihi, utramque opinionem serio perpendenti, aquam haerere. Utra que enim dc rationum vi, re Theologorum auctoritate nititur. Absque tamen cuiusquam iniuria dicere possumus , fra Vioreβ Theologos priori suiDagari opinioni, euiusmodi sunt Caietanus, Navarrus, Azorius, & Bellarminus . Priusquam meum qualeeumque profero iudicium, certa ab incertis secernam fas est. Et primo certatum est, quamcumque scriptionem non esse opus servile. Qui enim aut docendi, aut addistendi gratia transcribit , non servile, sed liberale opus exercet . Neque . hoe improbat Caietanus, aut alii Theologi. In hoc igitur dissicultas vertitur, an ii qui, pacto pretio, artem transcribendi exercent , ut sunt illi qui italico idiomate Copisti vocantur , opus servile peragant et quod sane mihi assirmandum videtur. Licet enim nec finis scribentis , nec pretii acceptio in metaphysica consideratione

actuum notiones varient , nihilominus in morum tractatione plurium circumstantiarum coagmentatio non infrequenter Operum genera transinutat . Transcribere

scapte natura non est opus servile . Finis scribendi ob lucrum temporale, quemadmodum & ipsum lucrum , seu pretium , externa cum sint, haud valent actos naturam pervertere . Sit ita , dum haec singillati in accipiuntur. At, dum omnia simul considerantur, & ut peculiarem artem constituunt, iuxta prudentum existimationem , ut ego quidem sentio , in mechanicam declinant professionem . Quis enim

76쪽

enim ante typographicae artis inventionem eos qui sola arte transcribendi codices vitam alebant, excusasset a culpa, si singulis diebus sestis transcribendis codicibus insudassent Nune communissima Theologorum sententia culpae damnat & im pressores , dc typographos tempore sacro laborantes . Et tamen ordinatio livera rum, seu characterum non magis mentem a Deo avocat, nec plus corpus delatigat quam mercenaria, dc mechanica professo transcribendi codices, dc scripturas. Noli ergo unam , vel alteram circumstantiam singulatim considerare ,' sed ea omnia ob oculos tibi sistito quae librarium constituunt, seu amanuensem quLex instituIo transcribit , quemadmodum ceteri artifices suas exercent artes, ut vitam alant. Hanc nostram sententiam conceptis verbis docet sanctus Antoninus II. Part. tit. I R. cap. v I I. s. I. Item pertinet ad opus servile prolabitum scribere pro pretio , ut de quaterno in quaIemum, vel instrumenta, eum tamen possit fine periculo disser-νi . Conficere autem testamenta infirmorum , vel contractus matrimonii , ubi est de more , videtur posse fieri. A culpa quoque excusandi sunt mercatorum famuli, similesque amanuenses , qui ad memoriam eonservandam eorum quae in negotiatione , similive professione eveniunt , de codicibus diariis , aut de tabellis, libellisve in alios libros transcribunt. Frequentes etiam sunt caussae quae ipsos librarios eκ instituto transcribentes a culpa eximunt. Saepe enim excusat necessitas, etiamsi non sit adeo urgens; tum itidem publica utilitas. Hanc opinionem sic explicatam amplector, tamquam in re , ut candide loquar , .lubia securiorem, & probabili rem, sive rationum momenta, sive Theologorum auctoritatem spactemus. V. Ad argumentum contrariae opinionis licet inter disputandum responsum fue-vit , addere tamen lubet, quod scribere , dc transcribere , ut memoriam excola. mus, augeamus, dc conservemus, ut intellectum imbuamus , ut alios doceamus,

opus utique est liberale. Haec veto peragere ex instituto, lucri causis, ad victum comparandum, opus mechanicum, dc servile redolet . Non quod opus alioquin liberale, ut peroptime animadvertit etiam Arorius Ioeo laudato , per se in servile transeat, eum mercedis gratia fit . Concedimus , ut sc pressus obiectioni occurramus , quod finis transcribentis , quod pretium, externa cum sint, non valeant actuum naturas pervertere ; sed dicimus, iod scribere , 8c transcribere sit genus quoddam , quod in duas tribuitur species di altera est operis liberalis I & altera operis servilis. Scribere , & transcribere sciendi , docendique caussa opus est liberale; artem vero profiteri scribendi, dc transcribendi lucri caussa opus servile est. Cur 3 mia in omnium existimatione labore manuum vitam transigere , atque ex professo organis corporeis laborare propter victum adequendum , opus .sese

vile est. 'VI. Ex iis quae dicta sunt, colliges, licitum esse cuique Doctori , Concionatori

Magistro uti amanuensi, si opus sit, ad componendas lectiones , dc conciones ad

77쪽

1α LIB. I. DE ECCL. PRAE C.

populum habendas : quia in similibus casibus amanuens ta suppetias serunt ad prois mimorum instructionem , quae opus spirituale est. A culpa quoque excusandi mihi videntur ea ustarum patroni, qui Vel per se, vel per procuratores , seu causidicos scribunt iuris allegationes, etiam soluto pretio: quia haec omnia per se diriguntur ad veritatem manifestandam, & iudicem instruendum, litemque tractandam : quae omnia opera liberalia sunt. Possunt quoque Indi magistri exemplaria construere, equibus pueri scribere discant; & architecti sua exemplaria delineare, quibus alios do ni aedificia construere . Longas autem supputationes , ratiocinia facere, eadem de uno in alium librum transcribere , nisi aliqua necessitas, vel rationabilis caussa urgeati illicitum videtur, inquit S. Antoninus loco laudato his verbis : Viadere autem ratiocinia, is fatere computum prolixum, i licitum est . Inter caussas excusantes , una est solamen pauperum , & rusticorum . & artificum, qui profestis diebus dominos adire sine gravi incommodo nequeunt ad praefatas rationes ino

eunda S .

VII. Quaest. II. An Bicitum fit transcribere ex instituto , is pro mercede libroreum notis pro cantu moeo ρ Ex iis quae dicta sunt quaesito praecedenti , iam Iiquet , artem hanc exercere diebus sestis minime licitum esse et quoniam , quemadmodum pictura, ita & haec mechanica est, potissimum si quis illam ad victum sibi comparandum eκ ossicio profiteatur . Hanc opinionem non modo defendunt Auctores , quos superiore quoes o laudavimus ; sed vel ipse Tamburinus Lib. IV.

cap. III. F. I. num. T. illicitum reputat diebus festis lineas pro notis muscis duc re. Patritius Sporer illam Tamburini opinionem reserens , hane Iepidam opponit responsionem tract. m. in 3. Praecep. Decal. cap. IV. sec. 3. num. 44. Sed Germani

non ita anguntur merito scrupulis italicis. Si Vel ipse Tamburinus , inter benigni res Italiae Scriptores facile Princeps , plus iusto severior videtur viro Teutonieci ;si doctrina Τamburini Germanorum conscientias scrupulorum aculeis torquet e quae erit blanda, & laxior doctrina quae eorum aspera ulcera delinire valeat Sed n gas relinquamus.

. . . .

De operibus naturalibus religionis, ac pietatis, diebus

festis' prohibitis

I. Ictum est, opera servilia festis diebus vetita esse . Aliqua tamen sunt se vilia opera vel ad corpus , vel ad spiritum pertinentia, quae prohibita non sunt. Et ut ab Operibus naturalibus exordiamur, quamvis comedere, & bib te non sint actus serviles, sed naturales s ars tamen praeparandi, di coquendi ci

78쪽

DIS' S. II. DE OPER. PROHIB. O c.

bos, hac nostra tempestate nimium eXculta, servilis omnino est. At, ut animad

vertit Angelicus loco saepius laudato , in lege evangelica ars ista coquendi , dc praeparandi cibos numquam prohibita fuit. Id solum desiderandum soret ne in dies amplificaretur & ad colligendos eodem die fructus, ut meliores sint, dc ad occidenda animalia, aliaque id genus, quae plerumque praecedenti die fieri possent.

Ad eas res coarctanda est culinaria ars quae nec anticipari, nec conservari, nec

sufficere propter populi multitudinem possunt. Qua de caussa non licet die se sto coquere panem, nec molere frumentum in pistrino , sive aquae, sive venti, sive bestiarum opera , nisi rationabilis necessitas urgeat ἱ quidquid fabulentur quidam Calaistae. QII. Plura quoque sunt opera servilia , dc corporalia quae pro curandis infirmiseκercentur diebus sestis, tamquam licita. Sic chirurgi minime peceant, dum festis diebus venas incidunt , & sanguinem minuunt ζ quia haec , & similia remedia .

aliaque huiusmodi mechanica opera necessaria , aut valde convenientia sunt ad salutem humani corporis, dc maxime ad aegrotorum curationem. Quae Omnia pietas, dc caritas erga proximum suadent, Zc imperant. III. Ad opera corporalia divino cultui dicata quod attinet , eorum plurima dcvaria sunt genera I adeoque de ipsis iuxta generum varietatem diiudicandum . Quaedam sunt omnino intima divino cultui , in quibus elucet divinus honor, quihusque divinus cultus exercetur; ut sunt erucem gestare , organa ad divinas laudes pulsare, & alia musicalia canere. Alia sunt quae proxime ad cultum divinum excitant ; ut campanas ad Missam , Vesperas , ceterasque Dei Iaudes , pulsare. Alia quae remotius ad cultum divinum conserunt ; ut ornare aulaeis templum, scopis verrere, hostias pro sacrificiis conficere, idque genus similia. In ultimo gradu sunt quae remote solum , & ex operantis intentione in utilitatem, dc cultum templi cedunt; ut agros Ecclesiae colere, arare, ligna, & lapides ad templi constructionem conquirere , dc deserre , ceteraque id genus , dc in eumdem finem

peragere.

IV. Si sermo sit de operibus in quibus cultus divinus emicat, vel quae proXime

ad cultum divinum excitant, ut sunt deserre statuas, pulsare organa , dc campanas, canere divinas laudes, certum est iuxta omnes, licere haec omnia diebus sacris . At, si loquamur de iis operibus corporalibus quae anticipari valent, ut conficere hostias, scopis templum mundare, tabulata ad solemnitatem erigere , varia est Doctorum opinio. Nam Caietanus non solum consulit, ut minus sincere reserunt Salmanticenses tract. Xx m. cap. I. punct. II. num. 236. recensita opera ante

festum praestare; sed absolute decernit, ea non debere absque rationabili caussa in diem festum differri. En verba Caietani a. 2. quaest. cxx II. art. q. g. Ad hoc dicitur . . . . uuaedam Tero sunt pro aratoria, quκ possunt praecedenti die fieri , ut Or- . Tom. V. . D ii 1

79쪽

ue ι LIB I. DE ECCL. PRAE C.

nare templum, mundare illud , conficere hostias pro Missu celebrandis ; , haec fine νationabili ea a non aebent in Me festo fieri . . . nisi rationabilia causa adsit, debent congruo tempore , hoc est uste festum, fieri, is non in die festo . Eadem scribit in Summa verti Fest. Observat. Idem quoque docet SuareΣ Tom. I. de Re g. Lib. II. cap. xx I. num. I. Uterque vero addit, se non audere peccati mortalis damnare eos qui praeiata opera eminerent sinis diebus . Cui sententiae subseribimus . Secunda opinio flatuit, peccatum esse mortale dicta opera sestis diebns exequi. Tertia vero statuit , omnino licita esse praelata opera ; etiamsi profestis diebus fieri possint, dc absque rationabili laum in diem festum differantur . Et hae praecipua

ratione utuntur Salmanticenses tradi. XXm. cap. I. punct. II. num. 238. di Leander

tradi. r. disp. V r. me'. lal I. Si Peccatum esset, inquiunt , eiusmodi opera praestare die sacro; a at mortale foret, aut Veniale. Neutrum autem est. Non primum, ut adversarii fatentur. Neque fecundum, quod materia per se gravis sidi, nam magna diei pars consumitur. Quae ratio mihi ridicularia videtur. Multa, & plurima sunt in morum materia quae mala scimus esse i licet quantitatem mathiae ignoremus , & qualitatem.Frequentissime vero Plures nimis temere decernunt , illud mortale, hoc veniale esse peccatum . Dicimus itaque , eos qui absque rationabili caussa eiusmodi opera diebus festis exequuntur, peccare. An vero peccatum istud mortale sit, vel veniale cuius decisio absque evidenti veritate imprudens est, &temeraria consteri non erubescimus, nos id ignorare. Ad summum ex variis circumstantiis id colligere poterit prudens, doctusque Theologus . Ad paritatem Campanarum, organorum, aliorumque instrumentorum Patet responsio, quod haec nequeant antiisci pati. Numquid organa pulsabis striR χκta ad Cultum promovendum diei d minicae 3 Consuetudo , quam opponunt , est corruptela. Omnes bene morati reli gioni sibi vertunt sine ulla rationabili caussa in diem festum differre hostiarum consectionem. U. Evidentius patet , ultimi generis opera , nempe colere agros Ecclesiae, ve Hospitalis, ad eorum aedificia ligna vehere, parietes dealbare, esse Opera servilia & prohibita. Nee pietatis exercendae caussa sufficit ad tollendum onus observandi dies sestos. Quoniam praeceptum festorum ad religionem pertinet et & idcirco prae serendum est operibus liberis pietatis . Religio enim est .superioris ordinis , quae semper praeire debet, sublata necessitatis caussa. Neque admittimus id quod addunt Salmanticenses loco laudato num. 26o. omnes nimirum quasi Ecclesias, di Monasteria laborare egestate e et ideo licitum esse agricolas , aliosque artifices operas suas diebus festis impendere, nempe extruere templa, agros colere, segeteS metere, dc excutere I salsisque citant pro hac opinione Caietanum, qui conceptis Me bis ait, solam necessitatem esse da usiam iustam talia agendi . Nec verbum habet quod indicet omnes Ecclesias i dc Monasteria , aliaque pia sodalitia tali laborar

80쪽

paupertate, ut licitum sit festis diebus opera servilia in eorumdem subsidium exercere. Verum sententiam hanc communiter Theologi reiiciunt.

CAPUT VII.

De operibus quae , licet serSilia non sint , lege tamen diebus festis seri probibentur e cuiusmodi stini mercatus , ω iudicia forensia.

I. Pera quae suapte natura servilia sunt, vi praecepti de observatione festo- rum sunt prohibita. Dantur vero aliqua opera quae, quamvis minime servilia sint, peculiari tamen lege prohibentur, ceu minus sestotum observationi consentanea. Porro huiusmodi opera quae sic vetantur diebus festis , habentur in cap. Omnes, tit. 9. de ser. omnes dies dominicos a vesperis in vesperam omni veneratione decernimus observari, ἐν ab omni illicito opere abstinere ς ut in dies mercatus minime fiat, neque placitum, neque aliquis ad mortem, veI ad paen- iudicetur, nee sacramenta, nise pro pace, via alia nervisivato pr lentur. Et cap. Conquesus .... Delet tamen iudieialis strepitus diebus conquiescere feriatis , qui ob reverentiam Dei noscuntuν esse stat uti. Duo itaque actionum genera potissimum prohibentur, negotiationis scilicet, de sori. Haec iuris canonici lex consonat iuris civilis statuto , tum antiquo, tum recenti. Marcus Tullius Lib. II. de legibus forensia iudicia in album eorum perscribit quae serviliter fiunt, quaeque festis diebus minime licent.. Feriis tu ia amovento, eaque in famulis operibus patralis habento . Opera quae nusseruilia, Cicero famula vocat. Haec igitur opera, tametsi non servilia, idcirco s Bis diebus prohibentur, quod a divinis rebus mentem abstrahant. II. Mereatus, qui primo loeo inhibetur, non modo publicas solemnesque nundinas Comprehendit, quae semel, vel bis in anno fiunt, sed etiam qdae in sing las hebdomadas peraguntur, omnesque contractus. Iocationum, permutRtionum, xvenditionum, iis solum exceptis quae ad quotidianum usum sunt necessaria , ut mctores Umnes adiumant. Laudatum ius, cum canonicum, tum civile, contraria Consuetudine, ad mereatus, sive annuos, sue hebdomaticos , quod attinet, abro. gatum Videtur. Consuetudinem tamen hane, ceu iniquam, & abusum, reiiciunt Panormitanus, ct Abbas in eap. r. deferiis, aiuntque , nulla posse rationabili consuetudine aboleri legem prohibentem mercatus, moniam plus , quam servilia OPera, mereatura cultum divinum impedit , dc ad plura peceata viam aperit . Quamquam istorum Auctorum opinio communiter respuatur ; non ob id tame suo destituitur fundamento. Quandoquidem, ut consuetudo contra legem praeva ἐear, messius quam ipsa lex, vel legislatoris finem, vel bonum commune Promo

SEARCH

MENU NAVIGATION