장음표시 사용
131쪽
cere debiti petitionem. Dicendum, quod actus matrimoniasis, quamvis culpa careat; tamen, quia rationem deprimit propter earnalem delectationem, hominem reddit in
ptum ad spiritualia: is ideo in diebus in quibus spiritualibus praecipue est vacandum, non licet petere debuam. Articulo sexto statuit, coniugem petentem debitum haud letaliter peccare. CuIpam tamen hunc committere pro certo habet, graviorem quidem, si voluptatis caussa quam si ob periculum concupiscentiae stimulis suecumbendi complexum poscat. Von peccat mortaliter uxor , vel vir, si in die festo debitum petat ; sed tamen graetius es pereatum , fi sola delectationis caussa petatur quam si propteν timorem quo quis sibi cavet de lubrico earnis, debitum petat. Ultimo tandem articulo concludit, eum qui petenti reddit, haudquaquam peccare. Huic angelicae doctritiae suffragatur S. Bonaventura in IV. dist. xxx II. art. quaest. 2. Ideo dicendum, quod reddi potest debitam fine eulpa in illis diebus, dum tamen reddat cum displicentia, O dolore. Teti autem non potest fine culpa. Et , si aspectus fit ad delectationem, gravis es culpa. Si autem ad Libricum carnis, veI suam infirmit rem , cuius es conscius, Tel conscientia vehementer timet, is propter hoc petis, Seniale potes esse pereatum. Attam en vix contingit quod in praeeipuis diebus non fit grave peccatum. Eadem scribit Alexander Alensis . Unde eolligitur, communem tunc in scholis fuisse hanc doctrinam. IX. Sanctorum Patrum doctrinam mirum in modum confirmant celeberrima in-sgnium virorum exempla. Ex pluribus duo tantum indicabo. Primum exhibet sanctus Ludovicus Galliae Rex, qui solemnibus diebus coniugio abstinebat , ante quam ad euchariatam acetaeret, nec non postquam ad illam aeeesserat : de illo squidem haec scribit Du Chelae Tom. V. D per in solemnitatibus in quibus com municare debebat, plurilus diebus ante communionem, pluribus post , ob reverentiam sacri musterii eontinebat. Aliud splendidum exempIum exhibet sancta Heduviis gis lectissima semina Poloniae Princeps. Hate, cum se uterum serre 'deprehendebat, consestim a coniugio abstinebat, usque dum peperisset; scut testatur Surius in eius actis ad I . Octobris . Tantumque suae continentiae coniugalis exemplo potuit, ut ceteris primariis seminis idem persuaserit; atque tandem effecit ut maritus suus eodem temperantiae genere coleret Omnes dies Adventus, Quadragesimae,& dominicos, festosque, Parasceves praeterea, pervigilia, & vocata quatuor temporum ieiunia. SimuI atque se eoaecepisse sentiret, a viνi toro usque ad puerperii eomis
pletionem se se reeterento ab inuit, atque huius sancts legis, honestae eonsuetudinis um, O eulium observandum sibi praecepit a primae prolis fure conreptu, anno aetatis decimo rertio ἱ nee eam umquam intermisit, donec parere defineret 2 atque hunc modum tu ipso matrimonia continenter vivendi, a sancta Ecclesia adprobarum , quassumque posuit, edocebat &e. Salutaribus confitiis, is exhortationibus suis geneνofum maritum suam ea adduxit, ut cum i a pontestuderet continentia fiuctis annis toto Adventu, is
132쪽
DISS. III. DE AUDIENDA MISSA O e. io
uuadragesima , diebui quatuor temporum, is sextis feriis, in vigiliis Sanctorum , is
feriis eorum, a tque diebus dominicis. X. Haee omnia referre congruum putavi, ut heinc colligamus quae fuerit ma torum nostrorum in sestorum sanctificationst puritas, quae reverentia erga Deum, quae raritas erga Pr imum, & quae propr*ae salutis cura, studiumque . Non me fugit, plura eorum quae dixi, quibusdam visum iri nimium a praesenti consuetu dine distantia, re aliena. Sed non propterea minus sunt christianae religioni eon sentanea. Ad prudentiam. Conlatariorum, Parochorum, Concionatorum attinet, eadem pro temporum opportunitate , & circumstantiarum varietate, caute , &summa moderatione fidelibus inculcare. Quoniam hac ratione fideles, sin tantam christianae religionis persectionem opere assequentur, intelligent saltem quid maiores nostri praestiterint, quidque Christiani omnes debeant, quidque eosdem facere
De eau stis quae quandoque Cissianos aliquos ab auditione Missae festis diebus excusare valent.
I. Xtra controversiae aleam est, plures Oecurrere caussas quae ab audiendo Saam ero Christianos excusant. Hae autem communiter assignari solent impotentia, damnum , ignorantia, consuetudo , caritas. Impotentia triplex, spiritualis, physica, de moralis. Spiritualis est, dum quis est interdictus, vel excommunica tus : cum enim sacris adesse fine eulpa nequeat I patet eum non teneri ad Missam audiendam, donec ab excommunicatione, vel interdicto solvatur . Excusatur quoque qui non posset, nisi a Sacerdote excommunicato vitando, Missam audire. si facile absolutionem obtinere posset ab excommunicatione, non excusaretur a
violatione praecepti audiendi Missam. Quoniam solum impedimentum quod dissicile , non quod facile removeri potest , excusat: quidquid in oppositum Leander
tract. D. dio. II. quaest. v. cum aliis recentioribus dicat . Commorantes in Ioco interdicto tenentur , cum sine gravi incommodo possint , ad locum non obnOκium
interdicto se eonferre, ut Missam audiant. Quia qui commode implere potest praeceptum, tenetur illud reipsa observare. Nec audiendi sunt pauci recentiores, contrariam opinionem propugnantes. Qui tempore interdicti habent privilegium audiendi Missam, obstringuntur illam audire. : quia, remoto per privilegium impedimento, praeceptum obligat. Contrariam opinionem quae docet, neminem erei Routi privilegio , ut excuset fideles ab auditione Missae , nimis laxam reputamus. Quoniam aliud est , usum privilegii absolute non esse necessarium, neminemque
133쪽
ad eiusdem usum cogi; aliud vero longe diversum, te non debere praeceptum obis servare, quoties, sublato per privilegium impedimento', libere, Ac commode implere praeceptum vales. Primum concedimus i secundum , tamquam salsum, reiicimus. II. Impotentia physica, seu naturalis, cuiusmodi est infirmitas, detentio in ear ceribus , excusat ab audiendo Sacro . Infirmi , qui habent privilegium audiendi
Missam in oratorio domus suae, tenentur ad illam audiendam. Sporer contrarium docet tract. m. cap. IV. sec. 2. num. 27. salis ni XuS fundamento, quod scilicet nemo
cogatur suo uti privilegio : si quidem, ut dictum est , quamquam non teneatur vi privilegii, tenetur tamen vi praecepti, ut privilegio utatur sibi concesso . An postea teneatur privilegio donatus, dato stipendio, sibi Missam procurare , negat LaCroix Lib. III. pari. I. dub. 3. num. 676. cum aliis . Ego absolute eum teneri dico: quia eiusmodi privilegia non conceduntur nisi divitibus, dc noisilibus , qui absque gravi, immo communiter levi incommodo possunt stipendium conserre Sacerdoti, ut sibi Missam celebret. Anne privilegium illud eorum dumtaxat fovendae desidiae inservire debet Nonne congruum est ut qui commodum sentit, sentiat quoque
dc onus t Sola gravis dissicultas stipendii , .quae, ut dixi, in praefatis privilegium
habentibus rarissima est, excusare potest. Inservientes infirmis pariter excusantur, sicuti dc navigantes mare, quos non teneri Missam siccam , quam vocant, audi
re, dum celebratur, docent non pauci. Sed, quia ego infra dicturus sum, fidelesim deditos ab auditione Missae debere, cum possint, alia pia Opera peragere i ideo mihi satis probabile videtur , eiusmodi navigantes obnoxios esse auditioni Missae quae celebrari solet, Deoque preces offerre. Sed de hoe infra. III. Qui in infidelium terris habitant , ubi nullus Sacerdos catholicus celebrat, excusantur ab audiendo Sacro, si eorum commoratio necessaria sit, dc coacta; secus, si libera est, ct voluntaria. Quare mercatores, dc quicumque alii artifices, nobiles dcc. qui voluntarie eligunt habitare, negotiari in locis haereticorum , dc inia delium , ubi Missam audire nequeunt , sunt in continuo statu peccati mortalis, quamdiu libere in eiusmodi locis permanent . Aliquando publica, vel privata necessitas excusare potest. Sed saepe aviditas divitiarum, dc lucri temporalis pro vera necessitate obtruditur. IV. Impotentia moralis quoque solvit a debito audiendi Sacri , ut distantia nimia a loco , ubi Missa celebratur . Quaenam autem dicenda sit longa distantia, dissident inter se Auctores. Bonacina dio. Iv. de Euch. punct. xli. num. I . ad longam distantiam, quae excuset ab observatione praecepti, requirit sex milliaria italica . Alii docentis ussicere tria milliaria italica . Sed, ut mea praesert opinio, perperam a sola itineris mensura gravitas istius impedimenti repetitur. Tria milliaria illum, non hunc excusabunt. Quare Personarum, sexus, viae, consuetudinis diversia sa
134쪽
DISS. III. DE AUDIENDA MISSA O c. io V
sitas, aliaeque circumstantiae ad trutinam revocari debent. Ceterum tu his , sicuti& quando dubitatur, an infirmitas sit nec ne lassiciens impedimentum, Parochus, aut medicus, vel Superior consulendus est, qui soli pro circumstantiarum varieta te, quid expediens fuerit, resolvere Valent. Monachi, dc Eremitae antiqui, qui in vastis solitudinibus degebant, non excusabantur ab audienda Missa, praecise ratione distantiae, sed consuetudinis privilegio. V. Damnum grave , quod revera immineat , lassiciens caussa esse potest quae
excuset ab auditione Missae . Qua de caussa excusantur custodes arcium, ovium, armentorum, Vinearum, merciumque vectores , quando res sibi commissas neque
ad tempus relinquere sine grastr periculo valent. Quando tamen plures sunt, pluraque Sacra, vices mutare debent, dc successive Missam audire . Mater quae nec domi filias relinquere, nec ad Ecclesiam secum easdem conducere sinae gravi periculo potest, non peccat, si Missam non audiat I peccat vero , si alterutrum praestare valeat. Idem dicendum de nutricibus, & famulabus, quae parvulos nec re linquere, nec ad Ecclesiam deserre possunt sine gravi periculo. Debent tamen, si fieri potest , procurare alias mulieres, quae pro illo tempore eosdem custodiant, donee ipiae praecepto satisfecerint. Uxores ob grave maritor tam scandalum vitandum licite possunt Missam omittere. Prudentia tamen Opus est, & iuxta circumis
stantiarum varietat , consilium est exhibendum . Famuli aliqua vice possunt a Missa abstinere, dum a dominis timent sibi aliquod grave malum inferri. Si vero frequenter ia occurrat, debent alios χominos, illis relictis, inquirere . Excusantur iter agentes , qui, ne amittant socios , omittunt Missam , quando sine sociis iternecessarium, Ec longum persequi nequirent, vel quod viam ignorent, vel quod se
in latrones incursuros timeant. Si autem iter breve seret, dc posset in aliud tempus differri sine gravi incommodo, minime excusarentur. Grave quoque detrimentum propriae famae, vel honoris, aut sanitatis, de multo magis periculum propria vitae excusat; ut quando prudenter hostium occursus in via praevidetur, vel pestis grassatur. Qui convalescunt, dc seminae partui proximae communiter excusantur, quoties ex egressu in publicum sanitatis damnum notabile timeatur . Excusantur pariter feminae ex sornicatione occulta gravidae , si dum prodirent in publicum, carum fama laederetur: quia nemo tenetur se ipsiura prodere. Similiter demum eracusantur seminae nobiles , quae carent decenti vestku . Si tamen Ob alias caussas in publicum egrederentur, adire quoque templa tenerentur, Vel privatas Ecclesias,
aut oratoria. Verum pro his , dc similibus statui regula certa nequit; sed circumstantiae variae inspiciendae sunt . Puella quae se impudice amandam praevidet, si domo egrediatur, ut ad templum, se conserat, potest , & tenetur iuxta aliquos omittere Missam e quia , inquiunt praeceptum Missae audiendae non obligat eum detrimento spirituali proximi. Sed nos hanc opinionem reiicimus, ut salsam; po-
135쪽
tissimum si iuvenis , non ex mera fragilitate , sed ex malitia puellam deperit. Neque enim ob Pharisaeorum. scandalum. praecepta propriae religionis negligenda sunt. Ratio cui innititur contraria opinio , purum sophisma est .. Utique verum est me non debere praeceptum ecclesiasticum observare , quando. illud implere ne queo , quin spirituale damnum inseram proximo salsissimum tamen. est me ad
observantiam praecepti non teneri , quoties aliquis ex sua malitia antam arripit peccandi. Si vera soret contraria opinio, paucae puellae, dc vix desormes, possient sestis diebus Miffam audire. VI. Ignorantia, & consuetudo. sunt duae caussae quae excatare pomunt ab auditione Missae. Ut ignorantia. excuset, debet esse omnino invincibilis . Si enim aliquo modo vincibilis est , Omnino. non. excusat sed diminuit peccatum plus minusve . iuxta maiorem. vel minorem negligentiam in . inquisitione veritatis . Consuetudo quoque, ut excuset , debet esse rationabilis, & approbata .. Hinc ratione consuetudinis alicubi viduae excusantur , qua aliquibus festis post mariti mortem Missam non audiunt. . De temporis quantitate dissidium est penes Auctores . Aliqui per tres menses , aliqui . per integrum annum afferunt, possie viduas omittere Sacrum : idque probant ratione consuetudinis . Ego has consuetudines, quae Per medium, aut integrum annum α templis. sacris a beta Viduas permittunt , tamquam minus rationabiles , reiicerem , si. alicubi inter Christianos obtinerent e quoniam. nulla solida occurrere potest ratio cur Viduae M quae iuxta Paulum. Apostolum singularem devotionem praeserre debent , sint a. Vinculo istius praecepti solutae .. Sic
docet D. . Antoninus. II. Part. . tit. IX. cap. X. F. 2. suod vidus aliquibus diebus, .eIhebdomadis in morte mirorum maneant domi in signum tristitiae,. unde is Missam non audiant , videtur toleraηdum , fi est de more patriae .. Sed quod maneant per integrum annum , veI per sex menses , excusari non possunt , quia magna abuso est . Consuetudo, vi cuius puellae nubiles Miffam diebus sestis non audiunt, irrationabilis est, & abusus. nobis videtur. Ipsae tamen excusantur, si invitae domi detineantur. Sed parentes peccant, dum eas audire Missam. impediunt; maxime cum ipsis ad ludos,
choreas, aliaque oblectamenta exeundi libertatem concedant.. Ita S. Antoninus Ioco laudato. Puelgae nubiles, quae non exeunt domo, quia non permittuntur a parentibus
videntur excusari, si nesciunt prinseptum , vel scientes libenter irent, si permittcrentur .. Non enim fas esset solas doms exire clam, ut audirent , quia magna pericuta possent inde contingere .. Sed parentes earum , . qui non permittunt accedere tu nitentes consuetudini patrire , non videntur posse excusari, fi permittant eas. exire ad eboreas, eteI alia seca, Vel flare ad ostium domus,. Tel fenestrar, ut Uideantum ab hominibus Nam is eo casu dici non potest consuetudo quae in. ratione fundatur . . . ed corruptela. Consuetudinem quoque , qua quidam afferunt ,. mulieres, dum patiuntur in enstruum ,. excusari a Sacro, audiendo,. ut abusum: reiicimus
136쪽
DISS. III. DE AUDIENDA MISSA O . m
VII. Quando urget praeceptum caritatis, & misericordiae erga proximum, impleri debet ue etiam si Missa omittenda sit . Debent utique , si fieri potest , ambo ptieeepta impleri. Sed, si alterutrum Omittendum ex necessitate sit , illud omitti debet quod minus obligat. Fortius autem obligat Praeceptum caritatis quam prae-eeptum audiendi Missam et illud divinum, hoc ecclesiasticum est . Hac ergo ratio ne excusantur qui infirmis medicinam subministrant , qui occupantur in bonis proximi subducendis periculo incendii , grandinis, naufragii , dc in quovis miseri
cordiae opere gravi, ac necessario, quod dilationem non patiatur. VIII. Quaest. I. An Christiani teneautur non ponere impedimentum audiendi Sa esumst Resp. In calce istius capitis quasdam quaestiunculas proponere lubet quae di gnae nobis videntur peculiari βnimadversione. Ad Propositum quaesitum respondet in primis P. Sporer cum aliis, eAtra disputationem esse quod quisque possit tem pore remoto, nempe tres, aut quatuor dies ante diem festum, impedimentum po nere ea directa intentione, eoque fine, ut inhabilem se constituat ad Misam au
diendam : tract. m. in I. praece Decal. cap. IV. sec. 2. num. 3O. Quia talis utitur
iure suo, & sua libertate. Neque intentio culpabilis est e quoniam haec non ideo ponit obstaculum, ut executionem praecepti impediat I sed ut te eximat ab oblia gatione praecepti. Haec doctrina, quam Passim obtrudunt recentiores Theologi non pauci, non modo certa nobis non videtur, sed potius falsa apparet, & christianae sinceritati adversa . Enim vero Christianus quisque animum paratum ad obediendum Ecclesiae legibus habere debet. Qui data Opera latebras quaerit, ut obserWantiam legis effugiat; qui impedimentis idcirco se se obstringit , ut impotens, & omnino ineptus evadat praecepti observator et qui, inquam, hac incedit via, dicendus ne est revereri legem Ubi isthic erga legislatorem obsequium 3 Ubi studium Observandae legis Quamvis praeceptum solummodo die festo obliget, secus diebus
profestis praecedentibus; adest nihilominus praeceptum generale ,. quod omnes nos Christianos obstringit, nobisque vetat ne leges Ecclesiae nostrae matris eludamus, ne sophisticis distinctiunculis a legis declinemus observatione . Quid enim praeserthaee distinctio : non refugit observantiam praecepti sed ab observantia praecepti se se eximit : quid, inquam, aliud significat rei pia haec verborum multiplicatio, nis1 manifestam voluntatem excutiendi iugum legis 3 At de hoc iterum alibi fusius. IX. Secundo loco concedunt omnes, nam inem posse die ipso festo impedimentum ponere, quo posito, Sacro interesse nequeat r quoniam nequit impedimentum ponese eodem tempore quo urget praeceptum. Quin communiter asserunt , hoc imped mentum licite poni non posse tempore proximo diei sacro, sed tantum tempore remoto. De eo postea disputant, nimirum quodnam sit dicendum te Pus prOAimum, quodnam remotum. Laudatus P. Sporer loco supra citato subdit, nimis laxum esse, hoc tempus remotum constituere, seu concludere intra ipsum
137쪽
iir. . LIB. I. DE ECCL. PRAE C. .
diem festum . E contrario vero tempus proximum extendere usque ad totam
diem , quae immediate praecedit ipsum festum , est nimis arctum , Quod clarius exprimitur hoc modo. Si tu asseris, non esse licitum ponere impedimentum tempore proximo diei festo, id est per totum diem qui antecedit sestum , doctrinam nimis rigidam doces. Si contra statuis', posse quempiam ponere impedimentum tempore remoto, idest sub initium diei festi , laxam evulgas opinionem . Inter propositiones, quas hominibus doctis, dc piis nimis laxae videntur, quasve dedi mus differt. I. cap. o. haec una est. D Pridie festum laesi valetudinem nimio potu, si ut nequirem altero die aedem sacιam subire , hancque impotentiam orituramis praevidi. F Alteram quoque proli κiorem, dc consimilem propositionem ibidem recensui. Et P. Gobat loco ibi laudato has propositiones defendit ; ego autem tamquam nimis laxas, dc tamquam improbabiles, salvo meliori iudicio , reiicio . Quoniam, admissa hac doctrina, actum esset de praecepto sanctificandi dies domi nicos. Quisque enim die sabbati posset se negotiis implicare; vel ad venandum ut Tamburinus cum eodem Gobat asserit ibidem, in dissita nemora pergere; vel crapula, libidine, ebrietate se se opprimere ea italentione , dc fine, ne Missam audiat, sestumque observet. Si autem hic, quin peccet adversus praeceptum sanactificandi festa, haec peragere valeat; cur non dc alter Omnes ergo poterunt in ea se coniicere impedimenta quibus ab onere audiendi Missam , dc sanctificandi sista se se eximant : quod quam sit dc rationi, dc christianae religioni , quae se-storum celebratione maxime splendet , adversum , nemo non videt. Ut paucis rem hanc perstringam, numquam, neque tempore Proκimo , neque tempore remoto, licitum est ea expressa, dc directa intentique, ac fine impedimentum po nere, ut praecepti observantia evitetur. Multo minus postea licet id praestare 'pri die sestum : quia nemini licitum est insidias parare observationi legis , quae bo num commune religionis summopere promovet , qualis est lex sanctificandi fababatum ν
. Quaest. II. An ues acquirendi Lerum tempoνale fusciens caussa sit negligendi
auditionem Misse die dominieo' Resp. Adfirmative respondent non pauci recentiores : dc citato capite secundo inter propositiones laxas hanc recensui opinionem , quae propugnat. ob notabile lucrum temporale licitum esse Missam omittere. Ut vero deprehendere quisque possit, quo progressa sit quorumdam Theologorum : benignitas, describo casum quem proponit, & resolvit P. Gobat tractv. num. 3. his verbis. ,, Comitissa N. enixa est prolem masculinam , summis desid iis , ac is longo iam tempore expectatam . Id si primus nuntiaveria eius matri , donabitis ti hi pro evangelio duos ducatos; at non eris primus, nisi negligas Sacrum : an
,, licite negligest Res p. ES aut honestae fortunae, aut tenuis 3 In neutro casu exinis culabit te Ailaga. EgQ tamen in secundo i immo, si agatur de uno sylo duca-
138쪽
DISS. III. DE AUDIENDA MISSA O . O,
' to , sisque vere pauper, poteris praesumere de benignitate Pontificis , adeoque facultate interpretativa. Etenim lucrum unius ducati , seu aurei , est respectu pauperis notabile, & alicuius ponderis. Ipsius Auctoris verbis casum, & reso lutionem referre volui, ne quisquam suspicetur , me aliquid 'addidisse . Porro, si rationem talis decisionis quaesieris, non aliam offendes praeter auctoritatem Script tis. At quae ratio suffragari potest opinioni, quae, ut mihi videtur, sua nimia laxitate se ipsa ira conficit . Venalia ergo sunt praecepta christianae religionis e H mo tenuis sortunae, hoc est neque dives , neque vere pauper, potest ob Muorum ducatorum pretium maximam suae religionis actionem, Cui ex praecepto obnoxius est, missam facere; & si est vere pauper, ob unicum solum ducatum Si insen sissimi religionis nostrae hostes, Lutherani , dc Calvinistae ., haec legant, vel audiant, quam animo suo religionis nostrae imaginem concipient, quamve existimationem e Missae auditio die dominico character est praecipuus Romanae comm
nionis : & unius ducati pretio postponituri Homines divites pauci r in maiori ,
immo maxima parte, aut tenuis fortunae sunt, aut vere pauperes : poterunt erisgo occasione lucrandi duos, aut.unum ducatum Saerum negligere omnes Christia ni, exceptis divitibus,& aliis honestae sortunae 3 Non modo laxitatem redolet, sed, ut ipse experior, horrorem incutit opinio haec. Dissori. o. cap. m. num. D. impugnavimus sententiam plurium recentiorum, qui asserebant, magnam, dc extraor
dinarium lucrum esse iustam caussam laborandi serviliter diebus festia . Quod si neque magnum lucrum excusare ostendimus ab observatione diei festi : numquid lucrum parvum unius ducati satis erit ut quis possit praesumere de voluntate summi Pontificis, remittentis debitum audiendi Sacrii Haec retulisse, resellisse est. Vide ea quae dicta sunt loco supra laudato.
XI. Quaest. UL An qui legitima eaussa impeditus Musam omittit, teneatur, si possit ,
Mias preces offerre Deste Resp. Negat La Croix Lib. III. p. I. cap. I. num. 69 I. aitque , satis esse ipsum abstinere a servilibus ea intentione ut colatur Deus , qui in sabbato quievit. Marchantius Tom. II. tract. IV. tit. II. quaest. m. adfirmat , Peccare mortaliter eum qui legitime excusatus a Missa, nullo alio cultu externo Deum veneratur. Huic sententiae substribit P. Sporer tract. I. ino praecepi. Decal. cap. v. sec. a. num. 36. Ad Peccatum mortale quod attinet, non ausim id expresse asserere, illi principio nixus, quod, ubi manifeste, & expresse non constat pecca-tnm esse mortale , illud haudquaquam constituere nos debemus . Dico itaque , praefatum Christianum peccara: an postea peccatum istud mortale sit, vel venia Ie , me ignorare fateor : neque enim ratio evidens Occurrit, qua evincere possim, esse mortale. Si tamen coactus essem patefacere , in quod ex duobus extremis Propendeam; dicerem mortale potius quam veniale peccatum mihi apparere. ΑΩ sertio haec nostra ea iis quae superiore capite sexto dicta sunt, manifesta est. Ibi Tom. V. Id nam.
139쪽
. II LIB. I. DE ECCL. PILAE C.
namque demonstratum fuit pluribus rationum momentis, Christianos praeter Miuste auditionem ad alia pia opera Deo offerenda teneri. Sussiciat nunc in memoriam revocare id solum quod de cultu Deo debito vi praecepti divini, & vi praecepti ecclesiastici dictum est. Quandoquidem praeceptum ecclesiasticum non sustulit divinum mandatum, sed cultus indefiniti, quem Deus praescripsit , declaravit partem esse debere Missae auditionem ; non tamen definivit , omnem cultum a Deo praescriptum, Missae auditione compleri. Itaque vi praecepti ecclesiastici non alium cultum Deo offerre diebus sacris tenemur praeter Missae auditionem ; at vi praecepti divini ad plura alia obstringimur : eo quod non sit per praeceptum etaclesiasticum sublatum debitum honorandi Deum exteriori cultu . Quando ergo Christianus impeditus Missam audire nequit; potest vero alias preces , & oblationes Deo offerre : quis eum ab hoc penso Deo reddendo solverit 3 Quis dixerit , non debere hunc Christianum ullo actu externo Deum suum colere, & venerari, ad praeceptum illud implendum, Memento ut diem sabbati sanctifices Placet eapiti isti, immo dissertationi finem imponere verbis D. Augustini serm. cci I. de temp. edit. I.ov. Observemus ergo diem dominicum, fratres , is sanctificemus illam, Mutantiquis praeceptum est de sabbato, dicente Iegislatore Exod. xx. A vespere usque ad vesperam celebrabitis sabbata vestra. Mideamus ne otium nostrum vanum sit, sed amespere diei sabbati usque ad vesperam diei dominici sequestrati a tali opere, is ab Omni negotio, soli divino cultui vacemus. Perpende Augustini verba. Iubet nos animadvertere, ne seriati ab operibus otium nostrum vanum sit. Sola ergo ab operibus cessatio, iuxta Augustinum, inutilis, Vanxia dc sterilis omnino est. Quoniam idcirco Deus praecepit ab Operibus servilibus quiescere, ut liberius, & expeditius cultum, & oblationes ei litare possemus . Sed persequamur exscriptionein textus D. Augustini. Sic quoque saηctificemus rite fabbatum Domini ,i dicente Domia ηο : Omne opus non facietis in eo. Veniat ergo, cuicumque possibi e fit, ad Φω r-tinam, atque nocturnam celebrationem, i, oret ibi cum conventu Ecelesiae pro peceatis suis Deum. Qui vero hoc non potest en assertio nostra) saltem in domo sua Oret, is non negligat Deo solvere votum, ac reddere pensum servitutis. In die vero niatas se a saera Missarum celebratione separet, neque in venatione se occupet, is diabolico man-eipetur officio, circumvagando campos, simas, clamorem , is cacbisnum ore exaltans ; non gemitum, nec orationis verba ex intimo pζctore ad Deum proferens ....c buc quoque, quod valde dolendum est, conqueri vobiscum volo , quia sunt aliqui , maxime potentes istius mundi, qui, cum veniunt ad Ecessam, non sunt devoti ad laudes Dei celebrandas, sed cogunt Fresisterum , ut abbrevidit Missam , ad eorum libitum cantet : nec ei licet morem ecia Uicum sequi propter tuorum guiam , D' α-varitiam, quatenus unus punctus diei ad Dei ossicium, is reliquum diurnum spatium cum nocte simul ad eorum deputetur voluptates. Volite, fratres mei dilectissimi , hinc
140쪽
DISS. III. DE AUDIENDA MISSA O e. Os
Deere, nolite haec facientibus consentire α quia non forum qui haec faciunt , sed etiam qui consentiunt facientibus, pereunt. Monstrosum reputat Augustinus unicum diei punctum Deo consecrare; ceterum vero tempus diei sacri prodigere ; media diei hora divinis vacare, & reliquum diem sacrum voluptatibus , oblectamentis , va nisque rebus operam dare. Neque reponi potest , non aliud, nisi consilium', &piam adhortationem, Augustini verba continere et quoniam Augustinus praeceptum divinum sanctificandi labbatum exponit. Non ergo consulit solum, sed quae praeceptum ipsum imponit, patefacit.
